De diversis quaestionibus octoginta tribus, Quaestiones 47–61
- Utrum aliquando cogitationes nostras videre possimus Quaeri solet, quomodo post resurrectionem atque immutationem corporis, quae sanctis promittitur, cogitationes nostras videre possimus. Coniectura itaque capienda est ex ea parte corporis nostri quae plus habet lucis, quoniam angelica corpora, qualia nos speramus habituros, lucidissima atque aetherea esse credendum est. Si ergo multi motus animi nostri nunc agnoscuntur in oculis, probabile est quod nullus motus animi latebit, cum totum fuerit corpus aethereum, in cuius comparatione isti oculi caro sunt.
- De credibilibus Credibilium tria sunt genera. Alia sunt quae semper creduntur et numquam intelleguntur, sicut est omnis historia temporalia et humana gesta percurrens; alia quae mox ut creduntur intelleguntur, sicut sunt omnes rationes humanae vel de numeris vel de quibusque disciplinis; tertium quae primo creduntur et postea intelleguntur, qualia sunt ea quae de divinis rebus non possunt intellegi, nisi ab his qui mundo sunt corde, quod fit praeceptis servatis, quae de bene vivendo accipiuntur.
- Quare filii Israel sacrificabant visibiliter pecorum victimas?
Quia sunt etiam sacra spiritalia, quorum imagines carnalem populum celebrare oportebat, ut praefiguratio novi populi servitute veteris fieret. Quorum duorum populorum differentiam etiam in uno quoque nostrum licet advertere, cum quisque ab utero matris veterem hominem necesse est agat, donec veniat ad iuvenilem aetatem, ubi iam non est necesse carnaliter sapere, sed potest ad spiritalia voluntate converti et intrinsecus regenerari. Quod ergo in uno homine recte educato ordine naturae disciplinaque contingit, hoc proportione in universo genere humano fieri per divinam providentiam peragique pulcherrimum est.
- De aequalitate Filii Deus quem genuit, quoniam meliorem se generare non potuit (nihil enim Deo melius), genuit aequalem. Si enim voluit et non potuit, infirmus est; si potuit et noluit, invidus est. Ex quo conficitur aequalem genuisse Filium.
- De homine facto ad imaginem et similitudinem Dei 1. Cum exteriorem et interiorem hominem divina Scriptura commemoret et in tantum eos discernat, ut ab Apostolo dictum sit: Et si exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem, quaeri potest, utrum unus horum factus sit ad imaginem et similitudinem Dei, nam illud quaerere stultum est, si unus, quis horum. Quis enim dubitat eum potius qui renovatur quam eum qui corrumpitur dicere? Utrum autem ambo, magna quaestio est. Nam si exterior homo est Adam et interior Christus, bene ambo intelleguntur. Sed cum Adam, sicut a Deo factus est, bonus non manserit, et diligendo carnalia carnalis effectus sit, non absurde videri potest, hoc ipsum ei fuisse cadere imaginem Dei et similitudinem amittere. Ac per hoc ipse renovatur et ipse est etiam interior. Quomodo ergo est ipse et exterior? An secundum corpus, ut interior sit secundum animam, et interioris sit resurrectio et renovatio, quae nunc fit secundum mortem prioris vitae, id est, peccati, et secundum regenerationem novae vitae, id est, iustitiae? Quos item duos homines sic appellat, ut unum veterem, quem debemus exuere, alterum novum et eum induendum commemoret. Quorum rursus illum appellat imaginem terreni hominis, quia secundum peccatum primi hominis geritur, qui est Adam, alterum imaginem caelestis hominis, quia secundum iustitiam secundi hominis geritur, qui est Iesus Christus. Exterior autem homo, qui nunc corrumpitur, futura resurrectione renovabitur, cum istam mortem persolverit, quam naturae debet, lege illa quae in paradiso per praeceptum data est.
Quomodo autem non sit incongruum, quod dicitur etiam corpus factum ad similitudinem Dei, facile intellegit qui diligenter attendit quod dictum est: Et fecit Deus omnia bona valde; nemo enim dubitat, quod sit ipse primitus bonus. Multis enim modis dici res possunt similes Deo: aliae secundum virtutem et sapientiam factae, quia in ipso est virtus et sapientia non facta; aliae in quantum solum vivunt, quia ille summe et primitus vivit; aliae in quantum sunt, quia ille summe et primitus est. Et ideo quae tantummodo sunt, nec tamen vivunt aut sapiunt, non perfecte sed exigue sunt ad similitudinem eius, quia et ipsa bona sunt in ordine suo, cum sit ille supra omnia bonus, a quo bona sunt. Omnia vero quae vivunt et non sapiunt, paulo amplius participant similitudinem. Quod enim vivit etiam est, non autem quidquid est, etiam vivit. Iam porro quae sapiunt ita illi similitudini sunt proxima, ut in creaturis nihil sit propinquius. Quod enim participat sapientiae et vivit et est, quod autem vivit necesse est ut sit, non necesse est ut sapiat. Quare cum homo possit particeps esse sapientiae secundum interiorem hominem, secundum ipsum ita est ad imaginem, ut nulla natura interposita formetur, et ideo nihil sit Deo coniunctius. Et sapit enim et vivit et est, qua creatura nihil est melius.
Quod si exterior homo vita illa accipitur, qua per corpus sentimus quinque notissimis sensibus, quos cum pecoribus habemus communes: nam et ipsa molestiis sensibilibus, quae persecutionibus ingeruntur, corrumpi potest: non immerito et iste homo particeps dicitur similitudinis Dei, non solum quia vivit, quod etiam in bestiis apparet, sed amplius quod ad mentem convertitur se regentem, quam illustrat sapientia, quod in bestiis non potest ratione carentibus. Corpus quoque hominis, quia solum inter animalium terrenorum corpora non pronum in alvum prostratum est, cum sit visibile et ad intuendum caelum erectum, quod est principium visibilium, quamquam non sua sed animae praesentia vivere cognoscatur, tamen non modo quia est et in quantum est utique bonum est, sed etiam quia tale est, ut ad contemplandum caelum sit aptius, magis ad similitudinem Dei quam cetera corpora animalium factum iure videri potest. Tamen quia homo sine vita non recte appelletur, non corpus solum homo exterior neque sola vita, quae in sensu est corporis, sed utrumque simul rectius fortasse intellegatur.
Neque inscite distinguitur, quod aliud sit imago et similitudo Dei, qui etiam Filius dicitur, aliud ad imaginem et similitudinem Dei, sicut hominem factum accipimus. Sunt etiam qui non frustra intellegant duo dicta esse ad imaginem et similitudinem, cum si una res esset, unum nomen sufficere potuisse asserunt. Sed ad imaginem mentem factam volunt, quae nulla interposita substantia ab ipsa veritate formatur, qui etiam spiritus dicitur: non ille Spiritus Sanctus qui est eiusdem substantiae cuius Pater et Filius, sed spiritus hominis. Nam ita hos discernit Apostolus: Nemo scit quid agatur in homine nisi spiritus hominis, et nemo scit quid agatur in Deo nisi Spiritus Dei. Item de spiritu hominis dicit: Salvum faciat spiritum vestrum et animam et corpus. Et iste enim factus est a Deo sicut et cetera creatura. Scriptum est enim in Proverbiis hoc modo: Scito quoniam Dominus corda omnium novit, et qui finxit spiritum omnibus, ipse scit omnia. Ergo iste spiritus ad imaginem Dei nullo dubitante factus accipitur, in quo est intellegentia veritatis; haeret enim veritati nulla interposita creatura. Cetera hominis ad similitudinem facta videri volunt, quia omnis quidem imago similis est, non autem omne quod simile est etiam imago proprie, sed forte abusive dici potest. Sed cavendum in talibus, ne quid nimis asseverandum putetur, illa re sane salubriter custodita, ne, quoniam corpus quodlibet per localia spatia porrectum est, aliquid tale credatur esse substantia Dei. Nam res quae in parte minor est quam in toto nec dignitati animae convenit, quanto minus maiestati.
- De eo quod dictum est: Paenitet me hominem fecisse
Divinae Scripturae a terreno et humano sensu ad divinum et caelestem nos erigentes usque ad ea verba descenderunt, quibus inter se stultissimorum etiam utitur consuetudo. Itaque etiam earum affectionum nomina quas animus noster patitur, quas longissime a Deo esse seiunctas iam qui melius sapit intellegit, non dubitaverunt illi viri, per quos locutus est Spiritus Sanctus, opportunissime in libris ponere; ut verbi causa, quoniam difficillimum est ut homo aliquid vindicet sine ira, vindictam Dei, quae omnino sine ista perturbatione fit, iram tamen vocandam iudicaverunt; item quia coniugis castitatem zelando viri custodire consuerunt, illam Dei providentiam, per quam praecipitur atque agitur ne anima corrumpatur et deos alios atque alios sequens quodammodo meretricetur, zelum Dei appellaverunt; sic et manum Dei vim qua operatur; et pedes Dei vim qua in omnia custodienda et gubernanda pertendit; et aures Dei vel oculos Dei vim qua omnia percipit atque intellegit; et faciem Dei vim qua se manifestat atque dignoscitur et cetera in hunc modum, propterea scilicet quia nos, ad quos sermo fit, et manibus solemus operari, et pedibus incedere, et quo fert animus pervenire, et auribus atque oculis ceterisque sensibus corporis corporalia percipere, et facie innotescere, et si quid aliud ad hanc tamquam regulam pertinet. Hoc modo igitur, quoniam mutare coeptum aliquod et in aliud transferre non facile solemus nisi poenitendo, quamquam divina providentia serena mente intuentibus appareat cuncta certissimo ordine administrare, accommodatissime tamen ad humilem humanam intellegentiam ea quae incipiunt esse neque perseverant, quantum perseveratura sperata sunt, quasi per poenitentiam Dei dicuntur ablata.
- De auro et argento quod Israelitae ab Aegyptiis acceperunt 1. Quisquis duorum Testamentorum dispensationes pro temporum congruentia generis humani aetatibus distributas diligenter intuetur, satis, quantum existimo, intellegit, quid priori aetati generis humani, quid posteriori conveniat. Divina enim providentia pulchre omnia moderante, ita universa generationum series ab Adam usque ad finem saeculi administratur tamquam unius hominis a pueritia usque ad senectutem temporis sui tractum aetatis gradibus terminantis. Et ideo virtutum etiam gradus in moribus, donec veniatur ad summam hominis perfectamque virtutem, oportet eum distinguere qui divinis lectionibus pium animum intendit, ne forte, cum invenerit aliquando parvis parva, aliquando maiora maioribus imperari, reputans in comparatione maiorum peccata esse illa quae minora sunt, non arbitretur decuisse ut talia Deus hominibus imperaret. Sed nunc de virtutum gradibus nimis longum est disputare, verumtamen quod ad praesentem quaestionem discutiendam satis est. Quantum ad decipiendum attinet, summa et perfecta virtus est neminem decipere atque illud exhibere quod dictum est: Sit in ore vestro: est est, non non. Sed quia hoc eis imperatum est, quibus iam regnum caelorum promissum est; magna autem virtus est haec implere maiora, quibus debetur hoc praemium: Regnum enim caelorum vim patitur; et qui vim faciunt, diripiunt illud, quaerendum est, quibus gradibus ad istam summitatem perfectionemque veniatur. In quibus utique gradibus inveniuntur illi, quibus adhuc terrenum regnum promittebatur, quo promisso tamquam parvuli praeluderent et ab uno Deo, qui est omnium Dominus, interim terrenis gaudiis, quibus adhuc inhiabant, impetratis inde proficientes et in spiritu crescentes auderent etiam sperare caelestia. Sicut ergo summa et prope divina virtus est neminem decipere, sic ultimum vitium est quemlibet decipere. Ab hoc ultimo vitio ad illam summam virtutem tendentibus gradus est, neminem quidem vel amicum vel ignotum, sed tamen inimicum aliquando decipere. Unde illud etiam a poeta dictum prope iam proverbii consuetudinem obtinuit:
Sed quoniam et ipse hostis potest plerumque iniuste decipi, veluti cum pactum aliquod fit de temporali pace, quas indutias vocant, et non servatur fides et cetera talia, multo est purgatior summaeque illi virtuti propinquior qui, quamquam velit hostem decipere, non eum tamen decipit nisi auctoritate divina. Deus enim novit vel solus vel certe longe quam homines excellentius atque sincerius, qua quisque poena praemiove sit dignus.
Quapropter Deus quidem per se ipsum neminem decipit; est enim Pater Veritatis et Veritas et Spiritus Veritatis. Dignis tamen digna distribuens (quoniam hoc quoque pertinet ad iustitiam et veritatem), utitur animis pro meritis et dignitatibus, quae sunt in gradibus earum, ut si quisquam dignus est decipi, non solum per se ipsum non eum decipiat, sed neque per talem hominem, qui iam congruenter diligit et custodire persistit: Sit in ore vestro: est est, non non, neque per angelum cui non convenit persona fallaciae, sed aut per talem hominem, qui nondum se huiusmodi cupiditatibus exuit, aut per talem angelum, qui pro suae voluntatis perversitate vel ad vindictam peccatorum vel ad exercitationem purgationemque eorum qui secundum Deum renascuntur in infimis naturae gradibus ordinatus est. Legimus enim deceptum regem falso vaticinio pseudoprophetarum, et ita legimus, ut neque sine divino iudicio factum inveniamus, quoniam dignus erat ille sic decipi neque per eum angelum, quem deceptionis officium suscipere non deceret, sed per angelum erroris, qui sibi ultro tales partes imponi cum laetitia postulavit. Quibusdam enim Scripturarum locis apertius aliquid exponitur quod diligens et pius lector etiam in aliis locis, in quibus minus aperitur, intellegat. Deus enim noster sic ad salutem animarum divinos libros Sancto Spiritu moderatus est, ut non solum manifestis pascere, sed etiam obscuris exercere nos vellet. Ex hac igitur ineffabili atque sublimi rerum administratione, quae fit per divinam providentiam, quasi transcripta est naturalis lex in animam rationalem, ut in ipsa vitae huius conversatione moribusque terrenis homines talium distributionum imagines servent. Hinc est quod iudex damnatum percutere indignum sua persona et nefarium iudicat; eius tamen iussu hoc facit carnifex, qui pro sua cupiditate sic ordinatus est in officio, ut percutiat legum moderatione damnatum, qui posset etiam innocentem sua crudelitate percutere. Nam neque per se ipsum hoc iudex facit neque per principem vel advocatum aut aliquem in officio suo, cui tale ministerium non convenienter imponitur. Hinc est etiam quod irrationalibus animantibus utimur ad eas res, quas per homines agi nefarium est. Nam utique dignus est fur morsu lacerari; id tamen homo agit non per se ipsum aut per filium aut domesticum vel etiam per famulum suum, sed per canem, quam bestiam talia facere pro naturae gradibus decet. Cum igitur quosdam pati aliquid deceat, quod alios facere non deceat, ministeria quaedam sunt media, quibus digna iniunguntur officia, ut eis utens ipsa iustitia non solum talia pati quemque imperet, qualia pati eum decet, sed etiam his facientibus, quos talia facere non minus decet. Quapropter cum et Aegyptii deceptione digni essent, et populus Israel pro illa aetate generis humani in tali adhuc morum gradu constitutus esset, ut non indigne hostem deciperet, factum est ut iuberet Deus, vel potius pro illorum cupiditate permitteret, ut vasa aurea et argentea, quibus adhuc terreni regni appetitores inhiabant, et peterent ab Aegyptiis non reddituri et acciperent quasi reddituri. Quam et mercedem tam diuturni laboris atque operis pro talium animarum gradu non iniustam Deus esse voluit, et poenam illorum quos digne fecit amittere id quod reddere debuerunt. Non itaque Deus deceptor est, quod credere nefarium et impium esse quis non intellegat?, sed meritorum et personarum iustissimus distributor, faciens quaedam per se ipsum, quae illo solo digna sunt eique soli conveniunt, sicuti est illuminare animas et se ipsum eis ad perfruendum praebendo sapientes beatasque praestare, alia per servientem sibi creaturam integerrimis legibus pro meritis ordinatam, quaedam eorum iubens quaedam permittens, usque ad passerum administrationem, sicut Dominus in Evangelio dicit, et usque ad faeni decorem, usque ad numerum etiam capillorum nostrorum divina providentia pertendente atque veniente. De qua etiam dictum est: Pertendit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter.
Quod autem per animarum ministeria suis legibus servientia Deus puniat et dignis digna supplicia retribuat, cum ipse tranquillissimus maneat, apertissime ita scriptum est: Ipsum quoque qui puniri non debet,condemnare, exterum aestimas a tua virtute. Virtus enim tua iustitiae initium est; et ob hoc quod omnium Dominus es, omnibus te parcere facis. Virtutem enim tu ostendis, qui non crederis esse in virtute consummatus, sed in iis qui sciunt audaciam traducis. Tua autem Dominus virtutum, cum tranquillitate iudicas, et cum magna reverentia disponis nos.
Item quod primo in terrenis rebus fit gradus ad caelestem iustitiam, quae iam firmioribus imperatur, Dominus ostendit cum ait: Si in alieno fideles non fuistis, vestrum quis dabit vobis? Et quod pro suis gradibus animae docentur, et ipse Dominus demonstrat dicens: Multa habeo vobis dicere, sed nunc non potestis illa portare; et Apostolus cum ait: Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus. Lac vobis potum dedi non escam; neque enim poteratis, sed neque adhuc potestis, adhuc enim estis carnales. Quod ergo in istis secundum gradus suos actum est, hoc in universo genere humano agi cognoscimus, ut alia carnali populo, alia spiritali pro temporum congruentia iuberentur. Non ergo mirum si hostem decipi dignum decipere iussi sunt, qui erant adhuc digni hostem decipere. Non enim iam erant idonei quibus diceretur: Diligite inimicos vestros, sed tales erant quibus tantummodo dici oporteret: Diliges proximum tuum, et oderis inimicum tuum. Adhuc enim ille proximus quam late intellegendus esset, non erat temporis tradere. Inchoatio ergo quaedam facta est sub paedagogo, ut magistro perfectio servaretur, cum tamen idem Deus et paedagogum parvulis dederit, legem illam scilicet per famulum suum, et magistrum grandioribus, id est, Evangelium per Unicum suum.
- De eo quod scriptum est: Mihi autem adhaerere Deo bonum est
Omne quod est aut eodem modo semper est aut non. Et omnis anima omni corpore melior est; melius enim omne quod vivificat quam id quod vivificatur, corpus autem ab anima vivificari, non a corpore animam nemo ambigit. Quod autem corpus non est et tamen aliquid est, aut anima est aut ea melius aliquid. Deterius enim omni corpore nihil est, quia, et si materiam quis dixerit unde ipsum corpus fit, recte, quoniam caret omni specie, nihil dicitur. Rursus inter corpus et animam quod melius sit corpore deterius anima non invenitur. Si quid enim esset medium, aut vivificaretur ab anima aut vivificaret animam aut neutrum, aut vivificaret corpus aut vivificaretur a corpore aut neutrum. At quidquid vivificatur ab anima corpus est; si quid autem vivificat animam, melius est quam anima. Rursum quo vivificatur corpus anima est; quod vivificatur a corpore nihil est. Neutrum vero, id est, nullius vitae indigens nullamque vitam tribuens, aut omnino nihil est aut aliquid et corpore et anima melius. Sed utrum quid tale sit in rerum natura, alia quaestio est. Nunc interim ratio comperit nihil inter corpus et animam esse, quod sit corpore melius, anima deterius. Quod autem est omni anima melius, id Deum dicimus; cui quisquis eum intellegit iunctus est. Quod enim intellegitur verum est, nec omne quod creditur verum est. Quidquid autem verum est atque a sensibus et a mente seiunctum est, credi tantum, non tamen sentiri aut intellegi potest. Deo igitur iunctum est quod intellegit Deum. Intellegit autem rationalis anima Deum. Nam intellegit quod semper eiusdem modi est neque ullam patitur mutationem. At et corpus per tempus et locos, et anima ipsa rationalis, quod aliquando sapiens, aliquando stulta est, mutationem patitur. Quod autem semper eodem modo est, melius profecto est quam id quod non ita est. Nec quidquam est melius rationali anima nisi Deus. Cum igitur intellegit aliquid quod semper eodem modo sese habet, ipsum sine dubio intellegit. Haec autem est ipsa veritas. Cui quia intellegendo rationalis anima iungitur, et hoc bonum est animae, recte accipitur id esse quod dictum est: Mihi autem adhaerere Deo bonum est.
- De eo quod scriptum est: Sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae et adolescentulae quarum non est numerus
Denarius numerus potest significare universitatis scientiam. Quae si ad interiora et intellegibilia referatur, quae senario numero significantur, fit quasi decies sexies, quod est sexaginta; si ad terrena et corruptibilia, quae octonario numero significari possunt, fiunt decies octies, quod est octoginta. Reginae ergo sunt animae regnantes in intellegibilibus et spiritalibus; concubinae quae mercedem accipiunt terrenorum, de quibus dictum est: Acceperunt mercedem suam ; adolescentulae quarum non est numerus, quarum non est determinata scientia et diversis dogmatibus periclitari possunt, ut numerus, quod dictum est, significet certam et indubitatam confirmationem scientiae.
- De annis quadraginta sex aedificati templi Sex, novem, duodecim, decem et octo, haec in unum fiunt quadraginta quinque. Adde ergo ipsum unum, fiunt quadraginta sex; hoc sexies fiunt ducenti septuaginta sex. Dicitur autem conceptio humana sic procedere et perfici, ut primis sex diebus quasi lactis habeat similitudinem, sequentibus novem diebus convertatur in sanguinem, deinde duodecim diebus solidetur, reliquis decem et octo formetur usque ad perfecta lineamenta omnium membrorum, et hinc iam reliquo tempore usque ad tempus partus magnitudine augeatur. Quadraginta ergo quinque dies addito uno, quod significat summam, quia sex et novem et duodecim et decem et octo in unum coacti fiunt quadraginta quinque: addito ergo, ut dictum est, uno fiunt quadraginta sex. Qui cum fuerint multiplicati per ipsum senarium numerum, qui huius ordinationis caput tenet, fiunt ducenti septuaginta sex, id est, novem menses et sex dies, qui computantur ab octavo calendas aprilis, quo die conceptus Dominus creditur, quia eodem die etiam passus est, usque ad octavum calendas ianuarias, quo die natus est. Non ergo absurde quadraginta sex annis dicitur fabricatum esse templum, quod corpus eius significabat, ut quot anni fuerunt in fabricatione templi, tot dies fuerint in corporis dominici perfectione.
- De centum quinquaginta tribus piscibus 1. Omnia vestra, vos autem Christi, Christus autem Dei. Si a capite numerentur, inveniuntur unum, duo, tria, quattuor. Item: Caput mulieris vir, caput viri Christus, caput autem Christi Deus. Si eodem modo numerentur, inveniuntur similiter unum, duo, tria, quattuor. Porro unum et duo et tria et quattuor simul ducta fiunt decem. Quapropter disciplinam, quae insinuat conditorem Deum et conditam creaturam, recte significat denarius numerus. Et cum corpus perfectum atque inexterminabile subditur animae perfectae atque inexterminabili, rursusque ipsa subditur Christo et ille Deo, non tamquam dissimilis aut alterius naturae, sed tamquam Patri Filius, hoc totum eodem numero denario recte significatur, quod post resurrectionem corporis speratur futurum in aeternum. Et fortasse propterea qui conducuntur ad vineam denarium accipiunt mercedis nomine. Sicut autem unum et duo et tria et quattuor simul decem fiunt, sic unum et duo et tria et quattuor quater ducta quadraginta fiunt.
Si autem quaternarius numerus recte corpus significat propter quattuor notissimas naturas quibus constat siccam, humidam, frigidam et calidam, et quod progressio a puncto ad longitudinem, a longitudine ad latitudinem, a latitudine ad altitudinem soliditatem corporis facit, quae rursus quaternario numero continetur, non absurde intellegitur quadragenarius numerus temporalem dispensationem significare, quae pro salute nostra gesta est, cum Dominus corpus assumsit et visibiliter hominibus apparere dignatus est. Unum enim et duo et tria et quattuor, quae significant Creatorem et creaturam, quater ducta, id est, per corpus temporaliter demonstrata, fiunt quadraginta. Nam inter quattuor et quater hoc interest, quod quattuor in statu sunt, quater in motu. Ergo ut quattuor referuntur ad corpus, ita quater refertur ad tempus; insinuaturque sacramentum corporaliter et temporaliter gestum propter eos qui corporum amore implicati erant et temporibus subditi. Quadragenarius ergo numerus, ut dictum est, temporalem ipsam dispensationem non incongrue significare creditur. Et fortasse hoc est quod quadraginta dies Dominus ieiunavit, saeculi huius, quod motu corporum et temporibus agitur, ostendens inopiam; et quadraginta dies post resurrectionem cum discipulis fuit, hanc ipsam illis credo dispensationem temporalem, quam pro nostra salute gessit, insinuans. Quadragenarius autem numerus partibus suis, quae illum metiuntur, computatis usque ad quinquagenarium numerum pervenit, id ipsum commendans, quando quidem ipsae partes, quae illum metiuntur, aequales inter se sunt, quod cum aequitate administrata corporalis et visibilis temporaliter actio perfectionem homini comparat. Quae perfectio, sicut dictum est, denario numero significatur, sicut quadragenarius numerus aequalibus suis partibus in summam redactis denarium parit, quo ad quinquagenarium, sicut supra dictum est, pervenit. Unum enim, quod habent quadraginta quadragies, et duo, quod habent vicies, et quattuor, quod habent decies, et quinque, quod habent octies, et octo, quod habent quinquies, et decem, quod habent quater, et viginti, quod habent bis, simul ducta fiunt quinquaginta. Nullus enim alius numerus metiri per partes aequales quadragenarium numerum potest praeter hos quos enumeravimus et computatos ad quinquagenarium numerum perduximus. Peractis ergo Dominus quadraginta diebus post resurrectionem cum discipulis suis, id est, commendans eis quod pro nobis temporaliter gestum est, ascendit in caelum; et post alios decem dies misit Spiritum Sanctum, quo perficerentur spiritaliter ad invisibilia capienda qui visibilibus temporalibusque crediderant, ipsis videlicet decem diebus post quos misit Spiritum Sanctum eamdem perfectionem, quae per Spiritum Sanctum confertur, denario numero indicans, quem quadragenarius computatis aequalibus partibus suis edit et fit quinquagenarius, sicut temporali dispensatione cum aequitate administrata pervenitur ad perfectionem, quam denarius numerus significat, qui denarius simul cum quadragenario quinquagenarium facit. Ergo quoniam perfectio quae fit per Spiritum Sanctum, quamdiu adhuc in carne ambulamus, quamvis non vivamus carnaliter, cum ipsa temporali dispensatione copulatur, recte videtur quinquagenarius numerus ad Ecclesiam pertinere, sed iam purgatam atque perfectam, quae temporalis dispensationis fidem atque aeternitatis futurae spem caritate amplectitur, id est, quasi quadragenarium numerum denario copulat. Haec autem Ecclesia, ad quam pertinet quinquagenarius numerus, sive quia ex tribus generibus hominum eliquatur, Iudaeis et Gentibus et carnalibus Christianis, sive quia sacramento Trinitatis imbuitur, numero quo significatur ter ducto ad centenarium et quinquagenarium pervenit; quinquaginta enim ter ducta fiunt centum quinquaginta. Cui cum addideris ipsa tria, quia insigne et eminens debet esse quod in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti lavacro regenerationis abluitur, fiunt centum quinquaginta tres. Qui numerus piscium invenitur, quia in dexteram partem missa sunt retia et ideo magnos, id est, perfectos et regno caelorum aptos habet. Nam illa similitudo reticuli non in dexteram missi simul cepit bonos et malos, qui separantur in litore. Nunc enim intra retia praeceptorum et sacramentorum Dei in Ecclesia quae nunc est simul boni malique versantur. Fit autem separatio in fine saeculi tamquam in fine maris, id est, in litore, cum regnant iusti primo temporaliter, sicut in Apocalypsi scriptum est, deinde in aeternum in illa civitate quae ibi describitur, ubi iam conquiescente dispensatione temporali, quae quadragenario numero significatur, denarius remanet, quam mercedem sancti qui operantur in vinea percepturi sunt.
Potest etiam, si numerus iste consideretur, occurrere ad Ecclesiae sanctitatem, quae per Dominum nostrum Iesum Christum facta est, ut quoniam septenario numero creatura constat, cum ternarius animae et quaternarius corpori tribuitur, susceptio ipsa hominis dicatur tria septies, quia et Pater misit Filium, et Pater in Filio est, et dono Spiritus Sancti de virgine natus est. Et haec sunt tria, Pater et Filius et Spiritus Sanctus: Septies autem ipse homo temporali dispensatione susceptus, ut fieret sempiternus. Fit ergo summa numeri viginti unum, id est, tria septies. Haec autem hominis susceptio ad liberationem valuit Ecclesiae, cui caput est. At ipsa Ecclesia propter animam et corpus in eodem septenario numero repperitur. Ducantur itaque viginti unum item septies propter eos qui per hominem dominicum liberantur, et fiunt centum quadraginta septem. Cui additur senarius numerus signum perfectionis, quia partibus suis quae illum metiuntur constat, ita ut nihil minus nihil amplius inveniatur. Metitur quippe illum unum, quod habet sexies, et duo quod habet ter, et tria quod habet bis, quae simul ducta, unum et duo et tria, sex fiunt. Quod fortassis ad illud etiam sacramentum pertineat, quod Deus sexta die perfecit omnia opera sua. Ad centum igitur et quadraginta septem cum sex addideris, quod signum perfectionis est, fiunt centum quinquaginta tres. Qui numerus piscium invenitur, posteaquam iussu Domini in dexteram partem missa sunt retia, ubi peccatores, qui ad sinistram pertinet, non inveniuntur.
- De Ioanne Baptista 1. Ioannes Baptista, considerata Scriptura quae de illo in Evangelio legitur, multis probabilibus documentis non absurde creditur prophetiae gestare personam, et eo maxime quod de illo Dominus dicit: Plus quam propheta. Hic siquidem totius prophetiae, quae ab exordio generis humani usque ad adventum Domini de Domino facta est, imaginem gestat. Est autem Evangelii persona in ipso Domino, quae per prophetiam praenuntiabatur, cuius augetur praedicatio per universum orbem terrarum ab ipso Domini adventu, prophetia autem minuitur postquam id quod praenuntiabat advenit. Itaque Dominus dicit: Lex et prophetae usque ad Ioannem Baptistam; abhinc regnum Dei praedicatur; et Iohannes ipse: Illum, inquit, oportet crescere, me autem minui. Quod et diebus quibus nati sunt et mortibus quibus passi sunt figuratum est. Nascitur namque Ioannes ex quo dies incipiunt minui; nascitur Dominus ex quo dies incipiunt crescere. Capite ille minuitur dum occiditur, hic vero attollitur cruce. Postquam ergo prophetia ipsa in Ioanne constituta digito ostendit praesentem, quem venturum ab exordio generis humani cecinerat, incipit minui, atque inde crescere praedicatio regni Dei. Et ideo baptizavit Iohannes in poenitentiam; finitur enim vetus vita usque ad poenitentiam, atque inde incipit nova.
Non autem tantum in his qui proprie prophetae appellati sunt, sed in ipsa historia Veteris Testamenti prophetia non silere colligitur ab eis qui pie quaerunt, et ad haec investiganda divinitus adiuvantur. Maxime tamen illis evidentioribus rerum figuris apparet: quod Abel iustus a fratre interficitur et Dominus a Iudaeis; quod arca Noe tamquam in diluvio saeculi Ecclesia gubernatur; quod Isaac immolandus ducitur, et aries pro illo in sentibus tamquam crucifixus agnoscitur; quod in duobus Abrahae filiis, uno de ancilla altero de libera, duo Testamenta intelleguntur; quod duo populi in geminis Esau et Iacob praemonstrantur; quod Ioseph a fratribus persecutionem passus ab alienis honoratur, sicut Dominus a Iudaeis persequentibus occisus apud Gentes clarificatus est. Longum est singula commemorare, cum ita concludat Apostolus et dicat: Haec autem in figura contingebant eis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum devenit. Finis autem saeculorum tamquam senectus veteris hominis, cum totum genus humanum tamquam unum hominem constitueris, sexta aetate signatur, qua Dominus venit. Sunt enim aetates sex etiam in uno homine: infantia, pueritia, adolescentia, iuventus, gravitas et senectus. Prima itaque generis humani aetas est ab Adam usque ad Noe, secunda a Noe usque ad Abraham, qui articuli evidentissimi sunt et notissimi, tertia ab Abraham usque ad David, sic enim Matthaeus evangelista partitur; quarta a David usque ad transmigrationem in Babyloniam; quinta a transmigratione in Babyloniam usque ad adventum Domini. Sexta ab adventu Domini usque ad finem saeculi speranda est, qua exterior homo tamquam senectute corrumpitur, qui etiam vetus dicitur, et interior renovatur de die in diem. Inde requies sempiterna est, quae significatur sabbato. Huic rei congruit quod homo sexto die factus est ad imaginem et similitudinem Dei. Nemo autem ignorat hominum vitam iam aliquid administrantem cognitione et actione fulciri. Nam et actio temeraria est sine cognitione et sine actione ignava cognitio. Sed prima vita hominis, cui nulla administratio recte creditur, quinque corporis sensibus dedita est, qui sunt visus, auditus, olfactus, gustus, tactus. Et ideo primae duae aetates generis humani denis generationibus definiuntur, tamquam infantia et pueritia, quinario scilicet geminato, quoniam generatio utroque sexu propagatur. Sunt ergo generationes decem ab Adam usque ad Noe, et inde usque ad Abraham aliae decem, quas duas aetates infantiam et pueritiam generis humani esse diximus. Adolescentia vero et iuventus et gravitas, id est, ab Abraham usque ad David, et inde usque ad transmigrationem in Babyloniam, et inde usque ad adventum Domini, quattuor denis generationibus figurantur, septenario geminato ad eamdem rationem utriusque sexus, cum quinario, qui est in sensibus corporis, actio et cognitio addita fuerit. Senectus autem solet etiam tantum tenere temporis, quantum reliquae omnes aetates. Nam cum a sexagesimo anno senectus dicatur incipere, et possit humana vita usque ad centum viginti annos pervenire, manifestum est solam senectutem posse tam longam esse quam omnes priores aetates. Aetas igitur ultima generis humani, quae incipit a Domini adventu usque ad finem saeculi, quibus generationibus computetur incertum est. Et hoc utiliter latere Deus voluit, sicut in Evangelio scriptum est, et Apostolus attestatur dicens diem Domini tamquam furem nocte esse venturum.
Sed tamen sexta aetate visitatum esse genus humanum humili Domini adventu superius distinctis generationibus edocetur. Qua visitatione incipit manifestari prophetia, quae superioribus quinque aetatibus latebat. Cuius prophetiae personam quoniam Iohannes gestabat, ut supra dictum est, ideo ex senibus parentibus nascitur, tamquam senescente saeculo prophetia illa innotescere incipiat, et quinque mensibus se occultat mater eius, sicut scriptum est: Occultabat se Elisabeth mensibus quinque. Sexto autem mense visitatur a Maria matre Domini, et exultat infans in utero, tamquam primo adventu Domini, quo in humilitate dignatus est apparere, prophetia manifestari incipiat, sed tamquam in utero, id est, nondum tam evidenter, ut omnes sicut in luce manifestam esse fateantur, quod futurum credimus secundo adventu Domini, quo in claritate venturus est, cuius adventus praecursor speratur Helias, sicut huius Ioannes fuit. Et ideo dicitur a Domino: Helias iam venit, et multa ei homines fecerunt; et, si vultis scire, ipse est Iohannes Baptista, qui venturus est. Quia in eodem spiritu et in eadem virtute, tamquam praecedentis praeconis officio, et hic iam venit et ille venturus est. Propterea et istum Ioannem per spiritum, quo pater eius vates impletus est, dicitur praecursorem Domini futurum in spiritu et virtute Heliae. Peractis autem Maria cum Elisabeth mensibus tribus discedit. Quo numero mihi videtur significari fides Trinitatis et Baptisma in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, quo per humilem Domini adventum genus humanum imbuitur et futuro adventu claritatis eius excolitur.
- De decem virginibus 1. Inter parabolas a Domino dictas solet quaerentes multum exercere ista quae de decem virginibus posita est. Et multi quidem hinc multa senserunt quae non sint praeter fidem; sed quomodo partibus eius omnibus conveniat expositio, id elaborandum est. Legi etiam in quadam Scriptura ex earum genere quae apocryphae nominantur quod non sit contra catholicam fidem, sed huic loco mihi minus congruere visum est, consideranti omnes huius similitudinis partes. De qua tamen expositione temere nihil audeo iudicare, ne forte non eius inconvenientia mihi angustias fecerit, sed mea tarditas eius convenientiam non invenerit. Quid autem mihi videatur non absurde hoc loco accipi, quantum potero breviter et diligenter exponam.
Interrogatus igitur Dominus noster secreto a discipulis de consummatione saeculi inter multa alia quae locutus est hoc quoque dixit: Tunc simile aestimabitur regnum caelorum decem virginibus, quae acceperunt lampades suas et venerunt obviam sponso. Quinque autem ex eis erant fatuae et quinque prudentes. Sed quinque fatuae acceptis lampadibus suis non sumpserunt oleum secum; prudentes autem acceperunt oleum secum in vasis suis cum lampadibus. Tardante autem sponso, dormierunt omnes. Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, surgite obviam ei. Tunc surrexerunt illae virgines, et aptaverunt lampades suas. Et dixerunt illae stultae ad sapientes: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae extinguuntur. Responderunt autem sapientes dicentes: Ne forte non sufficiat nobis et vobis; ite potius ad vendentes et emite vobis. Et dum eunt emere venit sponsus, et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est ianua. Novissime autem veniunt reliquae virgines dicentes: Domine, Domine, aperi nobis. At ille respondens ait: Amen dico vobis, nescio vos. Vigilate ergo, quia nescitis diem neque horam. Decem utique virginum quod quinque admittuntur quinque excluduntur, bonorum et malorum discretionem significat. Quapropter si virginitatis nomen honorabile est, cur receptis exclusisque commune est? Deinde quid sibi vult numerus in utraque parte quinarius? Quid autem significat oleum? Mirum videtur quod sapientes petentibus non communicant, cum et invidere fas non sit eas quae ita perfectae sunt, ut a sponso recipiantur, quo nomine nullo dubitante Dominus Iesus Christus significatur, et misericordes esse oporteat ad praestandum ex eo quod habent, praescribente illa sententia eiusdem Domini dicentis: Omni poscenti te, tribue. Quid est, autem quod possit dando non sufficere utrisque? Haec maxime augent quaestionis difficultatem; quamquam et cetera diligenter considerata, ut omnia in unam rationem concurrant, nihilque in unam partem dicatur quod impediat aliam, magna cautio est adhibenda.
Videntur itaque mihi quinque virgines significare quinquepartitam continentiam a carnis illecebris. Continendus est enim animi appetitus a voluptate oculorum, a voluptate aurium, a voluptate olfaciendi, gustandi, tangendi. Sed quia ista continentia partim coram Deo fit, ut illi placeatur in interiore gaudio conscientiae, partim coram hominibus, tantum ut gloria humana capiatur, quinque dicuntur sapientes et quinque stultae, utraeque tamen virgines, quia utraeque continentes, quamvis diverso fomite gaudeant. Lampades autem sunt, quia manibus gestantur, opera quae secundum istam continentiam fiunt. Dictum est autem: Luceant opera vestra coram hominibus. Omnes vero acceperunt lampades suas et venerunt obviam sponso. Intellegendum est ergo Christi nomine censeri de quibus agitur; non enim possunt qui Christiani non sunt sponso Christo venire obviam. Sed quinque fatuae acceptis lampadibus suis, non sumpserunt oleum secum. Multi enim, quamvis de Christi bonitate plurimum sperent gaudium tamen non habent, dum continenter vivunt, nisi in laudibus hominum. Non ergo habent oleum secum. Nam ipsam laetitiam oleo significari arbitror. Propterea unxit te, inquit, Deus, Deus tuus oleo exultationis. Qui autem non propterea gaudet, quia Deo intrinsecus placet, non habet oleum secum. Prudentes autem acceperunt oleum secum in vasis cum lampadibus suis, id est, laetitiam bonorum operum in corde atque conscientia posuerunt. Sic et Apostolus monet: Probet autem se homo, inquit, et tunc in semet ipso habebit gloriam et non in altero . Tardante autem sponso dormierunt omnes, quia ex utroque genere continentium hominum, sive eorum qui coram Deo exultant, sive eorum qui in laudibus hominum adquiescunt, moriuntur hoc intervallo temporis donec sub adventu Domini fiat resurrectio mortuorum. Media autem nocte, id est, nullo sciente aut sperante; quippe cum ipse Dominus dicat: De die autem illa et hora nemo scit, et Apostolus: Dies Domini tamquam fur in nocte ita veniet, ex quo significatur eum penitus latere, cum venerit: Clamor factus est: Ecce sponsus venit, surgite obviam ei . In ictu oculi et in novissima tuba omnes resurgemus. Ergo surrexerunt omnes virgines illae, et aptaverunt lampades suas, id est, rationes reddendas operum suorum. Oportet enim nos exhiberi ante tribunal Christi, ut illic recipiat unusquisque quod gessit in corpore, sive bonum sive malum. Et dixerunt stultae ad sapientes: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae extinguuntur. Quorum enim facta aliena laude fulciuntur, eadem subtracta deficiunt; et de consuetudine id semper inquirunt, unde gaudere animus solet. Itaque hominum, qui corda non vident, testimonium volunt habere apud Deum, qui cordis inspector est. Sed quid responderunt sapientes? Ne forte non sufficiat nobis et vobis. Unusquisque enim pro se rationem reddet, nec alieno testimonio quisquam adiuvatur apud Deum, cui secreta cordis apparent; et vix sibi quisque sufficit, ut ei testimonium perhibeat conscientia sua. Quis enim gloriabitur mundum se habere cor? Inde est quod Apostolus dicit: Mihi minimum est, ut a vobis iudicer aut ab umano die, sed neque me ipsum iudico. Quapropter cum de se ipso quisque aut non omnino aut vix possit veram ferre sententiam, quomodo potest de alio iudicare, cum sciat nemo quid agatur in homine nisi spiritus hominis? Ite magis ad vendentes et emite vobis. Non consilium dedisse putandae sunt, sed crimen earum ex obliquo commemorasse. Vendunt enim oleum adulatores, qui sive falsa sive ignorata laudando animas in errorem mittunt, et eis vana gaudia tamquam fatuis conciliando aliquam de his mercedem sive ciborum sive pecuniae sive honoris sive alicuius commodi temporalis accipiunt, non intellegentibus quod dictum est: Qui vos felices dicunt, in errorem vos mittunt. Melius est autem obiurgari a iusto quam a peccatore laudari. Emendabit me, inquit, iustus in misericordia et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Ite ergo ad vendentes et emite vobis, id est, videamus nunc, quid vos adiuvant qui vobis laudes vendere consuerunt et vos in errorem inducere, ut non coram Deo, sed ab hominibus gloriam quaereretis. Euntibus autem illis emere venit sponsus, id est, inclinantibus se illis in ea quae foris sunt et solita gaudia requirentibus, quia gaudia interna non noverant, venit ille qui iudicat, et quae paratae erant, id est, quibus bonum coram Deo testimonium conscientia perhibebat, intraverunt cum eo ad nuptias, id est, ubi munda anima puro et perfecto sempiternoque Dei verbo fecundanda copulatur. Et clausa est ianua, id est, receptis illis qui sunt in angelicam vitam immutati. Omnes enim resurgemus, inquit, sed non omnes immutabimur: clausus est aditus ad regnum caelorum. Non enim post iudicium patet precum aut meritorum locus. Novissime autem veniunt reliquae virgines dicentes: Domine, Domine, aperi nobis. Non dictum est quod emerint oleum, et ideo intellegendae sunt nullo iam remanente de alienis laudibus gaudio in angustiis et magnis afflictionibus redire ad implorationem Dei; sed magna est eius severitas post iudicium cuius ante iudicium ineffabilis misericordia praerogata est. Itaque respondens ait: Amen dico vobis quod nescio vos, ex illa scilicet regula, qua non habet ars Dei, hoc est sapientia Dei, ut intrent in gaudium eius qui non coram Deo, sed ut placerent hominibus visi sunt aliquid secundum praecepta eius operari; atque ita concludit: Vigilate ergo, quia nescitis diem neque horam, non modo illius ultimi temporis, quo venturus est sponsus, sed suae quisque dormitionis diem et horam nescit. Quisquis autem paratus est usque ad somnum, id est, usque ad mortem quae omnibus debetur, paratus invenietur etiam, cum illa vox media nocte sonuerit, qua omnes evigilaturi sunt.
Quod vero sponso dixit obviam venire virgines, sic intellegendum puto, ut ex ipsis virginibus constet ea quae dicitur sponsa, tamquam si omnibus Christianis in Ecclesiam concurrentibus filii ad matrem concurrere dicantur, cum ex ipsis filiis congregatis constet ea quae dicitur mater. Nunc enim desponsata est Ecclesia, et virgo est ad nuptias perducenda, id est, cum se continet a corruptione saeculari; illo autem tempore nubet, quo universa mortalitate praetereunte immortali coniunctione fetatur. Desponsavi, inquit, vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Vos, inquit, virginem, a plurali ad singularem concludens. Ideo et virgines dici possunt et virgo. Cur autem quinque dictae sint, ut mihi videtur, expositum est. Sed videmus nunc in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; et nunc ex parte, tunc autem ex toto. Ipsum autem in aenigmate et ex parte nunc in Scripturis aliquid cernere, quod tamen sit secundum catholicam fidem ex illo pignore contingit, quod accepit virgo Ecclesia humili adventu sponsi sui, cui illo ultimo adventu, cum veniet in claritate, nuptura est, cum iam facie ad faciem contuebitur. Dedit enim nobis pignus Spiritum Sanctum, sicut dicit Apostolus. Et ideo ista expositio nihil certum intuetur, nisi ut secundum fidem sit, neque aliis praeiudicat, quae nihilo minus secundum fidem esse potuerint.
- De die autem illo et hora nemo scit, neque angeli caelorum, neque Filius hominis nisi Pater solus Sicut scire Deus dicitur etiam cum scientem facit, sicut scriptum est: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum. Non enim sic dictum est, quasi nesciat Deus, sed ut ipsi sciant, quantum in Dei dilectione profecerint, quod nisi tentationibus quae accidunt non plene ab hominibus agnoscitur; et ipsum tentat pro eo positum est, quod tentari sinit. Sic et cum dicitur nescire aut pro eo dicitur quod non approbat, id est, in disciplina et doctrina sua non agnoscit, sicut dictum est: Nescio vos, aut pro eo quod utiliter nescientes facit, quod scire inutile est. Ideo bene accipitur et quod dictum est solum scire Patrem sic dictum esse quia facit Filium scire, et quod dictum est nescire Filium sic dictum esse quia facit nescire homines, id est, non eis prodit quod inutiliter scirent.
- De eo quod scriptum est in Evangelio, turbas Dominum in monte pavisse de panibus quinque 1. Quinque panes hordeacei, quibus in monte Dominus turbas pavit, significant veterem legem, sive quia nondum spiritalibus, sed adhuc carnalibus data est, id est, quinque corporis sensibus deditis, nam et ipsae turbae quinque milia hominum fuerunt, sive quia per Moysen lex ipsa data est; Moyses enim quinque libros scripsit. Et quod hordeacei erant panes, bene significant vel ipsam legem, quae ita data erat, ut in ea vitale animae alimentum corporalibus sacramentis obtegeretur; hordei enim medulla tenacissima palea tegitur, vel ipsum populum nondum expoliatum carnali desiderio, quod tamquam palea cordi eius inhaerebat, id est, nondum corde circumcisum, ita ut nec tritura tribulationum, cum per deserta quadraginta annis duceretur, intellectu revelato carnalia integumenta deponeret, sicut neque hordeum areae tritura illo paleari tegmine exuitur. Itaque illi populo congruenter lex talis data est.
Duo autem pisces, qui saporem suavem pani dabant, duas illas personas videntur significare, quibus populus ille regebatur, ut per eas consiliorum moderamen acciperet, regiam scilicet et sacerdotalem, ad quas etiam sacrosancta illa unctio pertinebat. Quarum officium erat procellis ac fluctibus popularibus numquam frangi atque corrumpi, et violentas turbarum contradictiones tamquam adversantes undas saepe disrumpere, interdum eis custodita sua integritate cedere, prorsus more piscium tamquam in procelloso mari, sic in turbulenta populi administratione versari. Quae tamen duae personae Dominum nostrum praefigurabant; ambas enim solus ille sustinuit, et non figurate, sed proprie solus implevit. Nam et rex noster est Iesus Christus, qui nobis pugnandi et vincendi demonstravit exemplum, in carne mortali peccata nostra suscipiens, tentationibus inimici neque illecebrosis neque terribilibus cedens, postremo exuens se carnem, principatus et potestates expolians fiducialiter et triumphans eas in semet ipso. Itaque ipso duce ab oneribus et laboribus huius peregrinationis nostrae tamquam ab Aegypto liberamur, et persequentia nos peccata sacramento baptismatis nobis evadentibus obruuntur; et quamdiu in spe sumus eius promissionis quam nondum videmus, tamquam per deserta ducimur consolante nos in Sanctis Scripturis verbo Dei sicut illos manna de caelo. Eodem ipso duce in Ierusalem caelestem tamquam in terram promissionis introduci nos posse praesumimus, et in aeternum ibi regnante ipso et custodiente servari. Ita Dominus noster Iesus Christus rex noster ostenditur. Ipse est etiam sacerdos noster in aeternum secundum ordinem Melchisedech, qui se ipsum obtulit holocaustum pro peccatis nostris, et eius sacrificii similitudinem celebrandam in suae passionis memoriam commendavit, ut illud quod Melchisedech obtulit Deo iam per orbem terrarum in Christi Ecclesia videamus offerri. Ergo quoniam rex noster peccata nostra suscepit, ut nobis pugnandi et vincendi demonstraret exemplum, eorundem peccatorum susceptionem regiamque personam Mattheus evangelista significans, generationem eius quae est secundum carnem ab Abraham suscipiens, qui pater est populi fidelis, et successionem prolis deorsum versus enumerans pervenit ad David, in quo regni stabilimentum manifestissimum apparet, atque inde per Salomonem, natum de illa in qua pater eius peccaverat, stirpem regiam prosecutus usque ad Domini generationem perducit. Lucas vero alius evangelista, quoniam et ipse generationem Domini quae secundum carnem est, sed in sacerdotali persona explicandam suscepit, ad quam personam pertinet mundatio et abolitio peccatorum, non a principio libri sicut Matthaeus, sed ab illo loco ubi baptizatus est Iesus, ubi peccatorum nostrorum mundationem praefiguravit, incipit parentum eius originem gradatim prosequi, neque deorsum versus sicut ille qui eum ad susceptionem peccatorum tamquam descendentem ostendebat, sed sursum versus tamquam is qui eum post abolitionem peccatorum tamquam ascendentem insinuabat, nec eos parentes, quos ille nominans. Alia enim erat origo sacerdotalis, quae per unum ex filiis David, sicuti assolet, de tribu sacerdotali matrimonium sortientem effecerat, ut Maria de utraque tribu, id est, de regia et de sacerdotali, cognationem duceret. Nam et quando censiti sunt Ioseph et Maria, scriptum est eos fuisse de domo, id est, de genere David. Et Elisabeth, quae nihilo minus cognata Mariae scribitur, erat de tribu sacerdotali. Sicut autem Matthaeus, qui tamquam descendentem ad suscipienda peccata nostra regem Christum insinuat, per Salomonem a David descendit, quia Salomon de illa in qua David peccaverat natus est, ita Lucas, qui tamquam ascendentem post abolitionem peccatorum sacerdotem Christum insinuat, per Nathan ascendit ad David quia Nathan propheta missus erat, cuius correptione David ipsius peccati abolitionem poenitendo impetravit. Itaque posteaquam transiit Lucas personam David non dissonat a Matthaeo in nominibus generationum. Nam eos nominat ascendens a David usque ad Abraham, quos ille descendens ab Abraham usque ad David. A David enim in duas familias, regiam et sacerdotalem, origo illa distributa est, quarum duarum familiarum, sicut dictum est, regiam descendens Matthaeus, sacerdotalem ascendens Lucas secutus est, ut Dominus noster Iesus Christus, rex et sacerdos noster, et cognationem duceret de stirpe sacerdotali, et non esset tamen de tribu sacerdotali, hoc est de tribu Levi, sed esset de tribu Iuda, hoc est de tribu David, ex qua tribu nemo intendit altari. Ideo et filius David maxime dicitur secundum carnem quia et Lucas ascendens et Matthaeus descendens in David sibi obviam facti sunt. Oportebat enim ut evacuaturus sacrificia quae secundum ordinem Aaron in Levitico sacerdotio fiebant non esset de tribu Levi, ne ad ipsam tribum et ad ipsum sacerdotium, quod temporaliter umbra erat futuri, pertinere videretur mundatio peccatorum, quam Dominus oblatione holocausti sui, quod in veteri sacerdotio figurabatur, implevit. Et holocausti eius imaginem ad memoriam passionis suae in Ecclesia celebrandam dedit, ut esset sacerdos in aeternum, non secundum ordinem Aaron, sed secundum ordinem Melchisedech. Cuius rei sacramentum diligentius adhuc considerari potest; sed propter duos pisces, in quibus duas personas, regiam et sacerdotalem, figuratas esse diximus, hactenus hinc tractatum esse sufficiat.
Quod autem super fenum turba illa discubuit, significat eos qui Testamentum Vetus acceperant, quia regnum eis temporale et Ierusalem temporalis promittebatur, in spe carnali collocatos fuisse; omnis enim caro fenum, et claritas hominis ut flos feni. Quod autem de reliquiis fragmentorum duodecim cofini bucellarum repleti sunt, significat de ipsius legis adapertione et disputatione, quam Iudaei reliquerant et deseruerant, repletos fuisse discipulos Domini, in quibus duodenarius numerus principatum tenet. Nondum enim erat scriptura Novi Testamenti, quando Dominus quasi frangendo et aperiendo quod durum et clausum erat in lege discipulos implevit, cum eis post resurrectionem aperuit Scripturas veteres, incipiens a Moyse et omnibus prophetis, interpretans illis in omnibus Scripturis quae de ipso erant. Nam et tunc eum duo illorum in panis fractione cognoverunt.
Et ideo secunda pastio populi, quae de septem panibus facta est, ad Novi Testamenti praedicationem recte intellegitur pertinere. Non enim ab aliquo evangelista dictum est quod isti panes hordeacei fuerint, sicut de illis quinque dixit Iohannes. Haec ergo pastio de panibus septem ad gratiam pertinet Ecclesiae, quae notissima illa septenaria Sancti Spiritus operatione cognoscitur. Et ideo non hic duo pisces fuisse scribuntur sicut in veteri lege, ubi duo soli unguebantur, rex et sacerdos, sed pauci pisces, id est, qui primi Domino Iesu Christo crediderunt, et in eius nomine uncti sunt, et missi ad praedicationem Evangelii, et ad sustinendum turbulentum mare huius saeculi, ut pro ipso magno pisce, id est, pro Christo, legatione fungerentur, sicut Paulus apostolus dicit. Neque in ipsa turba quinque milia hominum fuerunt sicut illic, ubi carnales legem accipientes, id est, quinque carnis sensibus dediti significantur, sed quattuor milia potius, quo numero significantur spiritales propter quattuor animi virtutes, quibus in hac vita spiritaliter vivitur, prudentiam, temperantiam, fortitudinem, iustitiam. Quarum prima est cognitio rerum appetendarum et fugiendarum, secunda refrenatio cupiditatis ab his quae temporaliter delectant, tertia firmitas animi adversus ea quae temporaliter molesta sunt, quarta quae per ceteras omnes diffunditur, dilectio Dei et proximi.
Sane et ibi quinque milia et hic quattuor milia exceptis mulieribus et pueris fuisse memorantur, quod mihi videtur ad hoc pertinere, ut intellegamus et in populo Veteris Testamenti fuisse quosdam infirmos ad implendam iustitiam quae secundum legem est, in qua iustitia apostolus Paulus sine querela conversatum se esse dicit, fuisse item alios qui facile seducerentur in cultum idolorum. Quae duo genera, id est, infirmitatis et erroris, mulierum et puerorum nominibus figurata sunt. Infirmus est enim sexus mulierum ad actionem et facilis ad lusum pueritia. Quid autem lusui puerili tam simile est quam idola colere, quando et Apostolus ad hoc retulit hoc genus superstitionis, cum ait: Neque idolis serviamus quemadmodum quidam eorum, sicut scriptum est: Sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere? Mulieribus ergo similes erant qui in laboribus exspectationis, quo usque ad promissa Dei pervenirent, non viriliter perseverantes tentaverunt Deum, pueris autem qui sederunt manducare et bibere et surrexerunt ludere. Non solum autem ibi, sed etiam in populo Novi Testamenti qui non perdurant occurrere in virum perfectum vel infirmitate virium vel mentis levitate mulieribus et pueris comparandi sunt. Nam illis dicitur: Si tamen initium substantiae eius usque in finem firmum retineamus, illis autem: Nolite pueri effici sensibus, sed malitia infantes estote, ut sensibus perfecti sitis. Et ideo neque in Veteri neque in Novo Testamento tales admittuntur ad numerum; sed sive ibi quinque milia sive hic quattuor milia, exceptis mulieribus et pueris fuisse dicuntur.
Quamvis vero et illic et hic propter ipsum Christum, qui assidue in Scripturis mons appellatur, congruenter in monte uterque populus pasceretur, hic tamen non in feno discumbitur sed in terra. Ibi enim celsitudo Christi propter carnales homines et Ierusalem terrenam carnali spe et desiderio tegitur, hic autem remota omni cupiditate carnali convivas Novi Testamenti spei permanentis firmamentum tamquam ipsius montis soliditas, nullo feno interposito continebat.
Et quoniam rectissime dicit Apostolus: Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur; hoc significare videtur et Dominus, cum dicit de his quos quinque panibus pasturus erat: Non opus habent ire; sed date illis vos manducare. Sub his enim verbis figuraliter tamquam custodiendi detinentur, cum hoc admonuissent discipuli, ut dimitteret eos. Huius vero turbae, quae ad septem panes pertinet, ultro misereri se dicit, quod iam tertius dies esset, ex quo ei ieiuni adhaesissent. In toto enim saeculo generis humani tertium tempus est, quo fidei christianae gratia data est; primum est ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia; et quoniam quartum adhuc restat, quo ad plenissimam pacem Ierusalem caelestis venturi sumus, quo tendit quisquis recte credit in Christum, propterea se dicit turbam illam reficere Dominus, ne deficiant in via. Ista enim dispensatio, qua nobis Dominus temporaliter et visibiliter in homine apparere dignatus est et dedit nobis pignus Spiritum Sanctum, cuius operatione septenaria vegetaremur, apostolica auctoritate quasi paucorum piscium sapore coniuncto: haec ergo dispensatio quid aliud agit, nisi ut ad palmam supernae vocationis sine defectu virium pervenire possimus? Per fidem enim ambulamus non per speciem. Et ipse apostolus Paulus nondum se dicit comprehendisse regnum Dei: Sed ea quae retro sunt oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor, inquit, ad palmam supernae vocationis. Verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus, quia tertio die Domino adhaerentes et ab illo pasti non deficiemus in via.
Etiam hic sane perveniri ad comedendi finem non potuit, sed relictae sunt escae. Non enim frustra de futuro dictum est: Putas veniet Filius hominis et inveniet fidem super terram? Et credo ita futurum propter mulieres et pueros. Sed tamen reliquiae fragmentorum septem sportas impleverunt, ad quas Ecclesia septiformis, quae in Apocalypsi etiam describitur, pertinet, id est, omnis qui perseveraverit usque in finem. Ille enim qui dixit: Putas veniet Filius hominis et inveniet fidem super terram?, significavit quidem in extremo convivii relinqui posse et deseri escas suas, sed quoniam ipse item dixit: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit, significavit non defuturam Ecclesiam, quae septenario numero eosdem septem panes abundantius recipiat, et latitudine cordis quae ipsam perseverantiam in sportis videtur significare contineat.
Chapter 2 of 5