Skip to the text

De diversis quaestionibus octoginta tribus, Quaestiones 69–79

    • De eo quod scriptum est: Tunc et ipse Filius subiectus erit ei qui illi subiecit omnia
  1. Qui Filium Dei Patri aequalem non esse contendunt, solent usurpare familiarius hoc testimonium, ubi ait Apostolus: Cum autem ei omnia subiecta fuerint, tunc et ipse Filius subiectus erit ei qui illi subiecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. Non enim posset eis error oboriri palliatus nomine christiano nisi de Scripturis non intellectis; dicunt enim: Si aequalis est, quomodo subiectus erit? Quod utique simile est illi evangelicae quaestioni: Si aequalis est, quomodo maior est Pater? Ipse enim Dominus ait: Quoniam Pater maior me est. Regula autem catholicae fidei sic se habet, ut cum aliqua in Scriptura dicuntur de Filio quod minor sit Patre, secundum susceptionem hominis intellegantur, cum vero ea dicuntur quibus demonstratur aequalis, secundum id quod Deus est accipiantur. Apparet ergo quemadmodum dictum sit et: Pater maior me est, et: Ego et Pater unum sumus; et: Deus erat Verbum, et: Verbum caro factum est, et: Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, et: Semet ipsum exinanivit formam servi accipiens. Sed quoniam multa etiam secundum proprietatem personae, excepto quod attinet ad susceptionem hominis, de illo ita dicuntur, ut Patrem non aliud quam Patrem et Filium non aliud quam Filium intellegi oporteat, putant haeretici in his quae ita dicuntur atque intelleguntur aequalitatem esse non posse. Scriptum est enim: Omnia per ipsum facta sunt, utique per Filium, hoc est per Verbum Dei, a quo, nisi a Patre?Nusquam autem scriptum est quod Filius per Patrem aliquam creaturam operatus sit. Item scriptum est quod imago Patris sit Filius; nusquam autem scriptum est quod imago Filii sit Pater; deinde quod ille genitor ille genitus et cetera huiusmodi, quae non ad inaequalitatem substantiae, sed ad proprietatem pertinent personarum, in quibus illi, aequalitatem cum dicunt esse non posse, quoniam ad haec penetranda grossiores mentes adhibent, pondere auctoritatis urgendi sunt. Si enim non posset in his intellegi aequalitas eius per quem facta sunt omnia et eius a quo facta sunt, imaginis et eius cuius imago est, geniti et genitoris, nullo modo Apostolus contentiosorum hominum ora concludens ipsum etiam verbum poneret dicens: Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo.

  2. Cum ergo ea quae ad distinctionem Patris et Filii scripta sunt, partim propter personarum proprietates, partim propter susceptionem hominis ita scripta sunt, dum tamen divinae substantiae Patris et Filii deitas et unitas et aequalitas maneat, recte quaeritur hoc loco, utrum secundum personarum proprietates an secundum hominis susceptionem Apostolus dixerit: Tunc et ipse Filius subiectus erit ei qui illi subiecit omnia. Solet circumstantia Scripturae illuminare sententiam, cum ea quae circa scripta sunt praesentem quaestionem contingentia diligenti discussione tractantur. Invenimus itaque ita ventum esse ad hunc locum, ut supra diceret: Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium; agebat enim de resurrectione mortuorum. Quod in Domino secundum susceptionem hominis factum est; quamquam apertissime sequatur et dicat: Quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur. Unusquisque autem in suo ordine: initium Christus. Deinde ii qui sunt Christi, in praesentia (parusia) eius. Deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum et omnem potestatem et virtutem. Oportet enim illum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis. Novissima inimica destruetur mors. Omnia enim subiecit sub pedibus eius. Cum autem dixerit quia omnia subiecta sunt, manifestum est quia praeter eum qui subiecit illi omnia. Cum autem ei omnia subiecta fuerint, tunc et ipse Filius subiectus erit ei qui illi subiecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. Manifestum est ergo hoc secundum susceptionem hominis dictum.

  3. Sed alia in hoc capitulo, cuius totum textum commemoravi, solent habere quaestionem: primo quod dictum est: Cum tradiderit regnum Deo et Patri, quasi nunc non teneat regnum Pater. Deinde quod dictum est: Oportet enim illum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis, quasi postea non sit regnaturus, et ad hoc valeat quod supra dictum est: Deinde finis. Quod sacrilega opinione sic accipiunt, quasi finem dixerit consummationem regni eius, cum in Evangelio scriptum sit: Et regni eius non erit finis. Postremo quod dictum est: Cum autem ei omnia subiecta fuerint, tunc et ipse Filius subiectus erit ei qui illi subiecit omnia, sic volunt intellegi, quasi nunc aut aliquid Filio non sit subiectum aut Patri non sit ipse subiectus.

  4. Genere igitur locutionis solvitur quaestio. Sic enim plerumque Scriptura loquitur, ut quod semper est tunc fieri dicatur in aliquo, cum ab eo cognosci coeperit. Ita enim dicimus oratione: Sanctificetur nomen tuum, quasi aliquando sanctum non sit. Ergo sicut sanctificetur est sanctum esse innotescat, ita quoque: Cum tradiderit regnum Deo et Patri, id est: cum Patrem regnare monstraverit, ut per speciem manifestationemque clarescat quod nunc a fidelibus creditur et ab infidelibus non putatur. Evacuabit autem omnem principatum et potestatem manifestando utique regnum Patris, ut omnibus notum sit nullum principum et potestatum sive caelestium sive terrestrium per se habuisse aliquid principatus et potestatis, sed ab illo ex quo sunt omnia, non solum ut sint, verum etiam ut ordinata sint. In illa enim manifestatione nulli spes aliqua remanebit in quoquam principe aut in quoquam homine. Quod etiam nunc prophetice canitur: Bonum est sperare in Domino, quam sperare in homine; bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus, ut ista meditatione anima iam in regnum Patris assurgat, nec cuiusquam potestatem praeter illum magni faciens, nec sua sibi ipsa perniciosissime blandiens. Tradet ergo regnum Deo et Patri, cum per illum per speciem cognoscetur Pater. Regnum enim eius sunt in quibus nunc regnat per fidem. Aliter enim dicitur regnum Christi secundum potestatem divinitatis, quod ei cuncta creatura subiecta est, et aliter regnum eius dicitur Ecclesia, secundum proprietatem fidei quae in illo est, secundum quod orat qui dicit: Posside nos. Neque enim non ipse possidet omnia; secundum quod dicitur etiam illud: Cum servi essetis peccati, liberi eratis iustitiae. Evacuabit ergo omnem principatum et omnem potestatem et virtutem, ut nulli Patrem intuenti per Filium opus sit aut libeat in cuiusquam creaturae vel in sua conquiescere potestate.

  5. Oportet enim eum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis, id est, oportet regnum eius in tantum manifestari, donec omnes inimici eius ipsum regnare fateantur; hoc enim intellegitur sub pedibus eius futuros inimicos. Quod si de iustis acceperimus, ideo dictum est inimicos, quia ex iniustis iustificantur et ei credendo subduntur. De iniustis autem, qui ad iustorum beatitudinem futuram non pertinent, sic accipiendum est, quoniam et ipsi eum regnare ipsa regni eius manifestatione confusi fatebuntur. Ergo: Oportet eum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis, non ita dictum est, quasi cum posuerit inimicos sub pedibus suis, non sit postea regnaturus, sed: Oportet eum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis, oportet eum, inquit, ad tantam evidentiam regnum suum perducere, donec inimici eius nullo modo audeant negare quod regnet. Nam scriptum est etiam: Oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri; nec ideo tamen, cum misertus nostri fuerit, oculos ab eo debemus avertere; in tantum enim est beatitudo nostra, in quantum eius contemplatione perfruimur. Sic ergo et hoc dictum est. Oculorum nostrorum intentio ad Dominum non porrigitur nisi usque ad impetrationem misericordiae ipsius, non ut postea inde avertatur, sed ut nihil inde amplius requirat. Donec ergo pro eo positum est, ut non amplius intellegas. Quo enim amplius, id est, usque ad quam maiorem manifestationem manifestabitur regnum Christi, nisi quousque omnes inimici eum regnare fateantur? Aliud est ergo non amplius manifestari, aliud non amplius permanere. Non amplius manifestari est non fieri manifestius; non amplius permanere non fieri perseverantius. Quando autem manifestius erit regnum Christi, quam cum omnibus claruerit inimicis?

  6. Novissima inimica destruetur mors. Non enim erit aliud quod destruatur, posteaquam mortale hoc induerit immortalitatem. Omnia enim subiecit sub pedibus eius: hoc est, ut etiam mortem destruat. Cum autem dixerit quia omnia subiecta sunt (dixit hoc utique propheta in Psalmis), manifestum est quia praeter eum qui subiecit illi omnia: Patrem vult intellegi omnia Filio subiecisse, sicut multis locis idem Dominus in Evangelio commendat et praedicat, non solum propter formam servi, sed etiam propter principium de quo est et de quo aequalis est ei de quo est. Amat enim ad unum principium referre omnia tamquam imago eius, sed in quo inhabitat omnis plenitudo divinitatis.

  7. Cum autem ei omnia subiecta fuerint, tunc et ipse Filius subiectus erit ei qui illi subiecit omnia. Non quasi modo non ita sit, sed tunc manifestum erit, secundum locutionem superius tractatam, ut sit Deus omnia in omnibus. Ipse est finis, quem supra commemoravit, cum totum primo breviter vellet concludere. Deinde quasi membratim explicare et exponere; loquebatur enim de resurrectione ubi ait: Initium Christus; deinde ii qui sunt Christi in praesentia eius; deinde finis. Ipse scilicet finis est, ut sit Deus omnia in omnibus. Aliter enim dicitur finis qui pertinet ad consummationem, aliter qui pertinet ad consumptionem; aliter enim tunica finitur texendo, aliter cibus comedendo. Deus autem omnia in omnibus dicitur, ut nemo eorum qui ei cohaerent amet adversus eum suam propriam voluntatem, manifestumque sit omnibus quod idem Apostolus alio loco dicit: Quid autem habes quod non accepisti?

  8. Sunt item qui sic intellegant hunc locum: Oportet eum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis, ut sub alia significatione positum hic dicant regnare, non sub ea qua positum est regnum, de quo ait: Cum tradiderit regnum Deo et Patri, ut illud sic appellaverit regnum, quo universam creaturam Deus regit; hoc autem sic appellaverit regnare, ut intellegatur tamquam adversus hostem exercitum ducere vel defendere civitatem, ut ideo dixerit: Oportet eum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis, quia talis regni, quale habent principes armatorum, nulla erit causa hoste ita subiecto, ut rebellare non possit. Nam utique dictum est in Evangelio: Et regni eius non erit finis, secundum quod regnat in aeternum; secundum autem id quod adversus diabolum sub eo militatur, tamdiu erit utique ista militia, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis; postea vero non erit, cum pace perpetua perfruemur.

  9. Haec autem ita dicta sunt, ut noverimus diligentius etiam illud considerari oportere, secundum quid regnet nunc Dominus dispensatione sacramenti sui per incarnationem atque passionem. Nam secundum id, quod Verbum Dei est, tam sine fine quam sine initio et sine intermissione est regnum eius; secundum id autem quod Verbum caro factum est, coepit regnare in credentibus per fidem incarnationis suae. Unde est etiam illud: Dominus regnavit a ligno. Hinc autem evacuavit omnem principatum et omnem potestatem et virtutem, dum non per claritatem eius, sed per humilitatem salvi fiunt credentes in eum. Hoc est absconditum a sapientibus et prudentibus et revelatum parvulis, quoniam placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. Neque quidquam se inter parvulos scire dicit Apostolus nisi Christum Iesum, et hunc crucifixum. Qua praedicatione tamdiu opus est, donec ponantur omnes inimici sub pedibus eius, id est, ipsi humilitati eius, quam pedum nomine significari arbitror, cedat atque subdatur omnis superbia saecularis, sicut ex maxima parte iam factum est et cotidie fieri videmus. Sed quo fine ista fiunt? Ut tradat regnum Deo et Patri, id est, ut nutritos fide incarnationis suae perducat ad speciem, qua aequalis est Patri. Iam enim eis qui crediderant loquebatur, cum diceret: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei estis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Regnum enim tradet Patri, cum per id regnabit in contemplantibus veritatem, quo aequalis est Patri, et per se unigenitum per speciem faciet videri Patrem; nunc enim per hoc regnat in credentibus, quo se ipsum exinanivit, formam servi accipiens. Tunc autem tradet regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem. Unde evacuabit nisi humilitate, patientia et infirmitate? Quis enim principatus non evacuetur, cum Filius Dei propterea regnat in credentibus, quia eum principes saeculi iudicaverunt? Quae potestas non evacuetur, cum ille per quem facta sunt omnia propterea regnat in credentibus, quia ita subiectus est potestatibus, ut diceret homini: Non haberes in me potestatem, nisi data tibi esset desuper? Quae virtus non evacuetur, cum ipse per quem caeli solidati sunt, ideo regnat in credentibus, quia usque ad crucem mortemque infirmatus est? Hoc autem modo Filius proprie regnat in fide credentium. Non enim Pater dici aut credi potest vel incarnatus vel iudicatus vel crucifixus. Per speciem autem, qua aequalis est Patri, cum Patre regnat in contemplantibus veritatem. Quod autem tradet regnum Deo et Patri, a fide incarnationis suae ad speciem deitatis perducens eos qui sibi nunc credunt, non ipse amittet, sed uterque se unum ad fruendum contemplantibus praebebit. Tamdiu autem opus est ut in hominibus nondum valentibus aequalitatem Patris et Filii perspicua mentis luce contueri, per hoc regnet Christus, quod tales capere possunt, et quod proprie ipse suscepit, id est, incarnationis humilitatem, donec ponat omnes inimicos sub pedibus suis, id est, donec omnis superbia saecularis incarnationis eius humilitati subdatur.

  10. Sane quod dictum est: Tunc et ipse Filius subiectus erit ei qui illi subiecit omnia, quamvis secundum susceptionem hominis dicatur, quia inde quaestio nata est, cum ageret de resurrectione mortuorum, tamen recte quaeritur, utrum secundum ipsum tantum dictum sit, quod est caput Ecclesiae, an secundum universum Christum, adnumerato corpore eius et membris. Cum enim ait ad Galatas: Non dicit: Et seminibus, tamquam in multis, sed tamquam in uno: Et semini tuo, quod est Christus, ne ipsum solum hoc loco intellegeremus Christum, qui de Maria virgine natus est, postea dicit: Omnes enim vos unum estis in Christo Iesu. Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis. Et ad Corinthios cum de caritate diceret, de membris corporis similitudinem ducens: Sicut enim corpus unum est, inquit, et membra habet multa, omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum est corpus, ita et Christus; non dixit: ita et Christi, sed: ita et Christus, ostendens Christum recte appellari etiam universum, hoc est caput cum corpore suo, quod est Ecclesia. Et multis Scripturarum locis invenimus Christum etiam hoc modo appellari, ut cum omnibus suis membris intellegatur, quibus dictum est: Vos estis corpus Christi et membra. Non ergo absurde sic intellegimus: Tunc et ipse Filius subiectus erit ei qui illi subiecit omnia, ut Filium non solum caput Ecclesiae, sed omnes cum eo sanctos intellegamus, qui sunt unum in Christo, unum semen Abrahae, subiectum autem secundum contemplationem sempiternae veritatis ad obtinendam beatitudinem, nullo motu animi, nulla parte corporis resistente, ut in illa vita nemine amante propriam potestatem sit Deus omnia in omnibus.

    • De eo quod Apostolus dicit: Absorta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? Ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis peccatum, virtus autem peccati lex

Quaeri solet quid sit: Tunc fiet illud quod scriptum est: Absorta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? Ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis peccatum, virtus autem peccati lex. Mortem significari arbitror hoc loco carnalem consuetudinem, quae resistit bonae voluntati delectatione temporalium fruendorum. Non enim diceretur: Ubi est, mors, contentio tua? si non restitisset et repugnasset. Ipsius contentio etiam illo loco describitur: Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus adversus carnem. Haec enim sibi invicem adversantur, ut non quae vultis faciatis. Fit ergo per sanctificationem perfectam, ut omnis carnalis appetitus spiritui nostro illuminato et vivificato, id est, bonae voluntati, subiciatur. Et sicut nunc videmus multis puerilibus delectationibus nos carere, quae nos pueros si denegarentur acerrime cruciabant, ita credendum est de omni carnali delectatione futurum esse cum perfecta sanctitas totum hominem reparaverit. Nunc autem, quamdiu est in nobis quod resistat bonae voluntati, auxilio Dei per bonos homines et bonos angelos indigemus, ut donec sanetur vulnus nostrum non ita molestet ut perimat etiam bonam voluntatem. Hanc autem mortem peccato meruimus quod peccatum erat ante omnimodo in libero arbitrio, cum in paradiso nullus dolor denegatae delectationis voluntati bonae hominis resistebat sicuti nunc. Verbi gratia, si quisquam existat quem numquam venatio delectavit, omnimodo liber est utrum venari velit an nolit, nec eum cruciat quisquis hoc prohibet. At si ista libertate male usus venatus fuerit contra prohibentis imperium, paulatim subrepens delectatio mortificat animam, ut si se abstinere velit, sine molestia et angore non possit, cum id ante tota sanitate non ageret. Ergo aculeus mortis peccatum est, quia peccato facta est delectatio quae iam possit resistere bonae voluntati et cum dolore cohiberi. Quam delectationem, quia in defectu est animae deterioris effectae, iure mortem vocamus. Virtus autem peccati lex est, quia multo sceleratius et flagitiosius quae lex prohibet committuntur, quam si nulla lege prohiberentur. Tunc itaque absorta erit mors in victoriam, cum per sanctificationem in omni hominis parte perfecta delectatione spiritalium delectatio carnalis obruetur.

    • De eo quod scriptum est: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi
  1. Quia Veteris Testamenti custodia timorem habebat, non potuit apertius significari Novi Testamenti donum esse caritatem quam hoc loco, ubi Apostolus dicit: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi. Hanc enim legem Christi dicere intellegitur, qua ipse Dominus praecepit ut nos invicem diligamus, tantum in ea sententia praecepti pondus constituens ut diceret: In hoc cognoscetur quoniam discipuli mei estis, si vos invicem diligatis. Huius autem dilectionis officium est invicem onera nostra portare. Sed hoc officium, quod non est sempiternum perducet sane ad beatitudinem sempiternam, in qua nulla erunt onera nostra, quae invicem portare iubeamur. Nunc vero cum in hac vita, id est, in hac via sumus, invicem onera nostra portemus, ut ad eam vitam quae caret omni onere pervenire possimus. Sicut enim de cervis nonnulli talium cognitionum studiosi scripserunt, cum fretum ad insulam transeunt pascuorum gratia, sic se ordinant, ut onera capitum suorum quae gestant in cornibus super invicem portent, ita ut posterior super anteriorem cervice proiecta caput collocet. Et quia necesse est unum esse qui ceteros praecedens non ante se habeat cui caput inclinet, vicibus dicuntur id agere, ut lassatus sui capitis onere ille qui praecedit post omnes redeat, et ei succedat cuius ferebat caput, cum ipse praeiret. Ita invicem onera sua portantes fretum transeunt, donec veniant ad terrae stabilitatem. Istam cervorum naturam fortasse intenderat Salomon cum ait: Cervus amicitiae et pullus gratiarum tuarum colloquantur tecum. Nihil enim sic probat amicum quemadmodum oneris amici portatio.

  2. Nec tamen invicem portaremus onera nostra, si unum tempus esset infirmitatis amborum, qui onera sua sustinent, aut unum infirmitatis genus. Sed diversa tempora et diversa genera infirmitatis faciunt, ut onera nostra invicem portare valeamus. Verbi gratia, iram fratris tunc portabis, cum tu adversus eum non irasceris, ut rursum eo tempore quo te ira praeoccupaverit, ille te lenitate et tranquillitate supportet. Hoc exemplum ad id pertinet, cum diversa sunt tempora portantium onera sua, quamvis ipsa diversa non sit infirmitas; in ambobus enim ab invicem ira portatur. Ad diversum autem infirmitatis genus aliud exemplum videndum est: veluti si quis in se loquacitatem vicerit et pertinaciam nondum vicerit, alius vero adhuc loquax, sed iam pertinax non sit; debet ille huius loquacitatem et iste illius pertinaciam, donec illud in illo et hoc in isto sanetur, caritate portare. Par quippe infirmitas in duobus si uno accidat tempore, tolerare se invicem non valent, cum adversum se intenditur. Nam adversus aliquem tertium, et duo irati sibi conveniunt et se tolerant: quamquam nec tolerare se invicem dicendi sunt, sed potius se invicem consolari. Sicut et tristes de re una magis se portant et quasi incumbunt sibi, quam si unus tristis esset et alius gauderet. Si autem adversum se tristes sint, prorsus se tolerare non possunt. Et ideo in huiusmodi affectionibus suscipienda est aliquantulum ipsa aegritudo, de qua vis per te alium liberari, et sic suscipienda, ut ad auxilium non ad aequalitatem miseriae valeat, quemadmodum se inclinat qui manum iacenti porrigit; non enim se proicit ut ambo iaceant sed incurvat tantum ut iacentem erigat.

  3. Neque ulla res officiosum istum laborem ad portanda onera aliorum facit libenter impendi, nisi cum cogitamus quanta pro nobis pertulerit Dominus. Hinc enim admonens ait Apostolus: Hoc sentite in vobis quod et in Christo Iesu, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Superius enim dixerat: Non quae sua sunt unusquisque intendens sed quae aliorum. Huic sententiae contexuit quod dictum est; nam ita sequitur: Hoc sentite in vobis quod et in Christo Iesu, ad hoc dumtaxat, ut quemadmodum ille in eo quod Verbum caro factum est et habitavit in nobis, et sine peccato cum esset, peccata nostra suscepit, non attendit sua sed nostra, ita et nos libenter, ad eius imitationem, invicem onera nostra portemus.

  4. Huic cogitationi accedit etiam illa cogitatio, quia ille suscepit hominem, nos autem homines sumus et considerare debemus quod aegritudinem sive animi sive corporis, quam in alio homine videmus, etiam nos habere potuimus aut possumus. Hoc ergo exhibeamus ei cuius infirmitatem portare volumus, quod ab illo nobis vellemus exhiberi, si forte nos in ea essemus et ipse non esset. Ad hoc pertinet quod ipse Apostolus ait: Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucri facerem, cogitando scilicet in eo vitio etiam se esse potuisse, unde cupiebat alium liberare. Compatiendo enim potius id agebat non mentiendo, sicut quidam suspicantur, et hi maxime qui mendaciis suis defendendis, quae negare non possunt, alicuius magni exempli patrocinium requirunt.

  5. Deinde etiam illud cogitandum, nullum esse hominem qui non possit habere aliquod bonum quod tu nondum habes, etiamsi lateat, in quo sine dubio possit te esse superior. Quae cogitatio ad contundendam et edomandam superbiam valet, ne arbitreris, quoniam tua quidem bona eminent et apparent, ideo alterum nulla habere quae lateant et fortasse maioris ponderis bona quibus te superat nescientem. Non enim falli nos aut adulatione potius uti Apostolus iubet cum dicit: Nihil per contentionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate mentis alter alterum existimantes superiorem sibi. Non hoc ita debemus existimare, ut nos existimare fingamus, sed vere existimemus posse esse aliquid occultum in alio, quo nobis superior sit, etiamsi bonum nostrum, quo illo videmur superiores esse, non sit occultum. Istae cogitationes deprimentes superbiam et acuentes caritatem faciunt onera fraterna invicem non solum aequo animo, sed etiam libentissime sustineri. Nullo modo autem de quoquam homine incognito ferenda sententia est; et nemo nisi per amicitiam cognoscitur. Et ideo amicorum mala firmius sustinemus, quia bona eorum nos delectant et tenent.

  6. Nullius itaque repudianda est amicitia sese ingerentis ad amicitiam copulandam; non ut statim recipiatur, sed ut recipiendus optetur atque ita tractetur, ut recipi possit. Illum enim receptum in amicitiam possumus dicere, cui omnia nostra consilia refundere audeamus. Et si quisquam est qui se non audet ingerere ad amicitiam faciendam, cum aliquo nostro temporali honore aut dignitate revocetur, descendendum est ad eum, et offerendum illi quadam comitate et submissione animi quod petere per se ipse non audet. Sane quamvis rarius tamen aliquotiens accidit, ut eius quem volumus in amicitiam recipere prius nobis innotescant mala quam bona, quibus offensi et quodammodo repercussi relinquimus eum, et ad bonorum eius, quae forte occultiora sunt, indagationem non pervenimus. Admonet itaque Dominus Iesus Christus, qui nos vult effici imitatores suos, ut eius infirma toleremus, ut ad quaedam sana, in quorum delectatione adquiescamus, per caritatis tolerantiam perducamur. Ait enim: Non est opus sanis medicus sed aegrotantibus. Ideoque si propter Christi caritatem etiam eum qui omni ex parte fortassis aegrotat repellere ab animo non debemus, quoniam sanari potest per Verbum Dei, quanto minus eum qui propterea nobis videri potest totus aegrotus, quia quaedam eius saucia in primo ingressu amicitiae non potuimus sustinere, et quod est gravius, cum offensione animi de toto homine ausi sumus temerariam praeiudicii ferre sententiam, non timentes quod dictum est: Nolite iudicare, ne iudicemini; et: In qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur vobis. Saepe autem illa quae bona sunt prius apparent, in quibus etiam temerarium benivolentiae iudicium cavendum est, ne cum totum bonum putaveris, ea quae postea mala apparuerint securum et imparatum te inveniant et gravius offendant, ut eum quem temere dilexeras acerbius oderis, quod nefas est. Quia etiamsi nulla eius bona praecederent, et haec quae post apparuerunt mala prius eminerent, toleranda tamen erant, donec omnia cum illo ageres, quibus talia sanari solent, quanto magis cum ea bona praecesserunt, quae tamquam pignora nos debent ad posteriora toleranda constringere.

  7. Ipsa est ergo lex Christi, ut invicem onera nostra portemus. Christum autem diligendo facile sustinemus infirmitatem alterius, etiam quem nondum propter sua bona diligimus. Cogitamus enim quia ille quem diligimus Dominus propter eum mortuus est. Quam caritatem nobis apostolus Paulus ingessit cum diceret: Et peribit infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est! ut si illum infirmum propter vitium quo infirmus est minus diligimus, illum in eo consideremus, qui mortuus est propter ipsum. Christum autem non diligere non infirmitas sed mors est. Quapropter ingenti cura et implorata Dei misericordia cogitandum est, ne Christum neglegamus propter infirmum, cum infirmum debeamus diligere propter Christum.

    • De temporibus aeternis Quaeri potest, quomodo ab apostolo Paulo dictum sit: Ante tempora aeterna. Si enim tempora, quomodo aeterna? Vel si aeterna, quomodo tempora? Nisi forte ante omnia tempora intellegi voluit, quia si dixisset: Ante tempora, neque addidisset: aeterna, posset accipi ante quaedam tempora, quae ante se haberent alia tempora. Aeterna autem maluit dicere quam omnia, fortassis ideo, quia tempus non coepit ex tempore. An aeterna tempora aevum significavit, inter quod et tempus hoc distat, quod illud stabile est, tempus autem mutabile?
    • De eo quod scriptum est: Et habitu inventus ut homo
  8. Multis modis habitum dicimus: vel habitum animi, sicuti est cuiuscumque disciplinae perceptio usu roborata atque firmata; vel habitum corporis, secundum quem dicimus alium alio esse succulentiorem et validiorem, quae magis proprie habitudo dici solet; vel habitum eorum quae membris nostris accommodantur extrinsecus, secundum quem dicimus vestitum, calceatum, armatum et si quid eiusmodi est. In quibus omnibus generibus (si quidem nomen hoc ductum est ab illo verbo quod est habere), manifestum est in ea re dici habitum, quae accidit alicui, ita ut eam possit etiam non habere. Nam et doctrina accidit animo, et succus ac robur corpori, et vestis atque arma non dubium est quod accidant membris nostris, ita ut et imperitus possit esse animus, si ei doctrina non accideret, et exile atque languidum corpus sine succo viscerum et robore, et nudus sine veste et inermis sine armis et pede nudo sine calceamentis esse homo possit. Habitus ergo in ea re dicitur, quae nobis ut habeatur accidit. Verumtamen hoc interest, quod quaedam eorum quae accidunt nobis ut habitum faciant, non mutantur a nobis, sed ipsa nos mutant in se, ipsa integra et inconcussa manentia, sicuti sapientia, cum accidit homini non ipsa mutatur, sed hominem mutat, quem de stulto sapientem facit. Quaedam vero sic accidunt, ut et mutent et mutentur, sicuti cibus et ipse amittens speciem suam in corpus nostrum vertitur, et nos refecti cibo ab exilitate atque languore in robur atque valentiam commutamur. Tertium genus est, cum ipsa quae accidunt mutantur ut habitum faciant, et quodammodo formantur ab eis quibus habitum faciunt, sicuti est vestis; nam cum proiecta vel reposita est, non habet eam formam quam sumit cum induitur atque inducitur membris. Ergo induta accipit formam quam non habebat exuta, cum ipsa membra et cum induuntur et cum exuuntur in suo statu maneant. Potest esse etiam quartum genus, cum ea quae accidunt ad faciendum habitum nec ea mutant quibus accidunt, nec ab eis ipsa mutantur, sicut anulus digito, si non nimis subtiliter attendatur. Verumtamen hoc genus aut nullum est, si diligente discutias, aut omnino rarissimum.

  9. Cum ergo Apostolus de unigenito Dei Filio loqueretur, quantum pertinet ad divinitatem eius, secundum id quod verissimus Deus est, aequalem esse dixit Patri, quod non ei fuit tamquam rapina, id est, quasi alienum appetere, si semper manens in ea aequalitate nollet hominem indui et hominibus ut homo apparere; sed semet ipsum exinanivit, non formam suam mutans, sed formam servi accipiens, neque conversus et transmutatus in hominem, amissa incommutabili stabilitate, sed tamquam verum hominem suscipiendo ipse susceptor in similitudinem hominum factus non sibi sed eis quibus in homine apparuit et habitu inventus est ut homo, id est, habendo hominem inventus est ut homo. Non enim poterat inveniri ab his, qui cor immundum habebant et Verbum apud Patrem videre non poterant, nisi hoc suscipiendo quod possent videre, et per quod ad illud lumen interius ducerentur. Iste autem habitus non est ex primo genere; non enim manens in se natura hominis naturam Dei commutavit; neque ex secundo, non enim et mutavit homo Deum et mutatus ab illo est; neque ex quarto, non enim sic assumptus est homo, ut neque ipse mutaret Deum nec ab illo mutaretur; sed potius ex tertio: sic enim assumptus est, ut commutaretur in melius, et ab eo formaretur ineffabiliter excellentius atque coniunctius quam vestis ab homine cum induitur. Hoc ergo nomine habitus satis significavit Apostolus, quemadmodum dixerit in similitudinem hominum factus, quia non transfiguratione in hominem, sed habitu factus est, cum indutus est hominem quem sibi uniens quodammodo atque conformans immortalitati aeternitatique sociaret. Sed illum habitum, qui est in perceptione sapientiae et disciplinae, Graeci vocant, hunc autem, secundum quem dicimus vestitum vel armatum, sch`ma potius appellant. Ex quo intellegitur de isto genere habitus locutum Apostolum, quando quidem in graecis exemplaribus scriptum est, quod nos in latinis habitu habemus. Quo nomine oportet intellegi non mutatum esse Verbum susceptione hominis, sicuti nec membra veste induta mutantur, quamquam illa susceptio ineffabiliter susceptum suscipienti copulaverit. Sed quantum verba humana rebus ineffabilibus coaptari possunt, ne mutatus intellegatur Deus humanae fragilitatis assumptor, electum est ut graece et latine habitus diceretur illa susceptio.

    • De eo quod scriptum est in Epistula Pauli ad Colossenses: In quo habemus redemtionem et remissionem peccatorum qui est imago Dei invisibilis

Imago et aequalitas et similitudo distinguenda sunt: quia ubi imago, continuo similitudo, non continuo aequalitas; ubi aequalitas, continuo similitudo, non continuo imago; ubi similitudo, non continuo imago, non continuo aequalitas. Ubi imago, continuo similitudo, non continuo aequalitas: ut in speculo est imago hominis; quia de illo expressa est, est etiam necessario similitudo, non tamen aequalitas, quia multa desunt imagini, quae insunt illi rei de qua expressa est. Ubi aequalitas, continuo similitudo, non continuo imago: velut in duobus ovis paribus, quia inest aequalitas, inest et similitudo; quaecumque enim adsunt uni, adsunt et alteri; imago tamen non est, quia neutrum de altero expressum est. Ubi similitudo, non continuo imago non continuo aequalitas; omne quippe ovum omni ovo, in quantum ovum est, simile est; sed ovum perdicis, quamvis in quantum ovum est, simile sit ovo gallinae, nec imago tamen eius est, quia non de illo expressum est, nec aequale, quia et brevius est et alterius generis animantium. Sed ubi dicitur non continuo, utique intellegitur quia esse aliquando potest. Potest ergo esse aliqua imago in qua sit etiam aequalitas, ut in parentibus et filiis inveniretur imago et aequalitas et similitudo, si intervallum temporis defuisset; nam et de parente expressa est similitudo filii, ut recte imago dicatur, et potest esse tanta, ut recte etiam dicatur aequalitas, nisi quod parens tempore praecedit. Ex quo intellegitur et aequalitatem aliquando non solum similitudinem habere sed etiam imaginem, quod in superiore exemplo manifestatum est. Potest etiam aliquando esse similitudo et aequalitas, quamvis non sit imago, ut de ovis paribus diximus. Potest et similitudo et imago esse, quamvis non sit aequalitas, ut in speculo ostendimus. Potest et similitudo esse, ubi et aequalitas et imago sit, sicut de filiis commemoravimus, excepto tempore quo praecedunt parentes. Sic enim aequalem syllabam syllabae dicimus, quamvis altera praecedat altera subsequatur. In Deo autem quia conditio temporis vacat; non enim potest recte videri Deus in tempore generasse Filium, per quem condidit tempora: consequens est ut non solum imago eius sit, quia de illo est, et similitudo, quia imago est, sed etiam aequalitas tanta, ut nec temporis intervallum impedimento sit.

    • De hereditate Dei 1. Sicut Apostolus ad Hebreos dicit: Testamentum testatoris morte firmatur; propterea mortuo pro nobis Christo Novum Testamentum firmatum esse asserit, cuius similitudo Vetus Testamentum erat, in quo mors testatoris per victimam praefigurabatur. Si ergo quaeratur, quomodo simus secundum verba eiusdem Apostoli coheredes Christi et filii atque heredes Dei, cum etiam hereditas morte decessoris firma teneatur, nec ullo alio modo hereditas possit intellegi: respondetur, ipso quidem mortuo factos nos esse heredes, quoniam filii etiam eius dicti sumus: Non ieiunant, inquit, filii sponsi, quamdiu cum illis est sponsus. Heredes ergo eius dicimur, quia reliquit nobis pacis ecclesiasticae possessionem per fidem temporalis dispensationis, quam in hac vita possidemus, quod testatus est dicens: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis. Coheredes autem eius efficiemur, cum in fine saeculi absorbebitur mors in victoriam. Tunc enim similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est. Quam hereditatem non eius Patris morte adipiscimur, qui mori non potest, quando quidem ipse fit hereditas nostra, secundum illud quod scriptum est: Dominus pars hereditatis meae, sed quoniam cum vocati sumus adhuc parvuli et ad spiritalia contemplanda minus idonei, usque ad humillimas nostras cogitationes se divina misericordia porrexit, ut quomodocumque cernere niteremur quod non evidenter atque perspicue cernebamus, idipsum moritur quod in aenigmate cernebamus, cum facie ad faciem cernere coeperimus. Convenienter enim dicitur moriturum esse quod auferetur: Cum autem venerit quod perfectum est, auferetur quod ex parte est. Ita nobis quodammodo moritur Pater in aenigmate, et idem ipse fit hereditas, cum facie ad faciem videtur, non quia ipse moritur, sed imperfecta in eum nostra visio perfecta visione perimitur; et tamen nisi illa prior nos nutriret, ad aliam plenissimam et evidentissimam non efficeremur idonei.
  1. Quod si etiam de Domino Iesu Christo non secundum Verbum in principio Deum apud Deum, sed secundum puerum qui proficiebat aetate ac sapientia, pius intellectus admittit, propria illa susceptione servata, quae communis ei cum ceteris hominibus non est, cuius tamquam morte possideat hereditatem, manifestum est. Non enim nos coheredes eius esse possumus, nisi et ipse heres sit. Si autem hoc pietas non admittit, ut primo ex parte videret homo Dominicus, deinde ex toto quamquam in sapientia proficere dictus sit, in corpore suo intellegatur heres, id est, in Ecclesia, cuius coheredes sumus, quemadmodum filii eius matris dicimur, quamvis ex nobis constet.

  2. Sed rursum quaeri potest, cuius morte facti simus etiam nos hereditas Dei, secundum illud: Dabo tibi Gentes hereditatem tuam, nisi forte huius mundi, quo prius tamquam dominante tenebamur. Post autem, cum dicimus: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo, possidet nos Christus, mortuo illo qui nos possidebat; cum ei renuntiamus, morimur illi et ipse nobis.

    • De eo quod Iacobus apostolus dicit: Vis autem scire, o homo inanis, quia fides sine operibus otiosa est?
  3. Quoniam Paulus apostolus praedicans iustificari hominem per fidem sine operibus, non bene intellectus est ab eis qui sic acceperunt dictum, ut putarent, cum semel in Christum credidissent, etiamsi male operarentur et facinorose flagitioseque viverent, salvos se esse posse per fidem, locus iste huius Epistulae eumdem sensum Pauli apostoli, quomodo sit intellegendus, exponit. Ideoque Abrahae magis exemplo utitur, vacuam esse fidem, si non bene operetur, quoniam Abrahae exemplo etiam Paulus apostolus usus est, ut probaret iustificari hominem per fidem sine operibus legis. Cum enim bona opera commemorat Abrahae, quae eius fidem comitata sunt, satis ostendit apostolum Paulum non ita per Abraham docere iustificari hominem per fidem sine operibus, ut si quis crediderit, non ad eum pertineat bene operari, sed ad hoc potius, ut nemo arbitretur meritis priorum bonorum operum se pervenisse ad donum iustificationis, quae est in fide. In hoc enim se Gentibus in Christum credentibus Iudaei praeferre cupiebant, quod dicebant se meritis bonorum operum quae in lege sunt ad evangelicam gratiam pervenisse; ideoque scandalizabantur multi qui ex eis crediderant, quod incircumcisis Gentibus Christi gratia traderetur. Unde apostolus Paulus dicit posse hominem sine operibus praecedentibus iustificari per fidem. Nam iustificatus per fidem quomodo potest nisi iuste deinceps operari, quamvis antea nihil iuste operatus ad fidei iustificationem pervenerit non merito bonorum operum sed gratia Dei, quae vacare in illo non potest, cum iam per dilectionem bene operatur? Quod si cum crediderit mox de hac vita decesserit, iustificatio fidei manet cum illo, nec praecedentibus bonis operibus, quia non merito ad illam sed gratia pervenit, nec consequentibus, quia in hac vita esse non sinitur. Unde manifestum est quod Paulus apostolus dicit: Arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus. Non tamen ita intellegendum est, ut accepta fide, si vixerit, dicamus eum iustum, etiamsi male vixerit. Ideo exemplo Abrahae et apostolus Paulus utitur, quia sine operibus legis, quam non acceperat, per fidem iustificatus est, et Iacobus, quia fidem ipsius Abrahae opera bona consecuta esse demonstrat, ostendens quemadmodum intellegendum sit quod Paulus apostolus praedicavit.

  4. Nam qui putant istam Iacobi apostoli sententiam contrariam esse illi Pauli apostoli sententiae, possunt arbitrari etiam ipsum Paulum sibi esse contrarium, quia dicit alio loco: Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur; et alio loco: Sed fides quae per dilectionem operatur. Et iterum: Si enim secundum carnem vixeritis moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Quae sint autem facta carnis, quae operibus spiritalibus mortificanda sunt, alio loco demonstrat dicens: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, hereses, invidiae, ebrietates, commesationes, et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non possidebunt; et ad Corinthios: Nolite errare: neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. Et haec quidem fuistis; sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi, et in Spiritu Dei nostri. Quibus sententiis manifestissime docet non eos praeterito bono opere ad fidei iustificationem pervenisse; nec meritis eorum istam gratiam datam, quando dicit: Et haec quidem fuistis. Sed cum dicit: Qui talia agunt regnum Dei non possidebunt; satis ostendit, iam ex quo crediderunt bene operari debere. Quod et Iacobus dicit, et multis omnino locis idem apostolus Paulus satis aperteque praedicat, recte vivendum omnibus qui in Christum crediderunt, ne ad poenas perveniant. Quod et Dominus ipse commemorat dicens: Non omnis qui dicit mihi: Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum; sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est, ipse intrabit in regnum caelorum; et alibi: Ut quid mihi dicitis: Domine, Domine, et non facitis quae dico vobis?; et: Omnis qui audit verba mea haec et facit ea, similabo eum viro prudenti, qui aedificavit domum suam supra petram, et cetera. Et qui audit verba mea haec et non facit ea, similabo eum viro stulto, qui aedificavit domum suam super arenam et cetera. Quapropter non sunt sibi contrariae duorum apostolorum sententiae Pauli et Iacobi, cum dicit unus iustificari hominem per fidem sine operibus, et alius dicit inanem esse fidem sine operibus, quia ille dicit de operibus quae fidem praecedunt, iste de his quae fidem sequuntur, sicut etiam ipse Paulus multis locis ostendit.

    • De timore utrum peccatum sit Omnis perturbatio passio, omnis cupiditas perturbatio; omnis igitur cupiditas passio. Omnis autem passio, cum est in nobis, ipsa passione patimur, et in quantum passio est patimur; omnis igitur cupiditas, cum est in nobis, ipsa cupiditate patimur, et in quantum cupiditas est patimur. Omnis autem passio, in quantum ipsa passione patimur, non est peccatum. Sic et si patimur timorem, non est peccatum. Tamquam si diceretur: Si bipes est, non est pecus. Si ergo propterea hoc non est consequens, quia multa sunt pecora bipedia, propterea et illud non est consequens, quia multa sunt peccata quae patimur. Hoc enim contra dicitur, non esse consequens, ut si patimur timorem, ideo non sit peccatum. Tu autem dicis consequens esse, ut si patimur timorem, non sit peccatum; cum tamen concedas aliqua esse peccata quae patimur.
    • De pulchritudine simulacrorum Ars illa summa omnipotentis Dei, per quam ex nihilo facta sunt omnia, quae etiam sapientia eius dicitur, ipsa operatur etiam per artifices, ut pulchra et congruentia faciant, quamvis non de nihilo, sed de aliqua materia operentur, velut ligno aut marmore aut ebore et si quod aliud materiae genus manibus artificis subditur. Sed ideo non possunt isti de nihilo aliquid fabricare, quia per corpus operantur, cum tamen eos numeros et convenientiam liniamentorum, quos per corpus corpori imprimunt, in animo accipiant ab illa summa sapientia, quae ipsos numeros et ipsam convenientiam longe artificiosius universo mundi corpori impressit, quod de nihilo fabricata est. In quo sunt etiam corpora animalium, quae iam de aliquo, id est, de elementis mundi fabricantur, sed longe potentius et excellentius quam cum artifices homines easdem figuras corporum et formas in suis operibus imitantur. Non enim omnis numerositas humani corporis invenitur in statua, sed tamen quaecumque ibi invenitur ab illa sapientia per artificis animum traicitur, quae ipsum corpus humanum naturaliter fabricatur. Nec ideo tamen pro magno habendi sunt qui talia opera fabricantur aut diligunt, quia minoribus rebus intenta anima, quas per corpus corporaliter facit, minus inhaeret ipsi summae sapientiae, unde istas potentias habet. Quibus male utitur, dum foris eas exercet; illa enim in quibus eas exercet diligens, interiorem earum formam stabilem neglegit, et inanior infirmiorque efficitur. Qui vero talia opera etiam colunt quantum deviaverint a veritate, hinc intellegi potest, quia si ipsa animalium corpora colerent, quae multo excellentius fabricata sunt et quorum sunt illa imitamenta, quid eis infelicius diceremus?
    • Quare magi Pharaonis fecerunt quaedam miracula sicut Moyses famulus Dei?
  5. Omnis anima partim privati cuiusdam sui potestatem gerit, partim universitatis legibus sicut publicis coercetur et regitur. Quia ergo unaquaeque res visibilis in hoc mundo habet potestatem angelicam sibi praepositam, sicut aliquot locis divina Scriptura testatur, de ea re cui praeposita est aliter quasi privato iure agit, aliter tamquam publice agere cogitur. Potentior est enim parte universitas, quoniam et illud quod ibi privatim agit tantum agere sinitur, quantum lex universitatis sinit. Sed unaquaeque anima tanto est pietate purgatior, quanto privato suo minus delectata legem universitatis intuetur eique devote ac libenter obtemperat. Est enim lex universitatis divina sapientia. Quanto autem amplius privato suo gaudet, et neglecto Deo, qui omnibus animis utiliter ac salubriter praesidet, ipsa sibi vel aliis quibus potuerit vult esse pro Deo, suam potius in se vel in alios quam illius in omnes diligens potestatem, tanto est sordidior tantoque magis poenaliter divinis legibus tamquam publicis servire cogitur. Quanto igitur anima humana deserto Deo suis honoribus vel sua potestate fuerit delectata, tanto magis subditur talibus potestatibus, quae privato suo gaudent et honorari ab hominibus sicut dii cupiunt. Quibus divina lege saepe conceditur, ut eis, quos sibi secundum eorum merita subiugaverint, privato illo iure etiam miraculorum aliquid praestent in his rebus exhibendorum, quibus sunt infimo sed tamen ordinatissimo potestatum gradu praepositae. Sed ubi divina tamquam publica lex iubet, vincit utique privatam licentiam, quamquam et ipsa privata licentia nisi universalis divinae potestatis permissione nulla esset. Ideoque fit ut sancti Dei servi, quando eos hoc donum habere utile est, secundum publicam et quodammodo imperialem legem, hoc est summi Dei potestatem, imperent infimis potestatibus ad quaedam visibilia facienda miracula. In illis enim Deus ipse imperat, cuius templum sunt, et quem contenta sua privata potestate ardentissime diligunt. In magicis autem imperationibus ad illecebram deceptionis, ut sibi subiugent eos quibus talia concedunt, praestant effectum precibus et mysteriis eorum, privato illo iure largientes, quod sibi licet largiri honorantibus se sibique servientibus et quaedam secum in sacramentis suis pacta servantibus. Et quando videntur imperare magi per sublimiorum nomina inferiores terrent, ut nonnulla visibilia, quae propter infirmitatem carnis magna videntur hominibus non valentibus aeterna contueri, quae per se ipsum praestat dilectoribus suis verus Deus, mirantibus exhibeant. Haec autem permittit Deus iuste omnia moderans, ut pro cupiditatibus et electionibus servitutes eorum libertatesque distribuat; et si quando invocatione summi Dei aliquid pro suis malis cupiditatibus impetrant, vindicta est illa non gratia. Non enim frustra dicit Apostolus: Tradidit illos Deus in desideria cordis eorum. Quorundam enim peccatorum perpetrandorum facilitas poena est aliorum praecedentium.

  6. Quod autem Dominus dicit: Non potest satanas satanam excludere, ne forte quisquam utens nominibus aliquarum infimarum potestatum, cum daemonium excluserit, falsam putet esse istam Domini sententiam, ad hoc intellegat dictum, quia hoc modo satanas, etiamsi corpori aut corporis sensibus parcit, ideo parcit, ut ipsius hominis voluntati per impietatis errorem triumpho maiore dominetur. Hoc autem modo non exit satanas, sed potius in intima ingreditur, ut in eo sic operetur, quemadmodum dicit Apostolus: Secundum principem potestatis aeris huius, qui nunc operatur in filiis diffidentiae. Non enim sensus corporis eorum turbabat atque torquebat aut eorum corpora collidebat, sed in eorum voluntate vel potius cupiditate regnabat.

  7. Quod autem dicit pseudoprophetas multa signa et prodigia facturos, ita ut fallant etiam, si fieri potest, electos, admonet utique ut intellegamus quaedam miracula etiam sceleratos homines facere, qualia sancti facere non possunt. Nec tamen ideo potioris loci apud Deum esse arbitrandi sunt. Non enim acceptiores erant Deo quam populus Israel, magi Aegyptiorum, quia non poterat ille populus facere quod illi faciebant, quamvis Moyses in virtute Dei maiora potuerit. Sed ideo non omnibus sanctis ista tribuuntur, ne perniciosissimo errore decipiantur infirmi, existimantes in talibus factis esse maiora dona quam in operibus iustitiae, quibus vita aeterna comparatur. Propterea Dominus prohibet hinc gaudere discipulos, cum ait: Nolite in hoc gaudere, quoniam spiritus vobis subiecti sunt, sed gaudete, quoniam nomina vestra scripta sunt in caelo.

  8. Cum ergo talia faciunt magi, qualia nonnumquam sancti faciunt, talia quidem visibiliter esse apparent, sed et diverso fine et diverso iure fiunt. Illi enim faciunt quaerentes gloriam suam, illi quaerentes gloriam Dei; et illi faciunt per quaedam potestatibus concessa in ordine suo quasi privata commercia vel beneficia, illi autem publica administratione iussu eius cui cuncta creatura subiecta est. Aliter enim cogitur possessor equum dare militi, aliter eum tradit emptori, vel cuilibet donat aut commodat. Et quemadmodum plerique mali milites, quos imperialis disciplina condemnat, signis imperatoris sui nonnullos possessores territant, et ab eis aliquid, quod publice non iubetur, extorquent, ita nonnumquam mali christiani vel scismatici vel heretici per nomen Christi aut verba aut sacramenta christiana exigunt aliquid a potestatibus, quibus honori Christi cedere indictum est. Cum autem malis iubentibus voluntate cedunt, ad seducendos homines cedunt, quorum errore laetantur. Quapropter aliter magi faciunt miracula, aliter boni christiani, aliter mali christiani: magi per privatos contractus, boni christiani per publicam iustitiam, mali christiani per signa publicae iustitiae. Nec mirum est quod haec signa valent, cum ab eis adhibentur, quando etiam cum usurpantur ab extraneis, qui omnino suum nomen ad istam militiam non dederunt, propter honorem tamen excellentissimi imperatoris valent. Ex quibus fuit ille de quo discipuli Domino nuntiaverunt, quod in nomine eius eiceret daemonia, quamvis cum eis non sequeretur. Cum autem non cedunt his signis huiusmodi potestates, Deus ipse prohibet occultis modis, cum id iustum atque utile iudicat. Nam nullo modo ulli spiritus audent haec signa contemnere; contremiscunt enim haec, ubicumque illa conspexerint. Sed nescientibus hominibus aliud iubetur divinitus, vel ad confundendos malos, cum eos oportet confundi, sicut de Scevae filiis in Actibus Apostolorum legimus, quibus ait immundus spiritus: Iesum scio et Paulum novi; vos autem qui estis?; vel ad admonendos bonos, ut proficiant in fide atque ista non iactanter sed utiliter possint; vel ad discernenda dona membrorum Ecclesiae, sicut Apostolus dicit: Numquid omnes virtutes? Numquid omnes dona habent curationum? Propter has ergo causas plerumque, ut dictum est, nescientibus hominibus iubetur divinitus, id est, ut his signis adhibitis huiusmodi potestates voluntati hominum non obtemperent.

  9. Ut autem mali bonis saepe temporaliter noceant, potestatem in eos accipiunt ad maiorem bonorum utilitatem propter exercitationem patientiae. Itaque anima christiana semper invigilet in tribulationibus suis sequi voluntatem Domini sui, ne ordinationi Dei resistendo adquirat sibi gravius iudicium. Quod enim ipse Dominus agens hominem Pontio Pilato dixit, hoc et Iob diabolo posset dicere: Non haberes in me potestatem, nisi data tibi esset desuper. Non ergo eius voluntas cuius malitiae potestas in bonos datur, sed eius voluntas a quo haec potestas datur debet nobis esse carissima. Quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia vero probationem, probatio autem spem; spes vero non confundit, quoniam caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis.

Chapter 4 of 5