Skip to the text

Ex libro secundo

Hujusce libri octo praeponit summa capita: 1. De quodam libro unde praedicti errores pullulare videntur. 2. De erroribus novorum haereticorum ab episcopis, maxime cardinalibus corrigendis. 3. Quod non re . . . . Catholica fides, et quot haereses pullulare coeperint ex doctrina Abaelardi. 4. Cur tertia in Trinitate persona dicitur Filius ab haereticis. 5. Quod omnis homo semel homo jam aliud esse non potest, et mortuus homo est. 6. De naturalibus argumentis veri hominis Jesu Christi ex Evangeliis. 7. De naturalibus documentis veri Dei Jesu Christi ex Evangeliis 8. Quod tam prodit Christum qui verum hominem negat, quam qui verum Deum non credit.

Aggreditur ergo agere contra haereticum quemdam librum, talem prae se ferentem titulum, sine nomine auctoris: Incipiunt sententiae divinitatis, sicque incipientem; Omnes sitientes, venite ad aquas; et bibite, amici, et inebriamini charissimi (Isa. 55; Cant. 5.). Quem librum, profanis vocum novitatibus et oppositionibus falsi nominis scientiae refertum (I Tim. VI), ait vulgo ascriptum fuisse Petro Abaelardo, aut saltem ex ejus libris excerptum, eumque ait fuisse damnatum ab Innocentio II, data ad archiepiscopos Remensem et Senonensem eorumque suffraganeos hac bulla.

« Innocentius episcopus, servus servorum Dei, archiepiscopis Remensi et Senonensi S et H. eorumque suffraganeis, salutem et apostolicam benedictionem. Per praesentia scripta mandamus fraternitati vestrae, ut libros erroris P. Abaelardi, ubicunque fuerint reperti, igni faciatis comburi, » etc. Atque ex eo libro capita quaedam excerpit haeretica, quibus opponit Catholicam veritatem hoc modo:

« HAERESIS: Quaedam sunt personae tantum et non personales. Personae et personales, sicuti humanitas et albedo quae non faciunt differentiam a caeteris, quia quidquid est homo albus humanitate et albedine est homo albus. Personae et personales: sicut Socratitas vel Platonitas, scilicet collectio omnium proprietatum compacta ex omnibus accidentibus partium tam substantialium quam accidentalium, forma videlicet dissimilitudinis, quae facit eum diversum ab omnibus aliis. Nunquam enim talis collectio ita integra et plena in ullo alio reperitur. Hoc dicitur persona, et dicitur persona per se sola. Nunc vero a naturalibus ad theologiam transeamus, similiter assignando quod quaedam proprietates sunt. Est persona et non personalis, et quaedam persona personalis; persona et non personalis, sicut est divinitas quae omnium personarum communis est. Sicut enim divinitate Pater est Deus, ita singulae personae personalis proprietas est, paternitas, filiatio, connexio utriusque. Item vere igitur et catholice dicamus Deum et hominem non esse partes Christi, quoniam nihil Christi est Deus, nihil Christi est homo. Jam enim aliqua pars totum suum esset. Si opponatur: Divinitas Christi est aliquid Christi, et ipsa est Deus; ergo aliquid Christi est Deus, respondeo: Imo tanquam de alio et alio atque diverso loquimur de Deo et de divinitate. Secundum Augustinum, Christus constat de Deo et homine; sic intelligitur non ex eo quod Deus, non ex eo quod homo, sed ex divinitate et humanitate. Ex his utique constat. Item, non est naturae aliquid agere, sed personae, sicut naturae non est gignere, sed personae. Item, si dixerimus naturam, quae communis est trium personarum, genitam esse, procul dubio natura genita Pater non est, imo a natura Patris quae non est genita alia est.

« CATHOLICA: Hilarius: Ecce non deseruit natus Deus naturae suae proprietatem, et naturali in Patre virtute est, cujus in se tenet naturali nativitate naturam. Augustinus contra Felicianum: Fatendum tibi est ex substantia Patris exstitisse Filium, si et natus et Deus est, aut Filium pariter et Deum negare. Nam Filius in eo quod est indifferentis naturae, veraciter prolatus est, qui ex eo qui est, id est, ex gignente, non disimilis natus est, qui nascendo incorruptibilem ex incorruptibili Patre videtur habere substantiam. Una est Patris substantia, una persona. Haec cum genuit, ex hac sine dubio non diversa noscitur exstitisse, sed altera, quae non aliud docetur esse quam prima; dum et communis docetur et propria. Communis, inquam, unitate substantiae; propria, discretione personae.

« Cum ergo exstet illa quae nata est, non quidquid acciderit huic ad gignentem necessario transit, sicut ad nascentem quidquid proprium ac substantiale gignentis constat esse, provenit. Non enim sicut Filio ipsa generatione collata est divinitas Patris, sic ad Patrem refertur humilitas prolis. Quod ideo non fit, quia quamvis de una est, id est Patris substantia fuerit similis genita, tamen quia jam in seipsa exstat, quaecunque huic extrinsecus ingeruntur, non communia dicuntur esse, sed propria. Augustinus. De Trinit: Si gignens ad id quod gignit principium est, Pater ad Filium principium est, quia genuit eum. Si ergo et qui datur principium habet eum a quo datur, fatendum est Patrem et Filium principium esse Spiritus sancti, non duo principia. Idem super Evang. Joan.: Non loquetur a semeptipso, sed quaecunque audiet, loquetur (Joan. XVI). » Audire vel scire illi esse est. Item, « quaecunque viderit Patrem facientem (Joan. V) Filius, etc., » audit Filius et videt Filius; et ipsa visio et auditio Filius; et hoc est illi audire quod esse, et hoc est illi videre quod esse. Ab illo « audiet » a quo procedit. Audire illi scire est, scire vero esse est esse: A quo illi essentia, ab illa scientia. Bernardus ad Eugenium: Unus est Deus; si dici possit, unissimus est. Idem est semper et uno modo. Non modo unus sibi: et in se unus est. Nihil in se nisi se habet: non ex tempore alterationem habet, non in substantia alteritatem. Trinitas est tamen Deus. Quid ergo? Destruimus quod dictum est de unitate, quia inducimus Trinitatem. Non, sed statuimus unitatem. Si tria, quomodo non numerus? si unum, ubi numerus? Sed habeo, inquis, quod numerem et quod non numerem. Substantia una est, personae tres sunt. Quid obscurum in hoc? nihil, si personae seorsum a substantia cogitentur. Nunc vero cum tres illae personae illa substantia sint, et illa una substantia tres illae personae, quis numerum neget? Nam vere tres sunt. Quis numeret tamen? nam vere unum sunt. Quid numerasti? naturas, vel substantias, aut divinitates? una est. Multa dicuntur esse in Deo, sed multa unum, etc.

« Item Bernardus, sermo 80 super Cant. cant.: Recedant a nobis, charissimi, novelli illi, non dialectici, sed haeretici, qui impiissime disputant. Divinitate, inquiunt, Deus est, sed divinitas Deus non est. Unde nuper in concilio quod D. Eugenius papa Remis celebravit, perversa visa est illa expositio in libro Gilberti, Pictaviensis episcopi. Nam dicente Boetio: « Cum dicitur Deus, Deus pertinet ad substantiam » noster commentator intulit, « non quae Deus est, sed qua Deus est. » Quod absit, ut assentiat fides Catholica, esse videlicet substantiam, vel aliquam omnino rem qua Deus sit et quae Deus non sit. Sed hoc et caetera reprehensione digna proprio ore in eodem conventu damnavit. Sed haec loquimur propter eos qui adhuc librum illum contra Apostolicum utique promulgatum, ibidem interdictum transcribere et lectitare feruntur.

« Isti enim multa de humanitate delirant. Homo. inquiunt, humanitate homo est, et humanitati debet quod homo est. Falsum est. Imo nec si proprie humanitati, sed Deo debet, qui et materiam et quod inde est, totum fecit; nulla materia vel se, vel de se operatur aut facit. Humanitas, inquiunt, nihil est. Totus mundus canit: Aequalis Christus Patri secundum divinitatem, minor Patre secundum humanitatem. (D ATHAN. in Symb. ) Quod si nihil est Christus, non jam minor, sed nihil secundum humanitatem. Veritas dicit: Pater major me est (Joan. IV). Utique secundum humanitatem, quod nemo nisi haereticus dubitat. Quod si nihil est ipse qui loquitur, nihil est secundum humanitatem, v. g. proprie transire ejus est ab humanitate in divinitatem nos inducere, quia post judicium in divinitate ejus videbimus quem ante judicium cernimus in humanitate. Quid multis? Omnes Catholici innumeris testimoniis astruunt in Christo humanae naturae seu humanitatis assumptionem vel susceptionem. Apostolica etiam auctoritas: Apparuit, inquit, benignitas, id est divinitas, et humanitas Salvatoris (Tit. III). Quae si nihil est, nullae humanae naturae vel humanitatis facta est in Christo susceptio. Sed si nulla susceptio, nulla incarnatio, si nulla incarnatio nulla fidei Christianae religio; si nulla religio, nullus Christianus. Quis non horreat? Est igitur humanitas quae accidentaliter, et non substantialiter dicatur. Est et quae substantialiter, id est naturaliter sit. Quod si nihil est, nullus homo humanitate homo est. O insania! Dialecticus proponit: Omnis homo humanitate homo est. Assumit haereticus: At humanitas nihil est. Diabolus concludit: Nihil est ergo omnis homo. Si autem humanitate homo est omnis homo et humanitas nihil est, ergo omnis homo homo non est. O monstrum! Ecce quomodo invicem destruunt, invicem concedunt, nihil sunt, etc., etc.

« HAERESIS: De sacramento incarnationis praecipue inquirendum quid sit assumens, quae assumpta, cui unita sint assumpta, quid assumens per assumptionem factum sit. Et de assumente tenet Ecclesiae fides quod tertia persona in Trinitate, Verbum scilicet Patris, Filius, Dei carnem assumpsit, ut qui erat prius omousion, id est unius et ejusdem substantiae cum Patre, per assumptionem fieret gigas geminae substantiae.

« CATHOLICA: Sufficere debuerat quod tenet Ecclesia, vel propter illa quae Innocentius papa episcopis Galliae et filio suo Bernardo Clarevallensi abbati inter alia scripsit: Marcianus, licet laicus, Christianissimus imperator: « Nemo, inquit, clericus vel militaris, vel alterius cujuslibet conditionis de fide Christiana tractare conetur in posterum et semel indicata et recte disposita revolvere et iterum disputare contendat. Ubi si clericus erit, consortio clericorum removebitur. » Dolemus quod in Petri Abaelardi perniciosa doctrina, Arii, Manichaei, Nestorii, Eutychiani, et Dioscori haereses pullulare coeperunt. Unde universa ipsius Petri perniciosa dogmata cum sub auctore damnamus et tanquam haeretico perpetuum silentium imponimus. Hactenus Innocent. M. Petrus Lombardus in lib. Sententiarum suarum posito tali capitulo: De intelligentia harum locutionum, Factus est homo, Deus est homo. An his locutionibus dicatur Deus factus esse aliquid vel esse aliquid vel non. Satis, inquit, diligenter juxta diversorum sententias supra positam absque assertione et praejudicio tractatui quaestionem. Verumtamen nolo in re tanta tanquam ad dignoscendum difficili putare lectorem istam sibi nostram sufficere debere disputationem. Sed legat alia et alia quae moveri possunt, intelligentiore si potest mente discutiat, etc. Rogo, ubi tu, et omnes, ut tibi videtur, doctores non sufficitis, quid facturi sunt discipuli. An vis ut catholica verba: Deus homo factus est, id quod fuit permansit, et quod non erat assumpsit, et alia multa his similia hactenus certa et exsultante fide ubique decantata, nunc de novis tuis frivolis disputationibus, aut non credantur, aut retractentur? Sed a quibus? Catholici Patres inter se dissentiunt. Etiam haereticis, ut sentis, patrocinantur. Sed quis Catholicus super his tibi credet? Audiamus tamen rem, ut dicis, difficilem, nunquam retractandam, sed ipso statim auditu respuendam; quia et in concilio, quod nuper Turonis celebravit, Alexander papa damnavit haeresim videlicet qua Christum nihil esse secundum hominem, imo, nec Deum nec hominem, impiissimi argumentantur.

« HAERESIS: Ideo solus Filius carnem suscepit, quia homo peccando specialius offendit, qui solus et proprie in Trinitate imago dicitur.

« CATHOLICA: Hoc quam sit falsum et ineptum, et Augustinus lib. De Trin. XII, et Scriptura probat quae ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et creavit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam. Ad imaginem Dei creavit illum (Gen. I). Primo dixit nostram, secundo suam, tertio ad imaginem Dei: Quod tantumdem valet, ut ait Augustinus, ac si dixisset suam. Cur ergo Trinitas dicit nostram, si Filius solus et proprie imago? Sed sicut falsam causam, ita falsam carnem et falsam divinitatem Christo imponit, ita etiam Scripturas et Catholicorum auctoritates non credendo, ac per hoc non intelligendo, falso usurpant.

« HAERESIS: Dicit Augustinus: Qui suscepit et qui suscipitur, una est in Trinitate persona. Haec auctoritas innuere videtur quod natura humana cum Verbo sit una in Trinitate persona. Quod si est, ergo humana natura cum Verbo est Deus, quae nunquam scilicet fuit Deus; ergo non tantum divina natura est Deus, sed et alia. Sed non cohaerent ista. Nulla ratione dici debet quod Filius Dei aliquem hominem susceperit. Et post pauca: Sed videtur probari quod non sola persona assumpsit, imo et natura. Dicit enim Augustinus: Forma Dei accepit formam hominis et Divinitas est incarnata. Sed contra probatur quod natura naturam non assumpsit, sicut nec persona personam.

« CATHOLICA: Ex concilio Ephesino: Si quis non confitetur carni secundum substantiam unitum Dei Patris Verbum, unumque esse Christum cum propria carne, eumdemque scilicet verum Deum et hominem, anathema sit. Hieronymus in Cogitis me: Unionem divinitatis et humanitatis inconfusam indivisamque fides Catholica servat, ut unus idemque Christus Dei Filius atque hominis filius sit, quia Scriptura sic connectit et concorporat Deum et hominem in una eademque persona, ut non hominem seorsum, quod nefas est, sed eumdem ipsumque Dei Filium et colimus et adoramus in utraque natura Deum. Leo papa: Licet Jesus Christus in gloria sit Patris, indesinenter tamen ipsum partum salutiferum Virginis adoramus, et illius Verbi et carnis insolubilem copulam non minus suscipimus in praesepi jacentem quam in throno paternae altitudinis sedentem. Aug.: Forma Dei accepit formam servi: utrumque Deus propter accipientem Deum, utrumque homo propter acceptum hominem.

« HAERESIS: Si enim aliquem hominem suscepit, vel illum qui natus est de Virgine, vel alium aliquem. At vero illum qui natus est de Virgine, juxta illud: Homo natus est in ea et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI). Sic igitur auctoritates dicunt: Filius Dei assumpsit hominem, ut faciant hominem in qualitate, et non in substantia. Sic enim nomina distinguenda sunt, praesertim in theologicis. Item: Videtur quod assumpsit hominem, id est rem quae est homo. Assumpsit enim animam et corpus non disjuncta, sed conjuncta. Sed ista conjuncta, sunt homo. Sed dico quod ista, nec conjuncta nec disjuncta, sunt homo; si jungantur paries, tectum, fundamentum, sunt domus; anima et corpus homo intelligatur, sunt. Item: Assumpsit animatum corpus, ergo animal, id est rem quae est homo, videtur assumpsisse. Ad hoc respondeo et dico praedicari diversa. In prima namque praedicatur substantialis habitus quidam medianus, qui dicitur etiam animatio; in secunda, non natura sed res praedicatur, scilicet adjunctio animae. Jam enim secundum hoc ingressus in substantiam esset corruptio substantiae et egressus a substantia, quod est contra regulam Aristotelis.

« CATHOLICA: Ecce falsus homo in qualitate, non in substantia. Illa enim quae in subsistente atque in subjecto sunt corpore, sicuti color, forma, quantitas, qualitas, non substantia sunt sed in substantia, v. g. nulla substantia vel nullum subjectum, ubi nulla qualitas nulla accidentia. Aug.: Dicit tibi, homo est animal rationale, immortale; vel ita; Homo est substantia rationalis constans et anima et corpore. Idem De Civit.: Anima et corpus cum est utrumque conjunctum simul hominis nomen habet. Quod tamen et singula non amittunt etiam cum de singulis loquimur. Scriptura interdum attestatur, ut etiam, cum duo ista conjuncta sunt, et vivit homo (Matth. IV), tamen etiam singula hominis vocabulo appellet, animam scilicet interiorem hominem, corpus vero exteriorem; animam vocans tanquam duo sint homines, cum simul utrumque sit unus homo. Hieronymus in serm. Cogitis me: Idem verus Deus atque homo verus in una subsistentia vel persona sine divisione aut ommistione creditur. Verumtamen Deus Verbum est et non caro, quanquam carnem rationabiliter animatam assumpserit, hancque sibi unione naturali et secundum subsistentiam connivit, etc. Contra regulas, inquit, Aristotelis est. Etiamsi est. Videte, inquit Apostolus, ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam hominum mente corruptorum secundum elementa mundi, et non secundum Christum, in quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II). Leo papa: Totum igitur corpus implet tota divinitas. Assumptus homo in Filium Dei sic in unitate personae Christi ab ipsis corporalibus est receptus exordiis, nec sine divinitate editus. Et in natura hominis accepit a Patre quod in natura divinitatis etiam ipse donavit. Apparuit hodie Verbum carne vestitum, et quod nunquam fuit humanis oculis visibile, coepit etiam manibus esse tractabile, et impletum est in fine saeculorum quod erat ante aeterna saecula dispositum. Deus Dei Filius genitus de Patre coaeterno, id est etiam partu, est natus homo. Creata est forma servi sine conditione servili, nec Dei formam servi forma violavit. Summa essentia nos in suam gloriam transtulit, sed quod erat esse non destitit; quia non ita proprietates suas tenuit utraque natura, ut personarum in eis possit eis discretio; sed utrumque Deus de potentia suscipientis, utrumque homo de humilitate suscepti.

« HAERESIS: Ecce ostensum est quis assumpsit, scilicet tertia in Trinitate persona, et quae sint assumpta, videlicet anima et caro, vel humana natura. Sed contra probatur quod natura naturam non assumpsit, sicut nec persona personam his rationibus. Dicunt auctoritates quod assumens est aliquid factum propter assumpta, quod non erat.

« Cum ergo divina natura nihil sit facta quod non esset nec ipsa assumens est, nec aliquid assumptum. Item: Nihil assumpsit humanitatis, nisi quod natum est de Virgine. Quia ergo divinitas de Virgine nata non legitur, nec ipsa carnem suscepit. Item: Si divinitas humanam naturam suscepit, plenitudinem et integritatem illius nec suscipere debuit. Quod si plenitudinem humanitatis suscepit, tunc posse pati, posse mori, quod est contra omnes auctoritates. Cui contrarium videtur quod Augustinus dicit in libro De fide ad Petrum: Nec humanitas Christi aliena est a natura matris. Neque enim natura aeterna atque divina temporaliter concipi et nasci ex homine ullatenus posset, nisi secundum susceptionem veritatis humanae veram conceptionem atque nativitatem ineffabilis in se divinitas accepisset. Ex hac auctoritate videtur quod divina natura humanam assumpsit. Sed vehementer nos movet quod eam genitam ex Patre naturaliter, et ex homine natam temporaliter dicit, nisi forte naturam pro persona hic accipiat. Alioquin si dixerimus naturam quae communis est trium personarum genitam esse, procul dubio natura genita Pater non est, imo a natura Patris quae non est genita, alia est.

« CATHOLICA: Ecce plus quam Arius qui suam tertiam personam et Deum et hominem negat, cornuto scilicet syllogismo, ut Catholicis illudat: Si personam assumentem dixeris, Deus non erit, quia divina natura assumens non est; si negaveris, hoc non erit: alterum ex altero sic excludit, ut utrumque neget, si plenitudinem humanitatis suscepit, ac si diceret: Si vere homo fuisset, tunc pati et mori posset: quod est, inquit, contra omnes auctoritates. Ergo secundum omnes auctoritates omnia falsa sunt. Hieronymus in Cogitis me: Verbum Patris homo fieri dignatus est. Qui quoniam totum suscepit quod hominis, homo totus est, et totum accipiens quod Dei est, omnino aliud quam Deus qui natus est ex Maria. esse non potuit. Scivit et potuit in utero virginis sine sui corruptione misceri atque uniri, ut unus esset Christus; Deus et homo una persona, una substantia. Hinc et Theotocon eam veraciter confitemur Dei genitricem, nec Christotocon. Leo papa: Non sic creatura in societatem sui Creatoris assumpta est, ut ille esset habitator, et illa habitaculum; sed ita ut nec alteri altera natura insereretur. Salva igitur et manente utriusque naturae proprietate in unam coeunte personam, suscipitur ab aeternitate mortalitas et natura inviolabilis non est unita passibili ante tempora manens esse coepit ex tempore. Assumpta est de matre hominis natura et inviolabilis virginitas substantiam ministravit. Aug. De Trinit.: Si quaeritur a me ipsa incarnatio quomodo facta sit, ipsum Dei Verbum dico carnem factum, id est hominem factum, ut ibi sit non tantum Verbum Dei et hominis caro sed et rationabilis hominis anima, atque hoc totum et Deus dicatur propter Deum et homo propter hominem.

« HAERESIS: Ecce ostensum est quis assumpsit, scilicet tertia in Trinitate persona, nunc videndum cui unita sint assumpta.

« CATHOLICA: Utique, assumenti tertiae in Trinitate personae. Alioquin assumens non erit, ac per hoc nec homo. Quod vero Filius in Trinitate persona tertia etiam a quibusdam Catholice dicitur, tamen si usum et rationem loquendi imo auctoritatem sequeremur, praecipientis et dicentis: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII), semper diceremus Patrem primam personam, Filium secundam, Spiritum sanctum tertiam. Quamvis in hac Trinitate nulla sit anterior, nulla posterior, sed tota tres personae coaeternae sibi sint et coaequales. Hic Petrus Lombardus diabolicis argumentis commentatur Christum, secundum quod homo persona est tertia in Trinitate; ergo Deus. Tanquam dicens: Si secundum quod homo persona, et secundum quod Verbum persona, et Spiritus sanctus persona et Pater persona, tunc si secundum quod homo Deus, et secundum quod Verbum Deus, et Spiritus sanctus Deus, et Pater Deus; ergo quaternitas. Adhuc pius commentans subdit. Propter haec, inquit, et alia inconvenientia quidam dicunt Jesum Christum hominem non esse personam nec aliquid, subaudis in Trinitate. Rogo, tu es magister in Israel et episcopus, licet simoniace intrusus in Ecclesia, et sic blasphemas? Christus et secundum quod homo et secundum quod Deus, non quia duae, sed una semper in Trinitate persona, quam dividi secarive nulla ratio sinit: quod prorsus nullus Catholicorum dubitat. Quod et tu si crederes, nunquam de una eademque Dei et hominis persona tanquam de duabus argumenta haeretica posteris legenda tam subtiliter scriberes, imo damnares. Multa ergo, ut tibi videtur, inconvenientia, imo multa nimis valde congruentia, Christus et secundum quod homo persona est in Trinitate, sed non alia quam assumens et idem ipse homo Deus est in Trinitate, sed non alius quam Verbum Deus, ac per hoc idem ipse homo, non nihil ut tibi videtur, imo et singulariter et ineffabiliter est in Trinitate et persona et Deus qui vivit et regnat cum Patre suo et Spiritu sancto per omnia saecula saeculorum. Cur impie laceras? Ecce ex tuis commentis nova ex veteri haeresi quartam in Trinitate personam inducit, sicut in corpore canonum legitur ex concilio Ephesino: Si quis in trisagio apponit crucifixum praeter Filium, cui in medio tot sanctae voces dicunt hymnum, anathema sit.

« HAERESIS: Sequitur, videndum, cui unita sint assumpta, non verbo personae, sed naturae in Verbo persona. Quod autem Verbum non univit sibi carnem et animam probatur teste Boetio contra Nestorium. Item: Si humana natura unita esset Verbo, eadem ratione et divina unita Verbo. Quod satis absonum videtur. His rationibus probatur quod Verbum in Trinitate persona nulli uniretur, quibus adversantur. Dicit Augustinus: Dei et hominis conjunctio facta est in Christo, id est divinitatis et humanitatis; non dicit Christo, sed in Christo. Sic ergo apparet quod persona Filii Dei non aliquibus est unita, nec aliqua ei, sed tria sunt ei unita, sicut dicit Augustinus: Tres in Christo, Verbum, caro et anima.

« CATHOLICA: Obstupescite, omnes, non dialecticam, sed plane diabolicam artem, v. g. unus non est unus, idem non est idem, ipse non est ipse, Christus non est Christus, eadem persona non est eadem persona, Filius Dei non est Filius Dei! Quis audivit unquam talia? Revera Athenienses et omnes, inquit, hospites, id est, haeretici, ad nihil aliud vacant, nisi aut dicere, aut audire aliquid novi (Act. XVII). Ecce nova prorsus et inaudita.

« HAERESIS: Sequitur, videndum quod assumens factum sit per humanam assumptionem. Qui enim erat prius Deus persona, aeternus, factus est quod non erat id est creatura mortalis. Sed dicitur tibi: Si Deus factus est aliquid quod prius non erat, tunc aliquid est Deus hodie quod non fuit ab aeterno: quod nullo modo est concedendum. Jam enim posset inferri quod « Deus recens » esset (Psal. LXXX). Ecce apparet quis assumpsit, scilicet Filius Dei: quid assumptum? anima et caro vel humana natura cui unita sint? non Filio Dei, sed inter se anima carni et e converso; divinitas humanitati et e converso.

« CATHOLICA: In frivola argumenta quae in libro etiam Petri Lombardi ad verbum pene leguntur. Augustinus super Joan: Sicut enim unus est homo, anima rationalis et caro, sic unus est Christus Deus et homo; at per hoc Christus est Deus, anima rationalis et caro. Christum in his omnibus, Christum in singulis confitemur. Quis est ergo per quem factus est mundus? Christus Jesus, sed in forma Dei. Quis est sub Pontio Pilato crucifixus? Christus Jesus, sed in forma servi. Quis non est derelictus in inferno? Christus Jesus, sed in sola anima. Quis resurrecturus triduo jacuit in sepulcro? Christus Jesus, sed in sola carne. Dicitur ergo in his singulis Christus. Verum haec omnia non duo vel tres, sed unus est Christus. Idem contra Felicianum: Genuit ergo Maria et non genuit Filium Dei. Genuit, quando ex ipsa secundum carnem natus est Christus; non genuit, quando de Patre sine initio exstitit Filius. Sic ex integro matris corpore integrum corpus Christus assumpsit, non minuit substantiam matris, et minuisse substantiam Patris incorporalem credimus, cum ex eodem ipso substantialiter dicitur genitus? Secundum hominem, inquam, de Virgine natus est Deus eo pacto quo cum corpore nasci docetur animus, non quia utriusque est una substantia, sed quia ex utroque fit una persona. Sic post partum, non alius Dei Filius et alius hominis, sed idem Christus Dei et hominis Filius. Hieronymus super Jerem.: Faciet sive, « creabit Dominus novum super terram, femina circumdabit virum (Jer. XXXI). » Nota quod nativitas Salvatoris et conceptus creatio nuncupatur. Idem in Cogitis me: Unde constat tempus non praejudicasse sacramentum uniti hominis ac Dei, ita ut jam esset in illo per unitatem personae ab initio saeculi qui nondum natus erat de Virgine. Quod multis declaratur Scripturae indiciis. « Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi qui elegit nos ante mundi constitutionem (Ephes. I). Quae sit dispensatio sacramenti absconditi in Deo a saeculis (Ephes. III); Et nisi ita credideris, aut Christus non erit omnino Deus, aut recens contra Prophetam videbitur (Psal. LXXX): « Antequam Abraham fieret, ego sum (Joan. VIII). » Quibus utique verbis ostendit se qui loquebatur in eo semper fuisse mysterio unitate personae, qui semper est. Nam « Abraham antequam fieret, » humanitatis brevitas; « ego sum » autem aeternitas naturae declaratur. In qua nimirum aeternitate jam se fuisse qui loquebatur per sacramentum suae incarnationis insinuat. Nec admittit omnino ut alius filius hominis, alius Filius Dei intelligatur, qui nec tempore praescribitur, nec passione separatur, sed totus Deus in Christum et Christus in Deum transiit. Augustinus super Joan.: Una profecto persona ex duabus substantiis, divina et humana constat.

« HAERESIS: Igitur ultimo restat videre, si Deus et homo, id est, ille qui est Deus et res quae est homo, sint partes Dei componentes Christum, quod voluit dicere Nestorius deceptus similitudine Athanasii. Putavit quod sicut homo redditur ex anima et corpore et sunt partes constitutivae hominis, anima et corpus; ita Christus constat ex Deo, id est Verbo, tertia in Trinitate persona, et homine assumpto nato de Virgine; et haec duo redderent quoddam compositum et integrum, scilicet Christum. Sed sic debet intelligi, sicut anima rationalis et caro unu est homo, volvenda est locutio, quia aliter grammatica non esset, et dicendum, sicut unus homo aliquid habet a carne et anima quia est a carne carneus et coloratus, et ab anima animatus et rationalis, ita unus Christus est Deus et homo, et habet aliquid a divinitate et humanitate.

« CATHOLICA: Grammatica tua haec tecum sit in perditionem! Nam Athanasius non dixit aliquid habet, sed dixit perfectus homo ex anima rationali et humana carne subsistens, nempe ista quae dicit hominem ab anima vel carne habere, non substantiae sunt, sed in substantia, ut superius legi potest; ac per hoc nihil est homo. Similiter, juxta tuam haeresim, intelligendum de divinitate et humanitate Christi.

« HAERESIS: Vere igitur atque catholice dicamus Deum et hominem non esse partes Christi, quoniam nihil Christi est Deus, nihil Christi est homo: jam enim pars aliqua totum suum esset. Si opponatur: Divinitas Christi est aliquid Christi, et ipsa est Deus, et non aliud a Deo; respondeo, non aliud a Deo, imo de alio et alio atque diverso loquimur de Deo et de divinitate. Dicimus quod Christus in illo triduo desiit esse homo, nec poterat dici, Deus est homo. Quod enim dedit ei partium conjunctio, hoc ei abstulit partium disjunctio. Quod Christus erat a partibus, animam et carnem non amisit. Sed quod a connexu partium, scilicet habitudine et vinculo quod erat inter corpus et animam. Item, quia si Christus, secundum quod homo, adoptivus sit filius, an naturalis, probari videtur posse quod sit adoptivus. Item, quia si Christus sit Dei mediator et hominum, sed nullum medium est aliquod eorum cujus est medium, quae mediant aliquid, scilicet extremorum. Unde Christus nec Deus, nec homo videtur.

« CATHOLICA: Tam impia, tam contraria, tam inaudita; tam horribilia, utrum ipse diabolus per se, an per arreptitium evomat, nemo nisi insanus dubitat. Proinde hucusque sufficiat notasse haeresim inauditam, quae caeteras vincat. Legimus in Collationibus Patrum daemonem professum per os Arii se blasphemiam in Christum evomuisse; hic plane afflatus daemone nulla parte Christum recipit, et tamen injuriis secat non intelligens, ut dicit Apostolus, neque quae loquitur, neque de quibus affirmat (I Tim. I). Nam, ut dicit Augustinus in Categoriis Aristotelis quas ipse transtulit, propriamque dialecticam exinde firmavit: Quis, inquit, credat Hortensium sensibile, individuum, unius numeri, singulare coedi posse per partes? Quod si fiat, Hortensius jam non erit. Hoc jam dictum, ut noverint haeretici, doctores Catholicos et dialecticam nosse et fidem rectam semper tenuisse. Christus ergo qui a partibus nihil secundum ipsos erat et erat, quodam modo homo esse desiit, vel Deus homo dici non potuit, cum Deus nihil sit Christi et homo nihil sit Christi. Quis enim credat Christum caedi posse per partes? Quod si fiat, Christus jam non erit. Augustinus super Joan: « Tulerunt Dominum meum (Joan. XX). » Dominum suum, vocans corpus exanime, Domini sui, a toto partem designans: Sicut omnes confitemur Jesum Christum Filium Dei unicum Dominum nostrum; quod utique simul Verbum et anima et caro, crucifixum tamen et sepultum, cum sola ejus caro sepulta sit, etc. Leo papa: Christianae fidei fortitudo quae portas mortis non metuit, unum Dominum Jesum Christum, et verum Deum et verum hominem confitetur, eumdem credens filium Virginis, qui auctor est matris, eumdem natum in fine saeculorum qui creator est temporum, eumdem Dominum omnium virtutum et unum de stirpe mortalium. Catholica fides utrumque suscipit, utrumque defendit, quae, secundum proprietatem divinae humanaeque substantiae, unum Dei Filium et hominem credit et Verbum. Bernardus Clarevall. ad Eugenium papam: Dico in Christo verbum animam et carnem sine confusione essentiarum, unam esse personam, et tunc absque praejudicio personalis unitatis in sua numerositate manere. In utero Virginis commistio haec et fermentatio facta est, ac si illa saturata de Evangelio et fermentata in, panem unum (Matth. XIII), et juxta numerum sacrorum decentissimae devotionis gradus, novum, aeternum, antiquum, aeternum. « Novum, » animam, quae de nihilo creata tunc creditur esse infusa. « Antiquum, carnem quae ex Adam traducta cognoscitur; « Aeternum, » Verbum Patri coaeternum. Alieni sint a nobis qui Christi a nobis carnem alienare conantur. Novam creatam in Virgine, et non de Virgine sumptam impie asserentes. Inde igitur sumpta caro, unde orta Virgo, » etc., etc.

Tandem postquam multa retulit sacrae Scripturae loca quibus probat Christum verum esse hominem et verum Deum, sic concludit cap. 8: Quae cum ita sint, manifestum est quod tam perdunt Christum qui verum negant, sicut isti haeretici qui verum Deum non credunt, sicut Ariani, pagani, Judaei, qui propterea totum mundum meretricibus repleverunt, quia in hunc tam manifestum hominem, et etiam quod pro summo ludibrio improperabant, crucifixum et mortuum credebant, et asserebant viventem Deum tunc temporis innumeris suppliciis et moriendo et usque hodie jam per mille et centum et amplius annos omni genere miraculorum coruscando. Primum tanta dubietas haereticorum apostolica decreto iam terminetur, et non nova sed antiqua omnium sanctorum indubitata fides tanto ac tali tonitruo omni tempore confirmetur, ut veritas Evangelii permaneat apud Catholicos. « Miror, » inquit, « quod tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium, quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere Evangelium Christi. Sed licet nos ipsi, aut angelus de coelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit (Gal. I). Repetitio confirmatio est.

Leo papa: Quid iniqius quam impia sapere et sapientioribus doctioribusque non credere? Sed in hanc insipientiam cadunt, qui cum ad cognoscendam veritatem aliquo impediuntur obstaculo, non ad propheticas voces, non ad apostolicas litteras non ad evangelicas auctoritates, sed ad semetipsos recurrunt. Illam saltem communem et indiscretam confessionem sollicito recepissent auditu, quam fidelium universitas confitetur, credere se « in Deum Patrem omnipotentem, in Jesum Christum Filium ejus Dominum nostrum qui natus est de Spiritu sancto ex Maria Virgine. » Quibus tribus sententiis omnium fere haereticorum machinae destruuntur, quia aequalis est periculi Dominum nostrum Jesum Christum aut Dominum tantummodo sine homine, aut sine Deo solummodo hominem credidisse. Dicant ergo isti phantastici Christiani quae substantia Salvatoris affixa sit cruci, quae caro tertia die resurrexerit, quale corpus Jesu januis clausis discipulorum visui ingressus intulerit, cum ad abigendam cernentium diffidentiam inspici oculis digitisque tractari, patentes adhuc fixuras clavorum et recens compuncti lateris vulnus exigeret. At si in tanta luce veritatis tenebras suas haeretica obduratio non relinquit, ostendat unde sibi spem vitae aeternae pollicentur, ad quam nisi per Mediatorem Dei et hominum, Jesum Christum, non potest perveniri. Sempiterni Genitoris Unigenitus sempiternus natus est de Spiritu sancto ex Maria virgine, quae nativitas temporalis illi nativitati divinae et sempiternae nihil minuit, nihil contulit, et « Omnis spiritus, qui solvit Jesum, ex Deo non est, et hic est antichristus (I Joan. IV). Quod autem est solvere Jesum, nisi humanam ab eo separare naturam et sacramentum fidei per quod salvati sumus, impudentissimis evacuare figmentis?

Chapter 2 of 4