Ex libro primo.
Exstat in bibliotheca San-Victorina codex manuscriptus M. Gualteri de S. Victore IV libris distinctus contra IV celeberrimos sui saeculi magistros: Petrum Abaelardum, Gilbertum Porretanum, Petrum Lombardum et Petrum Pictavinum; quos vocat IV Franciae labyrinthos et novos haereticos. Scribebat autem circa annum 1180, quo tempore unus e quatuor supererat in vivis Pictavinus, Lombardi discipulus, idemque praepositus scholarum celeberrimi illius Petri Comestoris, quem, quia theologiam scholasticam subtilius et curiosius quam caeteri tractabat, Gualterus sibi potissimum assumit libro quarto debellandum, ut Abaelardum et Lombardum sectae illius principes et coryphaeos acerbe in allis libris insectatur. Ergo ex illo opere, quoniam nondum in lucem prodiit, juvat quae sequuntur veluti idaeam theologiae pseudoscholasticae proponere, ut agnoscant posteri quid deinde mutationis acceperit docendi methodus, consecutis temporibus.
Sunt autem libri I haec capita XVIII: 6. De illo qui dicit quod Christus non est aliquid 1. De novis haereticis et phantastico Christo ipsorum. Unde oriantur. 2. Quod Christus sit Deus et homo: aliud sine initio: aliud a certo initio. 3. De novis haereticis qui dicunt Christum non esse aliquid in eo quod est homo. 4. Quanta temeritas negare Christum aliquem hominem vel aliquid compositum. 5. De illo qui negavit Christum esse aliquid quod sit homo. quod fuit ab aeterno. 7. De his qui habent pro inconvenienti quod Deus sit aliquid quod non semper fuit. 8. Quod melius creditur Christo quam haeretico. 9. De illo qui dicit quod Christus non est aliquid ex Virgine, sed ejus vestis tantum inest; et quare dicatur homo in persona, non in natura, assumptus. 10. De illo qui negat in Christo aliquod compositum ex anima et corpore. 11. De illis qui concedunt nobiscum quod Christus est homo, sed haeretico sensu. 12. De illo qui dicit, haec species « homo » non convenit Christo. 13. De illo qui dicit in Christo Incarnationem velut vestem ejus, non proprietatem fuisse. 14. De his qui dicunt: « humanitatis nihil est. » 15. Quod constat, quia persona non est unita personae, nec habens hominem est sibi unitum. 16. De illo qui dicit quod Christus non est nisi quod fuit ab aeterno. 17. Quod homo assumptus est et verissime dicitur: « Persona sed non alia quam Verbi. » 18. Quod homine assumpto non « Quaternitas » est.
Praemittit vero hunc titulum. Incipit liber M. Walteri prioris S. Victoris Parisius contra manifestas et damnatas etiam in conciliis haereses, quas praedicti sophistae libris sententiarum suarum reponunt, acuunt, limant, roborant sub eodem capitulo subjecto. De intelligentia harum locutionum « Deus factus est homo. Deus est homo. » An his locutionibus dicatur « factus esse aliquid, vel esse aliquid, vel est. » Subjungit vero quae sequuntur.
« Oritur hic quaestio valde difficilis. Quaeritur enim utrum in his locutionibus: Deus factus est homo. Filius Dei factus est filius hominis; Deus est homo et homo est Deus, dicatur Deus factus esse aliquid, vel aliquid dicatur esse Deus. Vel quae sit intelligentia eorum. In solutione hujus quaestionis magna inter doctores contrarietas invenitur. Dicunt tamen quidam quod homo assumptus non est Deus. Non est persona, non est Dei Filius, non est Rex saeculorum, non est Dominus gloriae. Nec etiam secundum eosdem, homo assumptus non est homo, vel aliquis homo, nec filius hominis, nec filius Virginis, nec aliquid quod sit homo vel Deus; et quod Filius Dei non est nisi quod fuit ab aeterno, sed Deus tantum. Et quando Deus factus est homo, non est factus aliquid; per hominem enim assumptum non intelligunt nisi carnem et animam. Dicunt etiam praedicti quod ex anima et carne Christi nihil est compositum, nec id quod est homo, nec aliud, sed verbum duobus, scilicet anima et corpore, quasi indumento vestitum; et ideo verus homo factus dicitur, quia veritatem carnis et animae accepit: qui, et, secundum habitum tantum, Deum hominem factum dicunt; et sic, secundum istos, dicitur homo, quia hominem accepit; et esse homo, quia habet hominem, vel quia est habens hominem, et homo est factus Deus, quia assumptus est a Deo; et homo esse Deus, quia habens hominem est Deus. »
In capite 2 auctoritates profert S. Augustini aliorumque SS. Patrum et quorumdam Catholicorum doctorum contra supra dictam opinionem: « Augustinus ait in lib. De Trinit. » cum legitur: « Verbum caro factum est (Joan. I): » in Verbo intelligo verum Dei Filium, in carne agnosco verum hominis filium, et utrumque simul unam personam Deum et hominem ineffabilis gratiae largitate conjunctum. Idem in Enchiridio: Christus Jesus Deus de Deo est, homo autem natus est de Spiritu sancto ex Maria Virgine. Utrinque substantia, divina scilicet et humana, Filius est unicus Dei Patris omnipotentis de quo procedit Spiritus sanctus, utrinque unus, sed aliud propter Verbum, aliud propter hominem, non duo filii, Deus et homo, sed unus Dei Filius, Deus sine initio, homo a certo initio. Item in eodem: Quid natura humana in Christo homine meruit, ut in unitatem personae unici Filii Dei singularitas assumpta esset? quae bona voluntas? quae bona opera praecesserunt quibus mereretur iste homo una fieri persona cum Deo? nunquid antea fuit homo, et hoc ei singulare beneficium praestitum est, ut singulariter promereretur Deum? Ex quo nempe homo coepit esse, non aliud coepit esse homo quam Dei Filius et hic unicus: et propterea Dei Verbum quod ab illo suscepta caro facta est. » Etc.
In capite 3 sic scribit: « Quaero ab his qui dicunt Christum non esse aliquid in eo quod est homo, quid per me significetur cum dicitur Pater major me est (Joan. XIV), vel quod est Christus, vel quod non est Christus. Si dicatur aliquid quod non est Christus, per me significari in tali loco, consequens est Christus dicat se esse aliquid quod ipse non est; quod non convenit veritati: Item si aliquid per me, ibi significatur quod non est Christus, illud est vel substantia creata, vel increata. Sed nulla substantia increata major est Patre. Si autem substantia creata est, vel est rationalis, vel irrationalis. Substantia irrationalis esse non potest, ergo est substantia rationalis, et sic angelica vel humana; sed angelica non est, ergo humana. Oportet itaque ibi significari substantiam creatam, et rationalem et humanam, id est hominem constantem ex anima et carne. Unde Augustinus dicit quod pars, cum dicitur, « verbum caro factum est (Joan. I), » ponitur pro toto, scilicet homine. Necessario ergo homo est aliquod totum, cujus pars sit caro, et illud totum sit Christus. Unde idem dicit: Deus in aeternam personam divinitatis temporalem accepit substantiam carnis: « Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, ad Deum meum et Deum vestrum (Joan. XX). » Si Christus non est aliqua substantia creata, non habet Deum, quia tantum creaturae Deus est. Sed ipse dicit se habere Deum; necessario ergo est aliquid quod habet Deum vel Creatorem. Dicitur alibi quod tota est unio hominis et Dei; quod totum Deus, totum homo. Si enim sic intelligatur: Deus est homo, id est hominem habet; sic potest dici: Anima est caro, id est habet carnem. Augustinus dicit super Joan: Quod aliud est Verbum Dei, et aliud homo. Quid hic per hominem significatur. Si enim, ut quidam opinantur, hic per hominem anima et caro intelligitur, et non aliquid compositum ex duobus, dicere debet, Aliud est Verbum Dei, aliud est homo, cum per hominem plura et non unum significetur. »
Sequentibus capitibus hujusce libri alia multa profert sanctorum doctorum testimonia, quibus subjungit auctoritates Anselmi Cantuariensis, Hugonis de S. Victore et Bernardi Clarevallensis. Postea transit ad librum II, in quo praedictas haereses et plenius exponit, et antiquitas damnatas fuisse in conciliis manifestius probat.
Chapter 1 of 4