Skip to the text

Ex libro tertio.

Sequitur lib. III, cujus haec sunt capita: 1. De tribus sententiis universorum, et quae sit catholica. 2. Quod haeretici auctoritates sanctorum et divinas Scripturas non intelligendo depravant. 3. Quas blasphemias de Christo posteris mandarun merito comburendas. 4. Argumenta de duabus in Christo personis in conciliis damnata. 5. De nova stropha a novis haereticis commentata. 6. Quod nulla sit quaestio in fide catholica, ita ut stulti non errent per eam. 7. Quod nihil stultius sit quam velle comprehendi quod excedit omnem creaturam. 8. De veritate rerum et sententiarum in Evangeliis, et falsitate verborum et connexionum in scholasticis. 9. Quod universa haereticorum argumenta eisdem destruantur quibus roborari impie putabantur. 10. Quod ipsius Petri non tantum dubia, sed etiam multa quae affirmat, damnantur fide DCCCXXX episcoporum. 11. Quod super sacramento altaris multa frivole retractet. 12. Quod nulla prorsus debet haberi quaestio de sancta Dei Genitrice, quandocunque de peccatis agitur. 13. Quod Christum arguat de peccato, qui carnem Verbi vel obnoxiam vel mundatam dicit quoque modo. Et quod Graeci Patres confitentur Spiritum sanctum a Filio procedere, quod haeretici negant. 14. Quod caro Verbi nunquam legitur de sanguinibus formata, nisi in novis haereticis. 15. Quod Catholici doctores multa retractent, nec velint libros suos sicut canonicos legi.

« Haec ergo figmenta pudeat vel audire, nisi uterque Petrus quasi pro magno posteris legenda scripsissent hoc modo: De intelligentia harum locutionum, factus est homo, Deus est homo, an his locutionibus dicatur Deus factus esse aliquid, vel esse aliquid vel non.

« CATHOLICA EXPOSITIO, vel potius intelligentia omnium sanctorum: Deus homo factus est, id quod fuit permansit, et quod non erat assumpsit non commistionem passus, neque divisionem. Deus et homo una persona, unicus Patris Filius. Quid vel brevius, vel apertius? sed incredulus infideliter garrit.

« PETRUS: Ex praemissis autem emergit quaestio plurimum continens utilitatis, sed nimium difficultatis atque perplexitatis. Etsi his locutionibus non dicitur, Deus factus esse aliquid vel esse aliquid, quae sit intelligentia harum locutionum et similium in hujus profunditatis reseratione et scrupulosae quaestionis expositione plurimum differre inveniuntur sapientes.

« CATHOLICA: Non utique sapientes Dei in hac differunt, sed plane hujus mundi; quales sunt haeretici et grammatici qui pueriliter certant et adhuc sub judice lis est, quorum scientiam stultam fecit, ut scriptum est: Stultum Dei sapientius hominibus (I Cor. I); et praemissae auctoritates probant. Audiamus tamen ridicula.

« PETRUS: Alii, inquit, in ipsa Verbi incarnatione hominem quiddam ex anima rationali et humana carne constitutum, ex quibus duobus omnis homo vetus constituitur, et ille homo coepit esse Deus, non quidem natura Dei, sed persona Verbi, et Deus coepit esse homo ille; concedunt enim illum assumptum a Verbo et Verbo unitum, et tamen esse Verbum. Et ea ratione tradunt dictum esse Deum, factum hominem, vel esse hominem, quia Deus factus est, id est coepit esse quaedam substantia ex anima rationali et humana carne subsistens. Et illa substantia factus est, id est coepit esse Deus, non tamen demigratione naturae in naturam, sed, utriusque naturae servata proprietate, factum est ut Deus esset illa substantia et illa substantia esset Deus. Unde vere dicitur Deus factus est homo et homo factus est Deus, et Deus esse homo et homo Deus, et Filius Dei filius hominis, et e converso. Cumque dicant illum hominem ex anima rationali et humana carne subsistere, non tamen fatentur ex duabus naturis esse compositum, divina scilicet et humana, nec illius partes esse duas naturas, sed animam tantum et carnem. Et ne de suo sensu tantum loqui putentur hanc sententiam pluribus muniunt sententiis.

« CATHOLICA: Haec prima sententia nec haereticorum nec catholicorum potest dici, qualis est ipse qui proponit.

« LOMBARDUS: Sunt et alii qui in parte consentiunt, sed dicunt hominem illum non ex anima rationali tantum et carne, sed ex humana et divina natura, id est ex tribus substantiis, divinitate carne et anima constare. Et hi Christum fatentur unam personam tantum esse, ante incarnationem, tantummodo simplicem, sed, incarnatione facta, compositam ea divinitate et humanitate. Non tamen persona illa debet dici facta persona, quamvis dicatur facta persona hominis. Facta est igitur illa persona, vel ut quibusdam placet, quoddam subsistens ex anima et carne, sed non facta est persona substantia, vel natura. Et in quantum est ille subsistens, composita est; in quantum autem Verbum, est simplex. Et pluribus se muniunt auctoritatibus qui dicunt personam Christi compositam esse tunc factam sive constantem ex duabus naturis, sive ex tribus substantiis.

« CATHOLICA: Secunda sententia prorsus catholica est

« LOMBARDUS: Sunt et alii qui incarnationem Verbi non solum personam ex naturis compositam negant, verum etiam hominem aliquem sive aliquam substantiam ibi ex anima et carne compositam et factam diffitentur. Sed sic illa duo, scilicet animam et carnem, Verbi personae, non naturae unita esse aiunt, ut non ex illis duabus vel ex tribus aliqua substantia, vel persona fieret sive componeretur, sed illis duobus velut indumento Verbum Dei vestiretur, ut mortalium oculis congruenter appareret. Qui ideo dicitur factus verus homo, quia veritatem carnis et animae accepit; quae duo in singularitatem vel unitatem suae personae accepisse legitur. Non quod illa duo vel aliqua ex illis composita sit una persona cum Verbo vel sit Verbum, sed quia illis duobus accedentibus Verbo non est personarum auctus numerus, ut fieret quaternitas in Trinitate; et quia ipsa persona Verbi quae prius erat sine indumento, assumptione indumenti non est divisa vel mutata, sed una eademque immutata permansit, qui scilicet habitum Dei hominem factum dicunt, etc.

« Tertia sententia tota haereticorum est etiam in conciliis damnatorum. Quod haeretico sensu inducta sint testimonia, ut scilicet nemo contra haereticos auderet, prudens lector in ipso Petri libro agnoscat. Nec solum auctoritates catholicorum Patrum, sed, ut Augustinus ad Consentium scribit, ipsae quoque sanctae Scripturae quae magnarum rerum ante intelligentiam suadent fidem, nisi eas recte intelligas, utiles tibi esse non possunt. Omnes enim haeretici qui eas in auctoritate recipiunt, ipsas sibi videntur sectari, cum suos potius sectentur errores; ac per hoc non quod eas contemnant, sed quod eas non intelligant, haeretici sunt.

« CATHOLICA: Justum est etiam ut quisquis de Deo non solum puerilia vel inepta, sed et blasphema caeteris proponit legenda vel credenda, audiat et ipse de se similia. Potuit, inquiunt, Deus assumere hominem in sexu muliebri, etc. Eo modo potuit Deus facere Petrum in sexu muliebri vel etiam asinino. Potuit igitur mulier vel asina vel canis esse Petrus, et similia multa quae melius subticentur de quolibet homine, quanto magis de Deo homine?

PETRUS PICTAVINUS: « Filius hominis potuit assumere corpus Petri, ergo Petrum; erga potuit facere ut ipse esset Petrus. Quaeritur etiam an potuit assumere unam humanam naturam et aliam, id est duo corpora et animas. Nam nomine humanae naturae non intelligimus nisi animam et corpus in Christo, et ideo bene dicimus unam humanam naturam et aliam. Quod si est, ergo potuit esse unus et alius homo, et ita duorum hominum utrumque, et ita duo homines, et ita plures. Nunquid enim si assumpsisset duo corpora et duas animas, vere diceretur: Iste homo est ille. Mihi quidem ita videtur, etc.

« CATHOLICA: Ratione igitur et auctoritate probamus quod nihil harum larvarum debuit, et ideo non potuit fieri quod factum est, nec potuit mulier esse Deus et e converso. Veritas est Deus, omnipotens est Deus, tamen nec mentiri, nec mutari potest Deus. Quod si posset, tunc revera nec veritas, nec omnipotens esset. Dixit ergo et non faciet; locutus est et non adimplebit (Num. XXXIII); multifarie multisque modis olim loquens Deus patribus in prophetis (Hebr. I). At ille segregatus Paulus in Evangelium Dei de Filio suo qui factus est ei ex semine David secundum carnem, qui praedestinatus est, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. I). Qui praedestinatus est, inquit, nequaquam filia in sexu muliebri, sed Filius Dei in virtute, tanquam haeretico huic dicens: Nullo modo in sexu muliebri, sed in virtute, homo est in virilitate Dei. Unde ibidem Spiritus sanctus per Isaiam: Propter hoc ipse Dominus dabit ipse vobis signum: Ecce virgo concipiet et pariet filium Emmanuel (Isai. VII): quod interpretatur nobiscum Deus. Non ergo dixit pariet filiam et vocabitur mulier nobiscum. Similiter Jeremiam: Novum faciet Dominus super terram: et femina circumdabit virum. Nunquid dicit femina circumdabit feminam, etc.? Unde merito Alexander papa censuit damnari has sententias, quae tam nefanda de incarnatione latrantibus quasi pro magno proponuntur; quae procul dubio melius tacerentur, imo potius justo judicio ab omni Christiano comburerentur. Non enim doctores, sed gentiles, non denique Christiani, sed plane Judaei et haeretici hujusmodi blasphemias vomunt. At, tu universalis Magister, qui et haereticos etiam et Catholicos Patres cogis quasi coram te, de auctoritatibus suis ad voluntatem tuam ludere, et tu quid credis? quid profiteris? quid determinas?

« LOMBARDUS: Satis, inquit, diligenter diversorum sententias absque assertione et praejudicio tractavi.

« CATHOLICA: Imo damna blasphemias, ne te haereticum probes, nec enim dubia, sed haereses jam damnatas proponis.

« LOMBARDUS: Verumtamen nolo lectorem putare istam sibi nostram debere sufficere disputationem.

« CATHOLICA: Hoccine est illud plurimum utilitatis quod promiseras lectoribus tuis, ut omnes errores aequaliter hauriant et quae sit fides Catholica tecum omnes dubitent! Avertat Deus ab Ecclesia doctrinas tales, ut dicit Apostolus, et peregrinas (Hebr. XIII), talesque doctores errantes et in errorem mittentes (II Tim. III). Si enim fundatissimam et indubitabilem fidem solaque evangelica testimonia superius scripta isti fideliter legissent, procul dubio deliramenta olim in conciliis damnata non scriberent. Ita etiam multiplici temeritate argumentatur utrum homo assumptus sicut Deus colendus sit cum Verbo, quasi aut alter aut non idem ipse sit Deus verissimus, non alius, nec aliqua persona quam Verbum ipsum ipse. Porro unus homo, una persona, nullo modo duplex vel multiplex, sed simplex, quamvis multis constet, multa tamen ratione multiplici vel saltem duplici veneratione coli potest. Quia quidquid injuriae vel honoris uni hominis vel uni personae intuleris, nulli dubium quin totum toti homini, totum uni personae exhibueris. Igitur Dei et hominis una persona Christus, sicuti nec in persona, nec in cultura dividi potest, quam tamen impiissime conantur dividere.

« LOMBARDUS: Solet etiam a quibusdam inquiri, utrum Christus secundum quod homo est, sit persona, vel etiam sit aliquid. Ex utraque parte quaestionis argumenta concurrunt. Quod enim persona sit, his edisserunt rationibus: si secundum quod homo est, aliquid est, vel persona, vel substantia, vel aliud est. Sed aliud non. Ergo persona vel substantia est, vel rationalis, vel irrationalis; sed non est irrationalis substantia, ergo rationalis. Si vera secundum quod homo est rationalis substantia, ergo persona, quia haec est definitio personae. Substantia rationalis individuae naturae. Si ergo, secundum quod homo, est aliquid, et, secundum quod homo, persona est et e converso. Si ergo secundum quod homo persona est, vel tertia, intervenit, vel alia. Sed alia non; ergo tertia intervenit persona. At si secundum quod homo persona est tertia in Trinitate, ergo Deus. Propter haec inconvenientia et alia quaedam dicunt Christum secundum hominem non esse, nec aliquid.

« CATHOLICA: Haec de Christo tam stultissime argumentatur. Quia si quis unum hominem secundum quod corpus est desineret, aut personam aut nihil esse, quis non rideret? Neutrum enim per se homo. Estote, inquit, prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Matth. X). Contra serpentes et scorpiones utique qui spinis et anfractibus argumentorum simplices decipiunt, qualis iste novus: nam argumenta ejus non philosophorum, sed daemoniorum esse in hypocrisi de Christo loquentium per ora haereticorum. Ex hoc lector prudens intelligat quod nulla ratio sinit, proponit de una persona quod eadem sit vel alia. Unus homo duo sint, id est, Christus sit et alter: unus Deus sint; unus filius Jesus Christus, Deus et homo, sint duo filii. Nullum quippe individuum, teste etiam Aristotele, dividi potest; quod si fiat, jam non erit individuum. Unde et iste falsa de Christo proponens, et inconvenientia assumens, diabolica concludit mendacia, duas videlicet haereses antiquitus in conciliis damnatas: alteram, quae dicit Christum, secundum quod homo, personam et Deum, duos scilicet filios esse, ac per hoc in trisagio quaternitatem inducens. Sed quia hanc non libere audet, alteram exinde fantasticus Manichaeus molitur sic. Christus si secundum hominem nec persona, nec Deus, nec quaternitas sit, ergo consequitur uti non esse nec aliquid sit. Ecce qualibus novis doctor impugnat Ecclesiam. Utrumque autem diabolicum, utrumque fel draconum et venenum aspidum insanabile.

« Tale, inquam, ac si Satanas transfiguratus in angelum lucis (II Cor. XI), libro Sententiarum suarum undique suadere conatur dicens: Homo quem colitis et adoratis non est Deus; etiam. Deus quem colitis non est Deus. Christus ergo quem colitis, nihil est, quoniam Deus non est homo; homo vero nec aliquid est. Totum igitur si secundum aliquid non est, jam totum non est, ac per hoc nec aliquid est; ergo Christus Deus et homo si secundum aliquid non est, jam Christus non est. Aut totus erit aut nullus. Procul dubio talia inter Christianos ferit, qui ab initio in veritate non stetit, quia mendax est, et pater ejus etc. (Joan. VIII) Similiter nulla ratione fieri potest, teste etiam ipso Aristotele, ut homo, qui est, non sit, et Deus, qui est, non sit ipso homine Deo veritate testante ad homines et dicente: Antequam Abraham fieret, ego sum (ibid.) Hoc igitur Ego sum nulla ratione unquam secari valet; quod si fiat, jam Ego sum non est. Fieri autem omnino non potest ut sit in illo non esse, quoniam singulariter solus est, teste Apostolo: Dei enim Filius non fuit in illo Est et Non, sed Est in illo fuit (II Cor. I). Utrumque ergo negat esse qui aliquid in illo dicit non aliquid esse, sicut in Decretis Euticii papae: Plane vitam suam nescit, qui Jesum Christum ut verum Deum, ita et verum ignorat hominem. Et ejusdem periculi res est dubitare in ipso illo inter Deum et homines Mediatoris sacramento, quo uterque unus existens, quod ipse ex unitis in idipsum naturis naturae utriusque res eadem est, etc. Item, ex Decretis Gaii papae et martyris: In magno sacrilegio se versari haereticorum manifestat impietas, cum sub specie divinitatis honorandae, humanae carnis in Christo veritatem denegant et religiosi existimant credi, si dicatur in Salvatore nostro verum non esse quod salvat. Et ita secundum promissionem omnia saecula percurrentem mundus sit Deo ita reconciliatus in Christo, ut nisi Verbum dignaretur caro fieri, nulla posset caro salvari etc. Hoc et ante concilium Nicaenum. Haec et sequuntur ex concilio Ephesino CC episcoporum, quod confirmat Chalcedonense DCXXX episcoporum consona voce damnantium praescriptas haereses: Ita Christum et Deum unum confitemur non tanquam hominem cum Verbo coadorantes, ne divisionis quaedam species inducatur, sed unum jam et eumdem adorantes, quia non est alienum a Verbo corpus suum proprium, cum quo etiam ipse assidet Patri, etc.

« Item, Nestorius: Nestorius Christum seorsum nominari dicit Dei: Verbum, habere autem conjunctionem ad Christum continuam. Putas igitur, non duos Christos apertissime dicit et duos filios? Item. Eos vero qui aut duos filios aut duas personas annuntiant et non unum eumdemque in una persona unum Christum, unum Filium, unum Dominum nostrum Jesum Christum Dei Filium praedicant, anathematizamus et alienos esse ab Ecclesia judicamus. Etiam unam quidem Dei Verbi naturam, incarnatam tamen non negamus eo quod ambabus unus atque idem sit Dominus noster Jesus Christus, sciendum est quod totus homo a Verbo creatus pariter et assumptus, nec persona, nec adjunctus, nec copulatus, nec deificatus, nec adjectio, nec adactus Verbo vel personae Verbi potest dici; quia nunquam praeter Verbum vet extra personam Verbi erunt. Sed quo esse coepit, eo proprie et Verbum et persona cum Verbo exstitit. Athanasius: Quis infernus eructavit Omousion dicere corpus ex Maria Verbo deitatis?

« Symbolum DCXXX episcoporum removens haereticos a clero aliam fidem profitentes: Consentientes SS. Patribus unum eumdemque Filium Dominum nostrum Jesum Christum consona voce edocemus, pariter perfectum eumdem in divinitate Deum et hominem verum, eumdem ex anima rationali et corpore secundum divinitatem unius naturae cum Patre, secundum humanitatem eumdem unius naturae nobiscum per omnia similem nobis absque peccato, ante saecula quidem ex Patre natum secundum divinitatem in novissimis vero diebus eumdem propter nos et propter nostram salutem hominem factum, hoc est unum eumdemque Christum Filium Dei unigenitum in duas naturas inconfuse, immutabiliter, indivise, inseparabiliter cognoscendum, in nulla naturam differentias propter unitatem perimendas; magis autem, etc.

« CATHOLICA: Nunc ergo viri Juda et catholici Christiani, judicate inter Catholicam veritatem et diabolicam falsitatem. Quid hac fide magnificentius, quid planius, quid verius? Ex hoc, inquit Isaias, erit vobis directa via et plana, ita ut stulti non errent per eam (Isai. XXXV). Ubi ergo nimiae perplexitates et scrupulosissimae fidei quaestiones in quibus dicit iste Catholicos differre? et quod iniquius est, etiam haereticis facere? Quare vel unum saltem non nominat, quorum opiniones diabolicas proponit, nisi quia damnatos novit? Cur igitur ipsa haeretica non damnat, nisi quia se ex hoc Catholicum denegat? Prorsus hoc solum inter istum et primum Manichaeum quod ille Christum phantasticum hominem dixit; hic vero non esse personam nec aliquid. Hieronymus: « Vae, inquit, Isaias, qui dicitis bonum et malum et malum bonum (Isai. V): » Nec adversariorum, si honestum quid habuerint, nec amicorum laudanda sunt vitia, sed unumquodque, non personarum, sed rerum pondere judicandum est. Alius: Non possum, inquit, damnare quod nemo damnavit. Alius: Nihil super hoc a Patribus statutum est in Nicaena synodo. Hoc argumento nec Valentinus, nec Marcion, nec Cataphriga, nec Manichaeus damnari debent, quia synodus eos in Nicaena non nominavit, quos certe ante synodum fuisse non dubium est. Cur post CD annos docere niteris quod ante nescivimus, quod Petrus, quod Paulus edere noluerunt. Usque ad hanc diem sine hac doctrina mundus Christianus fuit. Illam senex tenebo fidem in qua natus sum. Item, idem: Scias detestanda in hujusmodi libris esse quam plurima; juxta sermonem Domini, inter scorpiones et colubras incedendum, etc.

« Scimus quidem quod omnis ars et sapientia a Domino Deo est (Eccli I), et quod divina Scriptura, ipsa quoque Veritas in Evangelio proponit et assumit et concludit (Luc. XXI), sed veritate rerum et sententiarum, non contentione et facultate verborum et connexionum. Ait Augustinus in lib. De doc. Christ. Sunt enim multa quae vocantur sophismata falsae conclusiones, et plerumque ita veras imitantes, ut non solum tardos, sed ingeniosos etiam, minus diligenter attentos decipiant. Proposuit quidam ei cum quo loquebatur dicens: Quod ego sum tu non es. At ille consensit. Verum enim erat ex parte, vel eo ipse quod iste insidiosus, ille simplex erat. Tunc iste addidit: Ego autem homo sum. Hoc quoque cum ab illo accepisset, conclusit dicens: Tu igitur non es homo. Quod genus captiosarum conclusionum Scritura detestatur. Cum ergo sint verae connexiones, non solum verarum, sed et falsarum sententiarum, facile est veritatem connexionum etiam in scholis illis quae praeter Ecclesiam sunt, discere; sententiarum autem veritas in sanctis libris ecclesiasticis investiganda est, etc.

« Audiant proinde Catholici clarissimam tubam, unius sententiae commento, universa figmenta atque haeretica superius proposita, ac si hostilia castra, ridentem, dissipantem et prorsus ad nihilum redigentem: Hieronymus in Cogitis me: Igitur quod natura non habuit, usus nescivit, ignoravit ratio; mens non capit humana, pavet coelum, stupet terra, creatura omnis et coelestis miratur. Hoc totum est quod per Gabrielem Mariae divinitus nuntiatur, et per Christum adimpletur. Unde constat tempus non praejudicasse sacramentum uniti hominis ac Dei, ita ut ubi jam esset in illo per veritatem persona ab initio, scilicet qui necdum erat natus de Maria Virgine, quod multis Scripturarum declaratur indiciis: « Qui elegit nos, » inquit, « ante mundi constitutionem in ipso (Ephes. I); » quia profecto quidquid fecit Deus ab initio, Christus fecit totum per unitatem sacramenti. Unde nec nobiscum « Deus recens (Psal. LXXX). » Alioquin si ad rationem et sensus humanos respicias, nequaquam ullatenus convenire inter se potuerunt divinitas et humana conditio. Convenerunt tamen in Christo, et unius ex ambobus Emmanuel qui nihil in se pro assumpto homine est adauctus, nihilque quod Verbum caro factum imminutus vel mutatus. Quod si tibi novum videtur propter quod hominem assumpsit, noveris quia hoc semper cum eo et in ejus consilio fuit, ut hoc fieret. Et nunc quando « temporis plenitudo venit (Gal. IV) » factum est quod in Christo semper fuit, etc.

« Nec tantum in iis cavendus est iste scholasticus, sed etiam in his quae jubet credere. Dicit enim: Nolo nostram sufficere debere disputationem, hoc firmiter tenens in ecclesiasticis dogmatibus, quod Deus hominem assumpsit, homo in Deum transivit non naturae visibilitate. Hoc quidem Catholicum est. Quod autem adjungit, sed Dei dignatione, quomodo damnatum sit attendat prudens lector. Ex concilio Ephesino CC episcoporum, quod confirmat Leo papa et Chalcedonense concilium DCXXX episcoporum: Nestorius haereticus in suis expositionibus simulat se dicere, « Unus Filius et unus Dominus, » sed refert filiationem ad solum Dei Verbum. Rursus: Alium Dominum qui ex muliere est, seorsum hominem dicit, copulatum dignitate, aequo honore habet copulationem ad Christum. Quomodo non apertum est duos eum dicere Christos, si Christus ad Christum habet conjunctionem, alteram ad alteram? Item, Nestorius confitens existentiam divinitatis Filii Dei, Christum purum hominem credidit conceptum atque formatum, et postea in Deum provectum, hoc est hominem deificatum.

« CATHOLICA: Notandum quod Verbum dignitatis vel copulationis et similium tam haeretici quam Catholici dissimili sensu ponunt, ex concilio DCXXX episcoporum: Verbum Dei secundum subsistentiam confitentes, unum adoramus Filium et Dominum nostrum Christum, non seorsum ponentes et determinantes hominem et Deum, velut inimicum sibi dignitatis et auctoritatis conjunctum. Unus est igitur Christus Filius et Dominus non velut conjunctione qualibet in unitate dignitatis et auctoritatis hominis habentis ad Deum. Denique Petrus et Joannes aequalis sunt dignitatis, verumtamen uterque non unus est. Nec juxta collationem vel connexionem, modum conjunctionis advertimus. Haec enim non sufficit ad unitatem naturalem, imo potius conjunctionis nomina evitamus tanquam non existens idoneum, quod significet unitatis arcanum, quia nec servus est sibi ipse nec Dominus. Ineptum est enim, vel potius impium hoc sentire vel dicere. Si quis in uno Christo dividit substantias post unitatem, sola eas connexione conjungens ea quae secundum dignitatem sit, vel etiam auctoritatem vel potestatem, ac non potius eventu qui per unitatem factus est naturalem, anathema sit. Item: Si quis audeat dicere assumptum hominem coadorandum Deo Verbo et conglorificandum et communicandum Deum tanquam cum altero; nam cum syllaba superadjecta haec cogit intelligi, ac non potius una supplicatione veneratur Emmanuel, unamque ei glorificationem dependit, juxta quod Verbum caro factum est, anathema sit. Si quis audeat dicere Christum hominem Theophoron, id est Deiferum, aut non potius Deum veraciter dixerit, tanquam Filium per naturam, secundum quod Verbum caro factum est, anathema sit. Si quis personis duabus vel subsistentiis eas voces quae in apostolicis scriptis continentur et evangelicis dividuntur, vel quae de Christo dicuntur a sanctis vel ab ipso, et aliquas ex his quidem velut homini quae praeter Dei Verbum specialiter intelliguntur, aptaverit, illas autem tanquam dignas Deo soli Dei Patris Verbo deputaverit, anathema sit.

« CATHOLICA: Ecce non solum quod asserit, scilicet Dei dignatione homo transivit in Deum, sed et caetera ejus argumenta seu inconvenientia multa quibus se moveri et deficere superius testatur, Catholicorum Patrum anathemate palam feriuntur, quorum auctoritatibus ubi ipse impie sensit, videbantur roborari.

« Simili errore est sacramenta altaris sola fide salutifera, ratione vero ineffabilia multis haereticorum opinionibus quasi probabilius ventilare. Quod absit a Catholicis, ut quasi multas et non potius unam et certam in sacramento altaris habeant fidem! . . . . De Berengario haec subjungit: Hic haereticus asserebat in figura et in sacramento totum fieri, nihil in veritate. Postea vero correctus coram Nicolao papa et pluribus episcopis confessus est, etiam et juravit, panem scilicet et vinum, post consecrationem, non solum sacramenta, sed etiam verum corpus et sanguinem Christi esse, et sensualiter non solum sacramento, sed in veritate manibus sacerdotum tractari et frangi et fidelium dentibus atteri. Ecce catholica fides. Iste autem scholasticus sic exponit: Vere quidem, ait, sed in sacramento tantum. Item ait: Sane dici potest fractio illa et partitio non in substantia corporis, sed in ipsa forma panis sacramentalis fieri, ut vera fractio et partitio sit ibi, quae sit non in substantia, sed in sacramento, id est, in specie. Item: Est ibi vera fractio et partitio quae fit in pane, id est, in forma panis. Item: Fractio et partes illae quae ibi videntur fieri in sacramento sunt, id est in specie visibili. Ideoque illa Berengarii verba ita distinguenda sunt, ut sensualiter non modo in sacramento, sed in veritate dicatur corpus manibus sacerdotum frangi quoque et atteri dentibus, vere quidem, licet in sacramento tantum. Vera est igitur attritio et partitio.

« Ecce dum Catholicam fidem nulla prorsus distinctione indigentem, solitis suis argumentationibus distinguit, alterum se probat Berengarium. Nam sicut ille asserebat omnia fieri in sacramento tantum, sic et hic. Ille autem correctus addidit sacramento, et fractioni, et attritioni, etiam demum veritatem quam negabat. Iste e contra in omnibus veritatem subtrahit, dum asserit omnia non fieri in substantia, sed in specie visibili, et forma panis et sacramento tantum. Ille, inquam, sensualiter et non sacramento tantum, sed et in veritate. Iste, inquit, in sacramento tantum, sed scorpionis more praemittit blandum caput, dum dicit vere; sed in sacramento tantum, statim subjungens, cauda venenum infert mortiferum. Ac si dicat: Vere quidem, sed non in veritate, quia in sacramento tantum. Prorsus sic agit in omnibus, quatenus nec haereticus nec Catholicus probetur: quippe homo totus humanis sensibus, non fidei deditus, timet quantum datur intelligi, ne veritas et vita quae Christus est (Joan. XIV), discerpatur et moriatur, si in veritate sumatur catholica: Tamen est indubitanter et in eum credit qui propriis manibus proprium et verum corpus tenens et frangens, nihilominus integer et vivus manens dedit tunc illud ipsum; hodieque dat in toto terrarum orbe, nec tantum sacramento, sed et in veritate, dicens: « Hoc est corpus meum, dividite, comedite (Luc. XXII) » , quia, « Nisi manducaveritis, non habebitis vitam; sed sunt quidam ex vobis qui non credunt (Joan. VI); » at « nisi credideritis, moriemimi in peccatis vestris, » dicit Veritas (Joan. VIII).

« PETRUS LOMBARDUS. Item cum de ista carne ineptissime omnino quaereret utrum obnoxia fuerit aliquando peccato, sic definivit: Sane, inquit, potest dici, et credi oportet quod obnoxia fuerit, sicut et reliquae, caro Virginis matris. Nos e contrario dicimus quod non nisi insane hoc dici potest, et minime credi oportet. Sed prius de matre probemus quam dicit quidem post concessum angeli et adventum Spiritus sancti sine peccato vixisse, antea vero peccatis subjacuisse. Reprobat hunc sensum toto orbe terrarum, celebris dies sanctissimae Nativitatis, cujus vita inclyta totas illustrat Ecclesias(Offic. Eccl. ). De qua Anselmus, Cantuariensis archiepiscopus (lib. De conceptu virginali): Nempe, inquit, decens erat, ut ea puritate qua major nequit sub Deo intelligi, Virgo illa niteret. Idem (serm. in Assumptione ejusdem): Radix, inquit, humani generis in primo parente vitiata est, et saepe contingit quod aurum fulgens reperiatur in luto, et in pungenti spina pulchra rubens oriatur et rosa. Haec ergo, operante Providentia divina, ex radice vitiata sine viro prodiit virga, qua intelligitur beatissima virgo Maria, attestante Isaia: « Exiet virga de radice Jesse (Isa. XI). » Et Hieronymus (in Cogitis me): « Spiritus, inquit, sanctus superveniet in te (Luc. I). » Ante hoc sane uterus Virginis mundus, impollutus et alienus a contagione peccati, ad quam nulli potuerunt doli irrumpere. Non invaluit fraus inimici, sed permansit sancta mente et corpore. Sanctus quoque Bernardus ad canonicos Lugdunenses his verbis scripsit: Fuit procul dubio mater Domini ante sancta quam nata, nec fallitur omnino sancta Ecclesia sanctum reputans ipsum nativitatis ejus diem, eum omni animo cum exsultatione universae terrae votiva celebritate suscipiens. Ego puto quod et copiosior sanctificationis benedictio in eam descenderit, quae ipsius non solum sanctificaret ortum, sed et vitam ab omni deinceps peccato custodiret immunem: quod nemini alteri inter natos quidem mulierum creditur esse donatum. Decebat nimirum Reginam virginum singularis privilegio sanctitatis absque omni peccato ducere vitam, quae dum peccati mortisque pareret Redemptorem, munus vitae et justitiae omnibus obtineret . . . . His tribus idoneis testibus quartum addemus talem, qui non solum impie quaerere, sed nec audire patitur peccata Matris. Et hic est Augustinus, qui cum totis ingeniis contra illos ageret qui sanctos quosque et perfectos sine peccato esse assererent, et ei inter alios etiam sanctam Virginem objicerent, ita ab omnibus sanctis illam singulariter excepit, et ab omni peccato immunem firmavit ut diceret: Excepta hac Virgine, inquit, de qua cum de peccatis agitur, nullam prorsus haberi volo quaestionem, scimus quod ex omni parte peccatum vicerit. Hanc auctoritatem Petrus positurus ex sensu suo volens pervertere sicut et caeteras, praemittit. Ex tunc, inquit, id est ab incarnatione intelligenda est sine peccato vixisse. Sic Augustinus ait, excepta hac Virgine, etc.

« Certum est ergo quod Augustinus non ex tunc, sed absolute quandocunque de peccatis agitur, determinat illam omni modo et tempore debere excipere, contraria istis scholasticis evidentissime definiens, etc.

« Constat ergo ex praemissis illam quae Primam Nec similem visa est nec habere sequentem, merito singulari totam vitam absque peccato duxisse, non solum post triginta quinque annos post conceptum, sed ante, ut legitur per quindecim: qui simul sunt vitae illius anni circiter quinquaginta. Talibus namque, ait Hieronymus, decebat Virginem oppignerari muneribus, quae dedit coelis gloriam, terris Dominum, fidem gentibus, finem vitiis, vitae ordinem, moribus disciplinam. Quippe Spiritu sancto adhuc ex utero matris suae singulariter repleta, non solum Elisabeth de plenitudine suae benedictionis replevit, verum etiam in utero ejus exsultare compulit Spiritu sancto et Joannem (Luc. I), quo nempe, « inter natos mulierum non surrexit major (Matth. II). » Ex hac quoque plenitudine angelo revelante, ut legitur, post assumptionem sanctissimae animae, et sanctissimum corpus, ut a peccato ita a corruptione intactum manens in sepulcro, quadragesimo die, hoc est nono Kalendas Octobris, conforme jam claritati illius corporis quod de ipso Deus sumpsit, in coelum levavit (Act. I).

« Si igitur tot et tantis praemissis testibus necessario credimus, et de tanta ac tali matre a Christianis nulla prorsus debet haberi quaestio, quandocunque de peccatis agitur, nonne blasphemum et impium, si de carne Verbi, id est Filii ejus, ulla prorsus admittitur suspicio? Si, inquam, mater de genere humano prodiit, ut testatur Hieronymus, sine vitio, et de illa nulla prorsus debet haberi quaestio, quid dicitis, quid creditis, o Christiani, de Christo filio, a quo et per quem et in quo talis mater prodiit ex utero? Qua ratione caro Verbi obnoxia ut reliqua generis humani fieri potuit, quae nec in lumbis Abrahae et Levi decimari valuit, teste Apostolo (Hebr. VII), nec in Adam peccavit, teste Augustino super Genesim: Quia, inquit, alia ratione ibi fuit quam caeteri. Augustinus De Trinitate: Ut illud quod nascebatur ex Virgine ex progenie primi hominis, tantum modo generis, non etiam criminis originem duceret. Nascebatur enim non trangressionis contagione vitiata natura, sed omnium talium vitiorum sola medicina, etc. Quid evidentius? Quid Petrus Lombardus, vel nescio quis Joannes Damascenus, scholastici, ad auctoritates has orthodoxorum? Amplius. Distinctio apostolica, qua dicitur Deus Filium suum misisse non in carnem peccati, sed in similitudinem carnis peccati, ut de peccato, hoc est de sacrificio pro peccato damnaret peccatum (Rom. VIII): quod nulla prorsus veritate, si ipsa obnoxia, ut reliquae fuit; distinctio, inquam, haec evidenter damnat sensum istorum vel similium. Amplius: Umbram habens lex, ait, non ipsam veritatem rerum constituit homines sacerdotes, infirmitatem, id est peccatum habentes, prius pro suis delictis offerre hostias quae nunquam possunt auferre peccata (Hebr. X).

« Ex his perspicue probatur quis sit verus sacerdos veraque hostia. Quis est Filius Dei, inquit, eo quod manet in aeternum sempiternum habet sacerdotium, sine patre, sine matre, initium dierum neque vitae habens. Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, scilicet, segregatus a peccatoribus, qui non habet necessitatem prius pro suis delictis offerre. Una enim corporis oblatione perfecit in sempiternum santificatos (Hebr. VII et VIII) . . . Hujus ergo Pontificis, inter mortuos solius vere, dicit Propheta, liberi (Psal. LXXXVII), hostiam, id est carnem, quicunque vel quomodo dicunt obnoxiam peccato, ut relinquatur, nulla ratione defendi possunt, quin Verbum de carne factum impie arguant de peccato; et taliter delinquentibus jam non relinquitur hostia pro peccatis (Hebr. X). Isti sunt Judaei qui utique Christo dicunt illam similitudinem improperantes. Medice, cura te ipsum (Luc. IV), ipsam carnem, scilicet tuam obnoxiam, infirmam, captivam, ut reliquae, sub peccato. Haec est enim distinctio: Omnes peccaverunt et egent gloria Dei (Rom. III). Et Verbum divinum, secundum istos; Sed absit hoc credere! absit, inquam, hoc sentire de carne Verbi! Dicit enim ille magnus Athanasius episcopus: Non peccavit Verbum quod aliorum peccata liberavit, ut mutatum in carnem, semetipsum pro seipso offerret, et sacrificium seipsum liberaret. Absit, non est ita; pro nobis corpus suum obtulit. Sed et ipsa divina Scriptura, et ipsa veritas contradicit et dicit: Non eget qui sanus est medico, sed qui male habent (Luc. III). Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo Jesu, quem Deus posuit propitiationem per fidem in sanguine ipsius, in quo habemus remissionem peccatorum ut sit ipse justus et justificans (Rom. III), et redemptio et sanctificatio, medecina, liberator et libertas, sacerdos et hostia, propitiator et propitiatio, et caetera hujusmodi in divinis paginis novis et veteribus multifarie multisque modis manifesta. Alioquin si Deus medicus eguit medico, vel seipso; si medicina caro ejus, sanguis ejus quoquo modo unquam indiguit, medicina vel seipsa; si pontifex propitiatore, vel seipso; si hostia, expiatio et libertas liberatore, vel seipso; si justus, justificans, justitia indiguit unquam justificatione, vel seipsa, concidit ratio omnis, omnis pariter intellectus, simulque omnis et veritas, omnis medicina et veritas perit, etc. Fides Ephesini et Chalcedonensis concilii DCCCXXX episcoporum praescriptas opiniones evacuat.

« Uni igitur personae contenta ejus in Evangelio abscribimus, uni substantiae Verbi scilicet incarnati, quia « unus est Dominus Jesus Christus » ut scriptum est (I Cor. VIII). Appellatum vero ab Apostolo « pontificem confessionis nostrae Jesum (Hebr. III), » ipsum esse dicimus, ex Deo secundum naturam Filium unigenitum, nec homini praeter eum alteri sacerdotii nomen et officium deputamus. Obtulit enim proprium corpus, non pro se, sed pro nobis. Nam qui pro se oblatione pro sacrificio indigeret, ab omni peccato liber est ut Deus existens. Quod si « omnes peccaverunt et egent gloria Dei (Rom. III), » secundum hoc quod peccatis aegrotavit humana natura, ipse vero non ita. Ideoque nos gloria ejus egemus. Qui autem dicunt quia seipsum tam pro se quam pro nobis obtulit, nullatenus impietatis crimen effugient, cum nihil prorsus iste deliquerit. Si quis ergo pontificem et apostolum nostrum dicit factum ipsum Dei Verbum, quando caro factum est, sed velut alterum praeter ipsum simpliciter hominem ex muliere, aut qui dicit quod pro se obtulisset semetipsum oblationem, et non potius pro nobis solis; non enim eguit oblatione qui peccatum omnino nescivit, anathema sit. Si quis vero non confitetur carnem Domini vivificatricem esse, et propriam ipsius Verbi Dei Patris, velut alterius, praeter ipsam, conjuncti eidem per dignitatem, aut quasi divinam habentem habitationem, ac non potius vivificatricem esse, quia facta est propria Verbi vivificare valentis, anathema sit.

« Hoc sapere edocti sumus tam a sanctis apostolis quam evangelistis et ab omni Scriptura divinitus inspirata, nec non et a beatis Patrum confessionibus veritate subnixis: Spiritus quoque sanctus a Filio sicut ex Deo Patre procedit. Processionem ergo Spiritus sancti a Filio sicut a Patre quam antiqui Graeci tam aperte firmaverunt, cur posteriores negant, nisi quia in unitate schismatici sunt, et in sacramento altaris fermentarii, et in processione haeretici? Si igitur sanguis et caro Christi, qui per Spiritum sanctum semetipsum obtulit Deo, emundavit conscientias nostras a peccatis (Hebr. IX), sine qua nulla unquam prorsus facta est vel fieri potest remissio, mundatio, liberatio, non pro se offerri debuit vel potuit, patet pro certo quod caro Verbi nec in matre, sicut aiunt, nec alibi unquam debuit vel potuit mundari, ut munda vel potius mundata esset; vel liberari, ut libera vel liberata esset; nihil prorsus tale fieri potuit, nisi seipsum pro seipso offerret, hoc vere anathema est. (C. 14.) Item, Atheniensis iste carnem Dominicam de sanguinibus formatam dicit, quod Verbum rusticanum satis et inconveniens nequaquam in libro generationis Jesu Christi Filii Dei, filii David, filii Abraham invenitur (Matth. I); sed nec in libris Catholicorum Patrum legitur de sanguine, vel saltem de sanguine concepta vel formata. Quinimo cum centies et millies in sanctis tractatibus naturam de natura, corpus de corpore, substantiam de substantia, hominem de homine, carnem de carne, carnem de sanguine, carnem de matre sumptam scriberent, verbum insolens et barbarum de sanguinibus formatam vel conceptam etiam ex industria probantur vitasse, sicut Ambrosius, quodam sermone, sanguinem caret dicere. Joannes, inquit, senis mulierculae frigido sanguine nascitur, Dominus ferventis juvenculae flore progreditur; ille corruptibilis uteri filius, iste impolluto vulvae flore progenitus. O vere auream linguam, et vere ecclesiasticum doctorem! Quippe legerat in Evangeliis qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis et viri (Joan. I), maris scilicet et feminae, ubi revera sanguines sex et quadraginta diebus coagulantur caeteri homines, sed ex Deo solus natus est. Unde dicit: Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo (Joan. VIII). Unde Apostolus: Secundus homo de coelo coelestis (I Cor. XV). Unde et angelus: Quod enim in ea natum est, non de sanguinibus, sed de Spiritu sancto est (Matth. I), et virtute Altissimi, sicut scriptum est in prophetis. Faciet Dominus novum super terram: Femina circumdabit virum sine viro (Jer. XXXI), quoniam ipse Dominus dabit vobis signum, et sancta concipiet et pariet filium Emmanuel (Isa. VII), de benedictionibus antiquorum montium tribus digitis appendentium terram (Isa. XL), de qua orietur sicut sol veritas (Psal. LXXXIV). Ideoque et quod nascetur ex te, non hic de sanguinibus dictum est, sicut novus doctor autumat, sed ex te, ait, nascetur Sanctum sanctorum, de benedictione Dei coeli, vocabitur Filius Dei (Luc. I). Non ergo angelus, prophetae, apostoli, evangelistae, Catholici doctores garrulitatibus scholasticorum incarnationem et conceptionem divinam expresserunt, sed divinis et reverendis propriisque eloquiis singulariter, ut dictum est, extulerunt.

(C. 15.) « Cessent proinde novi doctores, imo novi ex veteribus haeretici, non dialectici, has profanas vocum novitates emittere, quas hactenus nec divina Scriptura docuit, nec Catholica credidit. Augustinus ille vere Catholica aliqua temere se scripsisse retractans his verbis alloquitur Hieronymum, doctorum praecipuum: Prorsus, inquit, mi frater, non te arbitror sic legi tuos libros velle tanquam prophetarum et apostolorum, de quorum scriptis quod omni errore careant dubitare nefarium est. Alios autem ita lego, ut quantalibet sanctitate doctrinaque praepolleant, non ideo verum putem, quia ipsi ita penserunt; sed quia mihi vel per illos auctores canonicos, vel probabili ratione, quod a vero non abhorreat persuadere potuerunt. Ita et meos libros legi volo. Si igitur tanti viri, quos post divinas Scripturas in fide Catholica praecipue sequitur Ecclesia, tam humiliter sentiunt de sensibus et sententiis suis, quanto magis isti scholastici corrigere debent suos errores quos Catholica fides damnat. »

Chapter 3 of 4