De diversis quaestionibus octoginta tribus, Quaestiones 62–68
- Ad id quod scriptum est in Evangelio: Quod baptizabat Iesus plures quam Ioannes, quamvis ipse non baptizaret sed discipuli eius
Quaeritur utrum qui baptizati sunt illo tempore, quo scriptum est Dominum per discipulos suos baptizasse plures quam Iohannes, acceperint Spiritum Sanctum; alio enim loco Evangelii sic dicitur: Spiritus enim nondum erat datus, quia Iesus nondum erat clarificatus. Et facillime quidem ita respondetur, quod Dominus Iesus, qui etiam mortuos suscitabat, poterat neminem illorum mori sinere, donec post eius clarificationem, id est, resurrectionem a mortuis et ascensionem in caelum, acciperent Spiritum Sanctum. Sed occurrit animo latro ille, cui dictum est: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso, qui nec ipsum baptismum acceperat. Quamquam Cornelius et qui cum eo ex Gentibus crediderant Spiritum Sanctum etiam priusquam baptizarentur acceperint; non tamen video quomodo et ille latro sine Spiritu Sancto dicere potuerit: Domine, memento mei, cum veneris in regnum tuum ; nemo enim dicit Dominus Iesus, ait Apostolus, nisi in Spiritu Sancto. Cuius fidei fructum Dominus ipse monstravit dicens: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. Quomodo ergo ineffabili potestate dominantis Dei atque iustitia deputatum est etiam baptismum credenti latroni, et pro accepto habitum in animo libero quod in corpore crucifixo accipi non poterat, sic etiam Spiritus Sanctus latenter dabatur ante Domini clarificationem; post manifestationem autem divinitatis eius manifestius datus est. Et hoc dictum est: Spiritus autem nondum erat datus, id est, nondum sic apparuerat, ut omnes eum datum esse faterentur, sicut etiam Dominus nondum erat clarificatus inter homines, sed tamen clarificatio eius aeterna numquam esse destitit, sicut et adventus eius ea ipsa dicitur demonstratio in carne mortali, nam illuc venit ubi erat, quia in sua propria venit, et in hoc mundo erat, et mundus per eum factus est. Sicut ergo Domini adventus intellegitur demonstratio corporalis, et tamen ante hanc demonstrationem ipse in omnibus prophetis sanctis tamquam Dei Verbum et Dei Sapientia locutus est, sic et adventus Spiritus Sancti demonstratio Spiritus Sancti est ipsis etiam oculis carneis, quando visus est ignis divisus super eos et coeperunt linguis loqui. Nam si non erat in hominibus Spiritus Sanctus ante Domini visibilem clarificationem, quomodo potuit dicere David: Et Spiritum Sanctum tuum ne auferas a me; aut quomodo impleta est Elisabeth et Zacharias vir eius ut prophetarent, et Anna et Simeon, de quibus omnibus scriptum est quod impleti Spiritu Sancto illa quae in Evangelio legimus dixerint? Ut autem quaedam latenter, quaedam vero per visibilem creaturam visibiliter Deus operetur, pertinet ad gubernationem providentiae, qua omnes divinae actiones locorum temporumque ordines distinctione pulcherrima peraguntur, cum ipsa divinitas nec teneatur nec migret locis, nec tendatur varieturve temporibus. Quomodo autem ipse Dominus secum habebat utique Spiritum Sanctum in ipso homine quem gerebat, quando ut baptizaretur venit ad Iohannem, et tamen, posteaquam baptizatus est, descendere in eum columbae specie Spiritus Sanctus visus est, sic intellegendum est ante manifestum et visibilem adventum Spiritus Sancti quoscumque sanctos eum latenter habere potuisse. Ita sane hoc diximus, ut intellegamus etiam ipsa visibili demonstratione Spiritus Sancti, qui adventus eius dicitur, ineffabili vel etiam incogitabili modo largius in hominum corda plenitudinem eius infusam.
- De Verbo In principio erat Verbum. Quod graece dicitur latine et rationem et verbum significat. Sed hoc loco melius verbum interpretamur, ut significetur non solum ad Patrem respectus, sed ad illa etiam quae per Verbum facta sunt operativa potentia. Ratio autem, et si nihil per illam fiat, recte ratio dicitur.
- De muliere Samaritana 1. Evangelica sacramenta in Domini nostri Iesu Christi dictis factisque signata non omnibus patent; et ea nonnulli minus diligenter minusque sobrie interpretando afferunt plerumque pro salute perniciem et pro cognitione veritatis errorem. Inter quae illud est sacramentum quod scriptum est Dominum hora diei sexta venisse ad puteum Iacob, fessumque ab itinere sedisse, et a muliere Samaritana potum petisse, et cetera quae in eodem Scripturarum loco discutienda et pertractanda dicuntur. De qua re id primum tenendum est quod in omnibus Scripturis summa vigilantia custodiri oportet, ut secundum fidem sit sacramenti divini expositio.
Hora igitur diei sexta venit ad puteum Dominus noster. Video in puteo tenebrosam profunditatem. Admoneor ergo intellegere mundi huius infimas partes, id est, terrenas, quo venit Dominus Iesus hora sexta, id est, sexta aetate generis humani, tamquam senectute veteris hominis, quo iubemur exui, ut induamur novo qui secundum Deum creatus est. Nam sexta aetas senectus est; quoniam prima, infantia; secunda, pueritia; tertia, adolescentia; quarta, iuventus; quinta, gravitas. Veteris itaque hominis vita, quae secundum carnem temporali conditione peragitur, sexta aetate tamquam senectute concluditur. Qua senectute, ut dixi, humani generis Dominus noster creator nobis et reparator advenit, ut moriente scilicet vetere homine novum in se constitueret, quem exutum labe terrena in caelestia regna transferret. Ergo nunc puteus, ut dictum est, mundi huius terrenum laborem et errorem tenebrosa profunditate significat. Et quoniam exterior est homo vetus et novus interior; dictum est enim ab Apostolo: Et si exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem: rectissime omnino (quoniam omnia visibilia ad exteriorem hominem pertinent, quibus christiana disciplina renuntiat), hora sexta venit Dominus ad puteum, id est, medio die, unde iam incipit sol iste visibilis declinare in occasum, quoniam et nobis vocatis a Christo visibilium delectatio minuitur, ut invisibilium amore homo interior recreatus ad interiorem lucem, quae numquam occidit revertatur, secundum apostolicam disciplinam non quaerens quae videntur, sed quae non videntur; quae enim videntur temporalia sunt, quae autem non videntur aeterna.
Quod autem fatigatus venit ad puteum infirmitatem carnis significat, quod sedit humilitatem, quia et imbecillitatem carnis pro nobis suscepit, et homo hominibus humiliter apparere dignatus est. De hac infirmitate carnis propheta dicit: Homo in plaga positus et sciens ferre imbecilitatem; de humilitate vero Apostolus loquitur dicens: Humiliavit se factus subditus usque ad mortem. Quamquam illud quod sedit, quoniam solent sedere doctores, possit alio intellectu non humilitatis modestiam, sed magistri demonstrare personam.
Sed quaeri potest quare a muliere Samaritana, quae hydriae aqua implendae gratia venerat, bibere postulaverit cum ipse postea spiritalis fontis affluentiam se petentibus dare posse praedicaverit. Sed scilicet sitiebat Dominus mulieris illius fidem, quoniam Samaritana erat, et solet Samaria idolatriae imaginem sustinere; ipsi enim separati a populo Iudaeorum simulacris mutorum animalium, id est, vaccis aureis, animarum suarum decus addixerant, venerat autem Iesus Dominus noster, ut Gentium multitudinem, quae simulacris serviebat, ad munimentum fidei christianae et incorruptae religionis adduceret: Non enim est, inquit, sanis opus medicus sed male habentibus. Ergo eorum fidem sitit, pro quibus sanguinem fudit. Dixit ergo ad eam Iesus: Mulier, da mihi bibere. Et ut noveris quid sitiebat Dominus noster, post paululum veniunt discipuli eius, qui perrexerant in civitatem ut cibos emerent, et dicunt ei: Rabbi, manduca. Ille autem dixit eis: Ego habeo escam manducare, quam vos nescitis. Dicunt ergo discipuli eius ad alterutrum: Numquid aliquis ei attulit manducare? Dicit eis Iesus: Cibus meus est ut faciam voluntatem eius qui me misit, et ut perficiam opus eius. Numquid hic intellegitur alia voluntas Patris, qui eum misit, et opus eius, quod se perficere velle respondit, nisi ut nos ad fidem suam a pernicioso mundi errore converteret? Qualis est ergo cibus eius, talis et potus. Quapropter hoc in illa muliere sitiebat, ut faceret in ea voluntatem Patris, et perficeret opus eius. Sed carnaliter intellegens respondit: Tu cum sis Iudaeus, quomodo a me bibere petis, cum sim mulier Samaritana? Non enim coutuntur Iudaei Samaritanis. Cui Dominus noster dixit: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu magis petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam, ut hinc ei ostenderet non se talem aquam petisse, qualem ipsa intellexerat, sed quia ipse sitiebat fidem eius, eidem sitienti Spiritum Sanctum dare cupiebat. Hanc enim recte intellegimus aquam vivam quod est donum Dei, sicut ipse ait: Si scires donum Dei; et sicut idem Ioannes evangelista testatur alio loco dicens quod stabat Iesus et clamabat: Si quis sitit, veniat et bibat. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae. Consequenter omnino: Qui credit in me, inquit, flumina de ventre eius fluent aquae vivae, quia primo credimus, ut haec dona mereamur. Haec ergo flumina aquae vivae, quae illi mulieri volebat dare, merces est fidei, quam prius in illa sitiebat. Cuius aquae vivae interpretationem ita subicit: Hoc autem dicebat, inquit, de Spiritu quem accepturi erant hi qui in eum credituri erant. Nondum autem erat Spiritus datus, quia Iesus nondum fuerat clarificatus. Hoc itaque donum Spiritus Sancti est, quod post suam clarificationem dedit Ecclesiae, sicut alia Scriptura dicit: Ascendens in alum captivam duxit captivitatem; dedit dona hominibus.
Sed adhuc illa mulier carnaliter sapit; sic enim respondit: Domine, neque hauritorium habes et puteus altus est; unde mihi habes dare aquam vivam? Numquid tu maior es patre nostro Iacob, qui dedit nobis hunc puteum, et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius? Nunc vero iam Dominus exponit quid dixerit. Omnis, inquit, qui biberit de aqua ista sitiet iterum; qui autem biberit de aqua quam ego dedero, non sitiet in sempiternum; sed aqua illa quam dedero fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Sed adhuc mulier prudentiam carnis amplectitur. Quid enim respondit? Domine, da mihi hanc aquam, ut neque sitiam, neque veniam huc haurire. Dicit ei Iesus: Vade, voca virum tuum et veni huc. Cum sciret eam virum non habere, cur hoc dixerit quaeritur. Namque cum mulier dixisset: Non habeo virum, dicit ei Iesus: Bene dixisti non habere te virum; quinque enim viros habuisti, et nunc quem habes non est tuus vir; hoc verum dixisti. Sed non sunt haec carnaliter accipienda, ne huic ipsi adhuc mulieri Samaritanae similes esse videamur. Sed de illo dono Dei si aliquid iam gustavimus, spiritaliter ista tractemus.
Quinque viros quinque libros qui per Moysen ministrati sunt nonnulli accipiunt. Quod autem dictum est: Et nunc quem habes non est tuus vir, de se ipso Dominum dixisse intellegunt, ut iste sit sensus: Primo quinque libris Moysi quasi quinque viris servisti, nunc autem quem habes, id est, quem audis, qui loquitur tecum, non est tuus vir, quia nondum in eum credidisti. Sed quoniam nondum credens Christo adhuc utique illorum quinque virorum, id est, quinque librorum copulatione tenebatur, potest movere quomodo dici potuerit: Quinque viros habuisti, quasi nunc eos iam non haberet, cum adhuc utique ipsis subdita viveret. Deinde cum quinque libri Moysi nihil aliud quam Christum praedicent, sicut ipse ait: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; ille enim de me scripsit, quomodo potest intellegi a quinque illis libris recedere hominem, ut ad Christum transeat, cum ille qui credit in Christum non relinquendos quinque illos libros, sed spiritaliter intellegendos multo avidius amplectatur?
Est ergo alius intellectus, ut quinque viri intellegantur quinque corporis sensus: unus qui ad oculos pertinet, quo lucem istam visibilem et quoslibet colores formasque corporum cernimus; alter est aurium, quo vocum et omnium sonorum momenta sentimus; tertius narium, quo varia odorum suavitate delectamur; quartus in ore gustus, qui dulcia et amara sentit et omnium saporum habet examen; quintus per totum corpus tangendo diiudicat calida et frigida, mollia et dura, lenia et aspera, et quidquid aliud est quod tangendo sentimus. Istis itaque carnalibus quinque sensibus prima hominis aetas imbuitur necessitate naturae mortalis, qua ita post peccatum primi hominis nati sumus, ut nondum reddita luce mentis carnalibus sensibus subditi carnalem vitam sine ulla veritatis intellegentia transeamus. Tales necesse est esse infantes et parvulos pueros, qui nondum possunt accipere rationem. Et quia naturales sunt isti sensus, qui primam aetatem regunt et Deo artifice nobis tributi sunt, recte dicuntur viri, id est, mariti tamquam legitimi, quoniam non eos error vitio proprio, sed Dei artificio natura contribuit. Cum autem quisque venerit ad eam aetatem, ut iam possit capax esse rationis, si veritatem statim comprehendere potuerit, non iam illis sensibus rectoribus utetur, sed habebit virum spiritum rationalem, cui sensus illos in famulatum redigat, servituti subiciens corpus suum, cum anima non iam viris quinque, id est, quinque corporis sensibus subdita est, sed verbum divinum habet legitimum virum, cui copulata et inhaerens, cum et ipse spiritus hominis haeserit Christo, quia caput viri Christus est, amplexu spiritali aeterna vita sine ullo separationis timore perfruetur. Quis nos enim separare poterit a caritate Christi? Sed quoniam illa mulier errore tenebatur, quae significabat multitudinem saeculi vanis superstitionibus subiugari, post tempora illa quinque carnalium sensuum, quibus prima aetas, ut diximus, regitur, non eam verbum Dei acceperat in coniugium, sed complexu adulterino diabolus obtinebat. Itaque illi Dominus dicit videns eam esse carnalem, id est, carnaliter sapere: Vade, voca virum tuum et veni huc, id est, remove te ab affectione carnali, in qua nunc constituta es, unde non potes intellegere quae loquor; et voca virum tuum, id est, spiritu intellegentiae praesens esto. Est enim animae quasi maritus quodammodo spiritus hominis, qui animalem affectionem tamquam coniugem regit, non ille Spiritus Sanctus, qui cum Patre et Filio incommutabilis manet et dignis animis incommutabiliter datur, sed spiritus hominis, de quo Apostolus dicit: Nemo scit quid est in homine nisi spiritus hominis. Nam ille Spiritus Sanctus, Spiritus Dei est, de quo iterum dicit: Sic et quae Dei sunt nemo scit nisi Spiritus Dei. Hic ergo spiritus hominis cum praesens est, id est, intus est, et se pietate subicit Deo, intellegit homo quae spiritaliter dicuntur; cum autem diaboli error tamquam absente intellectu in anima dominatur, adulter est. Voca ergo, inquit, virum tuum id est, spiritum qui est in te, quo potest homo intellegere spiritalia, si eum lux veritatis illustret; ipse adsit, cum loquor tibi, ut spiritalem aquam possis accipere. Et cum illa diceret: Non habeo virum; Bene, inquit, dixisti, quinque enim viros habuisti, id est, quinque sensus carnis te in prima aetate rexerunt, et nunc quem habes non est tuus vir, quia non est in te spiritus qui intellegit Deum, cum quo legitimum possis habere connubium, sed error diaboli potius dominatur, qui te adulterina contaminatione corrumpit.
Et fortasse ut intellegentibus indicaret quinque memoratos corporis sensus quinque virorum nomine significari, post quinque carnales responsiones ista mulier sexta responsione nominat Christum. Nam prima eius responsio est: Tu cum sis Iudaeus, quomodo a me bibere petis? Secunda: Domine, neque hauritorium habes et puteus altus est. Tertia: Domine, da mihi hanc aquam, ut neque sitiam, neque veniam huic haurire. Quarta: Non habeo virum. Quinta: Video quia propheta es. Patres nostri in monte hoc adoraverunt. Nam et ista responsio carnalis est. Carnalibus enim datus fuerat locus terrenus ubi adorarent, spiritales autem in spiritu et veritate adoraturos Dominus dixit. Quod posteaquam locutus est, sexta mulier responsione Christum fatetur omnium istorum esse doctorem; dicit enim: Scio quia Messias veniet, qui dicitur Christus. Cum venerit, ipse nobis adnuntiabit omnia. Sed adhuc errat, quia eum quem venturum sperat venisse non videt. Verumtamen misericordia Domini nunc error iste tamquam adulter expellitur. Dicit enim ei Iesus: Ego sum qui tecum loquor. Quo audito illa non respondit, sed statim relicta hydria sua abiit in civitatem festinans, ut Evangelium et Domini adventum non tantum crederet, sed etiam praedicaret. Nec hoc quod relicta hydria discessit negligenter praetereundum est. Hydria enim fortasse amorem saeculi huius significat, id est, cupiditatem, qua sibi homines de tenebrosa profunditate, cuius imaginem puteus gerit, hoc est de terrena conversatione hauriunt voluptatem, qua percepta iterum in eius appetitum inardescunt, sicut de aqua illa qui biberit, inquit, sitiet iterum. Oportebat autem ut Christo credens saeculo renuntiaret, et relicta hydria cupiditatem saecularem se reliquisse monstraret, non solum corde credens ad iustitiam, sed etiam ad salutem ore confessura et praedicatura quod credidit.
- De resurrectione Lazari Quamquam secundum evangelicam historiam resuscitatum Lazarum plena fide teneamus, tamen et in allegoria significare aliquid non dubito; neque cum res factae allegorizantur, gestae rei fidem amittunt, sicut cum duorum filiorum Abrahae allegoriam Paulus exponit duo esse Testamenta. Numquid ideo aut Abraham non fuit, aut illos filios non habuit? Ergo et in allegoria accipiamus Lazarum in monumento animam terrenis peccatis obrutam, id est, omne humanum genus, quam alio loco Dominus ovem perditam significat propter quam liberandam relictis nonaginta novem in montibus descendisse se dicit. Quod autem interrogat dicens: Ubi eum posuistis?, vocationem nostram, quae fit in occulto, arbitror significare; praedestinatio enim nostrae vocationis occulta est. Cuius secreti signum est interrogatio Domini quasi nescientis, cum ipsi nesciamus; sicut dicit Apostolus: Ut cognoscam, sicut et cognitus sum; vel quod ignorare se peccatores alio loco Dominus ostendit dicens: Non novi vos, quod significabat Lazarus sepultus, quia in disciplina et praeceptis eius non sunt peccata. Huic interrogationi simile est illud in Genesi: Adam, ubi es?, quoniam peccaverat et se absconderat a facie Dei. Quam occultationem hic sepultura significat, ut peccantis habeat similitudinem moriens, sepultus absconditi a facie Dei. Auferte autem lapidem quod ait, illos puto significare qui venientibus ad Ecclesiam ex Gentibus onus circumcisionis imponere volebant, contra quos multipliciter scribit Apostolus, vel eos qui in Ecclesia corrupte vivunt et offensioni sunt credere volentibus. Dicit illi Martha: Domine, iam quarta dies est et putet. Ultimum quattuor elementorum terra est, significat ergo putorem terrenorum peccatorum, id est, cupiditatum carnalium. Terra, enim, es, inquit Dominus Adae cum peccasset, et in terram ibis. Et sublato lapide exiit de monumento involutis manibus et pedibus, et facies eius tecta erat sudario. Quod autem exiit de monumento, animam significat recedentem a carnalibus vitiis, quod vero institis obvolutus hoc est quod etiam a carnalibus recedentes et mente servientes legi Dei, adhuc tamen in corpore constituti, alieni a molestiis carnis esse non possumus, dicente Apostolo: Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Quod autem facies eius sudario tecta erat, hoc est quod in hac vita plenam cognitionem habere non possumus, sicut Apostolus dicit: Nunc videmus per speculum in aenigmate, postea autem facie ad faciem. Et quod dixit Iesus: Solvite eum et sinite ire, hoc est quod post hanc vitam auferuntur omnia velamenta, ut facie ad faciem videamus. Quantum autem intersit inter hominem quem Dei sapientia gestabat, per quem liberati sumus, et ceteros homines, hinc intellegitur quod Lazarus nisi exiens de monumento non solvitur, id est, etiam renata anima nisi resolutione corporis libera ab omni peccato et ignorantia esse non potest, quamdiu per speculum in aenigmate videt; Domini autem linteamina et sudarium, qui peccatum non fecit et nihil ignoravit, in monumento inventa sunt. Ipse enim solus in carne non tantum monumento non est oppressus, ut aliquod peccatum in eo inveniretur, sed nec linteis implicatus, ut eum aliquid lateret aut ab itinere retardaret.
- De eo quod scriptum est: An ignoratis, fratres (scientibus enim legem loquor), quia lex dominatur homini, in quantum tempus vivit?, usque ad eum locum in quo scriptum est: Vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum eius in vobis
Apostolus in hac similitudine in qua de viro et muliere loquitur, quoniam mulier tenetur lege viri, tria quaedam consideranda commendat: mulierem, virum et legem, mulierem scilicet subiugatam viro per vinculum legis, quo vinculo morte viri liberatur, ut cui vult nubat. Sic enim dicit: Mulier enim sub viro vivo marito vincta est legi, si autem mortuus fuerit vir eius, evacuata est a lege viri. Igitur vivente viro vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro; si autem mortuus fuerit vir eius, liberata est a lege, ut non sit adultera, si fuerit cum alio viro. Huc usque similitudo est. Deinde incipit rem loqui, cui explanandae ac probandae similitudinem induxit. In qua etiam re tria similiter attendenda sunt: homo, peccatum, lex. Tamdiu enim dicit esse sub lege hominem, quamdiu vivit peccato; quemadmodum tamdiu mulier sub lege viri est, quamdiu vivit vir. Hoc autem peccatum hic intellegendum est, quod accessit per legem. Quod peccatum dicit supra modum esse, quoniam cum appareat esse peccatum, fit tamen et adiuncta praevaricatione cumulatur. Ubi enim non est lex, nec praevaricatio. Et hoc est quod dicit: Ut fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum. Quapropter legem, quamvis a peccando prohibeat, non tamen sic dicit datam, ut liberaret a peccato, sed ut demonstraret peccatum, cui serviens anima debet se ad gratiam liberatoris convertere, ut a peccato liberetur. Per legem enim cognitio peccati. Et alio loco dicit: Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. Ubi ergo non est gratia liberatoris, auget peccandi desiderium prohibitio peccatorum. Quod quidem ad hoc utile est, ut sentiat anima se ipsam non sufficere ad extrahendum se de servitute peccati atque hoc modo detumescente atque extincta omni superbia subdatur liberatori suo, sinceriterque homo dicat: Adhaesit anima mea post te, quod est iam non esse sub lege peccati, sed in lege iustitiae. Lex peccati autem dicitur, non quia lex ipsa peccatum est, sed quia peccatoribus imponitur; ideo etiam lex mortis, quia stipendium peccati mors; aculeus mortis peccatum, virtus autem peccati lex. Peccando enim ad mortem labimur. Vehementius autem peccamus lege prohibente, quam si nulla lege prohiberemur. Accedente autem gratia, idipsum quod lex onerose iusserat, iam sine onere ac libentissime implemus. Lex ergo peccati et mortis, id est, quae imposita est peccantibus atque morientibus, iubet tantum ne concupiscamus, et tamen concupiscimus. Lex autem spiritus vitae, quae pertinet ad gratiam et liberat a lege peccati et mortis, facit ut non concupiscamus et impleamus iussa legis, non iam servi legis per timorem, sed amici per caritatem et servi iustitiae, unde illa lex promulgata est. Iustitiae autem non serviliter sed liberaliter serviendum est, id est, caritate potius quam timore. Ideoque verissime dictum est: Legem ergo evacuamus per fidem? Absit. Sed legem statuimus. Hoc enim efficit fides, quod lex iubet. Statuitur ergo lex per fidem. Quae fides si non sit, iubet tantum lex et non implentes iussa reos tenet, ut eos gementes et non valentes implere quae iussa sunt, ad gratiam liberatoris aliquando convertat.
Cum ergo tria quaedam in illa similitudine videamus, mulierem, virum et legem, et rursum in hac re propter quam similitudo adhibita est tria, animam, peccatum et legem peccati, hoc solum diversum est, quod in illa similitudine vir moritur, ut nubat mulier cui volet et a lege viri solvatur, hic autem ipsa anima moritur peccato, ut nubat Christo. Cum autem moritur peccato, moritur etiam legi peccati. Itaque, ait, fratres mei, et vos mortui estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo. Cum enim essemus in carne, inquit, id est, carnalibus desideriis obstricti teneremur, passiones peccatorum, quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti. Aucta concupiscentia, quam lex prohibet, ubi non erat fides et ad cumulum peccatorum praevaricationis crimen adiectum quia ubi non est lex nec praevaricatio, has dicit passiones quae per legem sunt, operatas in membris nostris, ut fructum ferrent morti. Sub istis passionibus tamquam sub viro dominante agebat anima, antequam veniret gratia per fidem. His ergo passionibus moritur qui iam servit mente legi Dei, quamvis ipsae passiones nondum mortuae sint, quamdiu carne servit legi peccati. Restat ergo adhuc aliquid ei qui est sub gratia, quod eum non vincat nec captivum ducat, donec mortificetur totum quod consuetudine prava roboratum est; et inde corpus etiam nunc mortuum esse dicitur, quamdiu non perfecte servit spiritui. Continget autem ut perfecte serviat, cum fuerit et ipsum mortale corpus vivificatum.
Ex quo comprehendimus quattuor esse differentias etiam in uno homine, quibus gradatim peractis in vita aeterna manebitur. Quia enim oportebat atque id iustum erat, ut posteaquam natura nostra peccavit, amissa beatitudine spiritali, quae paradisi nomine significatur, animales carnalesque nasceremur, prima est actio ante legem, secunda sub lege, tertia sub gratia, quarta in pace. Ante legem actio est, cum peccatum ignoramus et sequimur carnales concupiscentias. Sub lege est actio, cum iam prohibemur a peccato, et tamen eius consuetudine victi peccamus, quoniam nos nondum adiuvat fides. Tertia actio est, quando iam plenissime credimus Liberatori nostro, nec meritis nostris aliquid tribuimus sed eius misericordiam diligendo iam non vincimur delectatione consuetudinis malae, cum ad peccatum nos ducere nititur, sed tamen adhuc eam interpellantem patimur, quamvis ei non tradamur. Quarta est actio, cum omnino nihil est in homine quod resistat spiritui, sed omnia sibimet concorditer iuncta et connexa unum aliquid firma pace custodiunt, quod fiet mortali corpore vivificato, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem.
Ad primam actionem demonstrandam ista testimonia interim occurrunt: Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et sic per omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Usque ad legem enim peccatum in mundo fuit. Peccatum autem non deputabatur, cum lex non esset; et iterum: Sine lege enim peccatum mortuum est, ego autem vivebam aliquando sine lege. Quod enim hic dicit mortuum est, hoc est quod superius dicit non deputabatur, id est, latebat. Quod manifestat in consequentibus, ubi dicit: Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, id est, per legem, quia bona est lex, si quis ea legitime utatur. Si ergo hic ait ut appareat peccatum, manifestum est quod superius ideo dicebat mortuum et non deputari, quia non apparebat, antequam lege prohibente ostenderetur.
Ad secundam actionem ista testimonia conveniunt: Lex autem subintravit, ut abundaret delictum, accessit enim et praevaricatio, quae non erat, et illud quod iam commemoratum est: Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti; et illud: Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi nisi per legem; nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam; et paulo post: Adveniente, inquit, mandato, peccatum revixit. Ego autem mortuus sum, et inventum est mihi mandatum, quod erat in vitam, hoc esse ad mortem. Peccatum enim occasione accepta per mandatum fefellit me, et per illud occidit. Quod ergo ait mortuus sum, vult intellegi mortuum me esse cognovi, quia iam etiam praevaricatione peccat qui videt per legem quid facere non debeat, et tamen facit; quod autem ait: Fefellit me peccatum occasione accepta per mandatum, sive quia suasio delectationis ad peccandum vehementior est, cum adest prohibitio, sive quia etiamsi quid homo fecerit secundum iussa legis, si adhuc non sit fides quae in gratia est, sibi hoc vult tribuere non Deo et superbiendo plus peccat. Sequitur ergo et dicit: Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum. Quod ergo bonum est mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat super modum peccator aut peccatum delinquens per mandatum. Scimus autem quia lex spiritalis est, ego autem carnalis sum, id est, carni consentio nondum spiritali gratia liberatus, venundatus sub peccato, id est, peccans pretio temporalium voluptatum. Quod enim operor, ignoro, id est, non agnosco esse in praeceptis veritatis, ubi est vera scientia. Secundum hanc locutionem dicit Dominus peccatoribus: Non novi vos. Non enim eum aliquid latet; sed quia peccata non inveniuntur in regulis praeceptorum quas habet veritas, ideo ipsa veritas peccatoribus dicit: Non novi vos. Sicut enim tenebrae oculis non videndo, ita peccata mente ignorando sentiuntur. Ex ista locutione dictum arbitror in Psalmis: Delicta quis intellegit? Non enim quod volo hoc ago, sed quod odi illud facio. Si autem quod nolo hoc ago, consentio legi quoniam bona est. Nunc autem iam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum. Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Velle enim adiacet mihi, perficere autem bonum non invenio. Non enim quod volo facio bonum, sed quod nolo malum hoc ago. Si autem quod nolo hoc facio, iam non ego operor illud, sed id quod habitat in me peccatum. Invenio ergo legem mihi volenti facere bonum, quoniam mihi malum adiacet. Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem:video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Huc usque sunt verba hominis sub lege constituti nondum sub gratia, qui etiamsi nolit peccare, vincitur a peccato. Invaluit enim consuetudo carnalis et naturale vinculum mortalitatis, quo de Adam propagati sumus. Imploret ergo auxilium qui sic positus est, et noverit suum fuisse quod cecidit, non suum esse quod surgit. Iam enim liberatus agnoscens gratiam liberatoris sui dicit: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum.
Et incipiunt iam verba dici hominis sub gratia constituti in actione quam tertiam demonstravimus, quae habet quidem reluctantem mortalitatem carnis, sed non vincentem atque captivantem ad consensionem peccandi. Sic enim dicit: Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Nulla ergo condemnatio est nunc his qui sunt in Christo Iesu. Lex enim spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis. Quod enim impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, id est, per desideria carnalia: ideo enim non implebatur lex, quia ipsius iustitiae nondum erat caritas, quae interiore delectatione teneret mentem, ne ad peccatum delectatione rerum temporalium traheretur. Ergo infirmabatur lex per carnem, id est, non efficiebat iustos deditos carni, sed Deus Filium suum misit in similitudinem carnis peccati. Non enim caro peccati erat, quae non de carnali delectatione nata erat, sed tamen inerat in ea similitudo carnis peccati, quia mortalis caro erat. Mortem autem non meruit Adam nisi peccato. Sed quid fecit Dominus? De peccato damnavit peccatum in carne, id est, suscipiendo carnem hominis peccatoris, et docendo quemadmodum viveremus, peccatum in ipsa carne damnavit, ut aeternorum caritate spiritus flagrans non duceretur captivus in consensionem libidinis. Ut iustitia, inquit, legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. Itaque praecepta legis per caritatem impleta sunt, quae per timorem non poterant. Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt sapiunt, id est, carnalia bona pro summis bonis concupiscunt; qui autem secundum spiritum, quae sunt spiritus sentiunt. Prudentia enim carnis mors est; prudentia autem spiritus vita et pax, quia prudentia carnis inimica est in Deum. Ipse ostendit quid dixerit inimica, ne quis putaret ex adverso aliud venire principium; subiungit enim et dicit: Legi enim Dei non est subiecta, nec enim potest. Ergo facere contra legem, hoc est inimicum esse in Deum, non quia Deo aliquid nocere potest, sed sibi nocet quisquis resistit voluntati Dei; hoc est enim adversus stimulum calces mittere, ut Paulo apostolo, cum adhuc Ecclesiam persequeretur, divinitus dictum est. Sic est autem dictum: Legi enim Dei non est subiecta; nec enim potest, tamquam si diceretur: Nix non calefacit; nec enim potest. Quamdiu enim nix est, non calefacit; sed resolvi potest et fervere, ut calefaciat; sed cum hoc facit, iam nix non est. Sic et prudentia carnis dicitur, cum anima pro magnis bonis temporalia bona concupiscit; quamdiu enim appetitus talis inest animae, legi Dei subiecta esse non potest, id est, non potest implere quae lex iubet. Sed cum spiritalia bona desiderare coeperit et temporalia contemnere, desinet esse carnis prudentia, et spiritui non resistet. Eadem namque anima, cum inferiora appetit, prudentiam carnis habere dicitur; cum superiora, prudentiam spiritus: non quia prudentia carnis substantia est, qua induitur anima vel exuitur, sed ipsius animae affectio est, quae omnino esse desinet, cum se totam ad superna converterit. Qui autem in carne sunt, inquit, Deo placere non possunt, id est, qui voluptatibus carnis adquiescunt. Ne quis enim de his dictum putaret, qui de hac vita nondum excesserunt, opportunissime subiunxit: Vos autem non estis in carne, sed in spiritu. Utique adhuc in hac vita constitutis loquitur; in spiritu enim erant, quia in fide et spe et caritate desideriis spiritalium rerum adquiescebant. Si tamen, inquit, Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius. Si autem Christus in vobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter iustitiam. Mortuum corpus dicit, quamdiu tale est, ut indigentia rerum corporalium molestet animam, et quibusdam motibus ex ipsa indigentia venientibus ad appetenda terrena sollicitet. Quibus tamen quamvis existentibus mens ad illicita facienda non consentit, quae iam servit legi Dei et sub gratia constituta est. Ad hoc enim valet quod supra dictum est: Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Et ille homo nunc describitur esse sub gratia, qui nondum habet perfectam pacem, quae corporis resurrectione et immutatione futura est.
Restat ergo ut de ipsa pace dicat resurrectionis corporis, quae quarta est actio, si tamen ea actio dici potest, quae summa quies est. Sequitur enim et dicit: Si ergo Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis, qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum eius in vobis. Hic et de resurrectione corporis evidentissimum testimonium est; et satis apparet, quamdiu in hac vita sumus, non deesse molestias per mortalem carnem neque titillationes quasdam delectationum carnalium. Quamvis enim non cedat qui sub gratia constitutus mente servit legi Dei, tamen carne servit legi peccati. His gradibus homine perfecto, nulla substantia invenitur malum. Neque lex mala est, quae ostendit homini in quibus peccatorum vinculis iaceat, ut per fidem implorato Liberatoris auxilio et solvi et erigi et firmissime constitui mereatur. In prima ergo actione, quae est ante legem, nulla pugna est cum voluptatibus huius saeculi; in secunda, quae sub lege est, pugnamus sed vincimur; in tertia pugnamus et vincimus; in quarta non pugnamus, sed perfecta et aeterna pace requiescimus. Subiugatur enim nobis quod inferius nostrum est, quod propterea non subiugabatur, quia superiorem nobis deserueramus Deum.
- De eo quod scriptum est: Existimo enim quod non sint condignae,passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis, usque ad id quod dictum est: Spe enim salvi facti sumus
Hoc capitulum obscurum est, quia non hic satis apparet, quam nunc vocet creaturam. Dicitur autem secundum catholicam disciplinam creatura quidquid fecit et condidit Deus Pater per unigenitum Filium in unitate Spiritus Sancti. Ergo non solum corpora, sed etiam animae nostrae ac spiritus creaturae nomine continentur. Sic autem dictum est: Ipsa creatura liberabitur a servitute interitus in libertatem gloriae filiorum Dei, quasi nos non simus creatura, sed filii Dei, in quorum gloriae libertatem liberabitur a servitute creatura. Item dicit: Scimus enim quia omnis creatura congemiscit et dolet usque adhuc; non solum autem, sed et nos ipsi, tamquam aliud simus nos, aliud creatura. Totum ergo capitulum particulatim considerandum est.
Existimo enim, inquit, quod indignae sint passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Hoc manifestum est. Dixerat enim superius: Si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Quod fieri non potest sine molestia, cui patientia necessaria est. Quo pertinet et quod paulo ante ait: Si tamen compatimur, ut et conglorificemur. Quod itaque ait: Nam expectatio creaturae revelationem filiorum Dei expectat, hoc eum puto dicere. Nam et hoc ipsum quod in nobis dolet, cum facta carnis mortificamus, id est, cum esurimus vel sitimus per abstinentiam, dum frenamus delectationem concubitus per castitatem, dum iniuriarum lacerationes et contumeliarum aculeos per patientiam sustinemus, dum neglectis atque reiectis voluptatibus nostris pro fructu matris Ecclesiae laboramus; quidquid in nobis in hac atque huiusmodi attritione dolet, creatura est. Dolet enim corpus et anima, quae utique creatura est, et expectat revelationem filiorum Dei, id est, expectat quando appareat quod vocatum est, in ea gloria ad quam vocatum est. Quia enim Filius Dei unigenitus non potest appellari creatura, quando quidem per ipsum facta sunt omnia quaecumque Deus fecit, distincte etiam nos vocamur creatura ante illam evidentiam gloriae, et distincte vocamur filii Dei, quamvis hoc adoptione mereamur; nam ille unigenitus natura Filius est. Ergo expectatio creaturae, id est, expectatio nostra, revelationem filiorum Dei expectat, id est, expectat quando appareat quod promissum est, quando re ipsa manifestum sit quod nunc spe sumus. Filii enim Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Ipsa est revelatio filiorum Dei, quam nunc expectat expectatio creaturae, non quod creatura revelationem expectet alterius naturae, quae non sit creatura, sed ipsa qualis nunc est expectat, quando sit qualis futura est, tamquam si diceretur: Operante pictore subiectis sibi coloribus et ad opus eius paratis expectatio colorum manifestationem imaginis expectat, non quia tunc alii erunt aut colores non erunt, sed tantum quod aliam dignitatem habebunt.
Vanitati enim, inquit, creatura subiecta est. Hoc est illud: Vanitas vanitantium, et omnia vanitas. Quae abundantia homini in omni labore suo, quem ipse laborat sub sole. Cui dictum est: In labore manducabis panem ? Vanitati ergo creatura subiecta est, non sponte. Bene additum est non sponte. Homo quippe sponte peccavit, sed non sponte damnatus est. Peccatum itaque fuit spontaneum contra praeceptum facere veritatis, peccati autem poena subici fallaciae. Non ergo sponte creatura vanitati subiecta est, sed propter eum qui subiecit eam in spe, id est, propter eius iustitiam atque clementiam, qui neque impunitum peccatum reliquit, nec insanabilem voluit esse peccantem.
Quia et ipsa creatura, id est, ipse homo, cum iam signaculo imaginis propter peccatum amisso remansit tantummodo creatura: et ipsa itaque creatura, id est, et ipsa quae nondum vocatur filiorum forma perfecta, sed tantum vocatur creatura, liberabitur a servitute interitus. Quod itaque ait: et ipsa liberabitur, facit intellegi et ipsa quemadmodum nos, id est, et de ipsis non est desperandum, qui nondum vocantur filii Dei, quia nondum crediderunt, sed tantum creatura, quia et ipsi credituri sunt et liberabuntur a servitute interitus quemadmodum nos, qui iam filii Dei sumus, quamvis nondum apparuerit quid erimus. Liberabuntur ergo a servitute interitus in libertatem gloriae filiorum Dei, id est, erunt et ipsi ex servis liberi et ex mortuis gloriosi in vita perfecta, quam habebunt filii Dei.
Scimus enim quia omnis creatura congemiscit et dolet usque adhuc. Omnis creatura in homine numeratur, non quia in eo sunt omnes angeli et supereminentes virtutes ac potestates, aut caelum et terra et mare et omnia quae in eis sunt, sed quia omnis creatura partim spiritalis est, partim animalis, partim corporalis. Quod ut ab inferioribus consideremus, corporalis creatura per loca tenditur, animalis autem vivificat corporalem, spiritalis animalem regit, et tunc bene regit, cum ipsa regendam se subicit Deo; cum autem transgreditur praecepta eius, laboribus et aerumnis per eadem ipsa quae regere poterat implicatur. Qui ergo vivit ex corpore carnalis homo vel animalis vocatur, carnalis quia carnalia sectatur, animalis autem quia fertur dissoluta lascivia animae suae, quam non regit spiritus neque coercet intra metas naturalis ordinis, quia et ipse non se subdit regendum Deo. Qui autem spiritu animam regit et per animam corpus (quod facere non potest, nisi Deum habeat et ipse rectorem, quoniam sicut caput mulieris vir, ita caput viri Christus est) vocatur spiritalis. Quae vita cum aliqua molestia nunc agitur, post autem nullam patietur. Et quoniam summi angeli spiritaliter vivunt, infimi autem animaliter, bestiae vero et omnia pecora carnaliter, corpus autem non vivit sed vivificatur; omnis creatura in homine est, quia et intellegit spiritu et sentit anima et localiter corpore movetur. Omnis itaque creatura in homine congemiscit et dolet. Non enim totam, sed omnem dixit, tamquam si quis dicat: Solem omnes homines vident qui sunt incolumes, sed non toti vident, quia tantum oculis vident; ita in homine omnis creatura est, quia et intellegit et vivit et corpus habet, sed non tota creatura in ipso est, quia sunt praeter ipsum et angeli, qui intellegant et vivant et sint, et pecora, quae vivant et sint, et corpora, quae tantummodo sint, cum ipsum vivere magis sit quam non vivere, et ipsum intellegere magis quam sine intellectu vivere. Cum ergo miser homo congemiscit et dolet, omnis creatura congemiscit et dolet usque adhuc. Usque adhuc autem recte dixit, quia etiamsi sunt aliqui iam in sinu Abrahae, et latro ille cum Domino in paradiso constitutus ipso die quo credidit dolere destiterit, tamen usque adhuc omnis creatura congemiscit et dolet, quia in iis qui nondum liberati sunt, omnis est, propter spiritum et animam et corpus.
Non solum autem, inquit, omnis creatura congemiscit et dolet, sed et nos ipsi, id est, non solum in homine corpus et anima et spiritus simul dolent ex difficultatibus corporis, sed et nos ipsi exceptis corporibus, in nobis ipsis congemiscimus, primitias habentes spiritus. Et bene dixit primitias habentes spiritus, id est, quorum iam spiritus tamquam sacrificium oblati sunt Deo et divino caritatis igne comprehensi sunt. Hae sunt primitiae hominis, quia veritas primum spiritum nostrum obtinet, ut per hunc cetera comprehendantur. Iam ergo habet primitias oblatas Deo qui dicit: Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati; et qui dicit: Deus cui servio in spiritu meo; et de quo dicitur: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Sed quoniam adhuc dicit: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? et adhuc talibus dicitur: Vivificabit et mortalia corpora vestra propter Spiritum manentem in vobis; nondum est holocaustum, erit autem cum absorbebitur mors in victoriam, cum ei dicetur: Ubi est, mors, contentio tua? Ubi est, mors, aculeus tuus? Nunc ergo, inquit, non solum omnis creatura, id est, cum corpore, sed etiam nos ipsi primitias habentes spiritus, id est, nos animae, qui iam primitias mentes nostras obtulimus Deo, in nobis ipsis congemiscimus, id est, praeter corpus, adoptionem expectantes, redemptionem corporis nostri, id est, ut et ipsum corpus accipiens beneficium adoptionis filiorum, ad quam vocati sumus, totos nos liberatos transactis omnibus molestiis ex omni parte Dei filios esse manifestet. Spe enim salvi facti sumus; spes autem quae videtur non est spes. Tunc ergo erit res quae nunc spes est, cum apparuerit quid erimus, id est, similes illi erimus quoniam videbimus eum sicuti est.
Hoc capitulum si hoc modo, ut tractatum est, aperiatur, non incidimus in illas molestias, quibus plerique homines dicere coguntur omnes angelos sublimesque Virtutes in dolore et gemitibus esse, antequam nos penitus liberemur, quoniam dictum est: Omnis creatura congemiscit et dolet. Quamvis enim adiuvent nos pro sua sublimitate, dum obtemperant Deo, qui pro nobis etiam unicum Filium suum dignatus est mittere, tamen sine gemitu et doloribus id facere credendi sunt, ne miseri existimentur, feliciorque sit de numero nostro Lazarus ille, qui iam in Abrahae sinu requiescit, praesertim quia dixit eamdem creaturam quae congemiscit et dolet vanitati esse subiectam, quod de summis et excellentibus Virtutum Potestatumque creaturis nefas est credere. Deinde liberandam eam dixit a servitute interitus, quo illos cecidisse qui in caelis agunt vitam beatissimam non possumus credere. Tamen nihil temere confirmandum est, sed pia diligentia etiam atque etiam verba divina tractanda sunt, ne forte quae congemiscit et dolet, et vanitati subiecta est, possit aliquo modo alio intellegi, ut de summis angelis, quamdiu nostrae infirmitati iussu Domini nostri opitulantur, non impie possit existimari. Sed sive illa quam executi sumus, sive alia aliqua huius capituli expositio proferatur, id tantum cavendum est, ne violet aut vulneret catholicam fidem. Scio enim vanos haereticos de hoc capitulo multa impia et inepta iactasse.
- De eo quod scriptum est: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo?
Cum videatur Apostolus corripuisse curiosos dicendo: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? de hoc ipso illi quaestionem movent, et in ea sententia non desinunt esse curiosi qua obiurgata est ipsa curiositas, et impii quidem cum contumelia, ut dicant Apostolum in solvenda quaestione defecisse et obiurgasse quaerentes, quia non poterat quod quaerebatur exponere. Nonnulli autem haeretici, qui non decipiunt nisi cum scientiam quam non exhibent pollicentur et adversantes Legi et Prophetis quaecumque de illis Apostolus sermoni suo inseruit falsa et a corruptoribus immissa esse criminantur etiam hoc inter ipsa quae interpolata dicunt numerare maluerunt et negare Paulum dixisse: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? quoniam si ipsis dicatur ad decipiendos homines calumniantibus procul dubio tacebunt, nec audebunt ullam de voluntate omnipotentis Dei imperitis quos decipere cupiunt scientiam polliceri. Quidam autem bona et pia mente Scripturas legentes quaerunt, quid hic possit vel maledicentibus vel calumniantibus responderi. Sed nos, et auctoritati apostolicae salubriter inhaerentes et libros quos catholica disciplina custodit infalsatos esse nequaquam existimantes, sentiamus quod verum est: indignos et infirmos esse ad intellegenda divina secreta quibus ista clauduntur, et eis murmurantibus et indignantibus quod consilia Dei non discunt, cum dicere coeperint: Ergo cuius vult miseretur, et quem vult obdurat. Quid adhuc conqueritur? Nam voluntati eius quis resistit?: cum his ergo verbis aut calumniari Scripturis aut latebram peccatorum suorum quaerere coeperint, ut praecepta contemnant quibus ad vitam bonam invitantur, respondeamus fidentissime: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo?, nec eos reveriti sanctum canibus demus aut proiciamus margaritas nostras ante porcos, si tamen iam ipsi canes et porci non sumus; et de meritis animarum revelante Spiritu Sancto, sublime aliquid et a vulgari coniectura remotissimum vel ex parte atque in aenigmate suspicemur.
Non enim Apostolus hoc loco sanctos prohibuit a quaerendo, sed eos qui nondum sunt in caritate radicati et fundati, ut possint comprehendere cum omnibus sanctis latitudinem, longitudinem, altitudinem et profundum et cetera quae in eodem loco exequitur. Non ergo prohibuit a quaerendo de quibus dicit: Spiritalis autem omnia iudicat; ipse autem a nemine iudicatur; et illud praecipue: Nos autem non spiritum huius mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis. Quos ergo prohibuit nisi luteos atque terrenos, qui nondum intrinsecus regenerati atque nutriti imaginem illius hominis portant, qui primus factus est de terra terrenus, et quia ei a quo factus est noluit obtemperare, in id lapsus est unde factus est, meruitque post peccatum audire: Terra es, et in terram ibis? Talibus igitur hominibus dicit Apostolus: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quare sic me fecisti? Quamdiu ergo figmentum es, nondum perfectus filius, quia nondum hausisti plenissimam gratiam, qua nobis data est potestas filios Dei fieri, quo possis audire: Iam non dicam vos servos sed amicos ; tu quis es, qui respondeas Deo, et velis Dei nosse consilium, qui si hominis tibi aequalis nosse voluisses, imprudenter faceres, nisi prius in amicitiam recipereris? Sicut ergo portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem caelestis, exuentes nos veterem hominem et induentes novum, ut non dicatur nobis quasi luteo figmento: Numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quare sic me fecisti?
Et ut manifestum sit non sanctificato spiritui, sed carnali luto ista dici, vide quid sequitur: Aut non habet potestatem figulus luti ex eadem conspersione facere aliud quidem vas in honorem, aliud in contumeliam? Ex quo ergo in paradiso natura nostra peccavit, ab eadem divina providentia non secundum caelum sed secundum terram, id est, non secundum spiritum sed secundum carnem, mortali generatione formamur, et omnes una massa luti facti sumus, quod est massa peccati. Cum ergo meritum peccando amiserimus, et misericordia Dei remota nihil aliud peccantibus nisi aeterna damnatio debeatur, quid sibi vult homo de hac massa, ut Deo respondeat et dicat: Quare sic me fecisti? Si vis ista cognoscere, noli esse lutum, sed efficere filius Dei per illius misericordiam, qui dedit potestatem filios Dei fieri credentibus in nomine eius, non autem, quod tu cupis, antequam credant divina nosse cupientibus. Merces enim cognitionis meritis redditur; credendo autem meritum comparatur. Ipsa autem gratia, quae data est per fidem, nullis nostris meritis praecedentibus data est. Quod est enim meritum peccatoris et impii? Christus autem pro impiis et peccatoribus mortuus est, ut ad credendum non merito, sed gratia vocaremur, credendo autem etiam meritum collocaremus. Peccatores igitur credere iubentur, ut a peccatis credendo purgentur. Nesciunt enim quid recte vivendo visuri sint. Quapropter cum videre non possint nisi recte vivant, nec recte vivere valeant nisi credant, manifestum est a fide incipiendum, ut praecepta, quibus credentes a saeculo hoc avertuntur, cor mundum faciant, ubi videri Deus possit. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt; et per prophetam canitur: In simplicitate cordis quaerite illum. Quapropter recte dicitur hominibus in vetustate vitae manentibus et propterea tenebrosum oculum animae gerentibus: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quare sic me fecisti? Aut non habet potestatem figulus luti ex eadem conspersione facere aliud quidem vas in honorem, aliud in contumeliam? Expurga vetus fermentum, ut sis nova conspersio, et in ea ipsa non adhuc parvulus in Christo, ut lacte potandus sis, sed perveni ad virum perfectum, ut sis inter illos de quibus dicitur: Sapientiam loquimur inter perfectos. Tunc demum recte et non praepostere audies, si qua sunt de animarum occultissimis meritis et de gratia vel iustitia secreta omnipotentis Dei.
Nam de Pharaone facile respondetur, prioribus meritis quibus afflixit in regno suo peregrinos, dignum effectum cui obduraretur cor, ut nec manifestissimis signis iubentis Dei crederet. Ex eadem ergo massa, id est, peccatorum, et vasa misericordiae protulit quibus subveniret, cum eum deprecarentur filii Israel, et vasa irae quorum supplicio illos erudiret, id est, Pharaonem et populum eius, quia quamvis essent utrique peccatores et propterea ad unam massam pertinerent, aliter tamen tractandi erant qui uni Deo ingemuerant, ut eis subveniret, aliter illi quorum iniustis oneribus ingemuerant. Pertulit ergo in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem. Et eo ipso quo ait in multa patientia satis significavit priora eorum peccata, in quibus eos pertulit, ut opportune tunc vindicaret, quando de illorum vindicta subveniendum erat his qui liberarentur. Et ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam. Hic fortasse conturbatus ad illam quaestionem redis: Cuius vult miseretur, et quem vult obdurat, quid adhuc conqueritur? Voluntati enim eius quis resistit? Prorsus cuius vult miseretur et quem vult obdurat; sed haec voluntas Dei iniusta esse non potest. Venit enim de occultissimis meritis, quia et ipsi peccatores cum propter generale peccatum unam massam fecerint, non tamen nulla est inter illos diversitas. Praecedit ergo aliquid in peccatoribus, quo quamvis nondum sint iustificati, digni efficiantur iustificatione, et item praecedit in aliis peccatoribus, quo digni sint obtunsione. Habes eundem Apostolum alibi dicentem: Quoniam non probaverunt Deum habere in notitia, dedit illos Deus in reprobum sensum. Quod eos dedit in reprobum sensum, hoc est, quod induravit cor Pharaonis; quod autem illi non probaverunt Deum habere in notitia, hoc est quod digni extiterunt qui darentur in reprobum sensum.
Tamen verum est quia non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei. Quia etiamsi levioribus quisque peccatis, aut certe quamvis gravioribus et multis, tamen magno gemitu et dolore paenitendi misericordia Dei dignus fuerit, non ipsius est qui si relinqueretur interiret, sed miserentis Dei qui eius precibus dolorique subvenit. Parum est enim velle nisi Deus misereatur; sed Deus non miseretur, qui ad pacem vocat, nisi voluntas praecesserit, quia in terra pax hominibus bonae voluntatis. Et quoniam nec velle quisquam potest nisi admonitus et vocatus, sive intrinsecus ubi nullus hominum videt, sive extrinsecus per sermonem sonantem aut aliqua signa visibilia, efficitur ut etiam ipsum velle Deus operetur in nobis. Ad illam enim cenam, quam Dominus dicit in Evangelio praeparatam, nec omnes qui vocati sunt venire voluerunt, neque illi qui venerunt venire possent nisi vocarentur. Itaque nec illi debent sibi tribuere qui venerunt, quia vocati venerunt; nec illi qui noluerunt venire, debent alteri tribuere, sed tantum sibi, quoniam ut venirent, vocati erant in libera voluntate. Vocatio ergo ante meritum voluntatem operatur. Propterea et si quisquam sibi tribuit quod venit vocatus, non sibi potest tribuere quod vocatus est. Qui autem vocatus non venit, sicut non habuit meritum praemii ut vocaretur, sic inchoat meritum supplicii cum vocatus venire neglexit. Ita erunt illa duo: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine. Ad misericordiam pertinet vocatio; ad iudicium pertinet beatitudo eorum qui venerunt vocati et supplicium eorum qui venire noluerunt. Numquid ergo latebat Pharaonem, quantum boni consecutae fuerint illae terrae per adventum Ioseph? Illius ergo rei gestae cognitio, vocatio eius fuit, ut populum Israel misericorditer tractans non esset ingratus. Quod autem huic vocationi obtemperare noluit et exercuit crudelitatem in eis quibus humanitas et misericordia debebatur, meruit poenam, ut induraretur illi cor et tantam caecitatem mentis pateretur, ut tot et tantis tamque manifestis Dei signis non crederet, quo posset eius supplicio sive obdurationis sive ultimae visibilis submersionis erudiri populus, cuius afflictione ille et occultae obtunsionis et manifestae submersionis meritum compararet.
Haec autem vocatio, quae sive in singulis hominibus sive in populis atque in ipso genere humano per temporum opportunitates operatur, altae et profundae ordinationis est. Quo pertinet etiam illud: In utero sanctificavi te; et: Cum esses in renibus patris tui, vidi te; et: Iacob dilexi, Esau autem odio habui: cum dictum sit antequam nascerentur. Nec comprehendi potest, nisi forte ab eis qui diligunt Dominum Deum suum ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente sua, et diligunt proximum tamquam se ipsos. Tanta enim caritate fundati possunt iam fortasse cum sanctis comprehendere longitudinem, latitudinem, altitudinem et profundum. Illud tamen constantissima fide retinendum, neque quidquam Deum iniuste facere, neque ullam esse naturam quae non Deo debeat id quod est: quia Deo debetur omne decus et pulchritudo et congruentia partium, quam si penitus persecutus fueris, et usque ad omnes reliquias de rebus detraxeris, remanet nihil.
Chapter 3 of 5