De diversis quaestionibus octoginta tribus, Quaestiones 1–46
- Utrum anima a se ipsa sit Omne verum a veritate verum est; et omnis anima eo anima est, quo vera anima est. Omnis igitur anima a veritate habet, ut omnino anima sit. Aliud autem anima est, aliud veritas. Nam veritas falsitatem numquam patitur, anima vero saepe fallitur. Non igitur, cum a veritate anima est, a se ipsa est. Est autem veritas Deus: Deum igitur habet auctorem ut sit anima.
- De libero arbitrio Omne quod fit, ei a quo fit par esse non potest. Alioquin iustitia, quae sua cuique tribuere debet, de rebus auferatur necesse est. Hominem ergo Deus cum fecit, quamquam optimum fecerit, non tamen id fecit quod erat ipse. Melior autem homo est qui voluntate quam qui necessitate bonus est. Voluntas igitur libera danda homini fuit.
- Utrum Deo auctore sit homo deterior Nullo sapiente homine auctore fit homo deterior. Non enim parva ista culpa est, immo tanta est, quae in sapientem quemvis hominem cadere nequeat. Est autem Deus omni homine sapiente praestantior. Multo minus igitur Deo auctore fit homo deterior; multo enim praestantior Dei voluntas quam hominis sapientis est. Illo autem auctore cum dicitur, illo volente dicitur. Est ergo vitium voluntatis quo est homo deterior. Quod vitium si longe abest a Dei voluntate, ut ratio docet, in quo sit quaerendum est.
- Quae sit causa ut sit homo deterior Ut sit homo deterior aut in ipso causa est, aut in alio aliquo, aut in nihilo. Si in nihilo, nulla causa est. Aut si ita accipitur in nihilo, quod homo ex nihilo factus est vel ex his quae ex nihilo facta sunt, rursum in ipso erit causa, quod eius quasi materies est nihilum. Si in alio aliquo, quaerendum est utrum in Deo an in alio quolibet homine an in eo quod neque Deus neque homo sit. Sed non in Deo; bonorum enim Deus causa est. Si ergo in homine, aut vi aut suasione. Sed vi nullo modo, ne sit Deo valentior. Siquidem Deus ita optime hominem fecit, ut si vellet manere optimus, nullo resistente impediretur. Suasione autem alterius hominis si concedimus hominem depravari, rursum quaerendum erit, suasor ipse a quo depravatus sit; non enim potest pravus non esse talium suasor. Restat nescio quid, quod nec Deus nec homo sit. Sed etiam hoc quidquid est, aut vim intulit aut suasit. De vi hoc respondetur quod supra. De suasione autem quidquid est, quia suasio non cogit invitum, ad eiusdem hominis voluntatem causa depravationis eius redit, sive aliquo sive nullo suadente depravatus sit.
- Utrum animal irrationale beatum esse possit Animal quod caret ratione, caret scientia. Nullum autem animal, quod scientia caret, beatum esse potest. Non igitur cadit in animalia rationis expertia ut beata sint.
- De malo Omne quod est, aut corporeum est aut incorporeum; corporeum sensibili, incorporeum autem intellegibili specie continetur. Omne igitur quod est, sine aliqua specie non est. Ubi autem aliqua species, necessario est aliquis modus; et modus aliquid boni est. Summum ergo malum nullum modum habet; caret enim omni bono. Non est igitur, quia nulla specie continetur; totumque hoc nomen mali de speciei privatione repertum est.
- Quae proprie in animante anima dicatur Anima aliquando ita dicitur, ut cum mente intellegatur, velut cum dicimus hominem ex anima et corpore constare; aliquando ita, ut excepta mente dicatur. Sed cum excepta mente dicitur, ex his operibus intellegitur quae habemus cum bestiis communia. Bestiae namque carent ratione, quae mentis est propria.
- Utrum per se anima moveatur Moveri per se animam sentit, qui sentit in se esse voluntatem. Nam si volumus, non alius de nobis vult. Et iste motus animae spontaneus est; hoc enim ei tributum est a Deo. Qui tamen motus, non de loco in locum est tamquam corporis; localiter enim moveri corporis proprium est. Et cum anima voluntate, id est, illo motu qui localis non est, corpus suum tamen localiter movet, non ex eo demonstratur et ipsa localiter moveri. Sicut videmus a cardine moveri aliquid per magnum spatium loci, et tamen ipsum cardinem non moveri loco.
- Utrum corporis sensibus percipi veritas possit Omne quod corporeus sensus attingit, quod et sensibile dicitur, sine ulla intermissione temporis commutatur; velut cum capilli capitis nostri crescunt, vel corpus vergit in senectutem aut in iuventutem efflorescit, perpetuo id fit nec omnino intermittit fieri. Quod autem non manet, percipi non potest; illud enim percipitur quod scientia comprehenditur; comprehendi autem non potest quod sine intermissione mutatur. Non est igitur exspectanda sinceritas veritatis a sensibus corporis. Sed ne quis dicat esse aliqua sensibilia eodem modo semper manentia, et quaestionem nobis de sole atque stellis afferat, in quibus facile convinci non potest; illud certe nemo est qui non cogatur fateri, nihil esse sensibile quod non habeat simile falso, ita ut internosci non possit. Nam ut alia praetermittam, omnia quae per corpus sentimus, etiam cum ea non adsunt sensibus, imagines tamen eorum patimur, tamquam prorsus adsint vel in somno vel in furore, quod cum patimur, omnino utrum ea ipsis sensibus sentiamus aut imagines sensibilium sint, discernere non valemus. Si igitur sunt imagines sensibilium falsae, quae discerni ipsis sensibus nequeunt, et nihil percipi potest nisi quod a falso discernitur, non est constitutum iudicium veritatis in sensibus. Quamobrem saluberrime admonemur averti ab hoc mundo, qui profecto corporeus est et sensibilis, et ad Deum, id est, veritatem quae intellectu et interiore mente capitur, quae semper manet et eiusdem modi est, quae non habet imaginem falsi, a qua discerni non possit, tota alacritate converti.
- Utrum corpus a Deo sit Omne bonum a Deo, omne speciosum bonum, in quantum speciosum est, et omne quod species continet, speciosum est. Omne autem corpus, ut corpus sit, specie aliqua continetur. Omne igitur corpus a Deo.
- Quare Christus de femina natus sit Deus cum liberat, non partem aliquam liberat, sed totum liberat, quod forte in periculo est. Sapientia ergo et Virtus Dei, qui dicitur unigenitus Filius, homine suscepto liberationem hominis indicavit. Hominis autem liberatio in utroque sexu debuit apparere. Ergo quia virum oportebat suscipere, qui sexus honorabilior est, consequens erat ut feminei sexus liberatio hinc appareret, quod ille vir de femina natus est.
- Sententia cuiusdam sapientis " Agite ", inquit, " o miseri mortales, hoc agite ne umquam polluat hoc domicilium malignus spiritus, ne sensibus immixtus incestet animae sanctitatem lucemque mentis obnubilet. Serpit hoc malum per omnes aditus sensuales: dat se figuris, accomodat coloribus, adhaeret sonis, latet in ira, in fallacia sermonis, odoribus se subicit, infundit saporibus, ac turbidi motus illuvie tenebrosis affectibus tenebrat sensus, quibusdam nebulis implet omnes meatus intellegentiae, per quos expandere lumen rationis radius mentis solet. Et quia radius aethereae lucis est, in eoque speculum divinae praesentiae; in hoc enim Deus, in hoc voluntas innoxia, in hoc recte facti meritum relucet. Deus ubique praesens est. Tunc autem unicuique nostrum simul est, cum mentis nostrae illibata puritas in eius praesentia se esse putaverit. Ut enim visus oculorum, si fuerit vitiatus, quidquid videre non potuerit adesse non putat (frustra enim circumstat oculos praesens imago rerum, si oculis integritas desit), ita etiam Deus, qui nusquam deest, frustra pollutis animis praesens est quem videre mentis caecitas non potest ".
- Quo documento constet homines bestiis excellere Inter multa quibus ostendi potest hominem ratione bestiis antecellere hoc omnibus manifestum est, quod belluae ab hominibus domari et mansuefieri possunt, homines a belluis nullo modo.
- Non fuisse corpus Domini nostri Iesu Christi fantasma Si fantasma fuit corpus Christi, fefellit Christus; et si fallit, veritas non est; est autem veritas Christus. Non igitur fantasma fuit corpus eius.
- De intellectu Omne quod se intellegit, comprehendit se; quod autem se comprehendit, finitum est sibi; et intellectus intellegit se, ergo finitus est sibi. Nec infinitus esse vult, quamvis possit, quia notus sibi esse vult; amat enim se.
- De Filio Dei Deus omnium quae sunt, causa est; quod autem omnium rerum causa est, etiam sapientiae suae causa est; nec umquam Deus sine sapientia. Suae igitur sempiternae sapientiae causa est sempiterna; nec tempore prior est quam sua sapientia. Deinde si Patrem sempiternum esse inest Deo, nec fuit aliquando non Pater, numquam sine Filio fuit.
- De scientia Dei Omne praeteritum iam non est, omne futurum nondum est; omne igitur et praeteritum et futurum deest. Apud Deum autem nihil deest, nec praeteritum igitur nec futurum, sed omne praesens est apud Deum.
- De Trinitate Omne quod est, aliud est quo constat, aliud quo discernitur, aliud quo congruit. Universa igitur creatura si et est quoquo modo, et ab eo quod omnino nihil est plurimum distat, et suis partibus sibimet congruit, causam quoque eius trinam esse oportet: qua sit, qua hoc sit, qua sibi amica sit. Creaturae autem causam, id est, auctorem, Deum dicimus. Oportet ergo esse Trinitatem, qua nihil praestantius, intellegentius et beatius invenire perfecta ratio potest. Ideoque etiam cum veritas quaeritur, plus quam tria genera quaestionum esse non possunt: utrum omnino sit, utrum hoc an aliud sit, utrum approbandum improbandumve sit.
- De Deo et creatura Quod incommutabile est aeternum est; semper enim eiusdem modi est. Quod autem commutabile est tempori obnoxium est; non enim semper eiusdem modi est, et ideo aeternum non recte dicitur. Quod enim mutatur non manet; quod non manet non est aeternum. Idque inter immortale et aeternum interest, quod omne aeternum immortale est, non omne immortale satis subtiliter aeternum dicitur, quia et si semper aliquid vivat, tamen si mutabilitatem patiatur, non proprie aeternum appellatur, quia non semper eiusdem modi est; quamvis immortale, quia semper vivit, recte dici possit. Vocatur tamen aeternum interdum etiam quod immortale est. Illud vero quod et mutationem patitur et animae praesentia, cum anima non sit, vivere dicitur, neque immortale ullo modo et multo minus aeternum intellegi potest. In aeterno enim, cum proprie dicitur, neque quidquam praeteritum quasi transierit, neque quidquam futurum quasi nondum sit, sed quidquid est, tantummodo est.
- De loco Dei Deus non alicubi est. Quod enim alicubi est, continetur loco; quod continetur loco, corpus est; Deus autem non est corpus. Non igitur alicubi est. Et tamen quia est et in loco non est, in illo sunt potius omnia quam ipse alicubi, nec tamen ita in illo, ut ipse sit locus. Locus enim in spatio est quod longitudine, latitudine, altitudine corporis occupatur; nec Deus tale aliquid est. Omnia igitur in ipso sunt, et locus non est. Locus tamen Dei abusive dicitur templum Dei, non quod eo contineatur, sed quod ei praesens sit. Id autem nihil melius quam anima munda intellegitur.
- Utrum Deus mali auctor non sit Quisquis omnium quae sunt auctor est, et ad cuius bonitatem id tantum pertinet ut sit omne quod est, non esse ad eum pertinere nullo pacto potest. Omne autem quod deficit, ab eo quod est esse deficit et tendit ad non esse. Esse autem et in nullo deficere bonum est, et malum est deficere. At ille ad quem non esse non pertinet non est causa deficiendi, id est, tendendi ad non esse, quia, ut ita dicam, essendi causa est. Boni igitur tantummodo causa est, et propterea ipse summum bonum est. Quocirca mali auctor non est, qui omnium quae sunt auctor est, quia in quantum sunt, in tantum bona sunt.
- Deum non pati necessitatem Ubi nulla indigentia, nulla necessitas; ubi nullus defectus, nulla indigentia. Nullus autem defectus in Deo, nulla ergo necessitas.
- De Patre et Filio Omne castum castitate castum est, et omne aeternum aeternitate aeternum est, et omne pulchrum pulchritudine, et omne bonum bonitate. Ergo et omne sapiens sapientia, et omne simile similitudine. Sed duobus modis castum castitate dicitur: vel quod eam gignat, ut ea sit castum castitate quam gignit et cui principium atque causa est ut sit; aliter autem cum participatione castitatis quidque castum est, quod potest aliquando esse non castum; atque ita de ceteris intellegendum. Nam et anima aeternitatem vel intellegitur vel creditur consequi, sed aeterna aeternitatis participatione fit. Non autem ita aeternus Deus, sed quod ipsius aeternitatis est auctor. Hoc et de pulchritudine et de bonitate licet intellegi. Quamobrem cum sapiens Deus dicitur et ea sapientia sapiens dicitur, sine qua eum vel fuisse aliquando vel esse posse nefas est credere, non participatione sapientiae sapiens dicitur sicuti anima, quae et esse et non esse sapiens potest, sed quod eam ipse genuerit, qua sapiens dicitur, sapientiam. Item illa quae participatione sunt vel casta vel aeterna vel pulchra vel bona vel sapientia recipiunt, ut dictum est, ut possint nec casta esse nec aeterna nec pulchra nec bona nec sapientia. At ipsa castitas, aeternitas, pulchritudo, bonitas, sapientia nullo modo recipiunt aut corruptionem aut, ut ita dicam, temporalitatem aut turpitudinem aut malitiam. Ergo etiam illa quae participatione similia sunt recipiunt dissimilitudinem. At ipsa similitudo nullo modo ex aliqua parte potest esse dissimilis. Unde fit ut cum similitudo Patris Filius dicitur, (quia eius participatione similia sunt quaecumque sunt vel inter se vel Deo similia; ipsa est enim species prima, qua sunt, ut ita dicam, speciata, et forma, qua formata sunt omnia), ex nulla parte Patri potest esse dissimilis. Idem igitur quod Pater, ita ut iste Filius sit ille Pater, id est, iste similitudo, ille cuius similitudo est; iste substantia, ille substantia, ex quo una substantia. Nam si non una, recipit dissimilitudinem similitudo, quod fieri posse omnis verissima negat ratio.
- Utrum et peccatum et recte factum in libero sit voluntatis arbitrio Quidquid casu fit, temere fit; quidquid temere fit, non fit providentia. Si ergo casu aliqua fiunt in mundo, non providentia universus mundus administratur. Si non providentia universus mundus administratur, est aliqua natura atque substantia quae ad opus providentiae non pertineat. Omne autem quod est, in quantum est, bonum est. Summe enim est illud bonum, cuius participatione sunt bona cetera. Et omne quod mutabile est, non per se ipsum, sed immutabilis boni participatione, in quantum est, bonum est. Porro illud bonum, cuius participatione sunt bona cetera quantumcumque sunt non per aliud, sed per se ipsum bonum est, quam divinam etiam providentiam vocamus. Nihil igitur casu fit in mundo. Hoc constituto consequens videtur, ut quidquid in mundo geritur partim divinitus geratur, partim nostra voluntate. Deus enim quovis homine optimo et iustissimo longe atque incomparabiliter melior et iustior est. Iustus autem regens et gubernans universa nullam poenam cuiquam sinit immerito infligi, nullum praemium immerito dari. Meritum autem poenae peccatum, et meritum praemii recte factum est, nec peccatum aut recte factum imputari cuiquam iuste potest qui nihil propria fecerit voluntate. Est igitur et peccatum et recte factum in libero voluntatis arbitrio.
- De cruce Christi Sapientia Dei hominem ad exemplum quo recte viveremus suscepit. Pertinet autem ad vitam rectam, ea quae non sunt metuenda non metuere. Mors autem metuenda non est. Oportuit ergo id ipsum illius hominis, quem Dei sapientia suscepit, morte monstrari. Sunt autem homines qui, quamvis mortem ipsam non timeant, genus tamen aliquod mortis horrescunt. Nihilo minus autem, ut ipsa mors metuenda non est, ita nullum genus mortis bene et recte viventi homini metuendum est. Nihilo minus igitur hoc quoque illius hominis cruce ostendendum fuit. Nihil enim erat inter omnia genera mortis illo genere execrabilius et formidolosius.
- De differentia peccatorum Alia sunt peccata infirmitatis, alia imperitiae, alia malitiae. Infirmitas contraria est virtuti, imperitia contraria est sapientiae, malitia contraria est bonitati. Quisquis igitur novit quid sit virtus et sapientia Dei, potest existimare quae sint peccata venialia. Et quisquis novit quid sit bonitas Dei, potest existimare quibus peccatis certa poena debeatur et hic et in futuro saeculo. Quibus bene tractatis probabiliter iudicari potest, qui non sint cogendi ad poenitentiam luctuosam et lacrimabilem, quamvis peccata fateantur, et quibus nulla omnino salus speranda sit, nisi sacrificium obtulerint Deo spiritum contribulatum per poenitentiam.
- De providentia Fieri potest ut per malum hominem divina providentia et puniat et opituletur. Nam Iudaeorum impietas et Iudaeos supplantavit et Gentibus saluti fuit. Item fieri potest ut divina providentia per hominem bonum et damnet et adiuvet, sicut ait Apostolus: Aliis sumus odor vitae in vitam, aliis autem odor mortis in mortem. Sed cum omnis tribulatio aut poena impiorum sit aut exercitatio iustorum, quia eadem tribula et paleas concidit et frumenta a paleis exuit, unde tribulatio nomen accepit; rursus, cum pax et quies a molestiis corporalibus et bonos lucretur et corrumpat malos, omnia haec divina providentia pro meritis moderatur animarum. Sed tamen non sibi eligunt boni ministerium tribulationis, nec mali amant pacem. Quare ipsi quoque, per quos id agitur quod ignorant, non iustitiae quae refertur ad Deum, sed malivolentiae suae mercedem accipiunt. Quemadmodum nec bonis imputatur quod ipsis prodesse volentibus nocetur alicui, sed bono animo benivolentiae praemium tribuitur. Ita etiam cetera creatura pro meritis animarum rationalium vel sentitur vel latet, vel molesta vel commoda est. Summo enim Deo cuncta bene administrante quae fecit, nihil inordinatum in universo nihilque iniustum est, sive scientibus sive nescientibus nobis. Sed in parte offenditur anima peccatrix; tamen quia pro meritis ibi est, ubi esse talem decet, et ea patitur, quae talem pati aequum est, universum Dei regnum nulla sua foeditate deformat. Quamobrem quoniam non omnia novimus quae de nobis bene agit ordo divinus, in sola bona voluntate secundum legem agimus; in ceteris autem secundum legem agimur, cum lex ipsa incommutabilis maneat et omnia mutabilia pulcherrima gubernatione moderetur. Gloria igitur in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis.
- Quare Deus mundum facere voluerit Qui quaerit quare voluerit Deus mundum facere, causam quaerit voluntatis Dei. Sed omnis causa efficiens est. Omne autem efficiens maius est quam id quod efficitur. Nihil autem maius est voluntate Dei; non ergo eius causa quaerenda est.
- Utrum aliquid sit sursum aut deorsum universo Quae sursum sunt sapite. Ea quae sursum sunt sapere iubemur, spiritalia scilicet, quae non locis et partibus huius mundi sursum esse intellegenda sunt sed merito excellentiae suae, ne in eius mundi parte figamus animum nostrum, quo universo nos debemus exuere. Sursum autem ac deorsum in eius partibus est. Nam universus nec ipse habet sursum ac deorsum; corporeus est enim, quia omne visibile corporeum est, nihil autem in universo corpore sursum ac deorsum est. Cum enim in sex partes motus fieri videatur qui rectus dicitur, id est, qui circularis non est, in anteriora et posteriora, in dexteriora et sinisteriora, in superiora et inferiora, nulla omnino ratio est, cur universo corpori ante ac post nihil sit et dextera ac laeva, sit autem sursum ac deorsum. Sed eo considerantes decipiuntur, quod sensibus et consuetudini difficile obsistitur. Non enim tam facilis est nobis conversio corporis quae fit, si quis capite deorsum moveri velit, quam facilis est a dextra in laevam vel ab anteriore in posteriorem partem. Quamobrem remotis verbis secum ipsi animo satagendum est, ut hoc cernere valeat.
- Utrum omnia in utilitatem hominis creata sint Ut inter honestum et utile interest, ita et inter fruendum et utendum. Quamquam enim omne honestum utile et omne utile honestum esse subtiliter defendi queat, tamen quia magis proprie atque usitatius honestum dicitur quod propter se ipsum expetendum est, utile autem quod ad aliud aliquid referendum est, secundum hanc differentiam nunc loquimur, illud sane custodientes ut honestum et utile nullo modo sibimet adversentur. Adversari enim haec sibi aliquando imperite ac vulgariter existimantur. Frui ergo dicimur ea re de qua capimus voluptatem; utimur ea quam referimus ad id unde capienda voluptas est. Omnis itaque humana perversio est, quod etiam vitium vocatur, fruendis uti velle atque utendis frui; et rursus omnis ordinatio, quae virtus etiam nominatur, fruendis frui et utendis uti. Fruendum est autem honestis, utendum vero utilibus. Honestatem voco intellegibilem pulchritudinem, quam spiritalem nos proprie dicimus, utilitatem autem divinam providentiam. Quapropter quamquam sint multa pulchra visibilia, quae minus proprie honesta appellantur, ipsa tamen pulchritudo, ex qua pulchra sunt quaecumque pulchra sunt, nullo modo est visibilis. Item multa utilia visibilia, sed ipsa utilitas, ex qua nobis prosunt quaecumque prosunt, quam divinam providentiam dicimus, visibilis non est. Notum sit sane visibilium nomine omnia corporalia contineri. Oportet ergo frui pulchris invisibilibus, id est, honestis; utrum autem omnibus, alia quaestio est, quamquam fortasse honesta nonnisi quibus fruendum est dici deceat. Utilibus autem utendum est omnibus, ut quoquo eorum opus est. Et frui quidem cibo et qualibet corporali voluptate non adeo absurde existimantur et bestiae; uti autem aliqua re non potest nisi animal quod rationis est particeps. Scire namque quo quidque referendum sit, non datum est rationis expertibus neque ipsis rationalibus stultis. Nec uti quisque potest ea re quae quo referenda sit nescit; nec quisquam potest scire nisi sapiens. Quare abuti rectius dici solent qui non bene utuntur. Non enim cuiquam prodest id quo male utitur; et quod non prodest non utique utile est. Utile autem quidquid est, utendo est utile; ita nemo utitur nisi utili. Non ergo utitur, quisquis male utitur. Perfecta igitur hominis ratio, quae virtus vocatur, utitur primo se ipsa ad intellegendum Deum, ut eo fruatur a quo etiam facta est; utitur etiam ceteris rationalibus animantibus ad societatem, irrationalibus ad eminentiam. Vitam etiam suam ad id refert, ut fruatur Deo; ita enim beata est. Ergo et se ipsa utitur. Quae profecto inchoat miseriam per superbiam, si ad se ipsam, non ad Deum referatur. Utitur etiam corporibus quibusdam vivificandis ad beneficientiam; sic enim utitur suo corpore, quibusdam assumendis vel respuendis ad valetudinem, quibusdam tolerandis ad patientiam, quibusdam ordinandis ad iustitiam, quibusdam considerandis ad aliquod veritatis documentum; utitur etiam his a quibus se abstinet ad temperantiam. Ita omnibus et sensis et non sensis utitur nec aliquid tertium est. Iudicat autem de omnibus quibus utitur; de solo Deo non iudicat, quia secundum Deum de ceteris iudicat. Nec eo utitur, sed fruitur; neque enim ad aliquid aliud Deus referendus est, quoniam omne quod ad aliud referendum est, inferius est quam id ad quod referendum est, nec est aliquid Deo superius, non loco sed excellentia suae naturae. Omnia ergo quae facta sunt, in usum hominis facta sunt, quia omnibus utitur iudicando ratio, quae homini data est. Et ante lapsum quidem non utebatur tolerandis, nec post lapsum utitur nisi conversus, et quamquam ante mortem corporis, iam tamen quantum potest Dei amicus, quia libenter servus.
- Sententia Ciceronis, quemadmodum virtutes animi ab illo divisae ac definitae sint 1. " Virtus est animi habitus naturae modo atque rationi consentaneus. Quare omnibus partibus eius cognitis tota vis erit simplicis honestatis consideranda. Habet igitur partes quattuor: prudentiam, iustitiam, fortitudinem, temperantiam. Prudentia est rerum bonarum et malarum et neutrarum scientia. Partes eius: memoria, intellegentia, providentia. Memoria est per quam animus repetit illa quae fuerunt, intellegentia per quam ea perspicit quae sunt; providentia per quam futurum aliquid videtur antequam factum est. Iustitia est habitus animi communi utilitate conservata suam cuique tribuens dignitatem. Eius initium est a natura profectum, deinde quaedam in consuetudinem ex utilitatis ratione venerunt, postea res et natura profectas et consuetudine probatas legum metus et religio sanxit. Naturae ius est quod non opinio genuit, sed quaedam innata vis inseruit, ut religionem, pietatem, gratiam, vindicationem, observantiam, veritatem. Religio est quae superioris cuiusdam naturae, quam divinam vocant, curam cerimoniamque affert; pietas per quam sanguine coniunctis patriaeque benivolens officium et diligens tribuitur cultus; gratia in qua amicitiarum et officiorum alterius memoria et remunerandi voluntas continetur, vindicatio per quam vis aut iniuria et omnino omne quod obfuturum est defendendo aut ulciscendo propulsatur, observantia per quam homines aliqua dignitate antecedentes cultu quodam et honore dignantur; veritas per quam immutata ea quae sunt aut fuerunt aut futura sunt dicuntur. Consuetudine ius est quod aut leviter a natura tractum aluit et maius fecit usus, ut religionem et si quid eorum quae ante diximus a natura profectum maius factum propter consuetudinem videmus, aut quod in morem vetustas vulgi approbatione perduxit. Quod genus pactum est, par, iudicatum. Pactum est quod inter aliquos convenit; par quod in omnes aequabile est; iudicatum de quo alicuius aut aliquorum iam sententiis constitutum est. Lege ius est quod in eo scripto, quod populo expositum est ut observet continetur. Fortitudo est considerata periculorum susceptio et laborum perpessio. Eius partes: magnificentia, fidentia, patientia, perseverantia. Magnificentia est rerum magnarum et excelsarum cum animi ampla quadam et splendida propositione cogitatio atque administratio. Fidentia est per quam magnis et honestis in rebus multum ipse animus in se fiduciae certa cum spe collocavit. Patientia est honestatis aut utilitatis causa rerum arduarum ac difficilium voluntaria ac diuturna perpessio. Perseverantia est in ratione bene considerata stabilis et perpetua permansio. Temperantia est rationis in libidinem atque alios non rectos impetus animi firma et moderata dominatio. Eius partes: continentia, clementia, modestia. Continentia est per quam cupiditas consilii gubernatione regitur, clementia per quam animi temere in odium alicuius illecti concitatique comitate retinentur; modestia per quam pudor honestus caram et stabilem comparat auctoritatem ".
" Atque haec omnia propter se solum, ut nihil adiungatur emolumenti, petenda sunt. Quod ut monstretur, neque ad hoc nostrum institutum pertinet, et a brevitate praecipiendi remotum est. Propter se autem vitanda sunt non ea modo quae his contraria sunt, ut fortitudini ignavia et iustitiae iniustitia, verum etiam illa quae propinqua videntur et finitima esse, absunt autem longissime. Quod genus fidentiae contrarium est diffidentia, et ea re vitium est; audacia non contrarium, sed appositum est ac propinquum, et tamen vitium est. Sic unicuique virtuti finitimum vitium reperietur, aut certo iam nomine appellatum, ut audacia quae fidentiae, pertinacia quae perseverantiae finitima est, superstitio quae religioni propinqua est, aut sine ullo certo nomine. Quae omnia item uti contraria rerum bonarum in rebus vitandis reponentur. Ac de eo quidem genere honestatis, quod omni ex parte propter se petitur, satis dictum est. Nunc de eo in quo utilitas quoque adiungitur, quod tamen honestum vocamus, dicendum videtur ".
" Sunt igitur multa quae nos, cum dignitate, tum fructu quoque suo ducunt. Quo in genere est gloria, dignitas, amplitudo, amicitia. Gloria est frequens de aliquo fama cum laude, dignitas alicuius honesta et cultu et honore et verecundia digna auctoritas. Amplitudo potentiae aut maiestatis aut aliquarum copiarum magna abundantia; amicitia voluntas erga aliquem rerum bonarum, illius ipsius causa quem diligit cum eius pari voluntate. Hic quia de civilibus causis loquimur, fructus ad amicitiam adiungimus, ut eorum quoque causa petenda videatur ne forte qui nos de omni amicitia dicere existimant reprehendant. Quamquam sunt qui propter utilitatem modo petendam putant amicitiam, sunt qui propter se solum, sunt qui et propter se et propter utilitatem. Quorum quid verissime statuatur, alius locus erit considerandi ".
- Utrum rem ullam alius alio magis intellegat, atque ita eiusdem rei per infinitum eat intellegentia Quisquis ullam rem aliter quam ea res est intellegit, fallitur; et omnis qui fallitur, id in quo fallitur non intellegit. Quisquis igitur ullam rem aliter quam est intellegit, non eam intellegit. Non ergo potest quidquam intellegi nisi ut est. Nos autem aliquid ita ut est intellegimus, velut hoc ipsum nihil intellegi, quod non ita ut est intellegitur. Quare non est dubitandum esse perfectam intellegentiam, qua praestantior esse non possit, et ideo non per infinitum ire quod quaeque res intellegitur, nec eam posse alium alio plus intellegere.
- De metu Nulli dubium est non aliam metuendi esse causam, nisi ne id quod amamus aut adeptum amittamus aut non adipiscamur speratum. Quare quisquis hoc ipsum non metuere amaverit atque habuerit, quis metus erit ne id possit amittere? Multa enim quae amamus et habemus, metuimus amittere, ita ea custodimus metu. Non metuere autem nemo potest custodire metuendo. Item quisquis amat non metuere atque id nondum habet speratque se habiturum, non eum oportet metuere ne non adipiscatur. Hoc enim metu nihil aliud metuitur quam idem metus. Porro metus omnis aliquid fugit; et nulla res se ipsam fugit. Non igitur metuitur metus. Sed si quis existimat non recte dici quod metus aliquid metuat, cum anima potius metu ipso metuat, illud attendat quod cognitu facile est, nullum metum esse nisi futuri et imminentis mali. Necesse est autem ut qui metuit aliquid fugiat. Quisquis itaque metuere metuit est profecto absurdissimus, quia fugiendo habet id ipsum quod fugit. Nam quoniam non metuitur nisi ne aliquid mali accidat, metuere ne accidat metus nihil est aliud nisi amplecti quod respuis. Quod si repugnans est, sicuti est, nullo prorsus modo metuit, quisquis nihil aliud amat quam non metuere. Et propterea nemo potest hoc solum amare et non habere. Utrum autem hoc solum amandum sit, alia quaestio est. Iam quem non exanimat metus, nec cupiditas eum vastat nec aegritudo macerat nec ventilat gestiens et vana laetitia. Si enim cupit, quia nihil aliud est cupiditas nisi amor rerum transeuntium, metuat necesse est, ne aut amittat eas cum adeptus fuerit aut non adipiscatur. Non autem metuit; non ergo cupit. Item si angitur animi dolore, necesse est etiam metu agitetur, quoniam quorum malorum praesentium est anxietudo, eorum est imminentium metus. Metu autem caret, ergo et anxietudine. Item si laetatur inaniter, de his rebus laetatur quas potest amittere, quare metuat necesse est ne amittat. Sed nullo modo metuit; nullo modo igitur laetatur inaniter.
- Utrum non aliud amandum sit quam metu carere Si vitium est non metuere, non est amandum. Sed nemo beatissimus metuit, et nemo beatissimus in vitio est. Non est itaque vitium non metuere. At audacia vitium est. Non ergo quisquis non metuit audax est, quamquam omnis qui audet non metuat. Item cadaver omne non metuit. Quapropter cum commune sit non metuere beatissimo et audaci et cadaveri, sed beatissimus id habeat per tranquillitatem animi, audax per temeritatem, cadaver quia omni sensu caret, neque non amandum est non metuere, quoniam beati esse volumus, neque solum amandum, quoniam audaces et exanimes esse nolumus.
- Quid amandum sit 1. Quoniam quidquid non vivit non metuit, neque vita carendum quisquam persuaserit, ut metu etiam carere possimus, amandum est sine metu vivere. Sed rursus quia vita metu carens, si etiam intellegentia careat, non est appetenda, amandum est sine metu cum intellectu vivere. Idne solum an amor quoque ipse amandus est? Ita vero, quando sine hoc illa non amantur. Sed si propter alia quae amanda sunt amor amatur, non recte amari dicitur. Nihil enim aliud est amare quam propter se ipsam rem aliquam appetere. Num igitur propter se ipsum amor appetendus est, cum quando desit quod amatur, ea sit indubitata miseria? Deinde cum amor motus quidam sit, neque ullus sit motus nisi ad aliquid, cum quaerimus quid amandum sit, quid sit illud ad quod moveri oporteat quaerimus. Quare si amandus est amor, non utique omnis amandus est. Est enim et turpis amor, quo animus se ipso inferiora sectatur, quae magis proprie cupiditas dicitur, omnium scilicet malorum radix. Et ideo non amandum est quod amanti et fruenti auferri potest. Cuius ergo rei amor amandus est, nisi eius quae non potest deesse dum amatur? Id est autem quod nihil est aliud habere quam nosse. Porro aurum et omne corpus non hoc est habere quod nosse; non itaque amandum est. Et quoniam potest aliquid amari nec haberi, non solum ex his quae amanda non sunt ut pulchrum aliquod corpus, sed eorum etiam quae amanda sunt ut beata vita, et rursus potest aliquid haberi nec amari ut compedes, iure quaeritur utrum possit quispiam id quod habere nihil est nisi nosse non amare cum habeat, id est, noverit. Sed cum videamus nonnullos non ob aliud verbi gratia discere numeros, nisi ut eadem disciplina pecuniosi fiant aut hominibus placeant, quam cum didicerint ad eundem finem referant, quem sibi cum discerent proposuerant, neque ullam disciplinam aliud sit habere quam nosse, fieri potest ut habeat quisque aliquid quod habere hoc sit quod nosse, neque amet tamen. Quamquam bonum quod non amatur nemo potest perfecte habere vel nosse. Quis enim potest nosse, quantum sit bonum quo non fruitur? Non autem fruitur, si non amat; nec habet igitur quod amandum est qui non amat, etiamsi amare possit qui non habet. Nemo igitur beatam vitam novit et miser est, quoniam si amanda est, sicuti est, hoc est eam nosse quod habere.
Quae cum ita sint, quid est, aliud beate vivere nisi aeternum aliquid cognoscendo habere? Aeternum est enim, de quo solo recte fiditur, quod amanti auferri non potest; idque ipsum est quod nihil est aliud habere quam nosse. Omnium enim rerum praestantissimum est quod aeternum est; et propterea id habere non possumus nisi ea re qua praestantiores sumus, id est, mente. Quidquid autem mente habetur, noscendo habetur; nullumque bonum perfecte noscitur, quod non perfecte amatur. Neque ut sola mens potest cognoscere, ita et amare sola potest. Namque amor appetitus quidam est; et videmus etiam ceteris animi partibus inesse appetitum, qui si menti rationique consentiat, in tali pace et tranquillitate vacabit menti contemplari quod aeternum est. Ergo etiam ceteris suis partibus amare animus debet hoc tam magnum quod mente noscendum est. Et quoniam id quod amatur, afficiat ex se amantem necesse est; fit ut sic amatum quod aeternum est, aeternitate animum afficiat. Quocirca ea demum vita beata quae aeterna est. Quid vero aeternum est quod aeternitate afficiat animum nisi Deus? Amor autem rerum amandarum caritas vel dilectio melius dicitur. Quare omnibus cogitationis viribus considerandum est saluberrimum illud praeceptum: Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua; et illud quod ait Dominus Iesus: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Iesum Christum.
- De nutrienda caritate 1. Caritatem voco qua amantur ea quae non sunt prae ipso amante contemnenda, id est, quod aeternum est et quod amare ipsum aeternum potest. Deus igitur et animus cum amantur, caritas proprie dicitur, purgatissima et consummata, si nihil aliud amatur; hanc et dilectionem dici placet. Sed cum Deus magis diligitur quam animus, ut malit homo eius esse quam suus, tunc vere animo summeque consulitur, consequenter et corpori, nobis id non curantibus aliquo appetitu satagente, sed tantum promta et oblata sumentibus. Caritatis autem venenum est spes adipiscendorum aut retinendorum temporalium; nutrimentum eius est imminutio cupiditatis; perfectio nulla cupiditas. Signum provectus eius est imminutio timoris; signum perfectionis eius nullus timor, quia et radix est omnium malorum cupiditas; et consummata dilectio foras mittit timorem. Quisquis igitur eam nutrire vult instet minuendis cupiditatibus. Est autem cupiditas amor adipiscendi aut obtinendi temporalia. Huius minuendae initium est Deum timere, qui solus timeri sine amore non potest. Ad sapientiam enim tenditur, et nihil verius eo quod dictum est: Initium sapientiae timor Domini. Nemo est quippe qui non magis dolorem fugiat quam appetat voluptatem, quando quidem videmus etiam immanissimas bestias a maximis voluptatibus absterreri dolorum metu; quod cum in earum consuetudinem verterit, domitae et mansuetae vocantur. Quapropter quoniam inest homini ratio, quae cum servit cupiditati perversione miserabili, ut homines non timeantur, suggerit latere posse commissa, et ad tegenda occulta peccata astutissimas fallacias comparat, eo fit ut homines quos nondum delectat pulchritudo virtutis, nisi poenis a peccando deterreantur, quae verissime per sanctos et divinos viros praedicantur, et quod celant hominibus Deo celari non posse consentiant, difficilius domentur quam ferae. Ut autem timeatur Deus divina providentia regi universa persuadendum est non tam rationibus, quas qui potest inire, potest iam et pulchritudinem sentire virtutis, quam exemplis vel recentibus, si qua occurrunt, vel de historia, et ea maxime quae ipsa divina providentia procurante sive in Veteri sive in Novo Testamento excellentissimam auctoritatem religionis accepit. Simul autem agendum est et de poenis peccatorum et de praemiis recte factorum.
Iam vero cum aliqua non peccandi consuetudo quod onerosum putabatur facile esse persuaserit, incipiat gustari dulcedo pietatis et commendari pulchritudo virtutis, ut caritatis libertas prae servitute timoris emineat. Tunc iam persuadendum est fidelibus praecedentibus regenerationis Sacramentis, quae necesse est plurimum moveant, quid intersit inter duos homines, Veterem et Novum, exteriorem et interiorem, terrenum et caelestem, id est, inter eum qui bona carnalia et temporalia et eum qui spiritalia et aeterna sectatur, monendumque ne peritura beneficia et transeuntia expectentur a Deo, quibus et improbi homines abundare possunt, sed firma et sempiterna, pro quibus accipiendis omnia quae in hoc mundo bona putantur et mala penitus contemnenda sunt. Hic praestantissimum illud et unicum exemplum dominici hominis proponendum est, qui cum se tot miraculis tantam rerum potestatem habere monstraret, et ea sprevit quae magna bona et ea sustinuit quae magna mala imperiti putant. Quos mores et disciplinam ne tanto minus quisquam adgredi audeat, quanto illum magis honorat, et de pollicitationibus atque hortationibus eius et de imitantium multitudine Apostolorum, martyrum, sanctorumque innumerabilium, quam non sint illa desperanda ostendendum est.
At ubi fuerint carnalium voluptatum illecebrae superatae, cavendum est ne subrepat atque succedat cupiditas placendi hominibus, aut per aliqua facta mirabilia aut per difficilem continentiam sive patientiam aut per aliquam largitionem aut nomine scientiae vel eloquentiae. In eo genere est et cupiditas honoris. Contra quae omnia proferantur ea quae scripta sunt de laude caritatis et de inanitate iactantiae doceaturque quam sit pudendum eis placere velle quos nolis imitari; aut enim boni non sunt et nihil magnum est a malis laudari, aut boni sunt et eos oportet imitari. Sed qui boni sunt, virtute boni sunt; virtus autem non appetit quod in aliorum hominum potestate est. Qui ergo imitatur bonos nullius hominis appetit laudem, qui malos non dignus est laude. Si autem placere hominibus ideo vis, ut eis prosis ad diligendum Deum, non iam hoc sed aliud cupis. Qui autem placere cupit necessarium adhuc habet timorem, primum ne occulte peccando inter hypocritas a Domino computetur, deinde si bene factis placere appetit, ne hanc mercedem aucupans perdat quod daturus est Deus.
Sed devicta ista cupiditate cavenda superbia est. Difficile est enim ut dignetur consociari hominibus qui eis placere iam non desiderat et plenum se virtutis putat. Itaque adhuc necessarius est timor, ne illud etiam quod videtur habere auferatur ab eo, et manibus ac pedibus ligatis mittatur in tenebras exteriores. Quapropter Dei timor non solum inchoat, sed etiam perficit sapientiam, id est, in illo qui summe diligit Deum et proximum tamquam se ipsum. Quae autem in hoc itinere pericula difficultatesque metuendae sint, et quibus remediis uti oporteat, alia quaestio est.
- De semper nato Melior est semper natus quam qui semper nascitur, quia qui semper nascitur nondum est natus, et numquam natus est aut natus erit, si semper nascitur. Aliud est enim nasci aliud natum esse. Ac per hoc numquam filius, si numquam natus. Filius autem quia natus, et semper filius; semper igitur natus.
- De conformatione animae Cum aliud sit natura aliud disciplina aliud usus, et haec in una anima intellegantur nulla diversitate substantiae, item aliud sit ingenium aliud virtus, aliud tranquillitas, similiter unius eiusdemque substantiae, et cum anima sit alterius substantiae quam Deus, quamquam ab illo facta; ipse autem Deus sit sacratissima illa multis verbo re paucis cognita Trinitas, diligentissime investigandum est quod ait Dominus Iesus: Nemo venit ad me, nisi quem Pater attraxerit; et: Nemo venit ad Patrem nisi per me; et: Ipse vos in omnem veritatem inducet.
- De alimentis Quid est, quod accipit eam rem quam commutat ut animal cibum? Quid est, quod accipitur et commutatur ut idem cibus? Quid est, quod accipitur et non commutatur ut oculis lux, et sonus auribus? Sed haec per corpus accipit anima. Quid est, autem quod per se ipsam accipit et commutat in se ut aliam animam, quam recipiendo in amicitiam sui similem facit? Et quid est, quod per se ipsam accipit et non commutat ut veritatem? Quare cognoscendum est et quid sit Petro dictum: Macta et manduca; et quid in Evangelio: Et vita erat lux hominum.
- Cum animarum natura una sit, unde hominum diversae voluntates?
Ex diversis visis diversus appetitus animarum, ex diverso appetitu diversus adipiscendi successus, ex diverso successu diversa consuetudo, ex diversa consuetudine diversa est voluntas. Diversa autem visa ordo rerum facit, occultus quidem, sed sub divina providentia certus tamen. Non itaque ob hoc putandum est diversas esse naturas animarum, quia diversae sunt voluntates, cum etiam unius animae voluntas pro temporum diversitate varietur, siquidem alio tempore dives esse cupit, alio tempore contemptis divitiis sapiens esse desiderat. Et in ipso temporalium appetitu alio tempore uni homini negotiatio, alio tempore militia placet.
- Cum omnia Deus fecerit, quare non aequaliter fecit?
- Quemadmodum Christus et in utero matris fuerit et in caelis Quomodo verbum hominis, quod etsi multi audiunt, totum audiunt singuli.
- Quare Filius Dei in homine apparuit et Spiritus Sanctus in columba?
Quia ille venit, ut exemplum vivendi demonstraret hominibus, ille ut donum ipsum, quo bene vivendo pervenitur, significaret, apparuit. Utrumque autem visibiliter factum est propter carnales, ab his quae oculis corporeis cernuntur ad ea quae mente intelleguntur sacramentorum gradibus transferendos. Nam et verba sonant et transeunt; nec tamen ea quae verbis significantur, cum aliquid divinum atque aeternum loquendo exponitur, similiter transeunt.
- Quare tanto post venit Dominus Iesus Christus, et non in principio peccati hominis?
Quia omne pulchrum a summa pulchritudine est, quod est Deus, temporalis autem pulchritudo rebus decedentibus succedentibusque peragitur. Habet autem decorem suum in singulis quibusque hominibus singula quaeque aetas ab infantia usque ad senectutem. Sicut ergo absurdus est qui iuvenilem tantum aetatem vellet esse in homine temporibus subdito, invideret enim ceteris pulchritudinibus, quae ceteris aetatibus suas vices atque ordinem gerunt, sic absurdus est qui in ipso universo genere humano unam aetatem desiderat. Nam et ipsum tamquam unus homo aetates suas agit; nec oportuit venire divinitus magistrum, cuius imitatione in mores optimos formaretur, nisi tempore iuventutis. Ad hoc valet quod Apostolus dicit, sub lege tamquam sub paedagogo parvulos custoditos, donec veniret cui servabatur qui per Prophetas promissus erat. Aliud enim est quod divina providentia quasi privatim cum singulis agit, aliud quod generi universo tamquam publice consulit. Nam et quicumque singuli ad certam sapientiam pervenerunt, nonnisi ab eadem veritate suarum singillatim aetatum opportunitate illustrati sunt. A qua veritate, ut populus sapiens fieret, ipsius generis humani opportuna aetate homo susceptus est.
- Adversus mathematicos 1. Non eos appellarunt mathematicos veteres qui nunc appellantur, sed illos qui temporum numeros motu caeli ac siderum pervestigarunt, de quibus rectissime dicitur in Scripturis Sanctis: Iterum nec his debet ignosci. Si enim tantum potuerunt scire, ut possent aestimare saeculum, quomodo huius Dominum non facilius invenerunt? Mens enim humana de visibilibus iudicans potest agnoscere omnibus visibilibus se ipsam esse meliorem. Quae tamen, cum etiam se propter defectum profectumque in sapientia fatetur esse mutabilem, invenit supra se esse incommutabilem veritatem; atque ita adhaerens post ipsam, sicut dictum est: Adhaesit anima mea post te, beata efficitur, intrinsecus inveniens etiam omnium visibilium creatorem atque Dominum, non quaerens extrinsecus visibilia quamvis caelestia, quae aut non inveniuntur aut cum magno labore frustra inveniuntur nisi ex eorum quae foris sunt pulchritudine inveniatur artifex, qui intus est et prius in anima superiores, deinde in corpore inferiores pulchritudines operatur.
Adversus eos autem qui nunc appellantur mathematici, volentes actus nostros corporibus caelestibus subdere et nos vendere stellis, ipsumque pretium quo vendimur a nobis accipere, nihil verius et brevius dici potest quam eos non respondere nisi acceptis constellationibus. In constellationibus autem notari partes, quales trecentas sexaginta dicunt habere signiferum circulum. Motum autem caeli per unam horam fieri in quindecim partibus, ut tanta mora quindecim partes oriantur, quantam tenet una hora. Quae partes singulae sexaginta minutas habere dicuntur. Minutas autem minutarum iam in constellationibus, de quibus futura praedicere se dicunt, non inveniunt. Conceptus autem geminorum, quoniam uno concubitu efficitur, attestantibus medicis, quorum disciplina multo est certior atque manifestior, tam parvo puncto temporis contingit, ut in duas minutas minutarum non tendatur. Unde ergo in geminis tanta diversitas actionum et eventuum et voluntatum, quos necesse est eamdem constellationem conceptionalem habere, et amborum unam constellationem dari mathematico tamquam unius hominis? Si autem ad genitales constellationes se tenere voluerint, ipsis geminis excluduntur, qui plerumque ita post invicem funduntur ex utero, ut hoc temporis intervallum rursus ad minutas minutarum revertatur, quas tractandas in constellationibus numquam accipiunt nec possunt tractare. Cum autem multa vera eos praedixisse dicatur, ideo fit, quia non tenent homines memoria falsitates erroresque illorum, sed non intenti nisi in ea quae illorum responsis provenerint, ea quae non provenerint obliviscuntur, et ea commemorant quae non arte illa, quae nulla est, sed quadam obscura rerum sorte contingunt. Quod si peritiae illorum volunt tribuere, dicant artificiose divinare etiam mortuas membranas scriptas quaslibet, de quibus plerumque pro voluntate sors exit. Quod si non arte de codicibus exit saepe versus futura praenuntians, quid mirum si etiam ex animo loquentis non arte sed sorte exit aliqua praedictio futurorum?
- De ideis 1. Ideas Plato primus appellasse perhibetur. Non tamen si hoc nomen antequam ipse institueret non erat, ideo vel res ipsae non erant, quas ideas vocavit, vel a nullo erant intellectae; sed alio fortassis atque alio nomine ab aliis atque aliis nuncupatae sunt; licet enim cuique rei cognitae, quae nullum habeat usitatum nomen, quodlibet nomen imponere. Nam non est verisimile sapientes aut nullos fuisse ante Platonem aut istas quas Plato, ut dictum est, ideas vocat, quaecumque res sint, non intellexisse, siquidem tanta in eis vis constituitur ut nisi his intellectis sapiens esse nemo possit. Credibile est etiam praeter Graeciam fuisse in aliis Gentibus sapientes, quod etiam Plato ipse non solum peregrinando sapientiae perficiendae causa satis testatur, sed etiam in libris suis commemorat. Hos ergo, si qui fuerunt, non existimandum est ideas ignorasse, quamvis eas alio fortasse nomine vocitaverint. Sed de nomine hactenus dictum sit. Rem videamus, quae maxime consideranda atque noscenda est, in potestate constitutis vocabulis, ut quod volet quisque appellet rem quam cognoverit.
Ideas igitur latine possumus vel formas vel species dicere, ut verbum e verbo transferre videamur. Si autem rationes eas vocemus, ab interpretandi quidem proprietate discedimus; rationes enim Graece appellantur non ideae: sed tamen quisquis hoc vocabulo uti voluerit, a re ipsa non abhorrebit. Sunt namque ideae principales quaedam formae vel rationes rerum stabiles atque incommutabiles, quae ipsae formatae non sunt ac per hoc aeternae ac semper eodem modo sese habentes, quae divina intellegentia continentur. Et cum ipsae neque oriantur neque intereant, secundum eas tamen formari dicitur omne quod oriri et interire potest et omne quod oritur et interit. Anima vero negatur eas intueri posse nisi rationalis, ea sui parte qua excellit, id est, ipsa mente atque ratione, quasi quadam facie vel oculo suo interiore atque intellegibili. Et ea quidem ipsa rationalis anima non omnis et quaelibet, sed quae sancta et pura fuerit, haec asseritur illi visioni esse idonea, id est, quae illum ipsum oculum, quo videntur ista, sanum et sincerum et serenum et similem his rebus, quas videre intendit, habuerit. Quis autem religiosus et vera religione imbutus, quamvis nondum haec possit intueri, negare tamen audeat, immo non etiam profiteatur, omnia quae sunt, id est, quaecumque in suo genere propria quadam natura continentur ut sint, auctore Deo esse procreata, eoque auctore omnia quae vivunt vivere, atque universalem rerum incolumitatem ordinemque ipsum, quo ea quae mutantur suos temporales cursus certo moderamine celebrant, summi Dei legibus contineri et gubernari? Quo constituto atque concesso, quis audeat dicere Deum irrationabiliter omnia condidisse? Quod si recte dici vel credi non potest, restat ut omnia ratione sint condita, nec eadem ratione homo qua equus; hoc enim absurdum est existimare. Singula igitur propriis sunt creata rationibus. Has autem rationes ubi esse arbitrandum est nisi in ipsa mente Creatoris? Non enim extra se quidquam positum intuebatur, ut secundum id constitueret quod constituebat; nam hoc opinari sacrilegum est. Quod si hae rerum omnium creandarum creatarumve rationes divina mente continentur, neque in divina mente quidquam nisi aeternum atque incommutabile potest esse, atque has rationes rerum principales appellat ideas Plato, non solum sunt ideae, sed ipsae verae sunt, quia aeternae sunt et eiusdem modi atque incommutabiles manent. Quarum participatione fit ut sit quidquid est, quoquo modo est. Sed anima rationalis inter eas res, quae sunt a Deo conditae, omnia superat et Deo proxima est, quando pura est; eique in quantum caritate cohaeserit, in tantum ab eo lumine illo intellegibili perfusa quodammodo et illustrata cernit non per corporeos oculos, sed per ipsius sui principale quo excellit, id est, per intellegentiam suam, istas rationes, quarum visione fit beatissima. Quas rationes, ut dictum est, sive ideas sive formas sive species sive rationes licet vocare, et multis conceditur appellare quod libet, sed paucissimis videre quod verum est.
Chapter 1 of 5