Skip to the text

De diversis quaestionibus octoginta tribus, Quaestiones 80–83

    • Adversus Apollinaristas 1. Cum quidem heretici, qui Apollinaristae ex Apollinari quodam auctore suo dicti esse perhibentur, assererent Dominum nostrum Iesum Christum, in quantum homo fieri dignatus est, non habuisse humanam mentem, inhaerentes eis nonnulli et eos studiose audientes delectati sunt quidem ea perversitate, qua ille hominem in Deo minuebat, dicens eum non habuisse mentem, hoc est rationalem animam, qua homo a pecoribus secundum animum differt. Sed cum secum ipsi cogitarent fatendum esse, si ita est, ut unigenitus Dei Filius, Sapientia et Verbum Patris, per quod facta sunt omnia, belluam quamdam cum figura humani corporis suscepisse credatur, displicuerunt sibi, non tamen ad correctionem, ut redirent ad veritatis viam totumque hominem a Sapientia Dei susceptum esse confiterentur, nulla diminutione naturae, sed ampliore usi audacia, ipsam etiam animam totumque vitale hominis alienantes ab eo solam carnem humanam eum suscepisse dixerunt, adhibentes etiam testimonium ex Evangelio, immo illam sententiam non intellegendo perversi confligere audent adversum catholicam veritatem,dicentes scriptum esse: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Sub his enim verbis ita Verbum carni volunt esse copulatum atque concretum, ut nulla ibi non solum mens, sed nec anima humana intersit.
  1. Quibus primo respondendum est ideo sic esse illud in Evangelio positum, quia usque ad visibilem carnem assumptio illa humanae naturae a Domino facta est, atque in tota illa unitate susceptionis principaliter Verbum est, extrema autem atque ultima caro. Volens itaque Evangelista commendare pro nobis deiectionem humilitatis Dei qui sese humiliaverit, et quousque humiliaverit exprimens, Verbum carnemque nominavit, praetermittens animae naturam, quae Verbo est inferior, carne praestantior. Magis enim commendat humilitatem, quia dictum est: Verbum caro factum est, quam si diceretur: Verbum homo factum est. Nam si nimis haec intuentur verba, potest alius non minus perversus ex istis verbis ita calumniari fidei nostrae, ut dicat ipsum Verbum conversum et commutatum esse in carnem et Verbum esse destitisse, quia scriptum est: Verbum caro factum est, sicut caro humana, cum fit cinis, non est caro et cinis, sed ex carne cinis est, et secundum loquendi celebriorem consuetudinem quidquid fit quod non erat, desinit esse quod erat. Nec tamen ita haec verba intellegimus. Sed etiam ipsi nobiscum ita intellegunt, ut manente Verbo quod est, ex eo quod accepit formam servi, non ex eo quod in illam formam aliqua mutatione conversum est, dictum sit: Verbum caro factum est. Deinde si ubicumque caro fuerit nominata et anima tacita, sic intellegendum est ut anima ibi non esse credatur, nec illi habebunt animam de quibus dictum est: Et videbit omnis caro salutare Dei; et illud in Psalmo: Exaudi preces meas; ad te omnis caro veniet; et illud in Evangelio: Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, non pereat sed habeat vitam aeternam. Unde intellegitur solere homines per nominationem solius carnis significari, ut secundum hanc locutionem etiam illud possit intellegi, ut quod dictum est: Verbum caro factum est, nihil aliud dictum sit nisi: Verbum homo factum est. Sicut enim a parte totum plerumque nominata sola anima homo intellegitur, sicuti est illud: Tot animae descenderunt in Aegyptum, sic rursus a parte totum, etiam nominata sola carne homo intellegitur, sicut sunt ista quae posuimus.

  2. Proinde quemadmodum nos huic eorum obiectioni, quam ex Evangelio proponunt, ita respondemus, ut nullus hominum ita desipiat, ut putet nos per haec verba cogi ad credendum et confitendum, quod Mediator Dei et hominum homo Christus Iesus animam humanam non habuit, sic quaero quomodo ipsi respondeant tam manifestis obiectionibus nostris, quibus ostendimus per innumerabiles locos evangelicae Scripturae narratum de illo ab evangelistis, quod in his affectionibus fuerit, quae sine anima esse non possunt. Non enim ea ex me profero, sed quae ipse Dominus tam multa commemorat: Tristis est anima mea usque ad mortem; et: Potestatem habeo ponendi animam meam et iterum sumendi eam; et: Maiorem dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis. Quae mihi pervicax contradictor potest dicere figurate a Domino dicta, sicut multa in parabolis eum locutum esse manifestum est. Nam etsi ista non ita sunt, non tamen opus est pugnaciter agere, ubi habemus evangelistarum narrationes, per quas eum et natum de virgine Maria cognovimus, et comprehensum a Iudeis, et flagellatum et crucifixum atque interfectum, et sepultum in monumento, quae omnia sine corpore intellegere facta nemo potest. Nec figurate accipienda quisquam vel dementissimus dixerit, cum dicta sint ab eis qui res gestas, ut meminerant, narraverunt. Sicut ergo ista corpus eum habuisse testantur, sic eum indicant habuisse animam affectiones illae, quae non possunt esse nisi in anima, quas nihilo minus eisdem evangelistis narrantibus legimus. Et miratus est Iesus et iratus et contristatus et exhilaratus et multa alia innumerabilia, sicut etiam illa quae coniuncta officia simul et animae et corporis ostendunt: sicuti sunt quod esurivit, quod dormivit, quod fatigatus ab itinere sedit, et alia huiuscemodi. Non enim possunt dicere etiam in veteribus Libris dictam esse iram Dei et laetitiam et nonnullos huius generis motus, nec ideo tamen esse consequens, ut Deum habuisse animam credendum sit. Dicta sunt enim illa propheticis imaginationibus non narratoria manifestatione. Nam et membra Dei dicta sunt, et manus et pedes et oculi et facies et similia; quemadmodum ista non eum indicant habere corpus, sic nec illa animam. Quemadmodum autem narratum aliquid, ubi nominata sunt manus Christi et caput et cetera, indicant eius corpus, ita etiam quae de animi affectionibus eodem narrationis tenore nominata sunt, indicant eius animam. Stultum est autem credere narranti evangelistae quod manducaverit, et non ei credere quod esurierit. Etsi enim non est consequens, ut omnis qui manducat esuriat; nam et angelum legimus manducasse, sed esurisse non legimus: neque ut omnis qui esurit manducet, si aut officio aliquo se cohibeat, aut desit ei cibus facultasque manducandi, tamen cum utrumque narrat evangelista, utrumque credendum est; quia utrumque sicut rerum gestarum index factum gestumque conscripsit. Sicut autem quia manducavit, sine corpore intellegi non potest, sic quia esurivit, sine anima fieri non potuit.

  3. Nec illa nos terret inanis atque inepta calumnia, qua invidiose resistentes aiunt: Ergo sub necessitate positus fuit, si has affectiones animi veras habuit. Facile quippe respondemus: Ergo sub necessitate positus fuit, quia comprehensus, flagellatus, crucifixus et mortuus est, ut tandem sine pertinacia, si volunt, intellegant sic eum passiones animi, hoc est affectiones, voluntate dispensationis, veras tamen, ut placuit, suscepisse, quemadmodum passiones corporis eadem dispensationis voluntate sine ulla necessitate suscepit. Quemadmodum nos non voluntate morimur, sic et non voluntate nascimur; ille autem utrumque voluntate ut oportebat exhibuit, et tamen verissime exhibuit. Sicut ergo necessitatis nomine nec nos nec illos quisquam avellit a fide verissimae passionis, per quam corpus eius ostenditur, sic nos ipso nomine necessitatis nemo deterret a fide verissimae affectionis, per quam eius animam agnoscimus, nec ipsos debet deterrere a consentiendo catholicae fidei, si non eos deterret exitiabilis pudor mutandae, quamvis falsae, diu tamen et cum temeritate defensae sententiae.

    • De Quadragesima et Quinquagesima 1. Omnis sapientiae disciplina, quae ad homines erudiendos pertinet, est Creatorem creaturamque dignoscere, et illum colere dominantem istam subiectam fateri. Est autem creator Deus, ex quo omnia per quem omnia in quo omnia, et ideo Trinitas, Pater et Filius et Spiritus Sanctus. Creatura vero partim est invisibilis sicut anima, partim visibilis sicut corpus. Invisibili ternarius numerus tribuitur, quare diligere Deum tripliciter iubemur, ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente, corpori quaternarius propter evidentissimam naturam eius id est, calidam et frigidam, humidam et siccam, universae ergo creaturae septenarius. Quapropter omnis disciplina dignoscens et discernens Creatorem atque creaturam denario numero insinuatur. Quae disciplina, quamdiu corporeis motibus temporaliter significatur, credendo constat, et rerum gestarum venientium atque transeuntium auctoritate quasi lacte parvulos nutrit, ut idoneos faciat contemplationi, quae non venit et transit sed semper manet. In qua quisque, narratis sibi rebus divinitus temporaliter pro salute hominum gestis sive gerendis quae adhuc futura praedicantur, si permanserit in fide et promissa speraverit et quae divina auctoritas praecipit infatigabili caritate implere curaverit, recte aget vitam huius necessitatis et temporis, quae numero quadragenario commendatur. Quoniam denarius numerus, qui totam insinuat disciplinam, quater ductus, id est, numero qui corpori tribuitur multiplicatus, quia per motus corporales administratio geritur, quam dictum est fide constare, quadragenarium numerum conficit. Ita impetrat etiam stabilem et nullius temporis indigentem sapientiam, quae denario numero commendatur, ut ad quadraginta addantur decem, quia et partes aequales quadragenarii numeri simul ductae ad quinquaginta perveniunt. Partes autem aequales habet quadragenarius numerus, primo quadraginta in singulis, deinde viginti in binis, decem in quaternis, octo in quinis, quinque in octonis, quattuor in denis, duas in vicenis. Unum ergo et duo et quattuor et quinque et octo et decem et viginti simul ducta efficiunt quinquaginta. Quapropter sicut quadragenarius numerus aequalibus suis partibus computatis parit amplius denarium et fit quinquagenarius, sic tempus fidei rerum pro nostra salute gestarum et gerendarum cum aequitate vitae actum impetrat intellectum stabilis sapientiae, ut non solum credendo, sed etiam intellegendo disciplina firmetur.
  4. Et ideo ea quae nunc est Ecclesia, quamvis filii Dei simus ante tamen quam appareat quid erimus, in laboribus et afflictionibus agit, et in ea iustus ex fide vivit. Nisi enim credideritis, inquit, non intellegetis. Et hoc est tempus quo ingemiscimus et dolemus expectantes redemptionem corporis nostri, quod quadragesima celebratur. Scimus autem quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est: cum additur denarius quadragenario, ut non solum credere quae pertinent ad fidem, sed etiam perspicuam veritatem intellegere mereamur. Talis Ecclesia, in qua nullus erit moeror, nulla permixtio malorum hominum, nulla iniquitas, sed laetitia et pax et gaudium, quinquagesimae celebratione praefiguratur. Propterea posteaquam Dominus noster resurrexit a mortuis, quadraginta diebus peractis cum discipulis suis, eadem ipsa scilicet per hunc numerum insinuata temporali dispensatione quae ad fidem pertinet, ascendit in caelum, et decem aliis diebus peractis misit Spiritum Sanctum id est, ut non ad humana et temporalia, sed ad divina atque aeterna contuenda quodam amoris et caritatis spiramento et incendio quadragenario denarius adderetur. Et ideo iam hoc totum, id est, quinquagenarius dierum numerus, laetitiae celebratione signandus est.

  5. Haec autem duo tempora, id est, unum laboris et sollicitudinis, alterum gaudii et securitatis, etiam retibus missis in mare Dominus noster significat. Nam ante passionem de reticulo dicitur misso in mare, quia tantum piscium ceperunt, ut vix ad litus trahendo perducerent et retia rumperentur. Non enim missa sunt in dexteram partem, habet enim multos malos Ecclesia huius temporis, neque in sinistram, habet enim etiam bonos, sed passim, ut permixtionem bonorum malorumque significet. Quod autem rupta sunt retia, caritate violata multas haereses exiisse significat. Post resurrectionem vero, cum vellet Ecclesiam futuri temporis praemonstrare, ubi omnes perfecti atque sancti futuri sunt, iussit mitti retia in dexteram partem, et capti sunt ingentes pisces centum quinquaginta tres, mirantibus discipulis quod, cum tam magni essent, retia non sunt disrupta. Horum magnitudo magnitudinem sapientiae iustitiaeque significat, numerus vero ipsam disciplinam et temporali dispensatione et aeterna regeneratione perfectam, quam diximus quinquagenario numero commendari. Quia enim non opus erit tunc corporalibus adiumentis, et animo continebitur fides atque sapientia, quia animo ternarium numerum tributum diximus, quinquaginta ducimus ter, et fiunt centum quinquaginta. Cui numero Trinitas additur, quia omnis ista perfectio in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti consecrata est; ita fiunt centum quinquaginta tres, qui numerus piscium ad dexteram partem captorum invenitur.

    • De eo quod scriptum est: Quem enim diligit Dominus corripit, flagellat autem omnem filium quem recipit
  6. Multi murmurantes sub disciplina Dei quaestionem movent, cum vident iustos saepe graves molestias secundum hanc vitam pati, quasi propterea nihil eis prosit quod Deo serviunt, quia vel communes labores atque indifferenter corporum atque damnorum et contumeliarum ceterorumque omnium, quae mala mortales putant, vel etiam ceteris ampliores patiuntur propter Dei verbum atque iustitiam, quae onerosa peccantibus in eius praedicatores tumultuosas seditiones aut insidias aut odia concitant. Quibus respondetur quia, si vita ista sola esset hominum, aut nihil prodesse aut etiam nocere iustam vitam non usquequaque absurde videretur. Quamquam non defuerint qui iustitiae suavitatem et internum eius gaudium cum omnibus corporalibus laboribus et molestiis, quas genus humanum pro condicione suae mortalitatis patitur, cum omnibus etiam quae propter ipsam iustitiam in eos qui iuste vivunt iniuriosissime concitantur ita compensarent, ut sequestrata spe futurae vitae iucundius et laetius prae amore veritatis torquerentur, quam luxuriosi prae cupiditate ebrietatis epulentur.

  7. Sed iis tamen qui putant iniustum Deum, cum iustos in doloribus et laboribus vident, aut certe si non audent iniustum Deum dicere, vel res humanas non curare arbitrantur, vel semel statuisse necessitates fatorum, contra quas nec ipse aliquid faciat, ne ordinem rerum a se dispositum inconstantia turbare credatur, aut aliquid aliud opinantur, quod Deus in aliquo invalidus non possit a iustis ista mala prohibere, dicendum est nullam futuram fuisse iustitiam in hominibus, si res humanas non curaret Deus, quia omnis ista hominum iustitia, quam et tenere animus humanus recte faciendo potest et peccando amittere, non imprimeretur animae, nisi esset aliqua incommutabilis iustitia, quae integra inveniretur a iustis, cum ad eam converterentur, integra relinqueretur a peccantibus, cum ab eius lumine averterentur. Quae iustitia incommutabilis utique Dei est, nec eam porrigeret ad illustrandos ad se conversos, si res humanas non curaret. Si vero propterea gravia perpeti iustos sineret, quia contra ordinem rerum a se dispositum nollet venire, nec ipse iustus esset, non quia dispositionem suam servare vult, sed quia ita disposuit ipsum ordinem rerum, ut immeritis poenis iusti affligantur. In aliquo autem Deum esse invalidum ad repellenda mala quae iusti patiuntur quisquis opinatur ideo desipit, quia non intellegit, sicut nefas est iniustum Deum dicere, ita nefas esse omnipotentem negare.

  8. Quibus pro tempore susceptae quaestionis breviter constitutis, quia et esse Deum et iustum atque omnipotentem esse perniciosissimae iniquitatis est dubitare, nulla causa probabilior occurrit, cur iusti homines laborent plerumque in hac vita, nisi quia hoc eis expedit. Alia est enim quae nunc est iustitia hominum ad recipiendam sempiternam salutem, alia tunc in paradiso constituti hominis esse debuit ad retinendam et non amittendam eamdem sempiternam salutem. Sicut enim iustitia Dei est utilia praecipere, et inoboedientibus poenas oboedientibus autem praemia distribuere, ita iustitia est hominis praeceptis utilibus oboediere. Sed quoniam sic est in animo beatitudo ut in corpore sanitas, quemadmodum in ipso corpore alia praecipitur medicina ne bona valetudo amittatur, alia vero ut amissa recuperetur, sic in toto statu hominis alia tunc praecepta data sunt ne amitteret immortalitatem, alia nunc praecipiuntur ut eam recipiat. Et sicut in valetudine corporis, si quis praeceptis medici, quibus eadem bona valetudo custodienda est, non obtemperando in aliquem morbum inciderit, accipit alia praecepta ut sanari possit, quae saepe non sufficiunt, si talis est morbus, nisi adhibeantur a medico quaedam adiutoria plerumque aspera et dolores importantia, qui tamen valent ad recuperandam salutem, unde fit ut homo, quamvis iam obtemperans medico, patiatur tamen adhuc dolores, non solum de ipso morbo nondum sanato, verum etiam de adiutorio medicinae; ita homo per peccatum lapsus in huius vitae morbidam et calamitosam mortalitatem, quia primo praecepto obtemperare noluit, quo sempiternam custodiret ac teneret salutem, secunda praecepta aeger accepit, quibus obtemperans iam quidem non absurde dicitur iuste vivere, sed tamen molestias quas patitur vel de ipso morbo nondum sanato patitur vel de adiutorio medicinae. Cui adiutorio deputatur quod scriptum est: Quem enim diligit Dominus corripit, flagellat autem omnem filium quem recipit. Qui vero non obtemperantes praeceptis saluberrimis inique vivunt, augent etiam atque etiam morbos suos; et aut ex ipsis patiuntur innumerabiles miseriarum labores doloresque etiam in hac vita, aut poenis quoque adhibitis, ut quod sanum non est tangatur et doleat, in quo malo sint misericorditer admonentur, ut ad medicinam conversi per gratiam Dei sani fiant. Quae omnia si contempserint, id est, praecepta verborum et dolorum, iustam post hanc vitam sempiternam damnationem merebuntur. Ideoque ille potest dicere iniuste ista fieri, qui solam vitam mortalem, quam nunc agimus, esse existimans quae divinitus praedicata sunt futura non credit, pensurus gravissima supplicia perseverantiae peccatorum atque infidelitatis suae.

    • De coniugio, in eo quod Dominus ait: Si quis dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, et cetera Si Dominus dimittendae coniugis solam causam fornicationis admittit, et paganum coniugium dimitti non prohibet, consequens est ut paganismus fornicatio deputetur. Solam autem fornicationis causam exceptam facere Dominum, cum de dimittenda coniuge loquitur in Evangelio, manifestum est. Paganum vero coniugium hinc non prohibetur dimitti, quia cum Apostolus consilium de hac re daret, ut fidelis volentem secum esse coniugem infidelem non dimittat, ait: Ego dico, non Dominus, ut Dominus intellegatur non quidem iubere ut dimittatur, ne contra iussum eius consilium dare videatur Apostolus, sed tamen permittere, ut nemo in ea re iussionis necessitate teneatur, sed consilii voluntate libere faciat. Verumtamen si quisquam asserat solam illam fornicationem Dominum admittere ad causam relinquendae coniugis, quae vulgo fornicatio dicitur, id est, quae concubitu illicito perpetratur, hoc potest dicere: Dominum, cum de hac re loqueretur, de utroque fideli dixisse, et marito et uxore, ut si ambo fideles sunt, neutri liceat alterum relinquere nisi causa fornicationis, ubi non potest paganismus intellegi, quia uterque fidelis est. Sic enim et Apostolus videtur distinguere, cum ait: His autem qui sunt in coniugio praecipio, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere; quod si recesserit, manere innuptam aut viro suo reconciliari. Ubi intellegitur quia, etiam si una illa causa qua sola relectio coniugii permittitur, mulier a viro recesserit, innupta perseverare debet, aut si non se continet, viro potius reconciliari vel correcto vel certe tolerando quam alteri nubere. Sequitur autem et dicit: Et vir uxorem ne dimittat, breviter eamdem formam intimans in viro, quam praecipiebat in femina. Quibus ex praecepto Domini insinuatis ita sequitur: Ceteris autem ego dico, non Dominus: Si quis frater habet uxorem infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam; et si mulier habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum. Ubi dat intellegi Dominum de his locutum, ut neuter alterum dimitteret, si fideles ambo essent.

Chapter 5 of 5