Caput IV. Probatur ratione, Matrimonium esse sacramentum proprie dictum
Venio nunc ad rationes. Prima ratio ducitur ab insolubilitate Matrimonii, et Monogamia, qua; est ratio, qua passim utitur S. Augustinus. Matrimonium Christianorum est unius tantum cum una, et omnino insolubile; igitur est Sacramentum conferens gratiam, ac proprie dictum. Antecedens patet cx illo Marci x: Qui dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam; et prarterea ex aliis multis testimoniis, qua; infra suo loco afferentur. Consequentia probatur; nam ex eo, quod est unum, ct insolubile, colliguntur duo: primo esse signum sacrum, secundo conferre gratiam; qua duo sacramentum proprie dictum efficiunt.
Primum aperte colligitur. Nam illa omnimoda insolubilitas in unis nuptiis, non potest referri in causam primariam, ct certissimam, nisi in signum conjunctionis Christi cum Ecclesia, in quam causam perpetuo Augustinus eam insolubilitatem refert, in libro de bono conjugali. Nam si consideres Matrimonium, ut officium naturae ad propagandam sobolem, aegre potest reddi ratio, cur ob sterilitatem conjugis non liceat eam dimittere, aut aliam ducere. Si consideres, ut est in remedium contra fornicationem institutum, cur non poterit uxor perpetuo morbo laborans, dimitti? aut cur non poterit alia duci? Quare habet quidem Matrimonium ex jure natura; quamdam insolubilitatem, ut sanctus Thomas docet in 4. dist. 33. quaest. 2. artic. 1. non tamen tantam, quin aliquando ratio dictet expedire ut solvatur accedente praesertim dispensatione divina. Cur igitur Matrimonium sit omnino insolubile, illa est potissima causa, quia significat divina institutione insolubilem conjunctionem Christi, et Ecclesiae.
Et hinc est, quod sapientes hujus mundi licet a divortio abhorrerent, tamen quia potissimam causam ignorabant firmitatis vinculi conjugalis, certis de causis conjuges dimittebant, vel commutabant, vel plures ducebant: ut de Catone refert Augustinus lib. de bono conjugali, cap. 18. et de fide, ct operibus, cap. 7. Quod idem dc alio quodam refert Gellius lib. iv. cap. 3. qui uxorem, quam unice diligebat, tamen ob sterilitatem dimittendam putavit. Idem refert Hieronymus lib. i. in Jovinianum de Cicerone. Socratem constat duas simul habuisse uxores. Alia id genus exempla non pauca possent referri.
Denique ex Apostolo ICorinf. vii. constat Matrimonium legitimum, et consummatum, ante Baptismum contractum, posse dissolvi; non autem posse si post Baptismum contrahatur. Cujus certe nulla causa reddi potest, nisi quia hoc Sacramentum signum est indissolubilis conjunctionis Christi et Ecclesia;, illud non erat; nam remoto sacramento, paria sunt conjugia fidelium, et infidelium. Habemus igitur primum, quod ex insolubili illo vinculo colligi posse diximus.
Secundum autem inde colligimus, quod ad insolubile vinculum tolerandum cum una, gratia Dei necessaria est, et Deus in necessariis nunquam deest. Nam profecto res difficillima est, ita uni mulieri alligari, ut nulla de causa, nec per ullam dispensationem possit vinculum solvi, nec alia uxor superinduci, vivente prima. Quis autem credat, Deum rem tam difficilem instituisse, et non simul gratiae auxilium ad eam superandam difficultatem contulisse?
Adde, quod lex nova, qua; jugum suave, et onus leve dicitur, comparata cum veteri, esset in hac parte longe durior veteri, nisi gratiam conjunctam Matrimonium haberet: siquidem Hebraus licebat, multas simul uxores habere, ct impune etiam conjuges per libellum repudii dimittere.
Secunda ratio sumitur a fine Matrimonii, qui est duplex, propagatio sobolis, et remedium contra peccatum fornicationis: nam uterque finis requirit in Matrimonio gratiam Dei.
Ac de primo quidem fine sciendum est, non pertinere ad Matrimonium solum procreare liberos, sed etiam educare, et instituere: in hoc enim differt conjugium hominum a conjunctionibus belluarum, qua? proprie matrimonia non dicuntur, cum solum procreare, et alere, non autem instituere proles, ad bestias pertineat. Sed praeter officium instituendi liberos, juxta regulas rationis, quod est commune omnibus gentibus, ad Christianos conjuges pertinet, filios instituere in fide, et religione, et dare omnem operam ut Ecclesia? Catholica? vera, et viva membra efficiantur. Et hoc patet, tum quia ad hoc conjunguntur Ecclesia? filii, ut Ecclesiam ipsam augeant, et conservent; tum etiam, quia hoc requirit similitudo inter Christum, et Ecclesiam ex una parte, et viri ac fcemina? conjunctio ex altera. Christus enim, et Ecclesia semper filios spirituales per Baptismum gignunt, per Eucharistiam nutriunt, per Confirmationem roborant etc. Itaque obligantur conjuges Christiani ex ipso conjugio, ad officia divina: nunquam autem committuntur a Deo officia, qua? naturam superant, nisi etiam simul gratia detur, per quam illa officia exerceantur, ut oportet.
Quod vero attinet ad alterum finem, recte dicunt theologi, solum conjugium sine gratia Dei non esse sufficiens remedium contra fornicationem, tum quia concupiscentia ex actu conjugali accenditur potius, quam extinguitur, tum quia saepissime accidit, ut ob morbum, vel absentiam conjugis, cogantur ad longum tempus se continere: quod quidem difficilius conjugatis esse solet, quam in perpetuo ccelibalu virginibus vivere, pertinuit igitur ad auctorem divina? legis, ut remedium perfectum, et omni ex parte sufficiens Ecclesiae filiis provideret.
Tertia sumitur a ritu, et caeremoniis. Nam jam inde ad exordio Ecclesiae, Matrimonium inter res sacras habitum esse constat, et inter sacrorum solemnia per Sacerdotum ministerium celebrari solitum. At certe si esset contractus humanus tantum, quales sunt contractus venditionum, et locationum humanarum, vel politicum vitae genus, qualia sunt, ut Calvinus loquitur, agricultura, tonstrina, ars sutoria, et cementaria, nunquam sancti Patres cum rebus sanctissimis Matrimonium conjunxissent.
Tertullianus in ii. libro ad uxorem, ut ostendat, quantum intersit inter conjugium, quod in Ecclesia, et conjugium, quod apud ethnicos celebratur: « Unde sufficiam, inquit, ad felicitatem ejus Matrimonii enarrandam, quod Ecclesia conciliat, et confirmat oblatio, et obsignatum Angeli renun¬
tiant, Pater ratum habet. » Ambrosius epist. 70. ad Vigilium: « Nam, inquit, cum conjugium velamine sacerdotali, et benedictione sanctificari oporteat, quomodo potest conjugium dici, ubi non est fidei concordia? » Plura de hoc ritu infra suo loco afferemus.
Quarta ratio ducitur a consensu totius Ecclesiae Graecae et Latinae, ab annis saltem quingentis. Nam a tempore Magistri sententiarum, omnes Theologi summo consensu docuerunt, septem esse novae legis Sacramenta, et in eis semper Matrimonium annumerarunt. Vide Doctores in 4. dist. 26.
Lucius III. qui ante annos 400. sedit in Concilio multorum Patriarcharum, Archiepiscoporum, et aliorum Praelatorum, ac Principum Verona? habito, anathema dixit iis, qui de sacramento Corporis Domini, de Baptismo, de Matrimonio, de Confessione peccatorum, aliisque Ecclesiae Sacramentis aliter sentirent, quam Romana? Ecclesia? fides habeat; ubi videmus Matrimonium numerari inter ea Sacramenta, qua? proprie novae legis sacramenta dicuntur, et sunt. Habetur hoc decretum Lucii cap. Ad abolendam, de Haereticis.
Concilium Florentinum, Graecis et Latinis consentientibus, instructionem Armenis dedit, in qua Matrimonium cum Baptismo, et Eucharistia, aliisque novae legis sacramentis enumeravit.
Ac ne forte aliquis crederet, Graecos ab ea fide, et confessione postea recessisse, commode accidit, ut paucis ante annis, id est, anno Domini 1S76. Hieremias Patriarcha Constantinopolitanus, nomine suo, et reliquorum Graeciae Praesulum, censuram ederet ad confessionem Augustanam Lutheranorum, in qua Censura cap. 7. legimus, Matrimonium divinum Sacramentum esse, atque unum ex illis septem, quae Christus, et Apostoli Ecclesiae tradiderunt, ubi etiam allegatur cap. 5. adEphes.
Ex quo testimonio duo quaedam obiter colligi possunt, contra mendacia adversariorum. Primum, si Graeci, qui a Romani Pontificis obedientia longo jam tempore recesserunt, Matrimonium inter Sacramenta numerant; non igitur est hoc dogma proprium Pontificiorum. Deinde, si Graeci, qui Apostolum non nisi Graece legunt, ex cap. v. ad Ephes. Sacramentum Matrimonii collegerunt; non igitur Latini ex ignorantia Graecae linguae, vel ex sola vocula Sacramentum, in editione vulgata Latina reperta, Sacramentum Matrimonii fabricati sunt, ut Lutherus, Calvinus, Beza, Kemnitius mentiuntur.
Porro hic tantus Ecclesiarum consensus, piis ac modestis Christianis sufficere omnino deberet, etiamsi argumentum praeterea nullum haberemus. Nam in Scripturarum et Patrum explicatione facile labi possumus; at quod Ecclesia nunquam deficiat, quodque errare nequeat, tam aperte, tam luculenter, tam diserte ab ipso Christo, et ab ejus Apostolo dictum est, ut nihil apertius, nihil clarius, nihil expressius dici possit.
Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam, Matth. xvi.. Ecclesia Dei vivi est columna et firmamentum veritatis, I. Timoth. hi..
Scripturarum, inquit Augustinus lib. i. contra Cresconium, cap. 23: «A nobis tenetur veritas, cura hoc facimus, quod universae jam placuit Ecclesiae, quam ipsa Scripturarum commendat auctoritas: ut quoniam sancta Scriptura fallere non potest, quisquis falli metuit hujus obscuritate quaestionis, eamdem Ecclesiam de illa consulat, quam sine ulla ambiguitate sancta Scriptura demonstrat. »
Chapter 6 of 13