Caput I. Seligendi apti superiores inter multos; incipientes indigent magistro ; magistro non indigentes dehent hahere quatuor perfectiones,
1 . Haec tihi scriho , ut scias , quomodo oporteat, te in domo Domini conversain , quae est Ecclesia Dei vivi, primae ad Timotheum tertioApostolus Paulus discipalo suo Timolheo, quem praefecerat Ecclesiae Ephesi episcopum, scribit duabus epistohs, docens, quomodo conversari debeat in officio regiminis commissi , ut qui iam ab eo didicerat sancte vivere per se sciret etiam, quahter deberet et ahis utihter et meritorie praeesse. Magna enim differentia est inter scire humihter subesse et pacifice coesse et utihter praeesse. Bernardus: « MuUos cernis sub magisterio quiete vivere, quos, si iugo absolvas, videbis non posse quiescere nec a quah-
bet re innoxios se servare. Rursum quosdara invenies cum omnibus, quanlum in se est, pacifice vivere, minime quidem egentes magistro, nec tamen idonei magisterio. Quadam siquidem bona mediocritate contenti sunt, sicut eis mensuram gratiae partitus est DeusSocialiter enim inter fratres sciunt et pacifice vivere, super fratres veropositi, non solum inutiliter praesunt, sed et insipienler et nequiter. Utrisque ergo prioribus meliores existunt qui superiores esse sciunt ». Unde non passim quemlibet de populo docetur Moyses ceteris praeficere, sed eligere ex omni populo viros gnaros et idoneos, qui iudicent populum omni tempore, Exodi decimo octavoQui enim suscipit oflicium , ut alios bonos faciat, oportet, ut hanc bonitatis disciplinam prius in se studiose exercendo didicerit et ex frequenti usu in habitum verterit. Unde Dominus prius legitur fecisse quae post erat verbo docturus; Actuum primo: Coepit Lesus facere et docere.
% Incipientes indigent magistro, ut doceantur quae ignofant, scihcet sahiti suae et profectui necessaria et utiha: quid vitare debeant, quid sapere, quid facere, quid sperare, quid timere, et inter minus vel magis bona vel mala discernere ; ad Hebraeos quinlo: Indigetis , ut vos doceamini, quae sint
elementa exordii sermomim Dei. — Item, utxe?'- ceantur in operibus virtutum, quia non sufficit scire bonum, nisi etiam opere exerceatur, sicut qui audit medicinae scientiam et postea practicando exercet eam; quia exercitium operis plenius imprimit menti cuiuslibet disciplinae periliam quam solus auditus. Et quia imperfecti segniter se in virtutum studiis exercere solent, expedit, ut ab alio ad hoc aliquando compeilantur. Ideo magistri solent discipulos suos, quos perfectos cupiunt fieri, in diversis virtutum exercitiis occupare, modo in operibus humilitatis, modo fraternae caritalis, modo sobrietatis, modo devotionis, modo patientiae, castitatis, taciturnilatis, obedientiae et aliarum virtutum, ut et ipsae virtutes sic exerceantur et usitentur, et vitia his contraria expugnentur; quia, quanto magis virtus proficit, tanto plus vitium oppositum debihtatur; ad Ephesios sexto: Educate illos in disciplina et correptione Domini. — Item , ut custodiantur, ne aut in peccatum labantur, aut minus discrete in virlulum operibus exerceantur. Tenerae enim mentes et a peccati affectu nondum plene detersae saepe magis timore humano quam divino a voragine peccati delinentur. Ideo talibus expedit, superiorum magisterio subiici, per quos a periculis retrahantur, sicut parvuli a matre comminante ab aquae mersione et luporum morsibus defenduntur; Proverbiorum secundo: Servabit te, ut eruaris de via mala
' Vers. II. 12. Vulgata: ab homine, qui perversa loquilur.
et ab hominibus, qui perversa loquuntur. — Item ut corrigantur, quia peccatum Trahit semper ad de terius, sicut una febris praebet saepe incentivum al teri graviori, et vulnus aliquando generat fistulam nisi medicorum praecavealur solertia. Ita qui labi lur in culpam difficulter per se corrigitur, nisi for tioris auxilio fulciatur. Propter hoc enim vult Deus minoribus maiores praeesse, ut, si ceciderint in peccatum, vel in ahquo negligentes fuerint et incauli, per eorum admonitiones, correptiones, coertiones et casligationes emendentur; quia, si arbitrio suo relinquerentur, forte nec reatum suum agnoscerent, vel torpentes diutius in coeno volutarentur vel profundius mergerentur; Ludas: Hos quidem arguite iudicatos. Necesse ergo est, eos magistro humihter esse subditos, quia, nisi quis medico obedienter obtemperet, non poterit ab infirmitate sanari. Infirmitates in homine sunt passiones vitiorum; Lucae nono: Dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia, et ut languores curarent.
- Qui aulem pro se magislro non indigent debent ita esse scientia illuminati, quod nihil errent in his quae scire necessario eos oportet, et quod decipi non possint ab homine vel daemone vel a proprio sensu sub specie boni, donum discretionis spirituum divinitus adepti; ad Philippenses quarto: Ubique el in omnibus institutus sum. — Debent etiam fervore devotionis ita esse repleti, quod sine
alterias impulsu noverint se ipsos ad omne virtutis exercitium fideliter extendere, prout semper fuerit optimum; ad Philippenses tertio: Quae retro sunt oblitus, ad ea quae priora sunt, extendens me ipsum etc. — Debent quoque amore honi sic esse affecti, ut quasi naturaliter omne malum horreant et omne scandalum studiose dechnent et sine offensa quiele cum omnibus conversentur ; sine offensione estote ludaeis et gentibus. — Debent etiam ita esse humiles in omnibus , ut nec de bonis habitis extollantur nec mahs omnino carere praesumant, ut omnes excessus cogitalionis, locutionis et omissionis in se subtihter diiudicent et districte casligando emendent. — Et in his omnibus sint ita stabiles , quod nec levitate nec distraclione ahqua nec difficultate vel metu a statu suo valeant immutari; ad Romanos octavo: Quis nos separabit a caritate Christi etc. — Quia vero tales difficile est reperiri , ideo paucis convenit vivere absque obedientiae iugo; ideo et qui aliis praesunt, ut mehus et cautius agant, necesse habent ahis subesse, a quibus regantur usque ad summum omnium Pontificem, qui vice Chrisli caput est tolius Ecclesiae mihlantis.
- Qui ergo aliis praeesse debent utiliter, oportet, eos variis esse praeditos virtulibus: et ahas habere ad se, quibus irreprehensibihter vivant, ahas ad suos superiores, quibus humiliter eis, in quibus debent, obediant, et ahas ad subditos, quibus
eos merilorie regant et acl meliora promoveant. Licet autem omnes virlutes eminenter habere debeat qui ex officio habet omnes virtutes docere; tamen, quia numerus senarii est primus perfectus numerus sui generis perfectione, constans ex suis partibus ahquotis'; ideo bonus animarum rector, maxime Rehgiosus, inler ceteras debet singularibus virtutibus praefulgere, sicut Isaias scribitSeraphim, quae sunt praeeminentiora caelestium spirituum agmina, sex alis ornata. Et fortasse ideo in tah simihtudine sanctissimo Patri nostro Francisco in illa gloriosa visione Dominus apparuit, quando eum passionis suae stigmatibus insignivit, ut ostenderet, sic alatos spirituahler esse debere qui eius famihae utihter praeesse deberent. Sic et quatuor animalia singula habebant alas senas , Apocalypsis quarto
Chapter 2 of 6