Ex libro quarto.
Hujusce libri decem et octo sunt capita, in quibus disputat praesertim contra Petrum Pictavium, Lombardi discipulum: 24. Quod summa gratia et congruentia homo assumptus 12. Hoc nomen aliquid ponit essentiam, non personam; et hoc nomen homo praedicat de Christo 4. Quod non debet Christianus bibere calicem, id est 1. De philosophis, quantum sibimet contrarii sunt et veritati. 2. De blanda et ideo mortifera Senecae doctrina. 3. De Socrate omnium magistro. doctrinam Christi, et calicem daemoniorum. 5. Quod doctrina Christiana defendi deberet contra philosophos. 6. De compilatoribus qui cogunt Christianos arare simul in bove et asino. 7. De Aristotele et dialecticis verisimilia pro veris propinantibus fatuis. 8. Quod novi, imo omnes haeretici, a philosophis et dialecticis generantur. 9. Quod sicut rerum, ita argumentorum infinita conversio, et quae sint regulae dialecticorum. 10. Ab hinc ponentur errores illorum, quod nullus homo vivens sit persona, et de haeresibus Joannis Damasceni. 11. Quod in Christo natura non est persona, sed in natura persona, et quod non est Deus, et quod homo, nec humanitas facta quid. habitum, de aliis subjectum: quam regulam nec dialectici servant, nec theologi. 13. De alia haeresi Joannis Damasceni. 14. Solutio haereticorum diabolica. 15. Quae sit summa illorum. 16. De similitudine falsa qua vestitur Verbum Dei. 17. Quod anima et corpus Christi nec homo, nec hominis fuerunt. 18. Definitio de phantastico Christo dialecticorum. 19. Verissime dicunt haeretici quod Christus illorum nec Deus, nec homo, nec prorsus aliquid sit, sicut nec Manichaeorum. 20. Quod isti novi haeretici ex sola Judaeorum et daemoniorum perfidia plene opprimuntur, 21. Qualis est Christus Christianorum, teste toto mundo. 22. Quid significat hoc nomen Christus. 23. Epilogatio supradictorum. naturaliter est et Deus et persona in Trinitate, quod haereticis et novis et veteribus videtur abusio et inconveniens. 25. Quod non solum de divinitate, sed et de anima Christi dictum est: « Ego et pater unum sumus (Joan. X). » Et quod non debet dici Dominicus homo, qui Dominus est. 26. Quod ultima sententia, omnes calumniae novorum haereticorum apertissime exsufflantur.
Jam quae sunt in istis capitulis notabiliora placet exponere. In primo sic habet:
« Petrus Pictavinus: Filius Dei assumpsit animam, et anima est persona, quia est rationalis essentiae individua natura, ergo Filius Dei assumpsit personam. Sed dicunt quod anima, quandiu vivificat corpus, non est persona, id est per se una, ut alludatur origini vocabuli. Dicit Joannes Damascenus: Non est communem speciem, id est hominem accipere de Christo, sed est eam accipere de Petro. Ergo in alia significatione dicitur de Christo, quod sit homo, quam de Petro. Ergo cum Christus sit homo et Petrus sit homo, non est dandum sub una prolatione: Et Christus et Petrus est homo; vel, Christus et Petrus sunt homines. Alii dicunt, in quorum opinione est magister meus, quod potentia increata potuit deponere animam, quando vellet; quod nullus. Alii dicunt illa duo, animam scilicet et carnem, personae Verbi unita esse, ut illis duobus, veluti indumento quodam, Verbum divinum vestiretur. Nec alia ratione dicitur Deus factus homo, nisi quia veritatem carnis et sanguinis accepit, quae in unitatem personae sibi copulavit, non quia illa duo vel aliquae res ex illis composita sit una persona cum Verbo, vel sit Verbum, sed quod, secundum eos, hoc nomen homo habitum copulat. Potest etiam hoc nomen, homo, poni in designatione personae humanae, ut quasi quid generale notet. Nota quod, cum dicitur Christus est homo, idem est ac si dicatur Christus est humana natura, quod ex sequentibus patebit. Nam in praedicato praedicat habitum. Unitus est autem Filius Dei carni, mediante anima.
? (C. 2.) « Quaeritur quid praedicet hoc nomen homo, cum dico, Deus factus est homo, an persona, an accidens. Si enim accidens, habebitur quod Deus, non secundum quod est homo, est aliquid, sed alicujus modi; si vero praedicat personam, verum est quod Deus, secundum quod est homo, est persona, est substantia, est aliquid. Igitur, secundum diversos, diversa est intelligentia hujus propositionis: Jesus (quod fere in omnium ore versatur) manens quod erat, assumpsit quod non erat, ad naturam debet referri, non ad personam: et ita ad naturam ut non dicatur natura esse persona, sed in natura persona, etc.
« Objicitur quod Christus, secundum quod est, homo est; ergo secundum quod est homo, est aliquid; vel, aliquis habet aliquid, ergo aliquid: et ita, Deus vel aliud habet aliud. Ergo secundum quod est homo, est Deus: quod nemo dicit. Non enim humanitas facit eum quid, nisi quasi per violentiam, si, ut quidam dicunt, huic nomini aliquid imponamus significationem aliam quam substantiae, ut secundum quod est homo, est aliquid, id est alicujus modi, vel alicujus naturae. Item, habet auctoritas: quod ex te nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I): ergo aliquid quod natum ex est Virgine, illud est Deus. Ergo Deus est aliquid quod est natum de Virgine. Ideo dixerunt quidam quod nomina convenientia Christo secundum humanitatem, in masculino ad hypostasim referantur, in neutra ad essentiam Dei. Unde recipiunt: Christus est passibilis, mortalis, temporalis, visibilis, sed non est passibile, vel mortale vel temporale. Non tamen recipiunt: Nihil est Christus quod sit visibile, quia plus removetur per hanc dictionem nil, quam ponatur per hoc nomen aliquid. Nam hoc nomen aliquid ponit essentiam, non personam. Hoc nomen nil removet et personam et essentiam. Unde instant huic argumentationi: Christus non est aliquid quod sit visibile, ergo Christus nihil est quod sit visibile; nam idem est ac si concluderetur: Non est essentia vel persona quae sit visibilis: quod falsum est pro persona.
« Item, regula est dialecticorum, quod nomen aequivoce dictum de aliquibus falsam facit propositionem in qua de illis sub una dicitur prolatione, ut, latrabile et marina bellua sunt canes. Non enim una prolatione duas potest tenere significationes. Eadem ratione eum dissimiliter dicatur homo de Christo et Petro, non videtur dandum Et Petrus et Christus est homo. Nam de Petro substantia praedicat, de Christo habitus. Imo videtur dandum, solus Christus est homo, cum illi soli conveniat hoc nomen homo in ea significatione in qua dicitur de ipso. Sed theologi hanc rationem non semper observant, quia nec etiam dialectici, ut Aristoteles in libri. Praedicam. ait, si quis ea vocet animalia loquens de vero animali et picto, de quibus aequivoce dicitur hoc nomen animal; sunt tamen qui dicunt hoc nomine quid poni personam, sicut essentiam. Unde recipiunt, Christus est aliquid quod videtur, id est aliqua persona, et aliquid quod tangitur, et aliquid quod moritur.
(C. 13.) « Cum Christus secundum humanam naturam mortuus sit, quaeritur an in morte ipsius separata sit divinitas a carne et anima. Quod videtur. Ait enim Joannes Damascenus: Tantae simplicitatis est divina natura, ut corpori formato de limo terrae non congruerit uniri, nisi mediante rationali creatura. Cum ergo tum separata fuerit anima a carne, videtur quod divinitas separata sit a carne, cum mediante anima esset ei unita; nam ablato medio solvuntur extrema. Nam etiam quando vivebat, non erat aliquid ex anima illa et carne. Imo si fuisset aliquid compositum ex illis, illud esse desierat in morte, quia illa mors nihil aliud fuit nisi separatio corporis ab anima.
(C. 14.) « Ad solutionem praedictarum objectionum oportet scire qua ratione Christus dicatur homo et qua caeteri homines; nam dissimilitudo est in dicto. Petrus sive alius dicitur homo propter duo, et quia habet animam et corpus, et quia habet ea unita. Non enim, si essent separata, vere diceretur, Petrus est homo. Sed Christus non dicitur homo propter haec duo, sed propter hoc unum solum, quia unitus est Filius animae et corpori. Si tamen objiciatur de proprietatibus quae insunt secundum compositionem quae est ex anima et corpore, cujusmodi scilicet locutio, risibilitas; de quarum numero videntur esse mors temporalis et vita et mortalitas, difficile est videre quomodo assignentur Christo. Cum enim dicitur, Christus locutus est, diciturne secundum compositum ex anima et corpore sicut in reliquis hominibus? non, quia nihil componebatur ex anima illa et corpore. Diciturne secundum animam an secundum corpus? Quorum utrumque constat esse falsum, quia neutrum illorum fuit subjectum locutionis Christi. Diciturne secundum naturam divinam? non, quia illa nullius accidentis fuit subjectum. Ergo cum nec secundum divinam naturam, nec secundum humanam dicatur de Christo quod locutus fuerit, fleverit, pro hujusmodi quomodo hoc dicitur de illo? Christus ex quanta charitate pro nobis dignatus est nasci, tanta dignatus est pati, ergo tantum meruit hoc opere nobis quantum illo, vel neutro illorum nobis meruit. Ergo tantum meruit nascendo quantum et patiendo; ergo nihil meruit vel sibi vel nobis aliquo opere, quod non meruit quolibet alio opere. Sufficiat ergo mihi principium dubitationis dedisse, licet solutionem non sit mihi facile tradere. Redimere nihil aliud est quam a peccato liberare: quotidie liberat, ergo quotidie redimit; ergo Christus non fuit sufficiens hostia. Quod similiter probat Paulus de exsecratione carnalium hostiarum. Creditur Christus secundum quod homo redemit, id est, pretium dedit et a peccato liberavit, falsum est. Christus est « mediator Dei et hominum (I Tim. II), » ergo nec est Deus, nec est homo. Natura medii est ut neutrum extremorum sit. Quidquid enim habuit illud corpus in se, non dici potest habuisse Filius Dei propter unionem ejus ad illud. Inde non recipitur continuatio inter Filium Dei et corpus, cum tamen corpus illud non esset Deus, nec pars Dei, sed ei unitum; et ita, mortuus est Christus est non est mortuus secundum alteram et alteram naturam.
« Eia! prudens lector, summam fidei illorum collige. Petrus sive alius dicitur homo propter duo, et quia habet animam et corpus, et quia habet ea unita. Non enim, si essent separata, vere diceretur: Petrus est homo, vere omnino concedimus, adeo ut nec in morte aliud sit, sicut probatum est et totus mundus canit: Omnes homines resurgere habent in corporibus suis. Non dicitur omnes animae, vel omnes mortui, sed omnes homines. Alioquin ad adventum Christi, nullus est qui resurgat. Omnis igitur qui aliter est homo, non vere dicitur homo, ergo nec homo, quia falsus homo. Sed Christus, inquit, non hac assignatione vel specie hominis, seu propter haec duo dicitur homo, sed propter unum solum, quia unitus est Filius animae et corpori. Nec exigitur quod anima corpori uniatur, sed istis duobus velut quodam indumento Verbum Dei vestitur; anima tamen et corpus inter se non sunt unita. Non est igitur homo, nec quidquam hominis habens secundum tantum quamdam animam non hominis, et quoddam corpus non hominis portans. Per animam et corpus non hominem, inquit, intelligimus, sed tantum humanam naturam qua vestitur Christus, id est Filius Dei: Verbum Dei, scilicet per haec nomina non utramque naturam sed solum divinam, sicut Nestorius, ponentes seorsum; verbi gratia legitur: Cum audisset Petrus quia Dominus est, tunica succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare (Joan. XXI); sic, inquiunt, Verbum caro factum, id est, vestitum— habitu inventus ut homo (Philipp. II) — habitavit in nobis (Joan. I); et misit se in mare magnum; illic animalia, argumenta, quorum non est nec numerus, nec exitus. Ita tunica Petri, quamvis ejus natura in persona adhaereat, conjungatur, copuletur, uniatur. Sic lumbare adhaeret homini, cum nec natura, nec persona, nec pars, prorsus aliquid Petri est, nec etiam Petrus dici potest, sicut nec Petrus potest tunica dici, quam, licet portet et nullo modo vivificet, informat tamen vestitam, ipse ab ea tunicatus. Sicut albedine albus vere dicitur filius Joannae, quod nullatenus tunica potest nec aliquid subsistens ex illa, et Petrus potest componi. Similitudo inducta et falsitatis mater est, ait Augustinus, et intelligendae veritatis magistra. Sic ergo, inquiunt, humana natura Christo unita, nihil amplius quam vestitum, id est incarnatum ostendit. Ipsa vero nihil est Christi, adeo ut nec Christus, nec Omnipotens, nec Rex saeculorum, nec Dominus, nec Deus, nec Dei Filius, nec Virginis filius dici possit, non plus quam tunica Petri potest dici Petrus aut filius Joannae; est enim tantum accidens. Inde, inquiunt, non recipitur continuatio inter Filium Dei et corpus, non plus quam inter coloratum et colorem qui nihil colorati est, sicut et corpus nihil est, quoniam non vivit per se. Nihil ergo compositum ex his duobus, id est anima et corpore, quoniam, ut aiunt, inter se nunquam unita fuerunt: Humanitatis, inquiunt, non facit eum quid, nisi quasi per violentiam, nec ipsa aliquid est, sed aliqua. Igitur hac ratione aliqua virgo nunquam fuit mater alicujus filii, sed tantum corpus nescio quod sine anima concepit et abortivit. Horreo prosequi caetera monstra. Etiam in morte, inquiunt, verus homo fuit, quia semper servavit unionem illam quae erat divinitatis ad animam et corpus; qua manente non poterat dici vere non esse homo.
« Vere poterat dici non esse homo, si illa duo inter se unita aut homo, aut hominis fuissent. Cum vero inter se nunquam unita fuerint, per haec nec homo nec hominis sunt, nec divinitas unquam, aut corpori pro anima, aut animae pro mente, vel ratione, vel voluntate, sicut quaedam haereses dixerunt et ab Ecclesia pulsae sunt. Manifestum est quod illa unione quae erat divinitatis ad animam et corpus, nunquam potuit Christus esse homo, quia illa duo distincta nec homo, nec divinitatis nec hominis unquam exstiterunt. Ergo ex praemissis talis probatur hujus Christi definitio: Christus est non Filius, id est, Verbum divinum, humana phantasia non natura vestitum, habens quoddam corpus non hominis quod nunquam vixit, nec aliquid cum anima vel per animam gessit, habens quamdam animam quae nunquam vita humana vixit, nec quidquam eum corpore vel corpus gessit. Ne putes falsam definitionem, audi illorum confessionem. Quis nos, inquiunt, certificabit de illis quae leguntur in Evangeliis, quomodo assignentur Christo; cum nec secundum animam nec secundum corpus, nec secundum compositum ex anima et corpore, sicut in caeteris hominibus, quidquam fecerit? Ergo cum nec secundum divinam naturam, nec secundum humanam dicatur de Christo quod locutus fuerit, vel fleverit, et hujusmodi, quomodo hoc dicitur de illo? Quid manifestius quaeritur? Omni veritate Evangeliorum privatos propria confessione se produnt. Unde quis jam non videat quoniam verissime dicunt Christum suum non esse aliquid secundum quod homo? Imo, ut supradicta haeresis veraciter asserit, nec Deus nec homo, quippe nec secundum naturam divinam, nec secundum humanam in Evangelio locutus sit quidquam vel fecerit: Rogo, quis audivit unquam tale Verbum Dei, aut quis vidit huic simile monstrum? an in principio Verbum caro factum, dentes, palatum, arterias, linguam, pedes, manus et caetera membra non habuit quibus posset loqui, moveri et agere? Habuit plane. Cur igitur nihil egerit, audi necessariam causam: Nihil fuit compositum, inquiunt, ex anima illa et corpore, et neutrum illorum fuit subjectum locutionis et operationis Christi; quia nunquam inter se unita fuerunt. Corpus autem nulli animae unitum semper mortuum est, nec loqui, nec ambulare, nec prorsus aliquid agere valet. Sic anima nulli corpori unita non loquitur, nec aliquid humanitus agere potest; et ita neutrum nec homo nec aliquid hominis ac per hoc nec humana natura dici potest. Anima rationalis non est nisi hominis, sicut nec corpus humanum. Mors, inquit, quam sustinuit Christus in anima non fuit, quia nec in ea fuerat vita humana; nec incorpore fuit, quia corpus non est aliquid quod non moveatur. Et tunc cum nihil mortuum sit nisi Christus, et Christus non est corpus, non potest dici mortuum. In persona Verbi non fuit illa mors, nec in composita ex anima et corpore, quia nil ibi fuit compositum. Per animam et corpus non intelligimus nisi humanam naturam; divina enim natura quae est Christus non moritur. Humana etiam natura humana non moritur, quia humana natura non est Christus. Haec verba Petri. Quid amplius quaeritur? Patet jam quod sicuti Manichaei fabulis suis, sic et isti suis regulis Aristotelicis utrique pari vanitate fabricaverunt sibi Christum phantasticum, qui nec Deus nec homo sit, nec secundum divinam naturam nec secundum humanam quidquam gesserit, vel fecerit, vel mortuus sit.
« Languentes circa quaestiones et pugnas verborum vel fabularum, non intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant (I Tim. I). Non sufficio, ait, explicare hujusmodi argutias. Remove, inquam, a sacra pagina, aufer argumenta ubi est fides. Imo, et auctoritate Patris et Filii et Spiritus sancti, excommunicamus hujusmodi Christum ab omni Ecclesia. Amen. Sitque maledictus omni genere maledictionis. Etiam respondebit omnis populus Christianus atque Catholicus. Amen, fiat, fiat; quia et secundum quod homo et secundum quod Deus et secundum utrumque prorsus nihil est. Etiam sicut hoc nomen nihil nihil significat, sic vocabula, quae dicis, Christus anima, corpus, in eo quod intelligis, imo fingis, nihil significant. Quare a temetipso non vides quod verum est. Si corpus tantum haberes, quid esses, si anima tantum, quid? si vero neutrum, esses ne aliquid? vel aliquis? sic Christus tuus nec Deus est nec homo, cum totum aufers quidquid Dei est et hominis.
« Dicis autem: Christus assumpsit et univit sibi animam et corpus. Qui haec audit, putat te dicere quod Christus verum hominem assumpserit. Sed de corpore quid absolute dicis? Corpus Christi nec Christus est, nec Deus, nec pars ejus. Cum vero de utroque sic dicis, per animam et corpus Christi non intelligimus nisi humanam naturam; statimque infers: Humana autem natura nec est Christus, totius hominis et humanae naturae veritatem a Christo, nullo dubitante removes. Non est igitur homo, quia nihil est hominis. Sic eum absolute pronuntias Christum nec secundum corpus, nec secundum animam, nec secundum utrumque, et expressius infers non secundum naturam divinam, nec secundum humanam naturam quidquam fecisse, nec illi aliquid de Evangelio assignas. Procul dubio secundum hoc asseris nihil fuisse, id est nec animam, nec corpus, nec utrumque, nec divinam, nec humanam naturam habuisse. Ergo nec Deus, nec homo, nec Christus est, quia nihil Dei, nihil hominis, nihil Christi asseris habuisse vel egisse. Sic cum dicis Christum mortem sustinuisse, statimque infers illam mortem nec in anima, nec in corpore, nec in utroque, et expressius nec in divinam naturam nec in humanam naturam fuisse, procul dubio negas illum mortuum, quia non nisi in aliquo illorum mori potuit. Sed sicut illum nihil illorum, id est nec animam, nec corpus, nec utrumque, nec divinam nec humanam naturam vel esse vel habuisse, evidentissimis verborum complexionibus asseris sic consequenter in eo qui prorsus nihil est, nullam mortem invenis.
« Sed quia negare mortuum Christum non audes, vanissimis fabulis Manichaeus tergiversaris; et cum sit dialectica bene disputandi scientia, sicuti Augustinus suam incoepit: Disputatur enim, ait, de verbis, revera tu tantum nudis vocabulis, et fallis imperitos et falleris ipse haereticus, omni rerum veritate privatus et a vero Christo alienus. Qui veluti coluber tortuosus et anguis luridus et caecus, dum lubricis anfractibus in labyrintho sententiarum tuarum hac atque illac horribilis dilaberis, tamen velis nolis, propriis verbis teipsum damnandum et conculcandum apertissime prodis. Similibus fabulis Manichaei Christum suum, licet negent de femina natum, locutum, passum et mortuum hominem, quia non audent nec possunt negare, omnia illum per magiam simulasse dicunt. Sed mille et mille Catholicorum et divinarum Scripturarum auctoritatibus obruuntur tales doctores.
« De Petro Abae lardosanctus Bernardus ad papam Innocentium: Imo, inquit, ita sacramentum Incarnationis irridet, sicut novus evangelista quem habemus in Francia. Isti absolute: Christus secundum quod homo non est aliquid. Habuit etiam ille in Romana curia clericos suos, habent et isti forte sequaces, sed Catholica veritas undique nos premit, et sola Judaica perfidia cum daemonibus nos obruit dicendo: Tu es Christus et sanctus Dei (Marc. I); et: Tu homo cum sis, facis teipsum Deum (Joan. X). Ecce Judaei astruunt hominem, et tu dicis nihil esse. Si ergo nihil crucifixerunt, et tu sis veridicus; sin autem, quod nec paganus negat, aliquid et aliquem hominem crucifigendo occiderunt, tu Judaeo et daemone deterior convinceris procul dubio, et omnis qui tibi assentit. Nullus enim ullis argumentis crucifigitur, ergo aliquis ac per hoc aliquid crucifixus est. Si enim cognovissent, ait Apostolus, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II), quoniam Deus et homo una est persona Christus, vita et invincibilis veritas. Os nostrum patet ad vos, o phantastici, cor nostrum, Apostolus loquitur, dilatatum est, non augustiamini in nobis, augustiamini autem in visceribus vestris (II Cor. VI). Legatione enim fungimur tanquam Deo exhortante per nos, obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo (II Cor. V).
« Postquam ita diu Gualterus Petrum Pictaviensem et alios theologos sui temporis Aristotelicis et dialecticis axiomatis atque theorematis nimis addictos confixit, tandem subjungit aliorum magistrorum de mysteriis ejusmodi sensum Catholicum et Christianum, huncque titulum praefigit: Quis sit Christus Christianorum.
« Ego sum, ait, veritas et vita (Joan. XIV), non phantasma, sed ea specie, et veritate, et unione naturali, qua et caeteri, et primus Adam, homines sunt. Et ego homo sum filius illius. Ille nec patrem nec matrem habuit. Ego ipse de Patre Deo natus, naturaliter Filius Deus, et de homine matre natus homo filius naturaliter natus, ex anima rationali et humana carne naturali unione inter se unitis subsistens. Sed solus de Virgine vita humana ab [abs] ipsa corruptione more caeterorum per omnia vivens; sed solus absque peccato morte humana, more caeterorum, anima a corpore separata, vere mortuus; sed solus potestate et sacramento Redemptoris. Ecce homo ait ad Judaeos: Quid me sic unitum et compositum quaeritis disjungere et interficere hominem qui veritatem locutus sum vobis quam audivi a Deo. Creditis in Deum et in me credite (Joan. VII, VIII et XIV). Ratio et veritas naturalium documentorum et operum in Evangelio me manifestissime probant; et totus utique mundus profitetur dicens: Sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus, una persona, non sicut Petrus est tunica sua, quae nec natura Petri, nec Petrus, nec filius Joannae: quae similitudo ei rei cui similatur magis dissimilitudo est; sed sicut anima Petri cum carne sua, anima rationabiliter animata, quae veraciter et natura Petri, et Petrus, et una persona cum Petro, et filius Joannae. Sic Christus cum carne sua proprie animae rationabiliter unita, veraciter et natura et proprietas Christi et Christus est, et una persona naturaliter cum Christo, et naturaliter Filius Dei et filius Virginis et dicitur et est, et habet hoc, et est unus Filius, non duo; unus Christus, non duo; una persona, non duae. Porro hoc nomen Christus non divinam tantum naturam significat, ut haeretici sentiunt, sed sicut Hieronymus ait: Utriusque naturae, divinae scilicet et humanae, id est Dei et hominis individuum ab aeterno continet sacramentum. Unde quod dicitur Christus secundum quod homo, non potest nec debet absque divinitate intelligi; ita secundum quod Deus non potest nec debet sine humanitate sentiri. Quapropter secundum quod homo vere et aliquid et persona et Deus est, non tamen alius quam Christus, nec alia persona quam Christus, nec aliud aliquid quam Christus. Ut enim homo duarum, sic Christus trium naturarum individuum cogitur semper intelligi, sicut ait Augustinus lib. De Trinit: Ipse homo assumptus, mox ut homo etiam Deus; et ex quo homo esse coepit, ex illo est Deus. Factum quippe creatura, per quem omnis facta est creatura. Verbum quippe caro factum est, omnem creaturam testem habere oportet. Dicamus ergo ac si nihil adhuc cum haereticis egerimus: Quam magnificata sunt opera tua, Domine! nimis profundae factae sunt cogitationes tuae; vir insipiens non cognoscet et stultus non intelliget haec (Psal. XCI). Quoniam ut omnis homo purus sit filius hominis, corpus ex sanguinibus formatur prius multis diebus, deinde spiritus infunditur; sic homo, in duobus et ex duobus individuum, exstat una persona, quae nec in separatione mortis, nec in morte aeterna ulla ratione dividi, augeri minime valet, quin una eademque sit persona, licet semper mutetur. Ut autem Verbum hominis Filius esset, vice versa factum est. Nihil prius formatum post animatum, deinde assumptum. Non sic, haeretici, non sic. Hic omnes argumentationes falsantur, et frontes durissimae conteruntur. Non sic, inquam, ut caeteri, sed e diverso. Illud Christi quod prius erat in principio et apud Deum erat, et Deus erat sine tempore; Verbum caro (Joan. I), id est homo rationalis substantia factum est certo die octavo Kalendas Aprilis, teste et celebrante hodie toto mundo. Et quod factum est in ipso vita erat (ibid.), et vita erat ipse Filius Dei qui factus est filius hominis. Unus, inquam, ex ambobus Emmanuel, qui nihil in se pro assumpto est homine adauctus, nihilque quod Verbum caro factum est, imminutus vel mutatus, sicut supra dixit Athanasius, Hieronymus, Augustinus, quia quod factum est, vel quod suscepit, nunquam ens alienum extra suam personam exstitit, ut post assumptum recte posset dici abjectio vel personae immutatio.
« Sed quomodo factum est, et esse coepit totus simul homo, eo ipso non prius aliquis alius quam proprie Verbum, manentibus et in una persona concurrentibus Verbi hominisque totis proprietatibus. Exstitit item temporaliter qui est sine initio coaeternus, sicut ex lege audivimus quia Christus manet in aeternum (Joan. XII). Deum tamen hominem dicit Petrus, non quia sit, sed quod tantum habeat hominem; et e converso hominem Deum, non quia sit, sed quod tantum habeat Deum; et hoc est quod firmiter dicit in ecclesiasticis credendum. Quod Deus hominem assumpsit, homo in Deum transivit Dei dignatione, quod in conciliis DCCCXXX episcoporum damnatum esse supra docuimus. Nam abusio et magnum inconveniens ei videtur, ut aliquis homo creatus et pariter assumptus, creatura scilicet cum Creatore, factura cum factore, temporalis cum aeterno, mutabilis cum immutabili, mortalis cum immortali, humanitas cum divinitate, natura humana cum divina, filius hominis cum Filio Dei, non quia duo filii, alterum altero, sed omnino unus Dei Filius et hominis, non duo Christus, sed unus, aliud quidem et aliud, sed utique manentibus trium naturarum proprietatibus, una persona in Trinitate credatur, adoretur, non ut quaternitas, sed Trinitas, unus Deus catholica fide doceatur. Contemnatur ergo, inquam, a Catholicis, et damnetur diabolica falsitas quae dicit hominem Christum non esse aliquem nec aliquid, contradicente etiam propheta et dicente: Terra, id est homo Christus, data est in manus impii, vultum judicum ejus operit, quod si ille non est, inquit, quis ergo est? (Job. IX.) Haec prophetia Judaeos quidem arguit, sed praecipue istos novos Manichaeos strangulat, cum dicebat de Christo homine, quod si non ille est, quis ergo est? Igitur est aliquis et aliquid. Est, inquam, est secundum utrumque, et singulariter est, est, sicut ait: Singulariter ego sum (Psal. CXL), quoniam nulla alia creatura rationalis, nullus alius homo, nisi ipse solus homo Christus vere in Trinitate vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto: unde Deus per omnia saecula saeculorum. Augustinus: Simeon annosus servatus est usque ad infantiam Verbi, et accepit in manibus suis infantem Verbum, et ait: « Oculi mei viderunt salutare tuum, Domine (Luc. II). » Dicebant autem Judaei: « Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit (Joan. VII). » Psalmista: « Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Ad me ipsum anima mea conturbata est (Psal. XLI). » Augustinus: « Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI). Jesus fremuit spiritu et turbavit seipsum (Joan. XI). » Quis enim eum posset, nisi se ipse turbare? Esurivit ideo, dormivit, conturbatus est, mortuus est Jesus, sed quia ipse voluit. In sua potestate erat sic vel sic affici vel non affici. Verbum enim animam suscepit et carnem, totius hominis sibi coaptans in personae unitate naturam. Nam et apostolorum sanctorumque prophetarum, Verbo illustratae sunt animae, sed de nulla dictum est: « Verbum caro factum est (Joan. I). » De nulla dictum est: « Ego et Pater unum sumus (Joan. X). » Anima Christi et caro Christi cum Verbo Dei una persona est, unus Christus est. Ac per hoc vere summa potestas est Christi voluntatis [ad] nutum cum turbavit seipsum. Item: « Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II), » cum ait proprie Dominus, non potest recte dici Dominus homo. Item: Cavendum est ne sic astruamus divinitatem hominis, ut veritatem corporis negemus. Isaias: Quiescite ergo ab homine cujus spiritus in naribus ejus, quia Excelsus reputatus est ipse (Isa. II). Hieronymus: Intelligentes ergo Judaei prophetiam esse de Christo, verbum ambiguum in deteriorem partem interpretati sunt, ut videretur non laudare Christum, sed nihili pendere. Quae est enim verborum consequentia, et qui ordo orationis ac sensus, ut dicamus: Cum haec se ita habeant et dies ventura sit Domini in qua universus Judaeae status subvertendus est, et omnia conterenda, moneo vos atque praecipio ut quiescatis ab homine qui ita spirat et vivit, ut nos homines, quia in nihili computandus est. Quisquam ne hominem quempiam laudet, ut dicat: Cavete ne offendatis eum qui omnino nihil est. Ergo e contrario sic intelligendum: Cum haec universa ventura sint vobis et prophetali spiritu praedicantur, moneo atque praecipio ut quiescatis ab eo qui secundum carnem quidem homo est, et animam habet, et ita spirat et naribus habitum trahit, ut nos homines spiramus et vivimus, sed secundum divinam majestatem excelsus esse et reputatur et creditur. Tacita mecum mente pertractans non possum invenire rationem quare LXX tam perspicuam de Christo prophetiam in Graecum vertere voluerint, sed ab Origene sub asteriscis de editione Aquilae additum est Graecis exemplaribus. Caeteri enim qui verterunt quidem, sed sermonem ambiguum ad impietatis traxere sensum, non mirum, cum male interpretati sint nec voluerint de Christo gloriosum quid dicere, in quem non credebant, videlicet ut Judaei aut semi-Judaei, id est, Ebionitae, etc., etc.
« Inde Willielmus de Conchis, ex atomorum, id est minustissimorum corporum, concretione fieri omnia. Et Petrus: Probatur, inquit, quod caro Christi non fuit in Abraham vel Adam, quia non tot atomi fuerunt in eis quot homines ab eis descenderunt; ergo si unus atomus, secundum eos, quid sive aliquid est, quia corpus est, et omne corpus substantia est, omnis autem substantia aut rationalis aut irrationalis, de qua per quid et aliquid, ut dictum est, quaeritur quantum aliquid totus homo, in quo sunt atomi pene innumerabiles, et utique tam spiritalis quam corporalis substantia. Si ergo omnis homo, ac per hoc et Christus, quia et ipse homo, et secundum quod corpus aliquid est et secundum quod anima aliquid est, et secundum quod divinitas aliquid est, et secundum quod pedes, et secundum quod manus, et secundum quod caput, et secundum quod ossa, et ut breviter concludam, secundum innumerabiles pene sui partes quas et habet et est, aliquid est, quanto magis secundum quod totum est, magnum, et, ita dicam, ineffabile aliquid est. Eligant ergo dialectici isti unum e duobus, aut omnem hominem ac per hoc et Christum non esse aliquid secundum quod homo, aut Christum non esse hominem. Quodlibet dicant, jam non dialectici, sed haeretici proprio judicio condemnantur. Nos tamen illorum atomos et regulas philosophorum, et quid et aliquid et caetera hujusmodi ridicula contemnimus et excommunicamus, dicentes cum Apostolo: Si quis aliud dixerit, praeterquam quod evangelizavimus vobis, licet angelus, licet Petrus, anathema sit (Gal. I). Non enim in divinis Scripturis hujusmodi deliramenta alicubi inveniuntur. Ideo licet nihil sit substilius telis aranearum, nihil acutius acuminibus aristarum, qualia sunt ingenia et argumenta daemoniorum per ora haereticorum, tamen Catholicis, ut ait Ambrosius in Hexam, exsufflanda potius quam legenda, quoniam « omne quod ex Deo natum est, vincit mundum; et haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra (I Joan. V), » qua Patrem et Filium Jesum Christum, cum pelle et carnibus, ossibus et nervis, anima et mente, et totius hominis veritate, et Spiritum sanctum non opinamur, sed incunctanter credimus, tenemus, adoramus, unde Deus per omnia saecula saeculorum. Amen. Haec est fides quae ab initio usque ad praesentem diem daemonia ejecit, aegritudines depulit, mortuos et per mortuos alios suscitavit. Hic est ergo terminus unus et omnis, Alpha et Omega, principium et finis propter quem et per quem et in quo omnia. Ipsi honor et gloria « qui facit mirabilia solus (Psal. CXXXV). »
Haec et alia plura Gualterus contra Pictavinum et alios theologos, quos pseudoscholasticos reputabat, e quorum schola prodierunt discipuli longe audaciores, qui, magistrorum inventis addentes, tam multas quaestiones ridiculas tractare aggressi sunt, serias vero et necessarias tam multis ambagibus, distinctionibus, argumentis in speciem probabilioribus implicarunt, ut fides Catholica, quae veritatis aeternae oraculo, non humanae ratiocinationis fundamento nititur, in multorum animis vacillarit.
Chapter 4 of 4