Caput II. Matrimonium sacramentum esse, probatur ex divinis litteris
Ut Matrimonium veri nominis sacramentum esse probemus, tria probanda erunt. Primo, Matrimonium a Deo esse institutum. Secundo, esse symbolum rei sacrae. Tertio, habere promissionem gratiae justificantis.
Esse autem a Deo Matrimonium institutum, duobus modis potest intelligi. Uno modo, ut intelligamus a Deo esse conjunctionem masculi et foeminae, ut ea refertur ad genus propagandum. Altero modo, eamdem conjunctionem esse a Deo, ut refertur ad remaliquam sacram significandam, ethomines qui ita junguntur, sanctificandos. Nampriore, modo negabant Matrimonium esse a Deo, haeretici veteres, qui nuptias damnabant: posteriore modo negant Lutherani, et Calvinistse Matrimonium esse a Deo, qui nuptias tamen non damnant.
Priore modo nuptias esse bonas, et a Deo, tam est in divinis litteris evidens, ut mirum sit, ullos in hac re labi potuisse. Genes, ii: Non est, inquit Deus, bonum, hominem esse solum: faciamus illi adjutorium simile sibi. In quem locum S. Augustinus, lib. ix de Genesi ad litteram, cap. 7, scribens, recte animadvertit, nulla in re alia esse viro necessarium foeminse adjutorium, nisi in procreatione, et educatione liberorum, siquidem in aliis rebus melius viri a viris, quam a foeminis adjuvantur. Item verba illa, Genes, ii: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhxrebit uxori sux, dicta quidem sunt ab Adamo, sed sine dubio divino Spiritu illa ei verba dictante: nam Christus, Matth. xix, tribuit haec ipsa verba Deo. Itaque Adam nomine Dei, seu potius Deus per os Adami illa pronuntiavit; ex quibus a pertissime Matrimonium approbatur.
Rursus, Matth. xix. Christus: Quod Deus, inquit, conjunxit, homo non separet. Nec alia de causa, Joan. ii, nuptiis interesse Dei Filius, easque insigni miraculo ornare voluit, nisi ut indicaret, quod in eum locum S. Augustinus notavit* se fecisse nuptias. Apostolus quoque, I Corinth. vn: Qui Matrimonio jungit virginem suam, bene facit; et ibidem: Si nupserit virgo, non peccavit; et I Timoth. iv. notat haereticos futuros, qui prohiberent nubere; et cap. v: Volo ego juniores nubere, filios procreare, matresfamiliasesse, etc. et Hebr. xm. Honorabile connubium, etc.. Denique plenae sunt Scripturae non solum testimoniis, sed etiam exemplis sanctissimorum virorum, qui nuptiis implicati Domino placuerunt.
Accedunt Concilia vetera, ut Gangrense cap. 41. et Bracarense 1. can. 4. quibus praedicta haeresis condemnatur.
Posteriore modo Matrimonium a Deo esse institutum, nimirum, ut signum rei sacrae, nonnulli laboriose probare nituntur ex obscuris quibusdam Scripturae locis, ut ex illo Matth. xix: Quos Deus conjunxit, homo non seporet; sed non est opus in hac re laborare. Nam si probemus, Matrimonium esse signum rei sacrae, cui sit annexa certa promissio gratiae, sequetur inde necessario a Deo esse institutum, etiamsi locum Scripturae
non habeamus, ubi expressa mento fiat hujus institutionis: neque enim potest ullus homo, vel Angelus, ejusmodi signum instituere. Id quod ingenue confiteatur adversarii. Philippus in Apologia Confess. Augustanae, art. 43. Calvinus lib. iv. Instit. cap. 49. §. 2. et Kemnitius in 2. par. Exam. pag. 43. Et hac via nos alibi demonstravimus, sacramenta Confirmationis, Ordinationis, et Unctionis infirmorum a Deo instituta fuisse.
Quod igitur ad secundum attinet, Matrimonium signum esse rei sacrae, et proinde non civilem contractum solum, sed etiam mysterium quoddam, et sacramentum, probamus ex cap. 5. epist. ad Ephesios: Sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo, et in Ecclesia. Ubi sunt tria breviter observanda.
Primo inepte Lutherum et Calvinum loco citato, et Bezam in annot. ad hunc locum, scripsisse, Catholicos deceptos ex versione vulgari interpretis, qui reddidit hoc loco, Sacramentum, cum reddere debuisset, Mysterium, nam idem est graece Mysterium, et Sacramentum latine; neque potuit Apostolus, qui graece scripsit, Sacramentum nominare, nisi graeco vocabulo.
Quod autem Catholici non ex sola voce, Sacramentum, hoc loco posita, Matrimonium sacramentum proprie dictum esse collegerint, manifestissime patet ex eo, quod in multis aliis locis Testamenti veteris et novi, habetur vox. Sacramentum, ut Tobiae xil, Daniel. n, Coloss. i, I. Timoth. m, Apocal. i, et xvn, et in hac ipsa epist. ad Ephes. cap. i, et nr; et tamen ex nullo horum locorum novum aliquod Sacramentum proprie dictum fabricati sumus. Et quidem haec loca citant etiam adversarii, ut doceant non debuisse Catholicos ex illa una voce novum dogma de sacramentis constituere: sed plane pro nobis citant. Nam, ut dixi, vel hinc manifestissime colligi potest. Catholicos non illa sola voce niti, cum ia tot aliis locis nullum sacramentum proprie dictum invenerint. Itaque ex hac voce sola non probamus, Matrimonium integram habere sacramenti rationem: sed probamus tamen id, quod hoc loco probandum suscepimus, Matrimonium esse signum, seu symbolum aliquod sacrum, non autem contractum mere civilem et naturalem.
Secundo considerandum est, cui rei accommodetur ab Apostolo illud: Sacramentum magnum, utrum videlicetconjunctioniChristi, et Ecclesia); an conjugio humano viri et heminae.
Lutherus et Calvinus loco citato, et Erasmus, ac Beza in annotat, ad hunc locum, contendunt ab Apostolo, magnum Sacramentum, sive arcanum, vocari conjunctionem Christi cum Ecclesia. Atque inde colligunt, Matrimonium hoc loco ne appellari quidem signum, sive symbolum; non enim Sacramentum hoc loco accipi volunt pro signo rei sacrae, sed pro ipsa re sacra, et arcana. Argumentum autem ipsorum non est aliud, nisi quia B. Paulus ait: Ego autem dico in Christo, et in Ecclesia, et quia: « Nullum est mysterium, ut ait Erasmus, si viro uxor jungatur; id e.nim quotidie fieri videmus ». Sed falluntur apertissime; nam in primis habent contra se omnes veteres hujus loci interpi’etes.
Commentarius qui Ambrosio tribuitur sic habet: « Mysterii Sacramentum grande in unitate viri ac fceminae esse significat. » Hieronymus in commentario hujus loci, loquens de conjugio Adami et Eva): « Idipsum, inquit, per allegoriam in Christo interpretatur, et in Ecclesia; ut Adam Christum, et Eva pra)figuraret Ecclesiam »; et paulo infra adducit Gregorium Nazianzenum ita enarrantem verba Pauli: « Scio quia locus iste ineffabilibus plenus sit sacramentis, et divinum cor qua)rat interpretis; ego autem pro pusillitate sensus mei, in Christo interim illud, et in Ecclesia intelligendum puto ». Haec ille, qui per locum plenum sacramentis, intelligit verba Genesis, ubi describitur conjugium. Proinde magnum mysterium, de quo Paulus loquitur, in ipso conjugio ponit, quatenus Christi, et Ecclesia) conjunctionem repraesentat.
Chrysostomus homil. 20. in epist. ad Ephesios, hunc locum exponens: « Et bene dixit, inquit, magnum est hoc mysterium; ac si dixisset: Yerumtamen allegoria ista dilectionem conjugalem non evertit ». Et mox: « Revera, inquit, mysterium est, et magnum mysterium relicto eo qui genuit, eo qui aluit, etiam ea qua) peperit, quae misere, et cum labore parturivit, adhaerere virum illi, qua) antea neque visa sit, atque hanc omnibus praeferre. Vere mysterium est. Et parentes etiam cum ista fiunt, non offenduntur etc. » Yides quam aperte S. Joannes Chrysostomus magnum mysterium in con¬
jugio agnoscat, ubi nullum mysterium Erasmus videre potuit. In eamdem sententiam loquuntur Theophylactus, QEcumenius, et creteri.
Denique S. Augustinus eodem modo hunc locum exponit, lib. i. de nuptiis, et concup. ctcap.10. « Sacramentum, inquit, nuptiarum commendatur fidelibus conjugatis; unde dicit Apostolus: Viri, diligite tuores vestras, etc. >)
Deinde ex ipso textu adversarii refelli possunt. Nam cum Apostolus ait: Sacramentum hoc magnum est, illud pronomen, Hoc, referri debet necessario ad id, quod proxime praecessit: est enim demonstrativum ejus rei, de qua agitur. At proxime illud praecessit: Relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori sux; et erunt duo in camie una. Sententia igitur Pauli ha)c esse debet: sacramentum hoc, nimirum quod relinquat homo patrem et matrem, et adhaerent uxori, et sint duo in carne una, magnum est, quia Christi, et Ecclesiae conjugium repraesentat.
Praeterea idem colligitur ex argumento totius illius capitis. Apostolus enim hortatur conjuges ad mutuam benevolentiam, et inter alia argumenta hoc, ut potissimum adducit, quod ipsorum conjugium hon sit res levis, et contemnenda, sed mysterium magnum includat, quod ad Christum, et Ecclesiam referatur. Quod si juxta adversarios, totum mysterium in Christo, et Ecclesia constituatur; ad Matrimonium autem nihil pertineat; tota Pauli argumentatio concidit, nec facile apparebit, quorsum pertineat illa commemoratio conjunctionis Christi, et Ecclesiae, in extremo illo capite posita.
Adde ultimo, quod Paulus graece non dixit: £v Xokjtw xcu EXxXr,ata, sed Et; Xpttrtov, xai e?; ExxXr,atav, id est, in Christum, et Ecclesiam. Quibus verbis aperte indicat, Christum, et Ecclesiam esse terminum, ut sic loquamur, illius mysterii, seu mystici signi; et proinde mysterium esse in conjugio, sed terminari, ac referri mysterii hujus significationem ad Christum, et Ecclesiam.
Neque argumenta adversariorum aliquid probant. Illud enim: Ego autem dico, significat, ut Hieronymus, Nazianzenus, et alii exponunt: Ego interpretor hoc mysterium conjugii de Christo, et Ecclesia.
Ad id vero, quod Erasmus objiciebat, nullum esse mysterium, quod uxori vir conjungatur, respondeo, nullum quidem esse mysterium, quod uxori vir quomodocumque jungatur, cum id etiam in meretricibus, et in ipsis etiam bestiis cernamus; sed quod unus uni indissolubili vinculo ita jungatur, ut quovis occurrente incommodo, et etiam amissa spe prolis sejungi nequeant, sine magno mysterio esse non potest.
Sed objicit Kemnitius duo loca Augustini contra nostram expositionem. Unus est tract. 9. in Joan. ubi negat Augustinus, Sacramentum, de quo Apostolus loquitur, esse in conjugio viri et foemime, et tantum esse docet in Christo et Ecclesia: Erunt, inquit, duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est. Et ne quis istam magnitudinem sacramenti in singulis quibusque hominibus uxorem habentibus intelligeret: Ego autem, inquit, dico in Christo, et in Ecclesia.
Alter locus est lib. I. de nuptiis, et concup. c. 21. ubi dicit: « Quod in Christo, et in Ecclesia est magnum sacramentum, hoc est in singulis quibusque viris atque uxoribus minimum, sed tamen conjunctionis inseparabile sacramentum. »
Respondeo: S. Augustinus dupliciter accipit nomen sacramenti, cum de Matrimonio agitur. Uno modo pro sacro, et indissolubili vinculo, quod tamen aliquando non tam sacramentum, quam rem sacramenti vocat, ut lib. i. de nuptiis, et concup. cap. 10. Alio modo sacramentum accipit, pro signo sacrae conjunctionis. Priore modo dicit sacramentum magnum esse in Christo, et in Ecclesia, minimum autem in hominibus conjugatis: quia nimirum singuli quique fideles conjugati, minimi sunt respectu Christi, et Ecclesiae; tametsi vinculum tam inter Christum, et Ecclesiam, quam inter homines conjugatos, non sit minimum, sed maximum, quia omnino insolubile. Posteriore modo accepit Augustinus Sacramentum lib. de bono conjugali, cap. 18. ubi dicit, Sacramentum singularium nuptiarum significare subjectionem unius Ecclesiae adunum Deum; et etiam lib. i. de nuptiis, et concup. cap. 10. ubi apertissime dicit, Sacramentum nuptiarum, commendari fidelibus conjugatis ab Apostolo ad Ephesios.
Tertio explicandum est, utrum hoc magnum mysterium constituatur ab Apostolo in conjugio Adami, et Evm, an vero in aliis conjugiis. Hieronymus quidem videtur hunc locum intellexisse de conjugio Adami, et Evae.
Et quamquam negari non potest, Adamum, et Evam figuram gessisse Christi et Ecclesiae, in eo quod Eva de latere dormientis Adami formata est, tamen hoc loco Apostolus magnum Sacramentum non ad conjugium Adami et Evae, sed ad nuptias fidelium sine dubio refert. Nam in primis, verba quae ipse allegat ex Genesi: Relinquet homo patrem et matrem ctc. de omni conjugio intelliguntur; non enim ait: Ego relinquam, sed indefinite: Relinquet homo. Imo conjugio primorum parentum ista verba accommodari non possunt: non enim reliquit Adam patrem, et matrem, ut uxori adhaereret suae, cum parentes nullos habuerit ipse primus omnium parens. Et praeterea de futuris conjugiis loquitur, cum dicat: Relinquet; non igitur de suo loquitur, quod jam noverat factum.
Deinde Christus Matth. xix. ex hoc eodem loco Geneseos concludit, Matrimonium non posse dissolvi: Quod Deus, conjunxit, homo non separet. Et certe non voluit Christus id docere, Matrimonium Adami, et E vae non esse solvendum, quod ante multis annorum millibus per mortem dissolutum fuerat; sed conjugia indefinite, et in genere, de quibus a Judaeis interrogatus fuerat, non debere dissolvi.
Adhaec Apostolus in hoc cap. v. ad Ephes. cum afferat in argumentum verba illa Geneseos ad probandam generalem propositionem, debere viros diligere uxores suas, de omni conjungio ea verba interpretari voluisse censendus est. Quamvis autem ea verba de omni conjugio intelligi possint, tamen Apostolus non ponit in eo Sacramentum, nisi ut ad conjugium Christianorum refertur. Non enim ait: Sacramentum hoc magnum fuit, sed: Est, in Christo, et in E cclesia.
Quare S. Augustinus in lib. de bono conjugali passim affirmat, Matrimonium non esse sacram eum, nisi in Ecclesia: et S. Thomas in 4. dist. 26. quaest. 2. artic. 2. dicit in solo Testamento novo Matrimonium repraisentare conjunctionem Christi, et Ecclesia). Quod idem docent Ruardus in explicatione artic. 18. et alii.
Restat nunc ut tertium, quod ad rationem Sacramenti requiritur, gratiae videlicet promissionem, in conjugio, ex divinis litteris ostendamus.
Ac primum id colligitur ex hoc ipso cap. v. ad Ephes. Nam hoc loco non solum docemur, Matrimonium esse signum conjunctionis Christi, et Ecclesia; per naturae conformitatem, sed etiam per spiritualem charitatem, qua Christus Ecclesiam diligit, et sancte gubernat, et ipsa Ecclesia Christo adhaeret per fidem, spem, et charitatem, eique per obedientiam subjicitur. Id autem verum esse dubitari non potest; tum, quia Christus per naturae conformitatem non soli Ecclesiae jungitur, sed toti humano generi: soli Ecclesiae jungitur, ut sponsus sponsae, spirituali dilectione, et ideo necesse est ut conjugium hanc etiam spiritualem unionem significet, quae est inter Christum, et Ecclesiam; tum etiam, quia B. Paulus hanc unionem spiritualem maxime urget, cum ait: Ecclesia subjecta est Christo, et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret etc. Non potest autem conjugium id significare, nisi inter virum, et uxorem praeter civilem contractum, sic etiam unio spiritualis animorum; et ideo ibidem Apostolus non semel monet, ut viri uxores diligant, ut Christus Ecclesiam dilexit, et uxores viris obediant, ut Eccle.-ia obedit Christo. Quod si Deus virum, et fceminam conjungit ad hunc finem, ut spirituali sua unione, unionem spiritualem Christi, et Ecclesiae significent, sine dubio gratiam illis largitur, sine qua spiritualem illam unionem non haberent.
Et confirmatur hoc ex aliis Scripturae locis I Tiirot. ii: Salvabitur, inquit, per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate; ubi notandum est illud: Per filiorum generationem, positum esse pro, in filiorum generatione. Non enim significare vult Apostolus, filiorum generationem esse causam salutis; sed mulierem in statu Matrimonii, sive in statu generandi filios salvam fore, si permanserit in fide, dilectione, et sanctificatione.
Et hinc tolluntur illae quaestiones, quas quidam proponunt: Quomodo salvari poterunt virgines aut steriles, si mulier salvatur per filiorum generationem? frequentissima enim est in Scripturis illa phrasis, Per aliquid, pro, in aliquo: ut Actor xv: Per omne Sabbatum legitur Moses; Actor xxvi: Per omnes Synagogas eram puniens illos;
Roman. iv: Ut sit pater omnium credentium per praeputium; non enim praeputium erat causa, cur Abraham esset pater omnium, sed in praeputio existens, pater factus est omnium per fidem.
Secundo notandum est illud: « Si permanserit», in graecis codicibus, et aliquot etiam latinis esse in numero multitudinis: a Si permanserint », et ideo nonnullos Patres retulisse verbum illud ad filios, non ad matres, ut sensus sit: Salvabitur mulier per filiorum generationem, si filii permanserint in fide etc. Caeterum multo probabilius est, ut referatur verbum ad matres; quod quidem recte fieri potest, sive legamus: « Si permanserit », ut legit Augustinus in Psalm. lxxxiii. et ex Augustino, Beda in hunc locum Apostoli, sive legamus: « Permanserint», ut habet major pars codicum. Nam, ut acute viderunt, et notarunt Sedulius, et Primasius in hunc locum, Apostolus saepe transit de numero ad numerum, ut in hoc ipso capite: Similiter, et mulier'es in habitu ornato, etc. et mox: Mulier in silentio discat. Et Galat. vi: Vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite; considerans te ipsum, ne et tu tenteris.
Ita igitur hoc loco sensus erit: Salvabitur per filiorum gei erationem, si permanserint; id est, si unaquaeque illarum permanserit, in fide etc. Vel, ut non male Cajetanus exponit: Si permanserint ipsa, et vir ejus. Nam quod ad filios referatur, durissimum est; quis enim credat Paulum velle salutem matris pendere a filiorum perseverantia? Deinde educare filios, et instituere, magis ad patrem, quam ad matrem pertinet: et tamen Apostolus hoc loco aliquid mulieribus proprium significare voluit, quo eas consolaretur, cum eis loqui in Ecclesia prohibuisset. Adde quod Calvinus, et Beza in annotationibus ad hunc locum admittunt, illud: Si permanserit, ad matrem, non ad filios pertinere.
Hac ergo explicatione, ut fundamento, posita, videamus, quid Apostolus a conjugatis foeminis requirat: Si permanserit, inquit, in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate, ubi quatuor bona enumerat Matrimonii Christiani, contra quatuor mala, quae sine gratia Dei in Matrimonio evitari non possunt. Primum est malum, non servare conjugi fidem. Secundum, odium et rixae, qua; subinde inter conjuges oriuntur. Tertium immunditia quaedam et turpitudo ex rebellione membrorum. Quartum intemperantia. His Paulus opponit fidem, dilectionem, sanctificationem, et sobrietatem; in quibus permanendum esse dicit, tanquam videlicet in ipsa Matrimonii celebratione acceptis.
Atque hinc I. Corinth. vn. vocat donum Dei Matrimonium Apostolus, ut ipsam virginitatem: Unusquisque, inquit, donum suum habet ex Beo, unus quidem sic, alius autem sic. Et I. Thessal. iv. hortatur conjuges ut abstineant se a fornicatione, et vas suum possideant in sanctificatione; quam nimirum per Matrimonium ante acceperunt.
Chapter 4 of 13