Caput I. De statu qusestionis, et erroribus hxreticorum
Quod igitur ad primum attinet cum quaerimus, sitne conjugium sacramentum proprie dictum Testamenti novi, id quadrimus,
utrum conjugium, praeter civilem contractum viri et fccminae ad propagandam, et educandam prolem institutum, sit etiam signum, seu symbolum externum religionis, cui sit annexa promissio gratiae justificantis, idque cx divina institutione. Nam in haec generali definitione fere conveniunt omnes, tum Gatholici, tum Haeretici. Certe Lutherani, et Calvinistae. cum quibus potissimum agimus, non negant sacramenta esse novae legis proprie dicta, ubi tria illa inveniuntur, symbolum externum, promissio gratiae, et mandatum, sive institutio divina.
Jam vero permulti omnibus fere saeculis, aliquid horum trium in Matrimonio desiderari, et ea de causa Matrimonium sacramentum non esse censuerunt.
Veteres haeretici, Simon, Saturninus, Gnostici, Manichaei, et alii, Matrimonium a Deo non esse, proinde nec sacramentum esse docuerunt. Simon Magus, haereticorum omnium princeps, turpitudinem introduxit indifferenter utendi foeminis, S. Augustino teste, lib. de haeresibus, cap. 1. 'Saturninus, Simonis discipulus, aperte asseruit, nubere, et liberos gignere, a Diabolo esse, teste Irenaeo lib. i. cap. 22. Marcionem in eadem haeresi fuisse, ut nuptias illicitas esse crederet, testatur S. Hieronymus in i. libro contra Jovinianum.
Tatianum S. Justini quondam auditorem, ejusdem haeresis patronum facit Irenaeus. lib. l. cap. 30. atque inde Encratitae orti sunt, de quibus vide Epiphanium haeresi 46. et Augustinum haeresi 25. ubi Augustinus, cum dicit, Encratitas schismaticos Tatianistarum esse apud Epiphanium, respexisse videtur ad anacephaleosim ejusdem Epiphanii, ubi Encratitae dicuntur, avulsio quaedam a secta Tatiani. Fortasse addiderunt aliquid repugnans aliis dogmatibus Tatiani, et ideo schismatici dici potuerunt: nam alioqui et ipse Epiphanius loco notato, et Hieronymus lib. i. contra Jovinianum, Tatianum Encratitarum principem faciunt.
Eamdem haeresim tribuit Adamianis S. Augustinus haeres. 31, eamdem Manichaeis, haer. 46. idem auctor. Eamdem Eustathianis tribuit Socrates lib. ii. histor. cap. 33. Eamdem Priscillianistis tribuit S. Leo epist. 91. ad Turbium. Eamdem Apostolicis quibusdam, seu potius Apostaticis S. Bernardus serm. 66. in Cantica. Eamdem denique tribuit Albigensibus S. Antoninus in summa Theologica, par. 4. tit. 11. cap. 2. §. 5.
Nostri vero temporis haeretici non negant, Matrimonium esse licitum, et a Deo vero institutum, sed negant esse symbolum, cui sit annexa promissio gratiae justificantis; et ex hoc potissimum capite, Sacramenti rationem illi convenire non posse colligunt.
Lutherus in lib. de captivit. Babyl, cap.
de Matrimonio, contendit in Matrimonio neque signum a Deo institutum, neque gratiae promissionem esse. Calvinuslib. iv. Instit. cap. 19. §. 34. non magis Sacramenti rationem Matrimonio convenire affirmat, quam agriculturae, aut tonstrinae, aut sutoriae arti. Philippus in Locis, tit. de conjugio, et Kemnitius in 2. par. Exam. Tridentini Concilii a pag. 1204. usque ad finem, agnoscunt in Matrimonio Dei mandatum, et promissionem gratiae, sed non gratiae justificantis, et reconciliantis hominem Deo; et ideo negant sacramentum proprie dici posse Matrimonium eo modo, quo Baptismus et Eucharistia Sacramenta dicuntur: fatentur tamen aliquo modo Sacramentum esse.
Ex Catholicis unus est Durandus, qui in 4. dist. 26. quaest. 3. Matrimonium sacramentum non nisi aequivoce dici posse disputat, quem in suum patrocinium adducit Kemnitius, oblitus videlicet, omnes alios Theologos, ipso etiam testeDurando, contrarium docuisse.
Igitur adversus omnes praedictos errores, Concilium Tridentinum, sess. 24. can. i. anathema dixit iis, qui negarent, Matrimonium Sacramentum esse proprie dictum, aut a Christo institutum, aut gratiam conferre. Quam sententiam, ut verissimam esse non dubitamus, sic etiam ex divinis litteris confirmare aggrediemur.
Chapter 3 of 13