Skip to the text

Pars 1

Primus Christianus imperator, Constantinus Magnus et plane egregius fuit.' Sed quoniam vitam ejus scripsit Eusebius Caesariensis haereticus Arianus, et ab illo hauserunt quicquid scriptis de rebus ejus gestis mandarunt Socrates, Sozomenus, et alii posteriores: ideo vitam illam praetermittendam mihi esse existimavi: praesertim cum historias Eusebii Gelasius Papa inter scripta apocrypha retulerit.

Post Constantinum celeberrimus, et religiosissimus Theodosius fuit, quem Sanctus Ambrosius non dubitat inter eos connumerare, qui statim ab obitu, in coelum ascendunt. Sic enim loquitur in oratione funebri de ejus laudibus habita ad populum: « Convertere » (inquit) « anima mea in requiem tuam, in quam festinavit ingredi Theodosius »; et paulo infra: « Absolutus igitur dubio certamine, fruitur nunc Augustae memoriae Theodosius, luce perpetua ». Et infra: « Manet ergo in lumine Theodosius, et sanctorum coetibus gloriatur, n Et quoniam potuisset illi objici peccatum coedis Thessalonicensis, respondet in eodem loco idem Sanctus Ambrosius, dicens: « Dilexi virum, qui magis arguentem, quam adulantem probaret. Stravit omne quo utebatur, insigne regium, deflevit in Ecclesia publice peccatum suum, quod et aliorum fraude obrepserat, gemitu et lacrymis oravit ve¬

niam, quod privati erubescunt, non erubuit imperator publice agere poenitentiam. Neque ullus postea dies fuit, quo non illum doleret errorem. » Sancto Ambrosio Sanctum adjungamus Augustinum. Hic in libro quinto de Civitate Dei miris laudibus effert fidem et pietatem imperatoris Theodosii; quem dicit in bello magis orando, quam feriendo pugnasse: et hoc tam manifestum fuisse omnibus, ut etiam Claudianus Poeta Gentilis de eo cecinerit:

0 nimium dilecte Deo, tibi militat aether

Et conjurati veniunt ad classica venti.

Et enumeratis bonis operibus ejus concludit: Haec ille secum, et si quae similia, quae enu merare longum esset, bona opera tulit, ex isto temporali vapore cujuslibet culminis et sublimatis humanae, quorum operum merces est alterna felicitas, cujus dator est Deus, solis veraciter piis.

Addam et tertium testem pietatis Theodo sii Sanctum Paulinum Notae Episcopum. Hic in epistola nona ad Severum loquens de laudatione sua in Theodosium: « Non tam (inquit) imperatorem, quam Christi servum non dominandi superbia, sed famulandi humilitate potentem, nec regno sed fide principem praedicavi. » Denique Ruffinus, qui eodem tempore vixit, in libro undecimo historiae Ecclesiasticae sic loquitur: « Igitur (Theodosius) praeparatur ad bellum, non tam armorum telorumque, quam jejuniorum, orationumque subsidiis: nec tam excubiarum vigiliis, quam obsecrationum pernoctatione munitus, cirouibat cum Sacertotibus et populo omnia orationum loca; ante Martyrum, et Apostolorum thecas jacebat cilicio prostratus, et auxilia sibi fida Sanctorum intercessione poscebat. » Et paulo infra: « Tunc Theodosius, utconversas suas acies vidit, prostratus in conspectu Dei: Tu, inquit, omnipotens Deus nosti, quia in nomine Christi Filii tui ultionis justae causam suscepi: si secus, vindica in me: si vero cum causa probabili, et in te confisus huc veni, porrige dexteram tuam, ne forte dicant gentes, ubi est Deus eorum »? Et paulo post: « Etenim compertum est, quia post illam Imperatoris precem quam Deo fuderat, ventus ita vehemens exortus est, ut tela hostium in eos quijecerant retorqueret: cumque magna vi persistente vento, omne jaculum missum ab hostibus frustraretur; fracto adversariorum animo, seu potius divinitus repulso, Eugenius (tyrannus) ante Theodosii pedes, vinctis post terga manibus, adducitur, ibique finis vita; ejus, et certamini fuit. » Ex his quatuor testibus, omni fide dignissimis, facile potest intelligi, Theodosium nostrum, non solum pium fuisse principem, sed etiam cum Mose, et Josue, cum Davide, et Ezechia posse conferri, ad quorum preces Deus, cum eorum hostibus manifeste pugnabat.

Sed ut ordine res ejus gestae intelligantur, afferemus in medium ea omnia, quae Theodoretus in historia sua litteris mandavit: quamvis enim res easdem Socrates et Sozomenus scripserint, tamen Theodoretus majori fide dignus est; cum Socrates et Sozomenus labe haereseos Novatianae infecti fuerint; et de Sozomeno scribebat Sanctus Gregorius in epistola ad Eulogium Episcopum Alexandrimum Sozomenum in historia sua multa mentiri: quod etiam de Socrate dici potest, ut nos ostendimus in libro de clericis capite vicesimo. Sic igitur Theodoretus scribit - Per idem tempus Theodosius, vir cum ob majorum splendorem, tum ob suam ipsius fortitudinem percelebris, et propterea in invidiam non ab illis modo, qui pares erant dignitate, verum etiam a tribunis suis, vacatus; in Hispaniam ubi et natus erat, et educatus, aetatem degit. Itaque imperator incertus animi quid ageret (quip¬

pe barbaros adeo insolenter effecerat victoria, ut difficiles admodum expugnatu tum essent, tum viderentur); tandem sibi persuasit, si Theodosium ducem belli gerendi constitueret, imperium malis, in quibus versabatur, penitus liberatum iri. Quare confestim Theodosium evocat ex Hispania, ducem creat, et cum exercitu, quem in unum collegerat, mittit. Qui fide communitus, alacri animo et erecto, iter suscipit: et ingressus in Thraciam, barbarosque ex adverso venientes conspicatus, aciem veluti praelium facturus instruit: facta autem levi pugna, cum barbari Romanorum impetum sustinere non possent, aciem deserunt; atque terga dantes fugae se mandant, quos Romani, quantum poterant, persequuntur, magnaque barbarorum fit caedes. Nam non a Romanis solum, sed ab se mutuo interfecti ceciderunt. Quare cum quam plurimi essent ad hunc modum trucidati: et pauci qui latere potuerant Istrum trajecissent: Dux ille longe praetantissimus Theodosius, copiis suis in urbes vicinas distributis, ad imperatorem Gratianum celerrime, quo suce victoriae ipse nuntius esset, proficiscitur. Atque cum imperator, quae narrabat, ne credibilia quidem putaret, et factum supra modum miraretur, illi, quos stimuli pungebant invidiae aiunt, eum fuga; se dedisse, et exercitum amisisse. Theodosius igitur postulat ab illis qui contradicerent, ut nuntios mittant, perque eos multitudinem barbarorum interfectorum diligenter cognoscant: facile enim esse ex spoliis numerum perdiscere. Cui orationi offensus imperator, misit nuntios, qui res gestas explorarent, eique postea referrent. Duci autem optimo Theodosio interim apud Gratianum commoranti, divina quaedam visio ab ipso omnium rectore Deo objecta est. Videbatur enim videre divinum Meletium Ecclesiae Antiochenae praesulem, chlamydem sibi imperatoriam injicere, et coronam illi honori convenientem capiti imponere. Quae cum noctu secundum quietem vidisset, prima luce cuidam ex familiaribus indicavit. Ille somnium manifestum esse dixit. Ac perpauci dies jam intercesserunt, cum redeunt nuntii, qui ad res a Theodosio gestas cognoscendas profecti fuissent; retuleruntque permulta barbarorum millia trucidata esse. Itaque imperator jam pro certo persuasum habens, se non sine summo imperii commodo eum delegisse, imperatorem quoque designavit, et illis imperii partibus quas Valens rexerat, ei commissis, ipse in Italiam contendit, Theodosiumque in imperii partes ei assignatas dimisit. Qui ut primum imperium obtinuit Ecclesiis, prae caeteris rebus diligenter prospicere coepit, et ut Episcopi suae ditionis, Constanti nopolim ire maturent, admonet. Nam sola ea imperii pars Ariana labe passim commaculata fuit: pars autem versus occidentem ab ea libera permansit; siquidem Constantinus filius Constantini Magni natu maximus, et Constans minimus natu, paternam fidem integram conservabant: quin etiam Valentinianus imperator Occidentis, veram pietatem sinceram, et incorruptam custodiebat. Imperii vero pars, quae spectat ad Orientem ex multorum nequitia Arianam labem contraxit, ob nimiam Constantii imperatoris facilitatem; et improbam Valentis item imperatoris nequitiam.

Per idem tempus Justina Valentiniani senioris conjux, et Valentiniani junioris mater Arianae doctrinae semina, quae vivente marito occultare studuit, cum filii sui mollem, et flexibilem animum cerneret; proferre coepit audacius. Adolescens autem matris monita usui fore arbitratus, primum cum Ambrosio communicat, ratus si hunc ad suam perduceret sententiam, se alios facile superaturum. At Ambrosius revocat illi in memoriam paternam pietatem; et simul exponit doctrinarum differentiam, et quo modo haec, id est, Catholicae cum doctrina Domini et Apostolorum praedicatione conveniunt; illae vero, id est, haereticae, ab utraque dissentiant, et legibus Ecclesiae, Spiritus sancti instinctu sancitis, perspicue repugnent. Adolescens vero, utpote adolescens, et a matre caecata incitatus; tantum aberat ut Ambrosii orationi assentiretur, ut etiam iracundia inflammatus Ecclesiae parietes turmis peditum tum gravi, tum levi armatura tectorum, circumsideret. Ubi autem fortissimum illum bellatorem his rebus minime perferre factum videt (eas enim pro larvis, quae ad terrendos pueros objici solent, habebat Ambrosius), tantum bile commotus palam dat ei mandatum, ut e sacri templi vestibulis egrediatur.Tum Ambrosius: Non sum istud, inquit', facturus, neque ovile ovium proditurus lupis; neque blasphemiae auctoribus sacrosanctum Dei templum traditurus; sed si libet, me interficere hic intus, vel cuspide hastae, vel gladio confodito: sum enim cupide, ac libenter hanc caedem excepturus.

Longo autem tempore post, ubi Maximus de facinore contra praeclarissimum veritatis praeconem Ambrosium; per Valentinianum admisso, certior factus est; scribit ad Valentinianum litteras, hortaturque uti tum a bello contra pietatem faciendo desistat, tum ne paternam pietatem prodere moliatur, postremo minatur, bellum si non obtemperet, se contra eum suscepturum, atque quod litteris significaverat, factis praestitit. Nam collecto exercitu Mediolanum, ubi aetatem agebat Valentinianus, mature contendit: cujus adventu cognito, Valentinianus fugit in Illyricum, jam edoctus experientia quid commodi maternum attulisset consilium. Theodosius autem omni laude cumulatus imperator, cum certior factus esset tam de rebus ab adolescente Valentiniano imperatore gestis, quam de tyranni Maximi litteris; scribit ad Valentinianum, non debere eum minari, quod sibi imperatori terror incussus fuerat, et robur tyranno adjunctum. Nam imperatorem armis pietatem impugnasse; tyrannum eumdem defendisse. Atque illum hac prodita, inermen in fugam conjectum; hunc ea veluti armis munitum, eum illa nudatum devicisse; pietati enim ejus legislatorem favere. Ista quidem cum longo a Valentino abesset, scripsit Theodosius. Atque simul ut accepit de fuga Valentiniani; venit ei subsidio, iliumque jam e proprio imperio ejectum, et ad suam ditionem accedentem conspicatus, primo animo ejus adhibet curationem, impietatis morbum altius insitum evellit, et ad pietatem paternam reducit: deinde jubet bono animo esse: contra tyrannum bellum gerit, sine sanguinis effusione, adolescenti restituit imperium, et tyrannum interficit. Nam rem injustam se facturum putavit, et foedera cum Gratiano pacta violaturum; si non poenas de interfectoribus suis repeteret.

Post Theodosii illinc reditum, Amphilochius ille admirabilis, accessit imperatorem oraturus, ut ex urbibus, Arianorum conventus ejiciat. At imperator, postulationem illam nimis severam, et inhumanam arbitratus, rejecit. Sapientissimus igitur Amphiloohius, re ad tempus tacita, aliam rationem ad id quod volebat, obtinendum, eamque plane memorabilem excogitavit: nam cum alio tempore forte intra palatium esset, videretque astanti imperatori filium suum Arcadium, qui nuper imperator creatus fuerat; ipsum imperatorem Theodosium, ut mos est, salutavit ille quidem, sed filium sine honore dimisit. Imperator autem ratus Amphilochium oblitum officii, jubet ad filium accedere, eumque salutare. At Amphilochius respondit, satis esse, quod ei honorem habuerat. Itaque Theodosius rem acerbe, et graviter ferens, probrum filio objectum, injuriae loco sibi ipsi illatae numeravit. Tum sapientissimus Amphilochius declarans imperatori quod animo instituebat, contenta voce: Vides, inquit, o imperator, quam aegre ignominiam filii tui patiaris, imo vero illis qui eum insultant, vehementer succenses. Credas igitur mihi velim, hujus universitatis rectorem Deum, eos qui contra Filium suum Unigenitum loquuntur blasphemias, itidem detestari, et tamquam ingratos erga Servatorem, et patronum suum odio prosequi. Cujus institutum cum hoc pacto cognovisset imperator; facta ejus, dictaque simul admiratus, legem protinus conscripsit, quae vetabat, conventus ab Haereticis agi. Verum omnes communis humani generis adversarii tendiculas vitare, non adeo facile est. Quapropter admirabilis ipse imperator humanae naturae particeps a perturbationibus minime vacuus fuit: quippe immoderata animi concitatione, cum justa iracundia conjuncta, facinus crudele commisit. Quod quidem ad legentium utilitatem hoc loco commemorabo: nam ejusmodi, profecto est, ut imperator iste admirabilis ob id tum in crimen merito vocairi, tum contra summa laude, ac praedicatione efferri debeat.

Thessalonica urbs est amplissima illa quidem, et multis hominibus frequentata: quae tametsi subjecta est ditioni Macedonum, prae cunctis tamen urbibus Thessaliae, Achaiae, et aliarum gentium plurimarum, quas praefectus Illyriae moderatur; primas obtinet. In hac civitate cum forte seditio concitata esset, magistratus aliquot obruti lapidibus fuere, et gravibus contumeliis vexati. Quibus rebus nuntiatis, imperator bile accensus, flammas neutiquam repressit iracundiae; sed illius arbitrio permisit pronunciandae sententiae de supplicio Thessalonicensibus irrogandae potestatem. Iracundia igitur hanc auctoritatem nacta gladios contra omnes distrinxit, et insontes pariter cum fontibus trucidavit. Nam septem hominum millia, uti ferunt, interfecta fuerunt, in qua occisione non judicium antecesserat, neque auctores tam horrendi facinoris justa et legitima sententia condemnati; sed om¬

nes simul,.veluti spicae in messe desectae, concisi fuerunt. Hac miseranda et lugubri calamitate cognita, Ambrosius imperatori Mediolanum adventanti, et in sacrum templum ingredi cupienti; extra sacra vestibula obviam procedit, vetatque in templum intrare, et his fere verbis eum affatur: Est verisimile, o imperator, te ignorare caedis abs te patratae magnitudinem, neque post sedatam iracundiam admissum facinus pervidere: nam imperatorius fortasse principatus peccatum agnoscere non sinit, sed potestas effundit rationi caliginem. Verum quae sit natura nostra, et quam fragilis ac fluxa considerandum est,, et in avitum pulverem ex quo orti sumus, et in quem recasuri, acies mentis intendenda, neque ipse splendore purpurae deceptus, corporis, illa operti imbecilitatein ignorare debes. Quin etiam illis imperas, qui et ejusdem sunt naturae participes, atque adeo conservi. Unus enim Dominus omnium, et rex, hujus universitatis fabricator Deus. Quibus igitur oculis intueberis templum illius, qui est omnium Dominus? quibus pedibus sanctum illud solum calcabis? Qui, quaeso, manus injusta caede, et sanguine respersas extendere audebis, et iisdem sacrosamctum corpus Domini accipere? aut quomodo venerandum ejus sanguinem ori admovebis, qui furore t irae jubente tantum sanguinem tam inique effudisti? Recede igitur, et ne conare novo scelere scelus ante editum augere: sed capesse vinculum, quo ut ligeris Dominus omnium coelitus sententiam dat, quod quidem vinculum vim habet, et morbum animi depellendi, et te ad sanitatem restituendi. Huic orationi obsecutus imperator (nam divinis educatus eloquiis accurate notat, tum quae essent officia Sacerdotis, tum quae regum propria), cum gemitu et lacrymis ad palatium revertitur. Atque longo temporis spatio dilapso (octo enim menses jam praeterierant) Servatoris natalitia fuere celebrata. Imperator autem considet in palatio lamentis se dedens, et magnam vim profundens lacrymarum. Quod cum animadvertisset Ruflinus, qui tum magister aulae fuit,.magnaque apud imperatorem auctoritate, utpote familiaritate ei conjunctior: ati illum accedit, rogat causam fletus. Tum imperator lugens acerbius, et majorem in modum flens. Tu, inquit, Ruffine, ludis: nam quantis in malis verser, non sentis. Ego vero gemo, et meam ipsius deploro calamitatem, dum mente complector quam facilis aditus ad sacrum templum servis et mendicis pateat, liberque illis ad Dominum suum deprecandum detur introitus: mihi autem non modo ad illum locum, verum etiam ad ccelum ipsum accessus praeclusus sit. Nam venit mihi in mentem sententiae a Domino prolatae, quae palam dicit: Quemcumque ligaveritis super terram, erit ligatus et in caelis. Cui Ruffinus: Curram, inquit, si placet, ad Episcopum, ei supplicabo, persuadeboque, ut tua solvat vincula. At non est, inquit imperator, tibi morem gesturus: novi enim adeo justam Ambrosii sententiam, ut non metu potestatis imperatoriae sit legem Dei violaturus. Verum cum instaret Ruffinus, pollicereturque se Ambrosio persuasurum, imperator jubet propere abire; ipseque falsa spe inductus, et Iluffini confisus promissis, paulo post sequitur. Ut primum autem Ruffinum divus vidit Ambrosius: Videris mihi, inquit, Ruffine, canum impudentiam imitari. Nam tametsi tuo suasu tam crudelis facta est caedes: tu tamen ita perfricuisti os, ut nec pudeat, nec pigeat tanta rabie contra imaginem Dei insanivisse. Ubi vero Ruffinus obnixe eum oraverat, dixeratque imperatorem brevi adfuturum; Sanctus Ambrosius divino zelo accensus: Ego, inquit, Ruffine, praedico, me illum ab introitu sacri vestibuli prohibiturum: quod si imperium mutarit in tyrannidem, caedem lubens equidem accipiam. Quibus auditis Ruffinus imperatori per nuntium significat, hortatu rque ut maneat in palatio. Quae cum imperator in medio foro accepisset: Eo, inquit, illuc nihilominus, quo justas debitasque contumelias subeam. Ubi vero ad sacros templi parietes advenit, non ingreditur in templum ille quidem; sed ad Episcopum, qui in aedicula salutatoria sedebat, accedens obsecrat, ut vincula illi solvat. At Ambrosius ejus adventum dixit esse tyrannicum, eumque ipsum contra Deum insanire, et illius leges proterere. Tum imperator: Non obstinato animo, inquit, leges sancitas impugno, neque sacra vestibula per nefas introire cupio: sed oro, uti mihi solvas vincula, et proponas tibi ante oculos clementiam illius, qui est Dominus omnium, et ne mihi occludas januam, quam ille omnibus, quos peccatorum suorum poeniteat, patefecit. Cui Ambrosius, quam tu, inquit, poenitentiam, post tam grave scelus admissum ostendis? quae medicamenta ad vulnera tam difficilia curato sananda adhibuisti?

Tuum est, inquit, imperator, medicamenta ostendere, seque temperare, et vulnera, quae aegrius curantur, obligare: meum autem, quae sunt adhibita accipere. Tum Divus Ambrosius: quoniam, inquit, iracundiae permisisti judicium, et non rectae i'ationi, sed animo irato obsecutus sententiam pronunciasti: conscribe legem, qua deinceps sententiae per iracundiam pronuntiatae, irritae sint et nullius momenti: cognitionesque causarum de caede, et publicatione bonorum ad triginta dies scriptis proditaj maneant, uti recta ratione de illis judicium des, atque diebus illis confectis, qui decreta illa scripserint, mandata tua tibi ostendant. Ac tum quidem compressa iracundia, ratione sola causam expendens, inquires in decreta, et ita perspicies, iniqua sint, an eequa, quod si iniqua deprehenderis, certum est, ea decreta scriptis mandata te dilaceraturum, sin aequa confirmaturum; sicque manifeste intellecturum, numero dierum, interjectorum nihil de auctoritate decretorum recte sancitorum omnino detractum esse. Istud consilium, imperator, quoniam prudentissimum esse censebat, libenter amplexatus, jubet exemplo legem conscribi, suaque subscriptione confirmat. Qua re confecta Divus Ambrosius ejus vincula solvit. Itaque imperator fidelissimus in sanctum templum ingressus, non stans Dominum precatus est, neque genibus flexis; sed pronus humi abjectus versum illum Davidis recitavit: Adhaesit pavimento anima mea, vivifica me, secundum verbum tuum, atque capillos manu lacerans, frontem ferire, lacrymarum guttis solum rigare, veniamque supplex petere coepit. Ubi autem tempus postulavit, ut dona sacrae mensae offerret; surgit atque non minorem lacrymarum vim, quam antea effundens in sanctuarium ingressus est. Cum vero uti so. lebat, obtulisset, intus prope cancellos mansit. At rursus magnus ille Ambrosius non conticuit quidem, sed locorum differentiam eum docuit. Ac primum sciscitatur, eaque re egeret: et cum respondisset imperator, se exspectare divinorum mysteriorum perceptionem; significat illi per primarium Diaconum, qui ei ministrabat, ad loca interiora solis Sacerdotibus aditum patere: eademque aliis omnibus inaccessa esse. Jubet igitur, ut exeat, et eum reliquis laicis consistat: nam purpura, inquit, imperatores facit, non Sacerdotes. Quam admonitionem responditque se non animi confidentia inductum mansisse intra cancellos, sed hanc consuetudinem Constantinopoli didicisse; quare habeo etiam, inquit, pro hac medicina gratiam.

Tantis, et tam eximiis virtutibus enituit tum Episcopus, tum imperator. Utrumque enim admiror, alterum propter ingenuam loquendi libertatem, alterum propter facilem obedientiam: et illum propter divini zeli ardorem, alterum propter sinceram fidem. Imperator autem pietatis praecepta, quae ab illustri illo Episcopo didicerat, etiam cum revertisset Constantinopolim observavit. Nam cum divino quodam festo ad templum veniret, statim ut dona sacrae mensae obtulerat, exivit. Atque cum Nectarius, qui id temporis illius Ecclesiae Antistes fuit, rogaret, cur non maneret intus, gemens inquit:.Egre tandem didici, quid inter imperatorem intersit, et Episcopum; aegre tandem reperi veritatis magistrum; nisi solum Ambrosium novi Episcopum, dignum eo nomine. Tantum commodi reprehensio, a viro virtute praestanti adhibita, secum apportare solet.

Alia porro causa suppetebat huic imperatori, ex qua similiter utilitatis percepit non parum: nam conjux ejus Placilla, nunquam destitit divinas leges ei in memoria redigere; seque primum eisdem accurate ipsa erudierat. Siquidem ea non imperatorio principatu se insolenter extulit: sed divinum, quo flagrabat desiderium augere studuit: quippe beneficii magnitudo amorem erga Dominum multo reddidit ardentiorem. Itaque ad eos sublevandos, qui mutila corpora, membraque omnia labefactata haberent: nihil non diligentiae et curae adhibuit, atque ad eam rem non servorum opera usa est: sed illa ipsa hoc fungi ministerio, adire eorum hospitia, et singulis necessaria suppeditare voluit. Simili quoque ratione Ecclesiarum hospitia visere, aegrotis in lecto decumbentibus curationem adhibere, tractare ollas, jusculum gustare, patinam illis deferre, frangere panem, offas porrigere, eluere pocula omnia, denique alia munera obire, quae servi et ancillae exequi solent. Atque illis, qui eam ab hoc genere ministerii avocare studebant respondit, aurum distribuere decere imperatorem: se autem pro ipso imperio ei, qui idipsum dederat, illam operam offerre debere. Quin etiam crebro solebat marito dicere: Semper te, mi vir, oportet cogitare, qui olim fueris, et qui jam sis. Ista assidue animo

complectens, non te jurgatum ostendes erga patronum: sed imperium, quod suscepisti, juste et legitime gubernabis: atque eo rite administrando, cum qui ipsum donaverit, auguste, sancteque coles. Ejusmodi sermonibus semper habitis, semina virtutum animo ejus mandata prEeclarissime, commodissimeque rigavit. Ista quidem ante virum migravit e vita: post cujus mortem non ita diu facinus quoddam forte fortuna commissum accepimus, quod incredibilem amorem imperatoris, quo eam complexus est, perspicue patefecit.

Imperator crebritate bellorum coactus novum quoddam et peregrinum tributi genus civitatibus imposuit: quod quidem Antiochia non tulit, sed plebs cum videret eos, a quibus exigebatur tributum propter inficiationem suspendi, tum alia patrat maleficia, quae multitudo imperita occasionem seditionis nacta patrare solet, tum statuam aeneam Placidae imperatricis deturbat, et per magnam Urbis partem trahit. Quibus auditis imperator, ut par erat, graviter commotus, omnia privilegia urbi illi adimit: et principatum Laodicaee, vicinae civitati tradit, quippe istud Antiochenos gravissime laturos existimavit, postremo se urbem incensurum, penitusque vastaturum minatur, atque adeo in pagum redacturum. Porro magistratus quosdam iri illo audaci facinore deprehensos prius interfecerunt, quam de ipsa tragica clade imperator certior factus esset. Imperator autem quamvis omnia quse fuerat minatus, imperavit fieri; tamen lex, quse hortatu magni illius Ambrosii lata erat, obstabat, quominus fierent. Ubi vero nuntii, qui urbi imperatoris minas exponerent, eo adveniunt, nempe Elobocus dux exercitus et Csesarius praefectus palatii, omnes minis illis perterriti in magno metu erant. At virtutis athletae, qui ad montis radices habitabant, quique multi erant, et viri optimi; hos duos monere, et hortari coeperunt. Ex quorum numero fuit Sanctissimus Macedonius. Iste in montium verticibus vitam agens noctes, diesque omnium Servatori sinceras preces offerebat: qui neque imperatoris violentiam pertimescere, neque de potestate eorum, qui missi erant, laborare visus est: sed in urbe media, prehenso alterius pallio, ambos ex equis descendere jubet. Illi vero cum viderent senem statura exigua, pannis sordidis amictum; primo indignari quidem; sed ut primum a quibusdam eorum, qui antecedebant, viri illius virtutem didicerunt: desiliunt ex equis, illius genua amplecti, veniam denique petere coeperunt. Macedonius divina imbutus sapientia, tali oratione eos compellat: Dicite, viri charissimi, imperatori haec verba, non solum imperatoremesse, sed etiam hominem. Itaque ne oculos tantummodo ad imperium adjiciat, sed suam etiam naturam mente con templetur: nam cum homo sit, illis imperat, qui sunt ejusdem naturae participes; humanam autem naturam ad imaginem et similitudinem Dei fabricatam esse. Quare ne tam crudeliter, et inhumane imaginem Dei e medio tolli jubeat: nam bilem movet opifici, cum ejus imaginem contumeliose tractet. Consideret enim quam iniquo animo tulerit ipse aeneam imaginem conjugis contumelia affectam esse; se tamen in imaginem Dei contumeliosum esse non dubitare. Ac quantum intersit inter imaginem inanimam, et animatam, vivam et ratione praeditam; omnibus qui sunt ratione praediti, perspicuum est. Illud praeterea secum cogitet, nobis perfacile esse pro una aerea imagine multas fabricare: sed eum omnino non posse facere vel pilum unum illorum, qui interfecti sunt. Hac audita oratione viri illi admirabiles, eam ad imperatorem retulerunt: qua cum ejus iracundia restincta esset, pro minis, quas jactaverat, scripsit litteras, quibus se purgabat, iraeque causas in illis exposuit. Non oportebat, inquit, si quid a me peccatum esset, conjugem summis laudibus merito decorandam, post mortem tantam con tumebam subire: sed si qui mihi succe nsuissent in me furentis animi impetusconvertere debuissent. Adjunxit etiam, se acerbe tulisse, et valde animo discruciatum esse, cum intellexisset) quosdam a magistratibus trucidatos fuisse’ Ista quidem a me sunt propterea commemorata, quod tum iniquum putabam, ut libertas loquendi a Macedonio Monacho longe praestantissimo usurpata, oblivione deleretur; tum perutilem illam legem magni Ambrosii suasu conscriptam omnium oculis subjicere cupiebam.

His confectis rebus imperator fidelissimus omne suum studium ad errorem gentilium evertendum transtulit, legesque promulgavit, quibus imperatum erat, ut simulacrorum fana diruerentur. Nam Constantinus Magnus omnibus praeconiis merito efferendus, videns adhuc orbem terras caeco errore furentem, tametsi vetuit omnino daemonibus hostias immolari; non tamen eorum delubra demolitus est, sed mandatum solum dedit,

ne quisquam ad ea accederet;' quin etiam istius filii sunt paterna diligenter persecuti vestigia. Julianus autem impietatem renovare, et flammam veteris fraudis jam pridem extinctam de integro accedere, laboravit. At cum Jovianus imperio potitus esset, simulacrorum cultum omnino vetuit. Valentinianus quoque ille magnus eisdem legibus Europam praeclare gubernavit. Caeterum Valens sicut aliis omnibus permisit potestatem, eam quam vellent religionem amplectendi, et eos colendi deos, quos ipsi pro diis haberent: ita adversus solos doctrinae Apostolicae propugnatores bellum continenter gessit. Itaque toto tempore quo ille regnabat, ignem in aris accendere, libamenta et hostias simulacris immolare, gentiles non destiterunt. Quae omnia cum fidelissimus imperator Theodosius pro certo comperisset, extirpavit radicitus, et sempiterna oblivione obruenda curavit. Atque ex Episcoporum numero Marcellus Apamearum Antistes, vir in rebus omnibus longe praestantissimus, lege imperatoris, tamquam machina bellica, omnia delubra urbis, cujus Episcopus erat, prorsus expugnavit. Theophilus quoque Alexandrinus Episcopus, urbem suam errore in simulacris colendis liberavit.

Jam vero imperator cognita morte Valentiniani junioris et Eugenii tyrannide; in Europam exercitum traducit. Eodem tempore Joannes quidam monasticum vitae genus excolens, vixit in JSgypto, qui gratia Spiritus sancti imbutus, sciscitantibus multas res futuras praedixit. Ad istum misit imperator nuntium, quaesitum, an bello cum tyrannis decertaret; avebat enim de eo fieri certior. Qui, uti praedixerat, cum in primo bello victoriam sine sanguine habiturum: sic in posterum, post multam hominum caedem, superiores laturum significavit. Qua spe indutus imperator, complures ex hostibus acie instructa telis confixit, multosque ex barbaris, qui ei auxilio venerant, amisit. Ibi cum duces dicerent, nimis paucos ad praelium de integro ineundum superesse, hortarenturque ut bellum aliquamdiu intermitteret, quo ineunte vere exercitu collecto, hostes multitudine vincerent: imperator fidelissimus eorum consilium repudiavit. Nam non committendum, inquit, est, ut salutaris crux, tantae arguatur imbecillitatis; Herculisque statuae tantum virtutis nostro testimonio tribuatur ■" quippe ut crux nostrum exercitum; ita illa hostium antecedit. Qua oratione cum tanta in Deo fiducia habita, cum copiae relinctae, et paucae admodum essent et animi fractae; sacra aede in vertice montis ubi castra, fecerunt reperta totam noctem hujus universitalis gubernatorem precibus sollicitavit: sub tempus autem noctis, quo galli cantare solent, somnus eam oppressit. Qui humi stratus videre sibi visus est duos viros candido indutos amictu, equis albis vehi, qui ipsum bono animo esse, timorem abjicere, prima luce arma capere, et exercitum in aciem educere jubent: nam se auxiliares, et velut antesignanos ad eum missos esse, et alterum esse Joannem Evangelistam, alterum Philippum Apostolum esse. Hac oblata visione imperator, preces fundere non desistit: sed attentiore cogitatione eas Deo adhibet. Eadem quoque visio militi secundum quietem apparuit, qui praefecto suo eam narravit: ille eum deducit ad tribunum militum, tribunus autem ad ducem. Dux novi aliquid inde portenti ratus, imperatori significat. Tum imperator, non mei causa, inquit, haec visio oblata est (ipse namque illis qui victoriam promiserant, fidem habui) sed ne quisquam existimaret me, utpote praelii faciendi cupidum, eam confinxisse, huic igitur militi Deus imperii mei propugnator, hanc obtulit visionem, ut mihi eamdem narranti certum tetimonium daret. Nam mihi primum communis omnium Dominus, illam ostenderat. Quare omni metu prorsus amoto antesignanos nostros, et principes belli gerendi sequamur: nemo bellantium multitudine metiatur victoriam, sed eorum potentiam, qui se duces nobis praebent, quisque consideret. Hac oratione militum animis valde confirmatis, omnes de monte deducit. Tyrannos autem cum videret milites procul a se ad praelium ineundum paratos, ornat exercitum, et aciem instruit. Ipse vero colle quodam occupato, ait militibus suis, imperatorem jam quasi mori cupientem, et desiderio ex hac vita abeundi, flagrantem praelio decertare. Dat igitur mandatur ducibus, ut vivum eum ad se, et vinculis constrictum adducerent. Postquam autem phalanges ordine locatae erant, satis animadverti potuit, cum quam ingentes, hostium copiae essent; tum quam paucae cum imperatore jungerentur in acie. Cum autem tela utrinque conjici coepta sunt, tunc antesignani imperatoris vere promissa praestitere. Nam ventus violentus e regione hostibus irruens, illorum sagittas, jacula, spiculaque in ipsos retorquet, adeo ut nullum teli genus

eis adjumento fuerit, neque miles gravis armaturae, neque sagittarius, neque jaculator imperatoris exercitum laedere potuerit. Quin etiam tanta pulveris copia in eorum facies impetu ferebatur, uti palpebras decludere, et pupillas oculorum pulveris vi graviter oppugnatas regere, et tueri eos coegerit: imperatoris autem exercitus nullo damno, incommodove ex illo turbine accepto, fidentibus animis hostes trucidant. Qui quidem his rebus perspectis, et divino auxilio, quod imperatoris copiis allatum erat, cognito, abjectis armis, veniam ab imperatore supplices petunt. Ille autem flexit animum, et illorum misericordiam capit. Jubetdenique lyrannum celeriter ad se adduci. Illi igitur propere collem ascendunt, in quo tyrannus ignarus rerum jam gestarum confidebat. Qui cum eos anhelantes videret, ipsaque anhelitus crebritate adveniendi judicantes celeritatem victoriae nuntios esse suspicatus est. Rogat, num Theodosium, ut illis erat imperatum, vinctum adducerent. Cui illi. Non eum, inquiunt, adducimus ad te: sed te hinc ad eum abducimus. Hoc namque in mandatis dedit summus hujus universitatis moderator Deus. Quae cum dixissent, et e solio erepto vincula injiciunt, abducunt vinctum, et qui paulo ante insolenter gloriatus fuerat, captivum ad Theodosium deducunt. Imperator autem primum injuriarum in Valentinianum, et impie occupatae tyrannidis, eum in memoriam revocat: deinde bellorum contra imperium legitimum susceptorum causa, cum irrisione reprehendit statuam Herculis, qua fretus tam audax, temerariumque facinus admiserat. Postremo justam, aequamque de supplicio illi irrogando sententiam pronuntiat. Talem se Theodosius cum in pace, tum in bello praestitit. Quippe semper divinum imploravit auxilium. Hac parta victoria in morbum delapsus, filiis imperium distribuit, ac majori natu eam partem, quam ipse rexerat: minori autem Eux-opae tradidit gubernacula. Utrumque veram pietatem colere hortatur: ea enim pacem conservari, bellum extingui, hostes in fugam verti, trophaea erigi, et victoriam denique constare. Hac hortatione filiis adhibita, obiit mortem, cujus gloria sempiterna} memoria} commendata est.

Chapter 28 of 37