Caput XXII. De officio principis Christiani erga seipsum
Restat pars quarta nostrae disputationis} in qua considerandum est, quomodo se gerere debeat princeps erga personam suam. Haec vero consideratio multum adjumenti principibus afferre poterit, si et nobis detur a Deo gratia explicandi, quae vera sunt; et illis cum attentione legendi, et cogitandi quae ad ipsorum salutem maxime pertinent: Afferam igitur considerationes quinque.
Prima consideratio erit de ultimo tine, et summo bono, tum animae, tum corporis. Siquidem homines mortales, ut plurimum nihil altius, nihil melius, nihil optabilius esse arbitrantur imperia super alios homines; ad quod consequi vident opes, et honores, ac per hoc etiam voluptates, et commoda. Tom. VIII.
Et quidem, verissimum est, summum bonum hominis in regno positum esse, sed non in regno temporali. Siquidem regna et imperia temporalia, ut experimento discimus, non ultra spatium vitae corporalis, se extendunt. Animus autem hominis immortalis est, et corpus etiam post resurrectionem immortale erit, neque ullum finem vivendi faciet. Et quid proderit homini, regnum obtinuisse ad paucos annos, si per infinitum annorum numerum, regno cariturus erit? Non igitur summum hominis bonum in regno temporali positum esse potest, sed in regno sempiterno, quod sempiternm divitiae, et deliciae, et honores consequuntur. Quod regnum Christus princeps regum terrae piis omnibus praestabit, cum dicet in die judicii, Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum; ei de quo alibi dicit, Quaerite primum regnum Dei, et justitiam ejus et hxc omnia adjicientur vobis. Atque haec veritas theorice, ut sic loquar, omnibus Christianis notissima est: sed practice paucissimis est nota. Sic enim homines pro regnis terrenis acquirendis, vel propagandis laborant, et sudant, ac si in eis summa eorum felicitas posita esset. Si quis ergo cupiat hanc veritatem tanti momenti plane cognoscere, colligat aliquando se, et dimissis ad tempus negotiis, et cogitationibus omnibus; in secreto cubiculo postulet a Deo gratiam cognoscendae veritatis de summo suo bono; etad quem finem eum Deus sapientissimus, et nostri generis amantissimus creaverit: et simul examinet ab una parte promissiones Dei de coelesti regno; et ab altera, brevitatem et angustias regni terreni: et ille, qui justa petentes semper exaudit, sine dubitatione illum docebit.
Altera consideratio erit de veris mediis ad finem tam sublimem, et qui solus explere potest capacitatem desiderii nostri: et sine dubitatione, si quis hsec media diligenter inquirat, inveniet regnum temporale non solum non esse finem, id est, summum bonum hominis, sed neque esse medium ad illud acquirendum satis accommodatum. Ut autem hoc facilius intelligatur, explicandam mihi esse putavi historiam divinam de ratione gubernandi populos, id est, quam formam regiminis, sapientissimus Deus in populo suo maxime probaverit. Igitur animadvertendum est, ab initio non placuisse Deo, ut fideles sui prseessent hominibus extra familiam suam: sed solum pecoribus, fortasse propter periculum quod est in regendis populis. Nam ante diluvium per mille, et sexcentos annos, nullus fuit rex hominum: deinde a diluvio per multos annos soli gentiles dominabantur aliis hominibus; rationem reddit Sanctus Gregorius in libris moralium dicens: Antiqui Patres nostri non tam reges hominum, quam Pastores pecorum fuisse memorantur. Et cum Noe Dominus, filiisque ejus diceret, Crescite, et multiplicamini, et implere terram; subdidit, et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae. Non enim ait, sit super homines, qui futuri sunt, sed super animalia terrae. Homo quippe animalibus irrationabilibus non caeteris hominibus natura praelatus est. Postea vero quam Hebraei in /Egypto multiplicati, et a Mose a servitute Pharaonis liberati creverant in gentem magnam; dedit illis Deus Mosem in principem, a quo regerentur, non tamen sub nomine regis: et Mose defuncto subrogavit illi Deus Josue ducem: et post obitum Josue gubernavit Deus ipse rempublicam Hebraeorum per Judices, quos subinde vocabat cum Hebraei a vicinis gentibus opprimerentur.. Sed cum Hebraei, regem sibi dari petiissent, non placuit Deo petitio illa populi, sed tamen permisit, ut regem sibi forte eligerent. Itaque Deus in libro primo Regum multis modis declaravit, non sibi placuisse, quod populus suus regem habere voluisset, sicut reliquae gentes habebant. Sic enim legimus, Dixerunt majores natu Israel ad Samuelem, constitue nobis regem, ut judicet nos, sicut universae habent nationes. Displicuilque sermo in oculis Samuelis eo quod dixissent, Da nobis regem, ut judicet nos. Et oravit Samuel ad Dominum. Dixit autem Dominus ad Samuelem, Audi vocem populi in omnibus, quae loquuntur tibi. Non enim te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos. Ecce quam aperte Deus improbat petitionem populi petentis regem. Deinde, ut populum ab hac petitione averteret, jussit Samueli, ut praenuntiaret populo jus regis, id est, grave jugum, quod reges imponere solebant super cervicem populorum. Nunc ergo, inquit Deus, audi vocem eorum: verumtamen contestare eos, et praedic eis jus regis, qui regnaturus est super eos. Dixit itaque Samuelomma verba Domini ad populum qui petierat a se regem, et ait, Hoc erit jus regis, qni imperaturus est vobis, filios vestros tollet, et ponet in curribus suis: facietque sibi equites, et praecursores quadrigarum sua¬
rum: et constituet sibi tribunos, et centuriones, et aratores agrorum suorum, et messores segetum, et fabros armorum, et curruum suorum. Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias, et focusias, et panificas. Agros quoque vestros, et vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis suis. Sed et segetes vestras, et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis, et famulis suis. Servos etiam vestros, et ancillas, et juvenes optimos, et asinos auferet, et ponet in opere suo: greges quoque vestros addecimabit, vosque eritis ei servi. Et clamabitis in die illa a facie i'egis vestri, quem elegistis, et non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petistis vobis regem.
Haec omnia sanctae Scripturae verba eo pertinent, ut populus intelligeret, non esse sibi utile habere regem, ut habent gentiles: cum antea haberent Judices a Deo electos, et vocatos, omnes viros fortes, et prudentes, et qui nihil a populo acciperent, et nullum vexarent. Quia tamen populus mansit in sententia et voluit regem: dedit illis Samuel regem Saul. Sed rege constituto iterum Samuel dixit ad populum. Sed et nunc stare, et videte rem istam grandem, quam facturus est Deus in conspectu vestro. Numquid non messis tritici est hodie? invocabo Dominum et dabit voces (tonitruorum videlicet, quae eo tempore erant inusitata in Palaestina) et pluvias, et scietis et videbitis, quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini, petentes super vos regem. Et clamavit Samuel ad Dominum, et dedit Dominus voces, et pluvias in illa die. Et timuit omnis populus nimis Dominum, et Samuelem; et dixit universus populus ad Samuelem, Ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum, ut non moriamur. Addidimus enim universis peccatis nostris malum, ut peteremus nobis regem. Dixit autem Samuel ad populum, Nolite timere: vos fecistis universum malum: hoc verumtamen nolite recedere a tergo Domini, sed servite Domino in omni corde vesti'o. Haec omnia satis aperte indicant, non placuisse Deo, ut populus suus haberet reges absolutos, quomodo habebant gentes.
Et quae est ratio, dicet aliquis, cur Deus non probaverit regale imperium in populo suo? Ratio est, quia praevidebat Dominus reges illos male usuros absoluta illa potestate. Nam a Mose usque ad reges, omnes duces et judices, qui populum gubernaverant, viri optimi fuerant. Nam et Apostolus in epistola ad Hebraeos fere omnes judices cum ipso Mose numerat inter sanctos Testamenti veteris. Sed ubi regimen venit ad reges, primus Saul, cum privatus civis esset, erat omnium optimus; factus rex, evasit omnium pessimus, et ideo regnum, corpus, et animam perdidit. Secundus, David, antequam regnum obtineret, inimicum Saiilem nunquam laedere voluit, cum facillime posset; factus rex, militem optime de se meritum occidit, et ejus conjugem adulterio polluit: sed tamen ex corde poenitentiam egit, et gratiam Dei recuperavit. Tertius Salomon, initio bonus, in senectute idola coluit, et salutem suam aeternam in dubio reliquit. Et satis constat ex libris Regum, et Paralipomenon, post divisionem regni, in regnum Israel, et Juda; ex regibus Israel nullum fuisse bonum, sed omnes impios, et idololatras, ac per hoc, omnes ad gehennam esse damnatos: ex regibus Juda duos fuisse absolute bonos, et sanctos, Ezechiam, et Josiam; sex ex parte laudatos, et ex parte reprehensos, Asam, Josaphat, Joara, Amasiam, Oziam, Joatham: reliquos omnes absolute malos, et impios, improbos et reprobos. Quae cum ita sint, nemo mirari debet, cur neque Deus, neque Samuel Propheta, probare voluerint Regiam potestatem in populo Hebraeorum. Porro ex hac historia, quis non videat, quam sit periculosa potestas regia; et, quae illi simillima est, potestas principum omnium absolutorum? Adde, quod idem dici potest de principibus Testamenti novi. Nam ex tanto numero imperatorum, regum, principum absolutorum, qui vixerunt his mille, et sexcentis annis in Ecclesia Christi, in numerum sanctorum relati, paucissimi sunt; cum principum spiritualium, id est, Episcoporum fere infinitus sit numerus. Sane in martyrologio Romano inveniuntur Episcopi sancti circiter nongenti; principes saeculi serio apud se cogitent, invenient, vocationem suam, sive statum, et conditionem suam non esse tam beatam, et felicem, ut vulgus existimat neque esse medium satis idoneum ad regnum aeternum comparandum; et ipsi non insolescent, neque privatos homines contemnent; sed illis potius ex animo invidebunt, et cum timore, et tremore sceptrum suum, non ut sceptrum honorificum, et leve, sed, ut crucem gravissimam, durissimamque portabunt.
Tertia consideratio utilissima principibus esse potest, si serio, et saepe considerent, se dominari, et praeesse hominibus ejusdem
speciei, cujus ipsi sunt: et fieri posse, ut non pauci subditorum sint prudentiores, et sanctiores, et imperio digniores, quam ipsi sint; praesertim cum major pars ipsorum non sint electi ad principatum ex multis quomodo eliguntur Episcopi, in quorum electione habetur ratio, aetatis, scientiae, prudentiae, morum optimorum, et sanctitatis vitae, et aliorum magistratuum, in quibus antea versati sint. Principes enim, ut plurimum succedunt parentibus, et non raro parenti probo succedit filius improbus, et parenti prudenti succedit filius stultus, et parenti maturae aetatis succedit adolescentulus, vel pauper. Sic Davidi sent successit Salomon puer: et Salomoni sapientissimo successit Roboam stultus, et Ezechiae Sancto, successit Manasses perditissimus. Itaque deberet princeps, ista omnia cogitans, humilis esse in oculis suis, et non contemnere, neque conculcare per superbiam subditos, quorum aliqui fortasse sint imperio digniores, quam ipse sit. Sed habet principatus, ut plurimum, hunc morbum annexum, ut princeps, quia sedet altius quam eseteri, vere se reputet naturae cujusdam excellentioris, quam sint reliqui homines, et evanescat in cogitationibus suis. Notum est, Alexandrum Magnum facile sibi persuaderi scivisse, se non Philippi regis Macedoniae, sed Jovis filium esse, atque adeo immortalem Deum. Sed paulo post mors immatura declaravit quid esset. Quod idem Caro imperatori Romanorum accidisse legimus, qui miserebatur stultitiam Judaeorum, quod se Deum esse sibi persuadere non possent: cum tamen paulo post a conjuratis occisus, experimento didicerit, se vere fuisse mortalem. Idipsum de Domitiano dici potest, qui cum Dominus, ac Deus appellari vellet, paulo post non tantum falsam divinitatem, sed etiam veram humanitatem interfectus amisit. Ergo princeps Christianus si sapit, humilis sit in oculis suis; et quod ipse sedeat in throno, cum alii stant, vel procumbunt in genua, et quod ipse imperet, alii dicto obediant, non merito suo tribuat, sed beneficio Dei: et intelligat subditos suos ejusdem esse naturae, cujus ipse est, et multos eorum, majores esse in oculis Dei, qui princeps est regum terrae; et se quidem ad brevissimum tempus regnaturum; illos autem participes futuros Regni Christi, cujus nullus erit finis.
Quarta consideratio in eo posita est, ut
prudenter cogitet pius princeps, se non esse debitorem soli regno administrando, vel subditis bene regendis: sed etiam sibi, id est, saluti sempiternae comparandae. Et quemadmodum nemo accusare potest principem, quod aliquando intermittat negotia regni, vel principatus, ut corporis sui saluti conservandae, vel reparandae vacet: ac per hoc nonnunquam venationi det operam: aut honesto ludo se oblectet, vel certe musica instrumenta, aut cantorum voces audiat; aut denique legendis libris historicis, vel philosophicis incubat. Sic etiam laudandus est princeps, si sepositis interdum temporalibus curis, saluti animae suae, serio vacet. Hoc in primis consulit sanctus Bernardus Eugenio suo quondam in Christo lilio, ac postea patri suo, et omnium Christianorum. Nam cum is ex Abbate Summus Pontifex factus esset, et in Ecclesia universali regenda dies, ac noctes excubaret, admonuit iHum SanctusBernardus in libris de Consideratione ut non ita totum se daret gubernationi Ecclesiae, ut oblivisceretur spiritualis profectus animae suae. Quod si timuit non sine ratione sanctus ille vir, ne Ecclesiastica negotia, quamvis spiritualia, et necessaria, nimis continuata suffocarent spiritum internae devotionis, et charitas pastoris erga Ecclesiam imminueret charitatem animae devotae erga Deum: quanto magis periculum est, ne princeps temporalis nimium distentus, et distractus erga negotia temporalia regni terreni, remittat ardorem charitatis erga Deum; et dum consulit rebus temporalibus regni terreni, detrimentum faciat regni coelestis? Christus Rex et Dominus noster, non erat occupatus in rebus temporalibus ullis, sed in praedicatione verbi Dei, et in conversione animarum; et tamen, ut exemplum nobis daret, pernoctabat, ut plurimum in oratione. Id enim significant illa verba sancti Lucae. Erat pernoctans in oratione Dei; et illa: Erat autem diebus docens in templo; noctibus autem exiens morabatur in monte. Neque tamen erat illi periculum, ne tepesceret spiritus ejus, aut ne detrimentum aliquod spirituale pateretur. Itaque ut nobis exemplum daret, dies consumebat in operando, ■et noctes in orando. Et si nobis Sacerdotibus, vel religiosis exemplum hoc tanti magistri necessarium erit principibus saeculi, •qui toti sunt in rebus temporadibus occupati? Et si David rex, et imperator, septies in die revocabat animum ad laudandum
Deum, et media nocte surgebat ad confitendum Domino-: quam excusationem habebunt principes illi, qui toti sunt diebus, ac noctibus in rebus temporalibus occupati? certe enim si qui sunt, qui indigeant gratia Dei, et conversatione frequenti cum ipso, principes sunt, qui ut vicarii ejus in temporali regimine, voluntatem ejus assidue indagare debent.
Eligat igitur princeps tempus, et locum aptum colloquendi cum Deo magis corde, quam voce. Ac primum ab eo petat, ut lumen cordi suo infundat, in quo manifeste videat statum animae suae; et si quidem viderit, animam suam Jethali peccato obnoxiam, atque adeo ipsi Deo invisam, cum Maria Magdalena sese ad ejus pedes abjiciat, et lacrymis cordis medicinam quaerat. Et quia remedia nota fidelibus tria illa sunt, contritio, confessio, et satisfactio, in eo sciat summam verae conversionis positam esse, ut ista non solum fiant, sed bene fiant. Quid enim prodest flere peccatum admissum, et illud Sacerdoti aperire, et impositam mulctam implere; nisi peccati radicem funditus extirpet? Habet aliquis domi concubinam, habet rem alienam, laesit personam, vel famam proximi sui? quid, inquam, prodest flere, et confiteri peccatum, et impositam poenam subire, si neque concubinam ejiciat, neque restituat rem alienam; 'neque pro injuria satisfaciat; an non hoc est simulare, non agere, poenitentiam? Postea vero quam princeps vere cum Deo in gratiam rediit, pergat inquirere ab ipso Deo in oratione, non quacumque, sed valde seria, et attenta cum fide, et fiducia gratiam perseverandi, et proficiendi, atque ad perfectionem vitae Christianae tandem aliquando perveniendi. Neque enim existimare principes maxime pertineat exemplum virtutum omnium populis, quos regunt, praebere. Regis enim ad exemplum totus componitur orbis; et, Qualis est rector civitatis, tales et inhabitantes in ea. Proinde vita improba, vel etiam remissa, et relaxata principum multo magis Deo nostro displicet, et gravius sine dubitatione punietur, quam vita mala, vel minus bona privatorum.
Accedit ad haec (quod certe principibus omnino persuadere deberet vitae perfectae desiderium) quod ipsi in majori periculo mortis aeternae versantur, quam homines privati, et poena gehennae molestior eis accidet, quam privatis. De majori periculo
nulla dubitatio esse potest, cum sapientia Dei manifeste dicat, Horrende, et cito apparebit vobis; quoniam judicium durissimum his, qui praesunt, fiet. E xiguo enim conceditur misericordia: potentes autem potenter tormenta patientur. Intolerabilia vero multo magis futura tormenta gehennae principibus, quam privatis, maxime pauperibus, et vilibus; ratio manifestissima docet: principes enim magis sunt assueti divitiis, deliciis, honoribus; in alto loco sedent, molliter cubant, delicate vivunt, impatientes sunt omnis injuriae: cum viri pauperes facile pane, et aqua contenti sint, et humi cubare non valde recusent, et ad alia, et excelsa munia non aspirent. Quis igitur explicet quam intolerabile sit futurum principibus malis in die Judicii, jacere humi ab omnibus despectos, et videre, sanctos olim pauperculos, et viles in nubibus coeli, gloria et honore coronatos assidere Christo Judici, et postea cum co ad coelestia regna conscendere: se autem cum Daemonibus ad aeternas subeundas poenas ad inferna detrudi? Itaque damnatio sempiterna, quae parata est omnibus improbis, et reprobis, nullis molestior, et acerbior erit^ quam principibus malis.
Quinta, atque adeo postrema consideratio, quae principibus multum prodesse poterit, illa mihi esse videtur, si tempus aliquod ponant in legendis attente, et diligenter historiis, quibus vita, et res gestae sanctorum principum continentur. Siquidem vitae sanctorum sunt quidam quasi commentarii lu. eidissimi legum divinarum utriusque testamenti. Et si quis velit, quasi ipsis oculis cernere, quid oporteat principem facere, si
salvus esse velit; legat attente sanctorum principum vitas: ibi enim cernet praecepta, documenta Spiritus sancti, quasi ad praxim revocata. Quod idem dici potest de Episcopis, et Regularibus; nullus enim Doctor manifestius, et facilius docet, quid facto opus sit Episcopis, et Regularibus, quam historia scripta de rebus gestis sanctorum Episcoporum, et Monachorum. Adde, quod vitae sanctorum, diligenter, et vere descriptae sunt quasi vestigia in arena impressa, quae per desertum hujus vitae tuto nos ducunt ad terram promissionis; si quis per ea vigilanter incedat, id est, si eas vitas attente legat, et imitetur. Denique vitae sanctorum accurate descriptae, sunt veluti specula lucidissima, quae si quis attente consideret, facile inveniet, quid in moribus suis corrigere, quid magno animo complecti, et sequi debeat; si ad perfectionem vitae praesentis, et ad felicitatem futurae pertingere velit.
Haec causa fuit, cur ego vitas sanctorum principum utriusque Testamenti huic meo opusculo adjungere voluerim; ut videlicet laborem eas inquirendi in variis auctoribus, principibus demerem. Et quidem vitas principum sanctorum Testamenti veteris, ego ipse descripsi ex libris sanctis et canonicis. Vitas sanctorum principum testamenti novi ex variis auctoribus fide dignis collegi. Quibus aliae addi poterunt ab aliis, qui majori otio, et pleniore bibliotheca abundant.
Ego enim solum pro numero provinciarum paucas elegi; et secundum antiquitatem temporis eas disposui; ut qui prior ad regnum coeleste pervenit, ejus vita priorem in libro meo locum habeat.
fHr;«rr
r.ii.
Chapter 23 of 37