Caput XIII. Solvuntur, raut soluta demonstrantur argumenta Illyrici
Etsi ex iis quse hactenus dicta sunt profligata videtur omnis controversia, et argumenta omnia, quae ab adversario adferebantur, dissoluta, qui tamen Illyricus in ipso primo capite sexdecim objectiones, quasi totidem cohortes, aut legiones produxit in aciem, quas non eodem ordine, sed prout se obtulit occasio, variis in locis confecimus, operae pretium visum est, hoc loco singulas iterum inspicere, et vel locum annotare ubi solutae sunt, vel breviter refellere, si qua forte adhuc restat, quae caput attollere videatur. Ita igitur ille praefatur. Quod non si facta per Papas imperii translatio a Graecis ad Germanos, probatur sequentibus argumentis.
. « Primo, qui id asserunt, probantque duo summi viri, idque non temere, suove arbitrio, sed ex vetustis historiis, nemque Nicolaus Cusanus Cardinalis, et Henricus Kaltheisen, Archiepiscopus Nidrosiensis, et Papae domesticus, qui ante centum annos mortui sunt, quorum testimonia in fine adjiciam». Non opinor duos istos tuos milites tam esse temerarios, ut audacter stare velint in acie adversus nostros circiter quinquaginta, partim hisloricos, partim etiam Summos Principes et Pontifices. Sed quid si demonstrare potuero, ne istos quidem, Illyrice, tibi favere?
Nicolaus Cusanus, vir alioqui doctus et pius, injuria temporum, tanta librorum veterum penuria labor vit, ut aperte dicat lib. m. Concordandae Catholicae cap. 3. quem solum locum Illyricus citavit, in nullis hi.-totus se reperisse Carolura Magnum verum imperatorem fuisse. Proinde contendit Germanorum imperium i i Othone I. ita coepisse, ut nullus praedecessorum ejus 'n le usque ad Carolum Magnum imperator fuerit. Placetne, tibi Illyrice, ut auctore Cusano, negemus etiam nos, Carolum, Ludovicum, Lotharium, et caeteros tam multos imperatores fuisse? Deinde nullum omnino historicum, neque priscum, neque recentem Cusanus nominatim citat, excepto Luithprando Ticinensi. Quid igitur tibi volebas cum diceres, Cusanum non temere, suove arbitrio, sed ex vetustis historiis sententiam suam munire? Ad haec tuus ille Cusanus tota
illa disputatione sua nihil molitur aliud, nisi imperium non esse translatum a Graecis ad Francos Adriani vel Stephani Romanorum Pontificum auctoritate. Nam de Leone III, cui omnes historici veteres translationem hanc imperii tribuunt, nihil omnino Cusanus dixit, ac Leonem III, nec nominavit quidem. Quse igitur est hac nova dialectica: Adrianus et Stephanus Carolum Magnum, Patricium Romanorum, non imperatorem et augustum appellarunt, nemo igitur postea Rom. Pontifex eumdem Carolum imperatorem fecit?
Sed annotabo alium etiam insignem lapsum Cusani, ut lllyricusdiscat in aliis rebus magis, quam in historiis, fidem habendam ess.e Cusano. Scribit igitur Cusanus loco notato, in generali Concilio, Basileensi I, anno 1061. Cadolum Parmensem a legatis Romanis, communi omnium consilio electum Papam, Anselmum vero Lucensem a certis Romanis et Normannis item electum cathedram occupasse. At unde ista Cusanus hauserit, ipse viderit. Constat enim ex Lamberto Schapbnaburgensi, qui tum vivebat; Cadolum Parmensem non in Concilio generali, neque anno 1061. neque a legatis Romanis, sed ab imperatore Henrico puero, et aliquot principibus intrusum in Sedem Apostolicam anno 1063. contra vero Anselmum, qui in Pontificatu Alexander II, appellatus est, ltomse communi consensu Romanorum electum, ac dei iceps ab omni Ecclesia, et ab ipso etiam imperatore Renrico, qui Cadolum elegerat, verum Christi Vica, ium habitum. Nec dissentiunt ab histmia Germanica Larhberti, Chronica Mariani Scoti (qui etiam tunc vivebat) Othonis Frisingensis, Sigeberti, Martini Poloni, et aliorum. Atque hactenus de Cusano. De Henrico Kaltheisen nihil est, quod dicam. Nam ipse etiam Illyricus cum advertisset nihil in eo esse praesidii, nullum ejus testimonium protulit. Pergamus ad esetera.
« Secunda, inquit, ratio sit, quia Papae, testantibus id ipsorum propriis juribus, non sunt a Deo constituti domini, etc. ». Yide solutionem cap. praeced. ubi totam hanc Illyrici argumentationem excussimus.
Tertio, quia ipsemet Carolus jure, ac vi belli nccupavitOccidentale imperium ». Yide solutionem cap. 7.
Quarto, quia alii historici id fastum senatui, populoque Romano tribuunt, non Papae ». Vide solutionem c. 10.
« Quinto, quia eam dignitatem habuit Carolus multiplici jure a suis majoribus, jure gladii, et insuper ex concessione Constantinopolitanorum imperatorum». Vide solutionem cap. 7. et 10.
« Sexto, quia incertissimae narrationes, illius translationis tam vanitatis redarguunt. Respondeo omnes probatos historicos summa consensione translationem factam litteris mandasse a Leone 111, anno 801. inchoante, ipso die Natalis Domini in Basilica S. Petri. Testimonia supra scripta sunt in cap. 3. Nam Joannem Andream Vincentium Gallum Antonium Rosellum, et Glossam Decretalium, quos auctores inter se dissidentes Illyricus citat, nihil moramur, quod illi et posteriores sint, et in historiis parum omnino versati.
« Septimo, quia evidens indicium falsitatis istius translationis illud quoque est, quod Gratianus, qui diligentissime talia congessit, nullam istius translationis imperii mentionem facit, cum alioqui ambiliose omnia Pontificum decora ostentet, immo amplificet, et si quid in imperatores beneficii contulerint, praedicet». Respondeo, Gratianum decreta et canones, tum ex Pontificum epistolis et Conciliorum definitionibus, tum ex libris sanctorum Patrum salis diligenter collegisse; de rebus gestis Pontificum et imperatorum non laborasse. Quare nemini mirum videri debere, cum de translatione imperii nullum sit factum decretum, sed res tantum publice gesta, si de ea re Gratianus mentionem non fecerit. Porro Gratianum ambitiose ostentare, atque amplificare omnia Pontificum decora, tam est a veritate alienum, quam quod maxime. Sed non miror Illyricum tam libere mentiri de Gratianos. Quoniam enim jamdudum apud Lutheranus Gratianus publico igni exustus fuit, existimavit Illyricus, saltem apud suos mendacia esse in tuto: quippe quae codicibus jam sublatis detegi non possent.
« Octavo, cognatum huic est, quod Leo VIII, in restitutione, aut recognitione privilegiorum Othoni 1 facta, cum confessionis, aut potius concessionis Adriani II, qua se cum populo Romano Carolo subjecerat, mentionem honorificam faciat, nihil prorsus, ne verbulo quidem unico, de translatione imperii dicit, cum multo profecto justius hujus tantm rei meminisse debuisset. Quajrit enim in veteribus actis fundamentum hujus suaj novae concessionis, aut largitionis, quod
centuplo justius potuisset in illa tam gloriosa imperii translatione, si qua a Leone facta fuisset, ut isti fingunt, quam in Adriani sola patritiatus confessione. Quare cum in illa tam seria, solemnique actione inter Leonem VIII, aut potius totam ejus Synodum, et Othonem 1 nulla prorsus mentio fiat istius translationis, merum profecto figmentum esse liquido patet. Hsec profecto evidentissime demonstratio est ».
Multa sunt hoc loco Illyrici ornamenta numeranda, atque admiranda. Primum insignis memoria, aut i istoriarum peritia, cum. Adriano II tribuat, quod annis plus octoginta ante Adriani II Pontificatum gestum esse constat. Deinde noni vulgare studium veritatis; cum scribat Adriani confessionem exstare, qua se cum populo Romano Carolo Magno subjecerit; et ea confessio tamen nusquam exstet. Nam apud Gratianum can. Adrianus, et can. In Synodo dist. 63. ad quae loca Illyricus respexit, legimus quidem concessum ab Adriano Carolo regi jus eligendi Romanum Pontificem: at jus imperandi Pontifici, eumve judicandi, quod vere ac proprie ad subjectionem Pontificis pertinuisset, concessum non legimus. Non est autem idem, jus eligendi Pontificem et jus Pontifici imperandi, alioqui etiam Cardinales Pontifici imperarent, et Canonici Episcopo, et populus regi, et Principes imperatori; quod Pontifices a Cardinalibus, Episcopi a Canonicis, reges a populis, et imperatores a principibus eligantur. Tertio cernimus in Illyrico egregi m juris cognitionem, qui id in jure perspicere potuit, quod ibi numquam fuit. Nam Leo VIII (ut ex. can. in Synodo, jam citato, intelligi potest) renovare voluit majorum suorum decretum de electione Pontificum, atque id Othoni 1 concedere, quod illi Carolo Magno concesserant, videlicet, ut jus esset impera- • toti nominandi tum ipsum Romanum Pontificem, tum etiam Episcopos eseteros. Quoniam autem Carolo Magno Leo III, nihil ejusmodi dederat, sed Adrianus I, cum. Episcopis sui temporis id fecerat, propterea Leo VIII exemplum sequi se dixit Adriani, in ea concessione; Leonis autem 111 non meminit, quod ejus mentio ad rem non pertineret. Quod si in eo decreto Leo VIII, mentionem fecit patritiatus, quem Adrianus Carolo eodem tempore tribuit, id ea de causa fecit, quia simul, et jure electionum, et patritii dignitate Acilianus Garolum ornaverat.
Noluit enim ea separare, quae conjuncta erant, tametsi ad rem suam, aut solum, aut certe potissimum pertineret concessio juris Pontificis eligendi. Agnoscintius postremo novam in Illyrico formam demonstrationum, cum haec sit (illo auctore) evidentissima demonstratio: Leo VIII, in suo quodam decreto non dicit: Imperium translatum ad Francos, sive Germanos Romani Pontificis auctoritate: igitur merum figmentum esse liquet quidquid historici tradunt de illa translatione. Egregie omnino quasi continuo debeat esse falsum quidquid Leo VIII non dixit.
(( Nono, quia multi id factum adscribunt senatui, populoque Romano; alii ipsi Garolo, qui sibi id ultro sumpserit suo arbitrio ac jure, etc. ». Sed hsec est mera repetitio tertii et quarti argumenti.
« Decimo, quid impudentius, aut vanius fingi potest, quam Papam, aut plebem Romanam, potuisse, vel etiam ausos esse transferre, aut donare cuiquam supra se imperium, qui jamdudum amissa libertate, jurata mancipia imperatorum erant. Ipsimet Garolo jam amplius viginti annis antea sub Adriano omnem potestatem imperatorum Constantinopolitanorum in Romam Italiam, et Papas ipsos (quam ipse alioqui armis acquisierat) Pontifex, ac Romani, integraque Synodus, adhibitis etiam juramentis, et anathematibus consenserant, ejusque sese subditos, etveluti mancipia recognoverant, aut confessi fuerant ut id ipsum proprium eorum jus, dist. 63. et omnes historice testantur ». Diximus de hac re satis multa in secundo capite: verumtamen nihil oberit hic adscribere quidquid habetur apud Gratianum dist. 63. ut Illyrici mendacia eo teste delegantur, quem ipse pro se protulit. Sic igitur loquitur Gratianus. Adrianus Papa Romam venire Carolum regem ad defendendas res Ecclesiae postulavit. Carolus vero Romam veniens, Papiam obsedit; ibique relicto exercitu, in sancta Resurrectione ab Adriano Papa honorifice susceptus est, post sanctam Resurrectionem reversus Papiam, cepit Desiderium regem. Deinde Romam reversus, constituit ibi Synodum cum Adriano Papa in Patriarchatu Lateranensi, in Ecclesia S. Salvatoris: quae Synodus celebrata est a 133. Episcopis, Religiosis, et Abbatibus. Adrianus autem Papa cum universa Synodo tradiderunt Garolo jus et potestatem eligendi Pontificem, et ordinandi Apostolicam Sedem: dignitatem quo¬
que patritiatus ei concesserunt, insuper Archiepiscopos et Episcopos per singulas provincias abeo investituram accipere definivit, ut, nisi a r ege laudetur, et investiatur Episcopus, a nemine consecretur, et quicumque contra hoc decretum ageret, anathematis vinculo eum innodavit: et nisi resipisceret, bona ejus publicari praecepit. Ilaec Gratianus, quae ad verbum reperiuntur etiam apud Sigebertum in Chronico anno 773. Gaeteri autem historici veteres Rhegino, Ado, Otho Frisingensis. Lambertus Schapbnaburgensis, Marianus Scotus, et Abbas Urspergensis in Chronicis ejusdem anni, et sequentium, nihil omnino hac de re scripserunt.
Dicat igitur nobis Illyricus, ubi sit in verbis Gratiani et historicorum, datam esse Carolo ab Adriano omnem potestatem imperatoris Constantinopolitani; item datum esse Carolo imperium in Romanos Pontifices; item adhibitum jusjurandum quo Papa subjiceretur regi; item agnovisse et confessos esse Pontifices se Garoli esse mancipia. Nihil certe horum legitur nec in Gratiano, nec in ullo scriptore; proinde necesse est Illyrici esse mendacia.
Deinde quo pacto non secum ipse pugnasset Adrianus, si se regis mancipium agnovisset, et tamen eidem dignitatem patritiatus, et jus eligendi Pontifices concessisset? Nisi forte illius temporis mancipia ea praedita auctoritate erant, ut etiam patritios facere, et reges ipsos novis dignitatibus augere possent. Quid quod Rhegino in Chronico anni 787. scribit, Carolum regem et patritium subditum se Adriani Pontificis agnovisse? Rex autem, inquit Rhegino, ad postulata respondit, se per multa tempora quaesivisse, sed minime obtinere potuisse: ne tamen inobediens videretur esse monitis Apostolicis, asseruit se in ejusdem Pppoe praesentia, cum ejusdem missis pacem velle firmare.
« Undecimo: Testantur quoque omnes historici, etiam ii, qui Papis sunt addictissimi, Leonem Papam, mox ut electus fuit in Papam, misisse ad Carolum Magnum legationem una cum clavibus sancti Petri, quod est Papale insigne, et vexillis Urbis Romae cum aquilis: petiisseque juxta Synodum Adriani confirmationem sui, et ut' aliquis mitteretur, qui Romanos Carolo denuo juramento adstringeret, quod fuit extremae subjectionis indicium. Quare etiam paulo post orto dissidio inter Papam et Romanos, tum ipse Papa ad Caesarem ut suum superiorem confugit, tum et Romani eodem suos accusatores miserunt, ut sic utrique sint testati eum esse suum legitimum judicem, ac dominum. Quam foeda ergo tandem est ista vanitas, quod Papistae fingunt illos servos, aut mancipia Caroli imperium Romanum in Carolum transtulisse, eumque sibi ut vassallum quemdam dato feudo obligasse, ut nunc arctissimis juramentis Caesares sibi obstringunt, et etiam ad turpissima pedum oscula adigunt ». Non satis scio quid in bac objectione magis admirer, imperitiam, an impudentiam. Claves S. Petri a Leone ad Carolum missas, doctus Illyricus Papale insigne interpretatur, quasi Pontifex Leo Pontificatum suum Carolo Magno, vel dono dederit, vel certe subjecerit. At claves illae nihil erant aliud, nisi thecae quaedam pretiosae, quibus reliquiarum fragmenta servabantur. Solebant enim Pontifices, cum summo aliquem munere afficere voluissent, rasuram cathenarum S. Petri, aut aliquid aliud generis ejusdem, clavicula aurea, vel argentea inclusum mittere. Audi S. Gregorium in epist. 23. libri vi. ad Theotistum et Andream: Praeterea, inquit, benedictionem S. Petri Apostoli, elavem a sacratissimo ejus corpore transmisi. Et in epist. 126. libri vii. ad Recharedum regem Visigothorum; Clavera, inquit, parvulam a sacratissimo B. Petri Apostoli corpore pro ejus benedictione transmisimus, in qua inest ferrum de catenis ejus inclusum; ut quod collum illius ad martyrium ligaverat, vestrum ab omnibus peccatis solvat. Crucem quoque dedi latori praesentium vobis offerendam, in qua lignum Dominicae Crucis inest, et capilli B. Joannis Baptistae: ex qua semper solatium nostri Salvatoris, per intercessionem praecursoris ejus, habeatis. Talem igitur elavem non insigne Papale, sed religiosum munus Christianissimo principi Summus Pontifex misit. Nam idcirco Rhegino in Chronico anni 796, Ado Viennensis in Chronico sexta aetate ct Abbas Urspergensis, item in Chronico ejusdem anni, has ipsas claves, confessionis S. Petri, id est, sepulcri, claves appellant, et pro munere missas a Leone ad Carolum scribunt. Qui etiam auctores in Chronico anni 800. simile quoddam donum ab Episcop» Ilierosolymae ad eumdem Carolum transmissum, his verbis tradunt: « Eadem die Zacharias pater cum duobus monachis, uno de monte Oliveti, altero de Bethlehem, Romam venit, quos Episcopus Hierosolymorum ad regem direxit, qui benedictionis causa cla¬
ves sepulcri Domini, ac loci Calvariae, claves etiam civitatis cum vexillo detulerunt )>. Haec illi. Nec sane dubitari ulla ratione potest, quin fuerint omnia illa religiosa munuscula, non insignia dignitatum. Quare Paulus ^Emilius in vita Caroli, pia magis quam magnifica munera esse dixit.
. Quod secundo loco addit Illyricus, postulasse Leonem, ut a Carolo mitterentur, qui Romanos eidem Carolo juramento adstringerent, jam supra discussum est in primo capite, ubi ex ipso Illyrico demonstravimus, Leonem a Carolo postulasse, qui Romanos jurejurando adstringeret, non Carolo, sed Leoni; et sane ratio erat magna, cur novo Pontifici Leoni novum sacramentum populus praestaret; cur autem Carolo praestaret, nulla erat. Quae cum ita sint, evanuit (credo) illud jam extremae subjectionis indicium, quod ex missis clavibus, et legatis postulatis, qui ad jurandum Romanos adigerent, Illyricus fabricaverat.
« At », inquit, « dissidio inter Papam et Romanos exorto, utrique Carolum dominum, ac judicem appellarunt ». Nusquam ista nomina legi, judicis, et domini. Res autem gesta narratur ab Othone Frisingensi lib. v. c. 30. his verbis.
« Anno ab Incarnatione Domini 799. Leo Papa, qui Adriano successerat, in Litania majore a Romanis flagitiosissime, ita ut oculi ejus eruti viderentur, tractatur: qui ad regem Carolum veniens, eventum rerum deplorat. Igitur Carolus victoriosissimus, qui jam subjugatis sibi Baioariis, Aquitanis, Saxonibus, Danis, Nortmannis Brittannis, Pannoniis, multisque aliis provinciis, regnum Francorum plurimum dilataverat, dignus qui altius proveheretur, Papam ulturus ad urbem tendebat, cui pridie quam Urbem intraret, Leo ad duodecimum lapidem occurrit, eumque honorifice suscepit. Mane facto, Urbem ingressus, a Pontifice ac cuncto populo susceptus, in Ecclesiam B. Petri traducitur. Post, septem diebus transactis, rex concione facta, causam adventus sui exponit. Leo quoque, cui aemuli sui magnum crimen imposuerant, nemine cogente, ex bona conscientia de objecto crimine coram omnibus supra sacrosancta Evangelia se purgavit ». Haec ille. Ex qua narratione, discimus, Carolum Romam venisse, non ut Pontificem judicaret, sed ut injuriam illi fcetam ulcisceretur; et Leonem Pontificem non ab aliquo judicatum, sed a se ipso, nemine cogente,
jurejurando purgatum. Nec dissentiunt historici cseteri. Sed Rhegino, atque Abbas illud etiam addunt, Pontificem ad Carolum venientem summo cum honore ab eodem Carolo susceptum; quod utrum vilissimis mancipiis satis conveniat (quales fuisse eo tempore Summos Pontifices mentitur Illyricus) Illyricus ipse judex esto.
Jam vero quod in postremis verbis Illyricus habet, adigi nunc a Pontificibus imperatores ad jusjurandum, et oscula pedum, Otho Magnus, et Fridericus I. (ut alios praetermittam) nobis etiam tacentibus satis refellunt. Siquidem ille Joanni XII Pontifici jurisjurandi sacramentum, antequam Urbem ingrederetur, a nemine coactus, nisi ab ipso jure et aequitate, praestitit; Quod exstat adhuc apud Gratianum can. Tibi Domino Joanni, dist. 63. Iste autem (ut capite superiore ex Krantzio et Radevico demonstravimus) Adrianum IV, humi prostratus sponte sua veneratus est, et Victori IV, quem ipse Pontificem in schismate quodammodo fecerat, nemine cogente pedes osculari coram universa Ecclesia non erubuit. Sed de hac objectione satis multa dicta sunt. Pergamus ad cseteras.
« Duodecimo, ipsa vox translatio eos evidentissime mendacii redarguit, nam si transtulerunt imperium a Graecis ad Francos, sequitur Graecos esse plane privatos imperiali dignitate». Et infra: «Decretalis, Solitae, clare Constantinopolitanum regem vocat imperatorem Romanorum ». Athaec objectio nulla est. Non enim imperium universum, sed Occidentale solum translatum esse dicimus a Graecis ad Francos. Graeci siquidem cum Gothos. Belisario et Narsete ducibus, Italia exegissent, Occidentale imperium Orientali iterum adjunxerunt; postea vero, quam a Leone Pontifice Carolus Magnus Occidentalis imperii jure donatus est, Graecus imperator Occidentali imperio caruit, Orientale retinuit. Atque ex eo tempore Augusti duo pari potestate Romanum imperium tenuerunt.
«Decimo tertio, quacumque omnino parte, aut quasi lacinia quis istam narrationem translationis imperii apprehendit, mox liquido animadvertit esse vanissimum mendacium. Fingunt enim illi Carolum ignorasse Papae consilium ete ».
Ista vero «st nova forma syllogismi. Constat enim tota argumentatio ex tribus manifestissimis. erassissimisque mendaciis, qua;
sunt a nobis supra cap. 2. notata et refutata. Vide igitur cap. 2. Mendacia lo. et 16.
« Decimo quinto (nam decimum quartum prae festinatione Illyrico excidisse videtur, nisi forte sit error in numeris) Quis, inquit, dubitat, si Papa, ac Romani sponte, suoque arbitrio imperium a Graecis in Francos transferre tunc potuissent, voluissentque, eos certis firmisqu e pactionibus, ac conditionibus cum Carolo acturos fuisse, quibus tum sibi, tum etiain aliis regionibus, et hominibus cavissent de certa quadam libertate etc. » An tu ridiculus non es Illyrice, cum pactum de libertate retinenda commemoras, ubi de imperatore ac domino constituendo agitur? Quibus enim, quaeso, iste Caesar imperabit, si omnes homines, ac regiones, quae ad illius imperium pertinent, sibi diligenter de libertate conservanda caveant? Sed nimirum magistrum tuum secutus es Lutherum, qui in lib. de votis monasticis jubet monachos futuros hac forma verborum uti, cum Deo sua vota nuncupant: Voveo paupertatem, castitatem, et obedientiam usque ad mortem libere, ita ut mutare possim quando volo, nec unquam ea vota tenear observare. Audi igitur, Illyrice. Si pacta nulla inter Leonem et Carolum intercessissent, mirum videri certe non deberet: dabatur enim imperium virtutibus Caroli, dabatur meritis ejus, necnon patris et avi, quae multa et magna in Ecclesiam Romanam exstabant. Verumtamen accesserunt etiam pacta, non quidem, ut tu dicis, de libertate gentium et populorum conservanda, sed de Ecclesia universa ac potissimum de Apostolica Sede perpetuo defendenda. Est enim imperator Romanus (ut jura passim loquuntur) proprius Ecclesiae Catholicae, atque praecipuus advocatus. Porro continetur hoc pactum tum in eo sacramento, quod reges Romanorum Pontifici Romano praestare solent cum ad coronam accipiendam veniunt: tum etiam in ipsa voce translationis Imperii; idcirco enim non novum Imperium erectum, sed antiquum translatum ad Germanos dicitur, ut meminerint Germani imperatores, non modo jus et potestatem imperandi, sed etiam curam et sollicitudinem Ecclesiae tuendae, Constantini, Theodosii, Martiani, Justini, Tiberii, aliorumque veterum ac piorum Caesarum ad se translatam, quae etiam causa est, ut aliquando Romani Pontifices certos imperatores et Ecclesiae communione, et imperii dignitate privarint; quod videlicet adversus inita et jurata pacta, non se illi advocatos, sed hostes Ecclesiae praestitissent. Sed de his satis.
« Decimo sexto, verum », inquit, « ut hisce quoque argumentionibus, sententiaeque finem imponamus, hoc unum quaero a Pontificiis seductoribus: cum constet Carolum amplius viginti annis ante illam Leoninam (pene dixissem vulpinam) Papae coronationem totum Occidentale imperium occupasse et tenuisse, hoc, inquam, quaero, num jure occupavit, et tenuit, fuitque legitimus ejus monarchiae possessor? Injuste eum occupasse, ac tenuisse, non audebunt (credo) dicere. Si vero juste occupavit, ac tenuit totum Occidentale imperium tot annis ante Papatum Leonis, quomodo potuit Leo imperium Romanum in eum transtulisse, aut quid tandem ei adjecit? » Sed haec objectio soluta est in sexto capite, ubi ostendimus, Carolum Magnum ante Leonis III Pontificatum, justo bello occupasse, ac tenuisse non quidem universum (ut Illyricus dicit) Occidentis imperium (nec enim Hispaniam, Africam, Illyricum, Brittanniam, Apuliam, Calabriam, Siciliam, aliasque nonnullas Occidentalis imperii provincias eo tempore Carolus occupaverat) sed magnam tamen ejus partem, id est, Galliam, Germaniam, Pannoniam, atque Italise partem quamdam. Caeterum ea ipsa loca non jure Caesaris, sed
partim jure regio, partim jure partitio Carolum possedisse. Id igitur imperii translatio effecit, ut Carolus Magnus illa ipsa, quae jam habebat, non tantum ut rex; aut patritius, sed ut verus imperator et augustus retineret: utque jus haberet ad alias item provincias quas Occidentalis imperii fuisse, atque injuria ab aliis occupatas esse constaret: ut denique nominibus, titulis, honoribus omnibus veterum Caesarum uteretur, atque eo nomine omnes alios reges, ac principes, tum ipse, tum ejus successores, ac posteri anteirent, etiamsi aliquando contingeret, ut essent alii Christiani reges, ipso Caesare longe potentiores. Ac ne id parum fortasse Illyrico videatur, revocet ad memoriam quae de Zenone et Theodorico ipse scripsit. Non modo enim affirmavit, sed etiam multis testibus asserere conatus est, Theodoricum Gothum, Zenonis imperatoris beneficio, Occidentale imperium accepisse, cui si nunc objiciamus, Theodoricum ne uno quidem milite, aut obolo a Zenone adjutum, sua tantum, ac suorum virtute, multis exantlatis laboribus, multoque sanguine effuso Italiae possessionem adeptum nihil aliud inveniet quod respondeat, nisi ideo vere Theodoricum a Zenone imperium (vel regnum potius Italiae) accepisse, quod ab eo, jus, titulum, dignitatem, ac potestatem regiam accepisset.
Chapter 14 of 22