Caput VI. De quinta ala praelaiorum, quae est circumspecta discretio
- Quinta ala ecclesiastici huius Seraph est circumspecta discretio et provida faciendorum consideratio; quae quam necessaria sit rectori animarum, Salomon ostendit, qui, habens a Deo postulandi quae vellet optionem, praetermissis omnibus, petivit sapientiam, sine qua asseruit non posse populum be-
ne regi ; tertii Regum tertio: Dabis ergo , Domine, servo tiio cor docile, ut iudicare possit populum tuum et discernere inter bonum. el malum; et: Ad vos ergo , reges , sunt hi sermones mei, ut discatis sapientiam et non excidatis. Et nunc, reges , intelligite, erudimini qui iudicatis terram. Reclor enim est dux gregis sibi commissi, et si ipse erraverit, grex in dispersione confusiis interibil. Sicut oculus est lux totius corporis, ita pastor gregis commissi ; Malthaei quinto': Vos estis lux mutidi eic. Secundum quod oculus est clarus et obscurus, sic etiam corpus ab eo regitur directe, vel per devia.
- Duplex ergo circumspeclio rectori necessaria est, ut sciat, quid agendum sit et qualiler. Nam nec bonum simpliciter bunum est, nisi bene fiat, id est, sicut decet. Bernardus: « Tolle discretionem, et virtus vitium erit ». S'\m ipszelus praecipitat ; ad Romanos decimo: Aemulationem Dei habent, sed non secundum scientiam. Item , compassio condescendit usquequaque sub specie pielatis; Proverbiorum decimo tertio: Qui parcit virgae odit filium, hoc est, qui sub specie pietatis peccantem non corrigit animam eius ad inleritum mittit. Ilem , patientia sine discretione remissum in regiminis vigore facit , cum sub specie humilitatis rebelles non reprimit; secundi Paralipomenon decimo tertio: Rohoam
e7'at rudis et corde pavido nec poterat resistere eis, scilicet qai se Domino el sibi opposueranl. Item, sine discretione qualecumque bomim exemplum inefficax fit ad aedificandum alios, sicut bonus cibus non est delectabilis sine condimento salis; Levitici secundo: Jn omni oblatione tua offeres saL Rationabile obsequium vestrum. Si recte offeras , recte autem non dividas , peccasti, hoc est, bona facere non sufficit, nisi discrete, qualiter , quando , ubi , quare agendum faerit, videatur.
- Quamvis autem plurima sint, circa quae oportet rectorem esse circumspectum, quae non possunt breviter poni, tamen quatuor videntur praecipua, in quibus debet eius providentia vigilare. Exodi vigesimo octavoiubetur pontifex ingrediens sancluarium , ut ministrel Domino, inter alia ornamenta semper in pectore rationale iudicii deferre, et in ipso quatuor ordines gemmarum, ita quod quilibet ordo tres lapides contineat pretiosos, auro inclusos etc. Pontifex Domino ministrans sanctuarium ingreditur, cum praelatus curam animarum suscipit, ul in earum salvatione Deo gratissimum praestet obsequium; nulbim enim Deo gratius sacrificium quam zelus animarum. Qui inter alia virtutum insignia semper debet rationis iudicio quatuor ad oCQcium suum spectantia in pectore versare. Primum est,
quomodo in statu debito commissos sibi gubernet, ut boni sui proficiant et persistant; secundum, quomodo lapsos et devios corrigat et emendet; tertium, quomodo externora negotia, quae requiruntur ab eo, congrue disponat; quartum, quomodo se in his custodiat et gerat. — Tres lapides in singulis versibus, sunt tria ad singula eorum quatuor pertinentia.
Ad statum debitum tenendum convenit, ut rector omnium subditorum mores et conscientias et vires perspicue agnoscat, ut, secundum quod unicuique expedit, onus observantiae regularis imponat. Non enim omnes omnia possunt aequaliler, et unusquisque proprium habet donum ex Deo, alius sic, alius vero sic; Numerorum quarto: Aaro7i et filii eius intrabunt, ipsi quoque disponent onera singulorum, et divident, quid portare quis debeat. Aaron et filii eius sunt praelati maiores et minores, qui debent intrare , id est interiora cuiusque agnoscere, et secundum quod convenit, singulis onus religiosae conversationis imponere et propter triplicem observantiae qualitatem , quae sunt tres lapides pretiosi in primo versu quatuor ordinum praedictorum.
Prima observantia consislit in illis quae sunt iuxta cuiusque professionis formam de necessitate salutis , quae ita annexa sunt Ordini et Regulae, ut eorum transgressio temeraria inducat mortale peccatum, ut est obedientia praecepti, voluntaria pau-
pertas, castitas et alia praeceptorie iraperata, in quibus locum non habet dispensatio magistri , cum et ipse sit ad ea servanda ligatus. Haec necesse est praelatum vigilanter agnoscere, quia tenelur ea facere ab omnibus studiose servari et nolentes cogere ad servandum et pro nulla causa permittere, quantum in se fuerit, aliquem conlraire, etiam si magna propter lioc sibi et fratribus tribulatio seu dispendium immineret; ad Romanos oclavo': Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio , an angustia, an persecutio, an fames , an nuditas , an periculum, an gladius? quasi dicat: non debet. — Hoc est contra illos qui dicunt: si sic, vel sic, non acquireretur necessitas fratribus, nec possent hic aliquatenus sustentari. Cum lalis forma conquirendi est contra Regulam et in scandalum et Religionis deformitatem; melius est, ibi non esse Religiosos, ubi non possunt, vel volunt vivere ut Religiosi, quia tunc nec ipsi pereunt, nec alii de ipsis scandalizantur: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis , qui in me credunt; expedit ei, utetc. Quid ergo qui multos et magnos scandalizat? — Ista consideratio prima debet esse gemma lucens in pectore pontificis, id est prae omnibus curanda.
- Secunda observantia versatur circa illa quae spectant ad exercitium altioris perfectionis , sc'\\cei singularis patientiae, admirandae humilitatis, stupendae caritatis, arduae sobrietatis, eximiae pauperta-
lis et sublimis devotionis et similinm virtutura. Ad illas debet reclor commissos exhortationibus, monitis et exemplis efficacibus afficere et attrahere magis quam invilos cogere. Consilia enim perfectionis suadentur, non imperantur, praeter ea quae in voli emissione exprimunlur, ut continentia. Praecipua tamen causa monaslicae institutionis fuit, ut esset schola palaestrahs exercitii perfectionis. Palaestra, ut dicitur, fuit ludus nude luclantium, qui se oleo perungebant, ne a coUuctantibus teneri possent et ita ad terram deiici; et apte similatur luclamini Rehgiosorum; primae ad Corinthios nono: Omnis enim, qui in agone contendit, ah omnibus se abstinet. — Rector igitur et hanc gemmam ferat in pectore, ut seclatores suos doceat et provocet non solum viam tenere, qua salventur, sed eliam ad perfectionem tendere, per quam sublimem in caelo gloriam assequantur. 7. Tertia observantia consistit in iliis quae nec sunt de pura necessitate salulis nec de eminentia perfectionis , sed tamen ad utriusque acquisitionem et conservationem a sanctis Patribus apte statuta sunt ad exercitium bonorum operum et decorem ipsius Rehgionis et ad aedificalionem intuentium, ut sunt ieiunia, silentium, solemnitas divinorum officiorum et exteriores corporalium exercitationum honeslates, quae iuxta Apostolum, primae ad Timotheum quartotam utiles sunt sicut instrumenta
' Vers. 8: Nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem etc.
pro artificiis, quae possent ei aliter peragi a peritis, cum prius fuerint artes quam talia instrumenta. Unde discretus praelatus, cum necessitas exigit, vel maior utilitas requirit, dispensat in causa pro talibus pro loco et tempore, sine difficultate, cum viderit expedire, Ubi autem maior utilitas vel necessitas non exigit, studiose faciat ea servare. — In hoc indiget praelatus non modica discretione, ul sciat inter rigorem et remissionem medium tenere. Si autem nimis fuerit rigidus, et ipse minus erit dilectus fratribus, et illi minus erunt voluntarii ad alia, quae utiliora et necessariora forent. Rursum, si fuerit plus, quam convenit, remissus, in talibus cito maior dissolutio subsequetur. Qui spernit modica paulatim decidet
- Circa lapsorum correpiionem discretio praelati similiter vigere debet. Hic est ordo secundus, tres gemmas continens, quia triplex continentiaad hoc est necessaria, sicut sunt tria genera delinquentium. — Quidam enim, cum deliquerunt, mox, aut intus moti a spiritu, aut foris correpti ab homine, ad poenitentiae remedium confugiunt. His cum clementiae fomentis medicus spirilualis remedia satisfactionis sic temperata debet adhibere, quibus et satisfaciant Deo de offensis et proximo de scandalo, ut ceteri peccare magis timeant; et tamen propter
levitatem remedii ipsos non poeniteat, se poenitentiae submisisse; ad Galatas sexto: Si praeocciipatus fuerit homo in aliquo delicto , vos , qui spirituales estis , subaudi: medici, huiusmodi instruite in spiritu leuitatis , considerans temetipswn etc, id est, talem ei salisfactionem imponite, per quam cognoscat pondus reatus sui, ila tamen clementer, sicut tibimet velles alium compati, si tali peccato delinqueres. — Et haec est una gemma secundi ordinis discretio talis.
- Alii, cum delinquunt, legunt, palliant, defendunt , et virus interius latet. Et licet rector ex certis indiciis deprehendat, ibi saniem putridam esse collectam, tamen non ita erumpit exterius, nec per evidens testimonium nec per volunlariam confessionem , quod possit opportune ferro apertae correctionis secare. Si corripit, non proficit et videtur magis vitiorum diffamator quam vitiosorum corrector; si movetur et dissimulat, utitur et anxiatur tam pro anima fratris quam pro se, quia non corrigit delinquenlem. Cum ergo aliud congrue facere non possit, oportel, ut dissimulet et patientiam suam exerceat; et quod arguendo non valet orando laboret obtinere, ut aut Deus citius demum corrigat, aut iatentem eius malatiam detegat, ut aliquod remedium apponatur ; sicut Dominus ludam proditorera diu tacite toleravit, quia eum aperte non corripuit, donec in tantum eius iniquitas crevit, quod per se paten-
ter erupil: quae, quamdiu latuit, licet in se letaliter aegrotaret, lamen aliis non nocuit, et ideo irreprehensibiliter potuit tacile tolerari; Matlhaei decimo tertio: Sinite utraque crescere usque ad messem , id est zizania cum tritico; Apocalypsis ultimo: Qui in sordibus est sordescat ad/iuc. — Debet tamen talibus, ubi potest, caute caveri ab occasione peccandi et in communi moneri debent, ut resipiscant; Matthaei vigesimo sexto: Vae homini illi! per quem Filius kominis tradetur. Sed cum ad tam singulare facinus non potuisset ludas subito proruisse, nisi diu paulatim in delerius semper proiapsus; apparet, eum a Domino in malo statu diu occulte toleratum : Ego tacens et quasi non videns. Talis ergo dissimulatio in corde rectoris multa discretione indiget, ut in neutro deviet a iusto. — Et haec est gemma secundi ordinis secunda in peclore sacerdotis.
- Tertii offendunt graviter) aperte et non recipiunt debitam correctionem, vel ficte recipiunt, quia non emendantur, et ahi ex eis fiunt deteriores, vel scandahzantur de ipsis, vei imitari eos incipiunt, si vident, eos impune peccare, volentes sibi parci, sicut ilhs parcitur. Ubicumque ergo quatuor iUa conveniunt, scihcet graviter, aperte peccare, et non esse spem correctionis propter obstinationem seu inveteratam mah consuetudinem, et alios infici iev eius exemplum, vel scandalizari, quia talia toleranlur; quid restat, nisi ut ovis morbida abiiciatur, et
membrum putridum praecidatur, ne sana inde inficiantur et corrumpantur? ad Galatas quinto: Utinam el ahscindantur qui vos conturbant; primae ad Corinthios quinto: Auferte malum ex vobismetipsis. Quodsi infidelis discedit , discedat ; Luc?ie 6ecimo tertio: Succide ergo illam, scilicet ficum infructuosam , ut quid etiam terram occupat? Matthaei tertio: Omnis arbor, quae non fert fructum bonum, excidetur ; Numerorum quinlo: Praecipe filiis Israel , ut eiiciant de castris omnem leprosum , et qui semine fluit poUutusque est super mortuo, ne contaminent ea, cum habitaverint vobiscum etc. Ad ista tamen non debent impetu ferri, sed maturo consilio prudentum et spiritum Dei et donum consilii habentium; Hcclesiastici trigesimo secundo: Omnia cum consilio fac , et post factum non poenitebis ; Matthaei decimo octavo: Quiscandalizaverit unum ex pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei , ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris, hoc est, cuius vita in habitu Religionis magis scandahzat simphces, quam aedificet; expedit, ut foris missus solus damnetur, quam per eum sacra Rehgio contaminetur. 11. Terlius ordo versatur circa negotia , quae per praelatum sunt disponenda, quorum aha expedit, ut aliis disponenda committat , alia per se
ipsum disponat, aAh praecidat et removeat , quanlum valet. Sic Chrislus commisit alia discipulis procuranda, ut ludae loculos, sibimet retinuit praedicationis et curationis officium ; Lucae duodecimo, requisitus, ut inter fratres quosdam hereditatem divideret, respondit: Homo , quis me constituit iudicem aut divisorem inter vos?
- Exteriora, et temporalia corporalis necessitatis officia , si per se ipsum voluerit actu disponere, impeditur ab interiorum et meliorum provisione, quia sparsus ex se mentis oculus ininus videt interiora et necessariora saluti; Exodi decimo octavo: Esto tu populo in his quae sunt ad Deum. Et levius feres , partito in alios onere, scilicet leviorum; Acluum sexto: Non est aequum, nos relinquere verbum Dei et ministrare mensis etc. Si alios non haberet, quibus curam exteriorum committeret; potius deberet ab alio fraudem in temporahbus pati, quam ipse praelatus in talibus occuparetur, exemplo Christi, qui sciens, ludam esse furem, tamen permisit, eum exteriora procurare; loannis duodecimo: Fur erat et loculos habebat et ea quae mittebantur , portabat. Hoc esl contra illos qui facilius inveniunt quibus curam animarum committant, quam rerum suarum temporalium, cum incomparabiUter maius sit dispendium, periclitari animas, quam res perire.
' Vers. 13. U.
» Vers. 6.
- Spiritualia vero et quae ad salutem necessaria sunt et profectum virtutum principaliter debet animarum custos et rector sibimet curanda retinere, cum haec sint de substantia officii pasloralis, et de his maxime sit in iudicio rationem Domino redditurus. Haec sunt, qualiter Regula studiose servetur et alia staluta et Ordinis discipUna; item, quod pax et dilectio sit inter fratres; item, ad ipsum pertinet conscientias singulorum agnoscere et de quibuslibet perplexitatibus expedire, pericula peccatorum providere et praecavere, monere fratres, ut proficiant, corrigere corrigenda, elucidare dubia, informare singulos, qualiter ofQcia sibi commissa congrue administrent, quo et fratribus, prout convenit, sufSciant et conscientiam non offendant. Ubi vero non potest hominibus satisfieri nisi cum offensa Dei, ibi servetur ad Deum obedientia et ad homines patientia; Actuum quinto: Obedire oportet Deo magis quam hominibus. — Praelatus vero gerit vicem capitis in corpore fraternitatis, ut, cum aha membra dedita sunt actionibus sibi competentibus, caput omnibus praesidendo provideat, quasi omnium sensuum capax et omnia regens et sensum et motum omnibus transmittens per iussiones vel concessiones sanctae obedientiae quasi quorundam compaginatione nervorum. Unde et caput singulari actione non occupatur, ut vacet omnium membrorum provisioni; omnibus enim proficit, pro omnibus audit, odorat, gustat
el loquitur: sic et praelatus sibi commissis; ad Hebraeos decimo tertio: Ipsi enim pervigilant , quasi rationem pro animabus vestris reddituri.
- Superflua vero et non necessaria saluti vel profectui animarum negotia expedit praecidere et tam a se quam a fratribus, quantum opportune poterit, removere. Cum enim propter temporis brevitatem et diei malitiam'vix necessariis sufficiamus disponendis; si supervacuis vel alienis volumus occupari negotiis, negligimus utiliora et meliora, cum distractus animus ad plura fit minor ad singula provide peragenda— Inde fit aliquoties, cum praelati et Religiosi nimis se exterioribus occupationibus implicant aedificiorum, librorum, causarum et aliorum, quibus fructuosius carerent; ut non solum meliora interim negligant, sed etiam conscientiam saepius inquinent, et ex usu exteriorum tenebrescat oculus mentis ad contemplationem spiritualium et internorum et tepescat ad desiderium supernorum. Sicut enim humores noxii affluunt, ubi fuerit in corpore laesio, nisi caute removeantur, ne fiat ibi tumor vel ulcus; ita et negotia crescunt ad exstinctionem spiritus, qui se eis acquieverit occupari. — Ideo discretio praelati debet provide prospicere, quid ex quolibet evenlu possit consequi, et quae negotia admittere, vel quantum expediat ei exsequi, circum-
» Vers. 17.
specie rimari; Ecclesiastici undecimo': Fili, ne in multis sint actus tui. Qui sarcinam satis gravem portat imprudens est, si adhuc onera plura sibi portanda imponit, quibus potest opportune carere.
Super omnia vero debet semetipsum rector circumspicere, ne, aliis providens, se ipsum negligat, ne, alios salvans, se ipsum in periculum demergat; Matlhaei decimo sexto* Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiaticr? Hic est quartus ordo gemmarum triphci circumspectione quasi pretiosorum Irium lapidum ornatu complendus; loannes in secunda Canonica : Videte vosmetipsos, ne perdatis quae operati estis , supple: in aliis, sed ut mercedem plenam suscipiatis.
Una circumspeclio sui versaturcirca conscientiae serenitatem, ut illa semper secura sit et munda : secura sit, ut nihil velit, agat, iubeat vel permittat illicitum et indecens professionique suae conlrarium, in quo peccatum seu scandalum deprehendatur; munda, ut de bonis, quae fecit vel promovet, gloriam ab hominibus non captet nec sibimet exinde immoderale placeat, solius Dei beneplacitum in omnibus quaerens, ut quae pro eo facit, id est vice Dei, etiam pure faciat propter eum et ipsius amorem; Matthaei sexto': Si oculus tuus simplex fuerit,
totum corpus tuum lucidum erit, hoc est, si intuitus intentionis purus fuerit caritate, totum corpus bonae operationis dignum erit praemio lucis aeternae. Si autem nequam fiiejit etc. Scrutetur ergo conscientiam suam, sollicite diiudicans, quid egerit, quid omiserit de agendis et quo fine bona fecerit; et de malis doleat et confiteatur et corrigat et caveat, de bonis vero non in se, sed in Domino gloiHetur S* primae ad Corinthios undecimo: Si nosmetipsos diiudicaremus , non utique iudicaremur. Qui pulverem ab ahis detergit vix potest transire, nisi et ipse pulvere respergatur, quem etiam in se detergere necesse habet; Lucae quarto: Medice, cura te ipsum. De bonis vero, quae facit, sic laetelur, ut inde non extollatur, aestimans, quod non propter se, sed propter ahos, quibus praeest, Deus dederit ei bene facere vel dicere vel sentire.
- Aha circumspeclio sui versatur circa exteriores mores et verba, quibus oportet eum ahis magis quam sibimet deservire. Qui enim pluribus cogitur vivere ad exemphim et satisfacere singuhs et omnibus placere, multa indiget discretione, ut medium valeat tenere, ne sit nimis tristis, vel hilaris; nimis severus, vel lenis; nimis sociaiis, vel alienus; nimis tacitus, vel verbosus; nimis dure loquens, vel blande; nimis rigidus, vel remissus; nimis saepe cum hospilibus, vel raro; nimis laule reficiens, vel tenuiter; nimis facta fratrum observans, vel dissi-
mulans; nimis fovens aliquos, vel alios parvipendens, el similia. — Cum ergo non possit semper teneri quod omnibus placeat; minus tamen deviat, si ad benignitatis partem plus declinat, per quam redditur subditis magis amabilis, ob quam ei libentius obtemperant et audacius ad eum recurrunt, in quibus indigent, et alacrius imitanlur. Ipsa enim potestatis auctoritas facit eum satis timendum subditis; et si huic iungitur austeritatis severitas, pavidis fit mentibus onerosa; Ezechielis trigesimo quarto': Vos autem cum ausleritate imperahatis eis et cum potentia, et dispersae sunt oves meae; Ecclesiastici quarto: Noli esse quasi leo in domo tua, subvertens domesticos tuos. — Hinc est, quod ipse summus princeps pastorum., Dominus Lesus, tantam nobis benignilatis caritatem exhibuit, ut se nobis faceret amabilem et ita imitabilem, ut per amorem suae humanitatis traheret ad amorem et cognitionem suae Divinitatis, « ut, dum visibihler Deum cognoscimus, per hunc in invisibihum amorem rapiamur ». Sic et vicarius Christi, praelatus ad hoc maxime studeat a subditis dihgi, ut sic facihus trahat eos ad amorem Christi. In omni tamen dubio semper magis inchnet se ad iUud quod secundum veritatis iudicium virtuti caritatis et humihtatis et professae puritati magis consonat et evangehcae perfectioni.
- Ultimo etiam ipsa discretio. quae cetera omnia diiudicat, circumspiciat se ipsam, ne ei contingat ut oculo corporis, qui, cum alia videat, non videt se ipsum, videlicet, ne plus sapiat, quam oportet sapere\ ne sibi plus credat, quam expedit, ne sit sapiens in oculis suis, quia, teste beato Gregorio, « sicut subditorum tentatio est reprehendere in praelatis, quod in multis non recle agant, ita praelatorum tentatio est, quod se ceteris sapientiores aestimant » ; Proverbiorum vigesimo sexto: Vidisli hominem sapientem sibi videri? Magis illo spem habebit stultus. Stultus enim, sibimet non confidens, quaerit consilium a sapientibus, ne decipiatur ; ille autem, dum de se plus, quam debet, praesumit, etiam ubi errat, recte se plerumque sentire deceptus pulat. — Inter omnes autem lentationes videtur ista periculosior cuique Christiano, scilicel proprio sensui nimis inniti. Cum enim nemo reperiatur ita perspicacis intelligentiae, quin possit in aliquibusfalli; qui hoc totum et solum reputat iustum, quod ipse senserit, asluto adversario ad varias seductiones sub specie boni liberum aditum pandit; Psalmus: Sedet in insidiis cum divitibus in occuUis, ut interficiat innocentem. Ibi enim libentius insidiatur, ubi maio-
res meritorum divitias cernit inquiri, ut ibi innocentem inquirat et occidat, ubi se Deo magis obsequium praestare sperabat. Unde cautum est semper rectori consilia libenter audire et humiliter quaerere. 19. Et in hoc Iriplex ulililas consistit: primo, si ahi idem sentiunt quod et ipse, securior est, quod non decipiatur. Secundo quidquid fecerit cum prudentium consilio, si aliquid inde evenerit contrarii, minus ei poterit imputari, quam si de suo lantum sensu id fecisset. Tertio, quod saepe in merilo humihtatis talis Deus dat ei agnoscere per se, vel ahum, quod ante non intellexit. — Hinc Moyses, cui Deus facie ad faciem loquebatur\ consihum lethro soceri sui gratum habuit et servavit, Exodi decimo octavo. Hinc Apostokis Paulus, Spiritu sancto repletus, Evangehum, quod per revelationem Iesu Christi didicerat, ipsius instinclu ascendens lerusalem, cum Pelro et Joanne et lacobo, coapostolis suis, contulit, ad Galatas secundo, ut esset securior in praedicando, cnm ab eis non discordaret, et exemplum per hoc daret fidelibus praelatis consihum requirendi; Ecclesiastici trigesimo secundo: Omnia cum consilio fac, el post factum non poenitebis. — Aliqui vero, cum ad officium regiminis assurgunt, ita se continuo repletos spirilu scientiae reputant, ut omnia antecessorum suorum facta stulta iudicent et perversa; alii vero e converso, cum ab eodem absolvuntur officio, quaecumque successores eorum fa-
' Exod. 33, II; porro cilalur Exod. 18, 18. seqq. Sequens locus esl Gol. 2, I. seqq.; deinde Eccli. 32, 24.
26
ciunt, simili niodo condemnanl, non attendenles, quod sicut ipsi aliorum facta deprimunt, ita eorum facta alii possunt despicere; Isaiae trigesimo tertio': Vae! qui spernis , nonne et ipse sperneris? NuUorum enim facta tam studiose solent ab aliis observando notari, sicut illorum qui aliorum facta severe diiudicant, si forle in quo ipsi alios arguunt reprehensibiies deprehendantur.
- Sunt enim duo genera hominum , quorum consilia prudens rector non facile debet recipere, scilicet adiUatores et detractores. Primi istorum seducunt eum, ut magis de se, quam expedit, praesumat; Isaiae tertio: Qui beatum te dicunt , ipsi te decipiunt et viam gressuum tuorum dissipant, ne de te vera sentias in humilitate propriae cognitionis. Secundi inducunt eum , ut peius, quam habet, de aliis suspicando sentiat et saepe innocentes condemnet, et priusquam veritatem rei plene cognoscat; Esther decimo sexto: Aures principum simplices , et ex sua natura aliud aestimantes , callida frande decipiuntur , et malis quorundam suggestionibus regum studia depravantur , ut eos qui credita sibi ofpcia dUigenter observant et ita cuncta agunt, ut omni laude sint digni , mendaciorum cuniculis conentur subvertere. — Cum autem tribus de causis soleat requiri consilium , scihcet
propter emendationem , ni d\sc2itur , de quo dubitatur; livopier auctoritatem , ul niagis habeat vigoris quod per tales consultuai fuerit; eivoiier pacem , ne habeant ahqui occasionem murmurandi: propter primam causam consulendi sunt prudentiores , propter secundam nominatiores , et propter tertiam omnes , ad quos negotium pertinere videtur. — Sed quia singularia sine numero sunt, in quibus discretio est necessaria, non potest dari certa et communis regula, quae valeat pro omnibus.
Chapter 5 of 6