Caput III. Matrimonium Sacramentum esse, probatur ex Patribus
Accedant nunc veterum Patrum testimonia, quse mendacii manifesti arguant adversarios. Calvinus enim lib. iv. Institut. cap. 19. §. 24. scribit, neminem ante Gregorium vidisse Matrimonium pro Sacramento datum. Beza in annot. ad cap. 5. ad Ephesios, dicit nusquam Matrimonium appellari Sacramentum ab Hieronymo, aut Augustino. Kemnitius in 2. par. Examinis pag. 1225. affirmat ante Augustini aetatem, ostendi non posse. Matrimonio attributam vel ipsam generalem Sacramenti appellationem. Sed haec vel irnpudentissima mendacia sunt, vel insignis imperitia? confessio est.
S. Leo I. S. Gregorium annis centum et quinquaginta praecessit, et tamen in epistola 92. ad Rusticum Narbonensem Episcopum, cap. 4. vocat Matrimonium Sacramentum, et mysterium: « Unde, inquit, cum societas nuptiarum ita ab initio constituta sit, ut praeter sexuum conjunctionem, haberet in se Christi et Ecclesiae sacramentum, dubium non est, eam mulierem non pertinere ad Matrimonium, in qua docetur nuptiale non fuisse mysterium. »
S. Joannes Chrysostomus, qui Augustinum aetate praecessit, homil. 20. in epist. ad Ephesios, ut supra citavimus, Mysterium magnum esse affirmat, in conjugio insolubili
viri, et fceminao. Neque oportet a Chrysostomo vocabulum sacramenti exigere, cum sacramenti vox latina sit, et ille graece scripserit.
Ambrosius, qui et Augustino, et Hieronymo antiquior est, praeter locum supra notatum ex commentar, in cap. v. ad Ephes. lib. i. de Abraham, c. 7, loquens de eo, qui alterius nuptam ducere cupit in uxorem: « Qui sic egerit, inquit, peccat in Deum, cujus legem violat, gratiam solvit: et ideo quia in Deum peccat, sacramenti coelestis amittit consortium »; ubi docet, non posse sacramentum coeleste inveniri, ubi contra Dei legem conjugium celebratur.
Siricius Papa, Ambrosii aequalis, in epist. i. cap. 4. non appellat quidem Matrimonium sacramentum; sed quod est majoris momenti, scribit sacrilegium committi, cum alter conjugum, vivente conjuge, ad aliud conjugium transit. At si Matrimonium contractus tantum civilis esset, non etiam sacramentum religionis, quo pacto, quaeso, sacrilegium in ejus violatione committeretur?
Sic etiam Innocentius I. in epist. 9. quse est ad Probum, Matrimonium divina gratia fundari asserit, dum celebratur. Cyrillus lib. ii. in Joan. cap. 22. dicit, Christum sanctificasse conjugium, et gratiam nuptiis praeparasse, ut aditus hominum in hanc vitam benediceretur.
Sed veniamus ad Augustinum, ac ostendamus ab Augustino, et nomen sacramenti Matrimonio attributum, contra mendacium Calvini, et Bezse; et sacramenti rationem, contra Kemnitii temeritatem.
Nomen igitur sacramenti tribuit Augustinus Matrimonio, in his omnibus locis: in lib. ix. de Genes, ad litteram, cap. 7; lib. de fide, et operibus, cap. 7; lib. de bono conjugali, cap. 7. 8. 43. 47. 48. 24. et 25; lib. de sancta Virginitate, cap. 42; lib. v. contra Julianum, cap. 9; lib. n. de peccato originali, cap. 34, lib. i. de nuptiis, et concupisc. cap. 40. 47. et 24.
Quod autem ratio etiam sacramenti tribuatur Matrimonio in his locis, probatur his argumentis. Primo, quia absolute et ordinarie Augustinus hac voce in disputatione de Matrimonio utitur; nam qua; sunt Sacramenta improprie, et largo quodam modo, non solent nisi raro, et cum addito Sacramenta nominari. Exemplum esse potest in eo pane sanctificato, qui dabatur Catechumenis loco Eucharistia?; nam eum panem vocat Augustinus Sacramentum, lib. n. de peccatorum merit. et remiss. cap. 26. Sed id semel tantum fecit, et in eodem loco admonuit, eum panem non esse corpus Christi, et Catechumenis non sufficere ad salutem.
Secundo, quia in plerisque horum locorum, Augustinus dicit. Matrimonium non esse sacramentum, nisi in Ecclesia; et per hoc distinguit Matrimonium Christianorum a matrimoniis gentilium. Lib. de bono conjugali, cap. 18: «In nostrarum quippe nuptiis, plus valet sanctitas Sacramenti, quam fecunditas uteri. » Et cap. 24: « Bonum, inquit, nuptiarum per omnes Gentes, atque omnes homines in causa generandi est, et in fide castitatis: quod autem ad populum Dei pertinet, etiam in sanctitate sacramenti. » Et lib. de fide et operibus, cap. 7: «In civitate, inquit, Domini, in monte sancto ejus, hoc est, in Ecclesia, nuptiarum non solum vinculum, sed etiam Sacramentum commendatur. >; At matrimonia gentilium sunt vera, legitima, et largo modo sacramenta. Nam et Innocentius, cap. Gaudemus, de divort. vocat sacramentum, Matrimonium infidelium, et ipse etiam Kemnitius pag. 1217. in fine, approbat sententiam Brentii, qui Matrimonium largo modo sacramentum appellari posse existimat, quia est sanctum vitae genus a Deo institutum, et commendatum. Ergo Augustinus, cum distinguit Matrimonia fidelium a Matrimoniis infidelium, quod illa sacramenta sint, haje non sint; de sacramento proprie dicto agit, non de Sacramento largo modo sumpto.
Atque hinc etiam colliges, quam procul absit ab Augustini sententia Joannes Calvinus, qui Matrimonium cum agricultura, et sutoria arte, atque tonstrina comparavit, quia nihil sit aliud, nisi genus vita? bonum, et a Deo institutum. Haec enim ratione nihil interesset inter Matrimonia fidelium, et infidelium.
Tertio probatur, quia Augustinus non obiter dicit, Matrimonium sacramentum esse, sed id assumit tanquam certum, ad probandum dogma Ecclesiasticum, quod videlicet Matrimonii vinculum sit prorsus insolubile, ut patet ex toto libro de bono conjugali. At certe hoc argumentum Augustini nihil valeret, si loqueretur de sacramento
largo modo accepto: de quo argumento in sequenti capite plura dicemus.
Quarto probatur, quia S. Augustinus eodem modo loquitur de Matrimonio, et de Baptismo, cum de sacramenti ratione disputat. Nam lib. i. de nuptiis, et concupisc. cap. 10. cum dixisset, sacramentum Matrimonii manere etiam iu eis, qui re ipsa a se mutuo separantur, et alia conjugia ineunt (adhuc enim primum vinculum viget, et ideo uterque moechatur; quia non est illius conjux, cui adha?ret, sed illius, quem deserit), subjungit, idem accidere in Sacramento Baptismi, quod nunquam amitti potest, etiamsi quis amissa fide a Christo deficiat. I Trec certe comparatio manifeste Matrimonium Augustino verissimum sacramentum fuisse.
Sed objicit Kemnitius pag. 1223. unum locum Augustini lib. de bono conjugali, cap. 18. ubi Augustinus scribit, nuptias Patriarcharum cum multis feminis, sacramentum fuisse conjunctionis Christi cum multitudine nationum totius mundi, qua? convertuntur ad fidem: nuptias autem Christianorum cum una tantum uxore, sacramentum esse unitatis Ecclesia; Christo subjecta?. Ex quo loco colligi videtur, Matrimonium apud Augustinum non fuisse Sacramentum, nisi largo modo, prout videlicet aliquid mystice significat in Christo, et in Ecclesia.
Respondeo: non accipit Augustinus nomen Sacramenti eodem modo ubique; id quod vel ex ipso Kemnitio probare possumus Nam pagina superiore, qua? est 1224, docet Kemnitius, nuptias Christianorum apud Augustinum esse sacramentum, quia significant conjunctionem Christi cum Ecclesia, et quia sacramentum sunt, non pati ullo modo polygamiam plurium uxorum simul. Ergo cum Augustinus dicit, polygamiam Patriarcharum fuisse sacramentum, non accipit sacramentum eodem modo, quo accipiebat, cum idem nomen tribueret nuptiis Christianorum qua? polygamiam non admittunt, ex eo quod sacramentum sunt.
Adde, quod polygamiam Patriarchorum, Sacramentum Christi, et Ecclesia? fuisse, non nisi improprie, et materialiter dici potest: non enim multa? nationes ad Christum conversa?, sunt multa? Ecclesia?, aut multa? sponsa?, nisi materialiter, et improprie; formoliter enim ac proprie, una tantum est Ecclesia, una sponsa, unum corpus. Quare Augustinus largo modo sacramentum accepit, cum illud scripsit de Patrum veterum polygamia: longe autem aliter eum accepisse, cum de Matrimonio Christianorum ageret, ex argumentis supra allatis facile perspici potest.
Chapter 5 of 13