Caput II. De prima ala praelatorum, quae est zelus iustitiae
- Prima ala rectoris animarum est zelus iustitiae, qua non potest ahquid iniustum sine cor-
dis murmure in se et in aliis sustinere. Tantum enim quisque bonus aestimandus est, quanto plus et purius odit malum; quantum enim res diligitur, tantum de eius destructione doletur. Unde notandum, quod sunt quatuor genera iiominum in Religione vel in Ecclesia, quos bonos dicere solemus.
Primi sunt, qui malum non faciunt nec tamen in bonis operibus se studiose exercent, ut qui quiete et pacifice cum aliis vivunt, nullum offendentes nec pravo opere scandalizantes; primi Regum vigesimo quinto': Homines isti satis boni fuerunt nobis et non molesti etc. Nam et in usu habemus, tales dicere bonos esse, qui mites sunt moribus et socialiter se cum omnibus habentes, hcet ahas quoad virtutum exercitia aliquatenus desides videantur. Pueri etiam baptizati eodem modo boni iudicantur.
Secundi sunt meliores, qui mala nulla faciunt, insuper in bonis operibus se frequenter exercent: in sobrietate, castitate, humilitate;, dilectione proximi et orationis instantia et simiUbus, quae inteUigunt esse bona. Sed hoc habent proprium , quod sicut nihil negligunt ex his quae possunt et sciunt, ita etiam videtur eis sufficere bonum, quod faciunt, nec ad amphora et perfectiora sanctitatis desideria incalescunt. Sufficit eis tantum vigilare, tantum orare, tantum pro Deo dare vel ieiunare vel laborare et huiusmodi; et his contenti quiescunl, altiora aliis relinquentes ; Ecclesiastae tertio: Deprehendi, nihil
"■ Vers. 15. 2 Vers. 22.
8o2 de sex alis seraphim. cap. ii.
esse melius , quam laetari hominem in opere suo, et hanc esse partem illius.
Tertii sunt adhuc his meliores, qui mahim detestantur et fugiunt et bona, quae possunt, studiose exercent; et cum omnia fecerint, quae valent , parum se fecisse reputantrespectu eorum quae desiderant, scientes, quod corporalis exercitatio ad modicum utilis ab Apostolo perhibetur, primae ad Timotheum quarto. Et ideo virtutes mentales et internae devolionis saporem et Dei famiharem notitiam et amoris eius experientiam suspirando desiderant, nihil se esse vel habere iudicantes nec ahquam consolalionem de temporalibus vel spirituahbus recipientes, quamdiu pro voto praedictis virtutum exercitiis et devotionis dulcedine non fruuntur; nec tamen conlra ahorum vitia et peccatorura pericula zelo fervoris inflammantur, cupienles, omnes esse bonos et beatos, sed ubi hoc non inveniunt, nullo doloris vulnere sauciantur, sibimet intenti et Deo. Tales, ad ahorum regimen vocali, minus in hac parte sunt idonei , quia propriae quieti curam illorum postponunt, iuxta illud ludicum nono: Nunquid possum deserere dulcedinem meam fructusque suavissimos et ire , ut inter cetera ligna promovear ?
Quarti sunt oplimi, qui cum prioribus bonis innocenliae et virtutum zelo iuslitiae et animarum calent, qui non recipiunt consolalionem de propriae salutis profectibus, nisi alios secum trahantad Deum, exemplo Domini, qui, cum in se plenum semper habeat gaudium , non contentus gloriam solus habet-e , exivit, assumta forma servi, multos fihos in gloriam secum adducere opere et doctrina. Zelus enim iuslitiae quasi coccus bis linclusduphci caritatis colore rutilat, amoris Dei et proximi. Amor Dei non solum desiderat eius dulcedine frui et ei adhaerere, sed etiam diligit, eius beneplacitum impleri, eius cultum amphari et honorem subhmari; vult enim, eum ab omnibus agnosci , ab omnibus amari , ab omnibus ei serviri et super omnia honorari. Amor proximi desiderat non tantum eius corporalem sospitatem et temporalem prosperitatem , sed magis eius aeternam sakitem. Ubi ergo caritas ista perfectior, ibi ferventius desiderium isla promovendi et instantius studium et purius gaudium , ubi haec invenit. Caritas enim non quaerit quae sua sunt, sed quae Dei sunt. Quantum vero dihgis Deum et quae Dei sunt purius desideras, tantum doles de offensa Dei, ubi vides,eum non agnosci et ideo inhonorari, ubi vides, eum non amari et ei non obediri , et eius cuUum destrui, et adversarios multiphcari et laetificari. Et
3s4 de sex alis seraphim. cap. ii.
vare , ut continentia Religiosorum et obedientia et abdicalio proprii in monasterio et alia, quae per Regulam vel cuiuflque Ordinis definitiones eius professoribus imponuntur; Deuteronomii vigesimo tertio: Cum votum voveris Domino , non tardabis reddere , quia requiret illud Dominus Deus tuus; et si moratus fueris , reputabitur tibi in peccatum, Si nolueris polliceri, absque peccato eris; quod autem semel egressus est de labiis tuis observabis et facies , sicut promisisti Domino Deo tuo et propria voluntate et ore tuo locutus es. — Quaedam procedunt ex quadam habilitatione profectus spiritualis, quamvis alias non forenl necessaria saluti, ut omnis disciplina divini officii et singulorum officiorum in Religione, et officiorum et temporum in silentio, victu et habilu, labore, vigiliis et ceteris spirituafibus disciplinis; in quibus singularum Rellgionum observantiae variantur, sicut cuique visum fuerit expedire. Quamvis autem in his non tanta vis salutis existat, quasi sine eis non sit sahis; tamen Iransgressio eorum deformat Rehgionis decorem et profectum spiritualem et ahorum aedificationem solet impedire. Sicut enim amor iustitiae studiose ista in se et in ahis promovet et congaudet, ubi videt, ista sohicite observari ; ila e contrario dolet et utitur et accenditur pro transgressione ihorum; Psalmus: Nonne qui oderunt te etc-
» Vers. 21-23.
Quodam vero intimo sapore discernit, ut magis doleat de gravioribus transgressionibus et de levioribus minus. Sapiens enim quasque res ponderat, prout sunttam bonas quam malas, insipiens autem quandoque magna pro parvis reputat et levia quasi maxima ponderat, tfabem festucam iudicat, excolando culicem, deglutiendo came/it?7? ; Lucae undecimo: Decimatis mentham et turam et relinquitis quae graviora sunt. Tales zelo proprio feruntur et non spiritu Dei in hac parte aguntur, sicut quidam pro una inclinatione in choro neglecta plus accenduntur puniendo quam pro longa delractione de aho Rehgioso excitala, gravius indignantur pro versiculo et rubricula neglecta quam pro magna perturbatione cum scandalo procurala.
Principahter igitur cavenda et dolenda est transgressio praeceptorum Dei; deinde inviolabihum praeceptorum sanctae Ecclesiae; deinde illorum quae suh voto voluntario sibimet quisque fecit necessaria, ut regulares observantiae , maxjme quae sub praecepto sunt statutae; deinde oninia scandala speciem mah quamcumque habentia, nempe avaritiae, superbiae, invidiae, gastrimargiae, iracundiae, suspectae famiharitatis, inobedientiae et similium vitiorum, quae odorem famae Rehgiosorum, quo ahi fide-
1 Vers. 42 ; sed cfr. Maltli. 23 , 23 , ubi verbolenus occurrunt reliquistis qme graviora sunt. Superius verba trabem festucam iudicat respiciunt Matth. 7, 3. seqq. vel Luc. 6, 41. seq.; verba vero excolando [edd. et codd. perperam aliquando'] culicem habentur Matlh. 23, 24.
les debent ab eis aedificari et ab eis discere, quid cavere debeant et facere, foetere faciunt, ut magis per eos inficiantur scandalo, quam reficiantur virtutis exemplo; ad Romanos- Nomen Dei per vos Uasphemalur inter gentes. Facilius autem gravius peccatum occultum curalur quam tale scandalum, quia illud per secretam potest sanari poenitentiam, scandalum autem vix avellitur a cordibus omnium, ad quos forte pervenit.
Deinde cavenda est ferturbatio studii devotionis, ex qua fulcitur omnis vera Religio, et omne virtutis exercitium impinguatur. Arida est omnis Religio, quae non oleo isto saginatur; instabilis est bonorum operum structura, quae devotae orationis frequentia non compaginatur, sicut paiHes lapidum sine caemento'. In omni Religione, ubi devotionis fervor tepuerit, etiam aliarum virtutum machina incipit deficere et propinquare ruinae. Lampades fatuarum virginum sine oleo exstinguuntur, Matthaei vigesimo quinlo.
Deinde cavenda est negligentia exterioris disciplinae , quae pro decore Religionis et habilitatione profectus spiritualis statuta est, cuius desertio signum est neglectae conscientiae et interioris levitatis. Talis autem disciplinae observantia non ita man-
dalur, quasi aliter non liceat vivere, sed quia sic magis convenit propter honestatis conformitatem et uniformem fratrum conversationem , ne pro libitu quisque vivat et faciat, unde forle alii turbentur. In talibus autem observanliis, quae in se indifferentes sunt, sed propter aliud statutae, ut dictum est, maior est habenda dihgentia, ut bene serventur, quam scrupulose timendum, si ex aliqua surreplione quandoque transgrediantur; nisi forte consuetudo generaret deformitatem, et dissimulatio negligentiam nutrirel; tunc propter aliud malum consequens praecavendum zehis disciphnae dormire non debet.
- Verus igitur iustitiae zelalor primo cavet, ne malum ahquo modo faciat, vel doceat; secundo, ne licentiet vel concedat, quacumque importunitate seu circumventione moUitus; tertio, ne faveat vel diligat fieri, etiam si eo irrequisito fiat, vel absente; quarto, ne dissimulet et laceat quasi nesciens, cum ad eum perhneat arguere et ostendere, quantum malum sit, et deterrere, ne uUerius audeat simiha attentare; quinto, ne inultum esse patiatur , quia ahquod bonum parit peccah castigatio, scihcet quod ipse qui fecit, prohibetwr ultra peccare; loannis quinto: lam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. Item, quia purgatur a peccato, ne a Deo postea durius punialur; Proverbiorum vigesimo terlio: Tu virga percuties illum et animam illius
de inferno liherabis. llera, quia per hoc alii erudiuntur , ut caveant similia perpetrare; Proverbiorum decimo nono: Pestilente flagellato , sapientior e?Ht parvulus , id est, tenellus et novus cautior esse discet. Item, ipse praelatus , vicarius superni iudicis, liberat animam suam a peccalo negligentiae, officium suum sic implendo; quod quia Heli sacerdos non fecit, mortis sententiam cum filiis peccantibus excepit, primi Regum quarto \
In hoc enim differunt laudabiles Reiigiones et iam dilapsae, non quod nullus peccans in laudabilibus reperiatur, sed quod nullus impune peccare sinatur, el peccandi aditus studiose praecludantur, et incorrigibiles et alios inficienles eliminentur, et boni foveantur et diliganlur, ut perseverent et in melius semper proficianl. Nam cnm in conventu Angelorum ante confirmationem et in ordine Apostolorum sub magisterio Christi reperta sit pravitas; quis ordo bonorum in terra audeat sibi arrogare hanc praerogalivam , quod peccatum in eo non sit? quia, etsi plurimi per Dei gratiam immunes ibi fuerint, sed non omnes; loannis decimo tertio: Vos mundi estis , sed non omnes.
Bonis enim, quamdiu sunt hic in statu merendi, expedit aliquos malos secum habere, qui eis sint maioris occasio raeriti: quibus compatiantur in malis suis, contra quos zelus eorum inar-
descat, quos corrigere laborent, quibus similes fieri pertimescant, qui eis sint tentationis materia, a quibus etiam perseculiones sustineant et ex quorum consideratione confusi humilientur; quia tales non sunt, admoneantur gratiarum actionis ei qui custodit eos, ne tales efficiantur. Si autem deessent bonis praedictarum virtutum occasiones, merita ipsorum tanto fierent etiam minora; ad Galatas sexto: Quae enim seminaverit homo, haec et metet.
- Nec tamen diligendi sunt mali seu fovendi, sed tolerandi, maxime quorum occulta sunt mala et alios non inficiunt, et est spes de correctione ipsorum. Ubi vero ista defecerint, ibi sine gravi detrimento sustineri non possunt, et ideo eliminandi sunt, ne putetur eorum pravitas bonis placere. Interim etiam, dum tolerantur, pi?izenc?/ sunt stimulis. admonitionum , correptionum , confusionum, castigationum; ungendi\vdim fomentis exhortalionum, consolalionum, orationum et promissionum, si forte convalescanl de infirmitate et fortes fiant; praecludenda est eis via peccandi et tentationis aditus obslruendi; quod etiam bonis expedit, ne opportunitas mah faciat eos deteriores. — Praelatus enim, vicarius Dei, cui data est potestas a Domino super familiam suam, et cui debent subditi ea de causa vice Domini obedire, si non corrigit dehnquentes, si permittit sub se vitia crescere, et consuetudines malas oriri, et iam exortas roborari et dilatari. si videt, regulares ob-
servantias dilabi, et Iransgressiones mulliplicari, et pro posse non obviat tam praesentibus malis quam imminentibus; triplicem Deo reddet rationem.
- Primo pro sua negligentia, quando non fecit ad quod officio tenebalur; Sapientiae sexto: Cum essetis yninistri regni illius , non recte iudicastis nec cusiodistis legem iustitiae neque secundum voluntatem eius ambulastis. Horrende et cito apparebit vobis, quoniam iudicium duiHssimum his qui praesunt, fiet etc.
Secundo, quod omnia peccata subditorum, quae poterat et debuerat correxisse et praecavisse, imputantur ei; Ezechielis trigesimo tertio: Si non fueris locutus, ut custodiat se impius a suavia, ipse in impietate sua morietur ; sanguinem autem eius de manu tua requiram,
Tertio , pro abusione honoris et potestatis sibi collatae, quam ad propriam gloriam et commodum retorsit et non ad quod data est ei; Matthaei vigesimo quinto: Tollile ab eo talentum et inutilem servum eiicite in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium.
- Ostendat ergo bonus zelator, quantum diligat Deum, in eo quod beneplacitum eius in se et in aliis promoveat nec ab hoc zelo mollescat per desidiam nec labore lassetur nec consiliis flectatur nec astutiis circumveniatur nec amicitia nec blandimen-
tis deliniatur nec niinis lerreatur nec per diuturnae pravae consuetudinis praescriptionena desperet, quin suum officium exsequatur.
Cap. III. De secunda ala praelatorum , quae est pietas.
Secunda ala huius ecclesiastici Seraph eipietas sive fraterna compassio, ut, sicut eum caritas Dei ad zelum iustitiae inflammat, ita fraterna dilectio ad pietatem informet. Nam etsi vitiis debetur virga feriens, sed infirmitati necessarius est baculus suslentans; Psalmus ': Virga tria et baculas tuus etc, et primae ad Corinthios quarlo: In virga veniam ad vos, an in caritate et spiritu mansuetudinis? Sic et ille Samaritanus vulneribus illius semivivi relicti infudit vinum zeli ferventis et oleum pietatis mitigantis.
Alia est autem inflrmitas corporis , alia mentis, et ulraque indiget compassione. — Inflrmitas corporis triplex est. Primi sunt inflrmi decumbenles in lectulis, vel in acutis vel in aliis inflrmitatibus gravibus laborantes. Alii sunt inflrmi per domicilium vel etiam per lerram quandoque deambulantes, et tamen saepe gravibus doloribus afflicti , ut calculosi , infl-
slulali, ponderosi et similes. Tertii, deterniinatam infirmitatem non habentes, sed tamen corpore debiles et viribus exhausti, ut senes et laboribus confecti vel naturali infirmitate depressi, sed quandoque accldentali languore ad tempus attriti. — His est triplici pietate subveniendum, scilicet remediis medicinalibus, si congrue potest fieri; item, relaxatione rigoris in victu, vestitu , vigiliis et huiusmodi; item, exemptione laboris in ofliciis, servitus, discursibus et huiusmodi, prout cuiusque necessitas exquirat, ita quod primis de primo, secundis de secundo, tertiis de tertio iuxta singulorum indigentiam specialius succurratur.
- Omnis humanitas est infirmis et debilibus exhibenda, quia flagellati sunt a Domino; si super hoc ab hominibus tribulantur, ipsa eorum miseria clamat ad Patrem misericordiarum conlra illos qui eos tribulant, conquerendo; Psalmus- Quoniam quem tu percussisli persecuti sunt et super dolorem vulnerum meorum addiderunt elc. Infirmus enim, qui afilictus sibimet subvenire non valet, eo ipso amplius Iribulatur, quia ab his quibus deberet, non consolatur, non a labore relevatur, non subvenitur indigenti, nec habet sibi compatientem; Psalmus: In conspectu tuo sunt omnes , qui tribulant me; improperium exspectavit cor meum et miseriam , et sustinui qui simul contristaretur , et non fuit, et
qui consolaretur , ei non inveni. Et dederunt in escam meani fel, exprobrationis, et in siti wea potaverunt me aceto, obiurgationis. Fiant ergo eis quae sequuntur.
Bonus autem praelatus agnoscit se fratrum suorum patrem, non dominum, et exhibet se eis raedicum, non tyrannum, nec reputat eos ut iumenta sua vel servos emptionis , sed ut filios hereditatis supernae consortes, et facit eis, sicut vellet sibi fieri, si simihter indigeret. Sed fortes et sani non sentiunt, secundum quod sentit aeger; ideo nesciunt eis compati, scient autem postea, cum dolebunt. — Quodsi obiiciant, quia saepe fingunt se quidam debihores, quam sint; nunquid propter hoc omnes sunt hypocritae iudicandi? cum e contrario pro paucis iustis, multis mahs Dominus voluerit pepercisse, Genesis decimo octavo.
Triphci autem ratione magis indigent infirmi subsidio pietatis quam sani et robusti: primo propter sustentationem vitae , quia a se ipsis non valent procurare, si tunc etiam ab ahis non procurantur, coguntur deficere et non possunt subsistere; secundi Regum decimo quarto: Ne penitus pereat qui abiectus est. — Secundo, propter restaurationem sanitatis et virium, quas in infirmitate perdiderunt. Cum enim sanus et fortis solum indigeat sustentamento, ut quod habet conservet; aeger et de-
bilis indiget duplici refectione, ne pereat et perdat quod adhuc habet, et reparet quod amisit; Lucae decimo nono: Ab eo qui non habet, etiam quod videtur habere auferetur. — Tertio, propter consolationis relevamen, quia, cum sic multipliciter affligantur, solatium est eis, cum vident, alios sibi compati et ad reparationis suae studium fideliter cooperari; primi Regum vigesimo tertio- Benedicti vos a Domino , quia doluistis vicem meam.
Sed dicunt aliqui: ilhs debihbus digne subvenitur, de quibus est spes convalescentiae; in iUis vero, de quibus non praesumitur, quod ahquando convalescant, inutiliter consumuntur expensae. — Hoc recte diceretur, si non propter meritum caritatis, sed propler retributionem humanae utihtatis deberet infirmis misericordia exhiberi. Qui autem propter hoc infirmo subvenit, ut, cum sanatus fuerit, benefactum illud serviendo retribuat, merito caritatis se privat. Ubi enim maior miseria, ibi clarior misericordia apparet et purior caritas. — Expedit ergo, praelatum quandoque experiri infirmitates ceterorum , ut discat compati ; ad Hebraeos quarto: Non habemus Pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris etc.
Infirmorum inente etiam sunt tria genera: primi , qui ex devolionis defectu vel tentationis im-
pulsu proni sunt ad scandala et peccata, ex facili occasione vacillantes et ad lapsum proclives; primae ad Corinthios undecimo: Inler vos multi infirmi et imbecilles etc.
Secundi, qui , licet bonae volunlatis sint et devoti, taraen, ex levi correplione vel invecliva obiurgatione effecli pusillanimes, aut coincidunt in quandam desperationis diffidentiam , aut prorumpunt in gravem commotionis impatientiam ; unde postmodum dolent, et ceteri quandoque turbantur;ad Romanos decimo quinto ': Debemus nos firmiores imhecillilales infirmorum sustinere.
Tertii sunt omnes generaliter imperfecti, qui in diversis virtutum studiis saepe vacillanl et variis passionum febribus sentiunt se interdum, eliam reluctantes, pulsari, modo elationis, modo irae, modo accidiae, invidiae, concupiscentiae, gulae et aliorum vitiorum, tam carnalium quam spiritualium; Psalmus: Miserere mei, Domine , quoniam infirmus sum etc.
- Remedia his infirmitatibus adhibenda sunt: ut subtrahaiur eis occasio scandali, opportunitas peccandi, ne videant unde infirmentur vel audiant, et ne saepe permittantur extra domum vagari, Genesis trigesimo quarto *; Dina enim, egressa domum, corrupta est. — Et per exhortationes crebras exemplo
patientiae confortentu?' , et a duris increpalionibus, donec convalescant de infirmitate, parcatur eis et aliis offensis, quibus perlurbentur; ad Colossenses tertio ' : Patres , nolite ad indignationem provocare filios vestros , ut non pusillo animo fiant. Qui enim amplius commovet salis per se commolum quasi provocat contra se canem latrantem, ut mordeat eum. — Item, ut aequanimiter mores et imperfectiones eorum supportentiir ; Ecclesiastici decimo septimo: Non omnes omnia possunt.
- Sicut autem rudibus et minus peritis solent doclores eorum imperitiae ignoscere, cum minus recte sentiant; ita et virtuosi benigne supportant aliorum defectus , scientes , quod non omnes possunt aequaliter esse perfecti, et quasi parvulis et teneris in Christo graviora quam valeant portare onera non imponunt nec ab eis exigunt ea quae vires ipsorum excedunt; Genesis trigesimo tertio: Nosti , quod parvulos habeam teneros et oves et boves foetas mecum; quas si plus in ambulando fecero laborare , morientur una die cuncti greges ; hoc est, qui parvulos imperfectos et aliquam bonam habentes volunlatem, quasi foetus in utero, plus urget in exercitio virtutis quam secundum graliam, quam acceperunt, etiam illud quod iam habent, supra vires agitando exstinguit in eis; primae ad Thessalonicenses
secundo: Facit sumus parvuli in medio vestnim, tanquam si nutiHx foveat filios suos, quasi dicat: ita humiliter et pie blanditus sum vobis, condescendens vestrae teneritudini et imperfectioni. Quocontra de duris et non compassivis pasloribus conqueritur Dominus Ezechielis trigesimo quarto: Quod infirmum fuit non consolidastis , et quod aegrotum non sanastis , et quod fractum non alligastis, et quod perierat non quaesistis. Sed cum austeritate imperastis eis et cum potentia. Bernardus: « Discite, subditorum matres vos esse debere, non dominos; studete magis amari quam melui; et si interdum severitate opus est, paterna sit, non tyrannica. Matres fovendo, patres vos corripiendo exhibeatis. Mansuescite, ponite feritatem; suspendite verbera, producite ubera; pectora lacle pinguescant, non typho turgeant. Quid iugura vestrum super eos aggravatis, quorum potius onera portare debetis » ? Numerorum undecimo: Porta eos in sinu tuo , sicut portat mulier infantulum suum, et defer in terram, pro qua iurasti patribus eorum.
Cap. IV. De terlia praelalontm ala, quae est patientia.
Tertia ala ecclesiaslici Seraph est patientia et constans longanimitas. Sicut enim tectum tabernaculi, ut interiora munda manerent et nitida, excepit in se pulveres et imbres et ventornm impulsus: ila superiores, qui fideliter subditos suos defendunt a lurbine peccati , necesse est, saepe diversarum excipere tempestates adversilatum, sicut gallina pro puUis se obiicit milvo, ut eos defendat.
Tria vero sunt inter alia, in quibus patientia ei necessaria maxime videlur: primo propter multiplices labores et curas et occupationes diversimode emergentes. Cura enim conlinua urget eum tam de spiritualis providentia disciplinae quam de corporalis subsidii provisione ; unde et Apostoli non solum de spiritualibus, sed et de temporalibus fidelium necessitatibus, maxime pauperum, solliciti erant; ad Galatas secundo: Jacobus et Cephas et loannes dexteras dederunt mihi et Barnabae societatis , ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem , scilicet Evangelii praedicationem extenderent; tantum ut pauperum Christi memores essemus; quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere. Dominus quoque
Cfr. Exod. 26, 7. seqq. et 35, II.Vers. 9. 10. Vulgata post et loannes interserit gwz r/rfebantur columnae esse.
24
larbas, quas verbo salutis pavit, etiain pane corporali in deserto se suslinentes, cum aliunde non haberent, refecit, Marci sexto et octavo '. — Occu- ■paciones quoque variae tam ex domeslicis curis, quam extraneis causis frequenter emergunt, quibus cogilur aliquatenus implicari, et quomodo se de illis expediat, anxiari. — Ex his etiam labores plurimi crescent discursuum, vigiliarum, tractatuum et aliarum faligationum, pro quibus omnibus patientia ei necessaria est, ita ut Moyses mitissimus et Deo familiarissimus propter hoc in plures onus gubernationis populi sit parlilus, quasi non valens tot negotia sustinere; Deuteronomii primo: Non valeo solus veslra negotia sustinere et pondus ac iurgia. Date e vobis viros sapientes et gnaros , et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris , ut ponam eos vobis principes etc.
- Secundo est ei patientia necessaria pro tardo profectu illorum, in quibus continue fatigatur. Videt enim, paucos eorum proficere; videt post — quia per mullos conalus suos ea quae multo labore in modico iam emendari coeperant, ex facili iterum dilabuntur, et propter plures difficultales et obstacula profectum spirilualem impedientia — quasi in desperationem tendere fructum laboris sui, sicut qui mulla seminavit et pauca conspicit orirividet etiam quandoque, quae personaUter iubet et ordinat negligenter impleri et servari ; et saepe sub specie boni la-
lenter malum subintrare, ita quod non audel aperte ut malum redarguere, cum bonum in superficie appareat, et tamen in fine per hoc maius bonum destruitur et apertioribus malis aditus aperitur; verbi gratia, ut muUi salventur, plures, quam opportune tenere possumus, recipimus; sed ipsa tandem mulliplicatio erit paupertatis nostrae obfuscatio, dum plures velint pluribus gaudere, non carere. Inde sequitur frequentior discursus pro acquirendo necessaria, exquirunlur viae insoiilae in petendo, incaulius agitur conlra Regulam in recipiendo, quies devotionis exstinguilur, mores religiosi in dissuetudinem vertunlur, consuescunt fratres libenler evagari et diversa carnis commoda foris venari, familiaritates in Regula prohibitas contrahere, munera a confitentibus quaerere, aedificationes animarum pro quaestu vendere, divitibus adulari, areas dilatare, sumtuosa palalia exaltare, scandala non curare; et Dei honor, qui ex noslra sancta conversatione et ahorum exinde aedificatione provenire debuerat, agendo hiscontraria conculcatur. — Idem est de praepropera promotione iuvenum et nondum probatorum ad ordines et ofBcia confessionis, praedicationis et praelationis. — Idem de pluribus, quae coram hominibus sunt alicuius apparentiae, sed Rehgionis puritatem interius coram Deo obscurant; et rudes in Rehgione, qui interna non sapiunt, pulantes, in his exterioribus honestatibus totam vim spirituahs conversationis constare , magno zelo eas defendunt et de veris virtulibus et spiriluahbus non curant. Haec et aha plurima videns
spiritualis praelatus, qui omnia in verilale diiudicat, labescit et utitur, et non valens corrigere pro desiderio, in virtute patientiae mirabiliter exercetur; Psalmus: Tabescere me fecit zelus meus. Zelus domus tuae comedit me etc.
Tertio necessaria est ei patientia pro ingatitudine illorum, pro quibus tanta sollicitudine laborat, scilicet quod vix unquam eis satisfacit, quin semper conquerantur , quod aliter posset eis et melius facere, si vellet; quia saepe perplexus est, an debeat eorum importunitatibus cedere et acquiescere in omnibus, quae cupiunt, vel rigide tenere quod credit esse magis expediens; ad Philippenses primo: Quid eligam, ignoro; coarctor autem e duobus , desiderium habens dissolvi et esse cum C/msto etc. — Item, quod invertunt ei plurima, quae facit, et interpretantur ad deterius, et super his visitant eum et murmurant et accusant et detrahunt ei et sumunt inde materiam scandali, unde putabat se Deo et ipsis obsequium praestitisse, ita quod vix in aliquo potest inveniri remedium, in hoc quod ordinat aut quod facit, quin semper ahquibus displiceat et turbentur. — Item, quod etiam in faciem quidam resislunt ei, vel litteris arguunt eum et despiciunt et concitant ahos, ut se ei opponant, vel astute impediunt, ne possit perficere quae deberet.
His et aliis adversis, quibus diversimode impetitur, triplici patientiae scuto studeat se oppo-
nere: primo, at modesie et mature et benigne ad singula respondeat ei Ampelum fervoris reprimat, ne in voce aut vultu seu moribus impatientiam ostendat. Tunc enim magis proficit per patientiam et tandem devincit quos impetuose agendo amplius provocaret.Sic Gedeon, modeste respondens viris Ephraim contra se iurgantibus, compescuit spiritum eorum , quo tumehant, ludicum octavo; Proverbiorum decimo qwmio: Responsio mollis frangit iram, sermo durus suscitat furorem, Vix enim commotio commotione sedatur, et vilium vitio non sanatur. — Impatientia enim praelati confundit quae promovere poterat bona, his modis: ahos scandahzat; Proverbiorum decimo quarto: Qui impatiens est exaltat stxdtitiam suam, scihcet ahis pandendo. — Reddit eum subditis et ahis contemplibilem; Proverbiorum duodecimo: Qui vanus et excors est patebit contemptui, — Facit eum exosum et horrendum ; Ecclesiaslici iiono : Terribilis est in civitate sua homo linguosus, et temerarius in verbo suo odihilis erit. — Provocal ahos ad impalientiam; Proverbiorum decimo quinlo: Vir iracundus provocat rixas , qui autem patiens est mitigat suscitatas. — Non audent ei subditi necessitatem suam aperire; lob quarto: Si coeperimus loqui libi , forsitan moleste accipies. — Replet domum murmure et rancore; Proverbiorum
undecimo: Qui conturbat domum suam possidebit ventos, scilicet conspirationum. — Teneros menle fugat et pusillanimes facil; Proverbiorum decimo octavo: Spiritum ad irascendum facilem quis poterit sustinere? — Nemo audet eum monere de his quae forent emendanda; primi Regum vigesimo quinto: Jpse est filius Belial, ita ut nemo possit ei loqui.
Secundo, studeat esse pacificus, ut nec vindicet se de illatis iniuriis nec in corde oderit illos nec curam eorum segnius agat nec quaerat eos a se removere, imrao libentius leneateos, ut per hoc et illos et ahos aedificet, benefaciendo ingratis, et ut per se virlutis exercitium in eis habeat, exemplo summi Pastoris; Lucae sexto: Eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos, Cum enim sit proprie officium pastoris docere virtutes, si vitiosos removet a se, quos docebit? Si medicus fugit aegrotos, quos curabit? Si fortis tiro dechnat impetentes se, quomodo assequetur triumphum gloriae ? Si negoliator negligit merces, in quibus magna lucretur, quomodo poterit ditari ? Inde est, quod inter alios tot sanctificati sunt episcopi et praelati, quia tam agendo bona quam patiendo adversa et alios aedificando ad alta perfeclionis culmina officii sui occasione pervenerunt; primae ad Timotheum tertio: Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.
Tertio, sit patiens , iit non nninus sit volonlarias et sludiosus ad exsequenda ea quae officii sui sollicitudo requirit propler taedium laboris vel tarditatem profectus vel importunitates subdilorum vel alia gravamina, quia sic ad alia merita pervenitur; secundi Paralipomenon decimo quinlo: Vos ergo confortamini , et non dissolvantiir manus vestrae; erit enim merces operi vestro. Istae manus praelati sunt instantia in agendo et patientia in sufferendo quod gravat; quae si non clissolvantur per desidiam seu iniolerantiam, merces aeterna ei cumulalur.
Per has namque adversitates reclor a peccatorum pulvere purgatur , quem contrahit ex humanae infirmitatis surreplione. In multis enim offendimus omnes'; etiam in pluribus negotiis plures negligentiae saepe fiunt, a quibus purgari necesse habent hic praelati, ne illic durius punianlur; secundi Regum seplimo: Si inique aliquid gesserit, corripiam eum in virga virorum et in plagis filiorum hominum.
Item per has, dum reprimilur, a tumore superbiae custoditur , quae polentibus periculosius insidiatur, dum el sublimitas officii et libertatis licenlia et boni operis placenlia facile menlem eius extollerent, nisi adversilatis iugum collum praesumtionis eius humiliaret el sic a superbiae voragine defensaret; lob trigesimo tertio': Erudiens instruit
' V>rs. 7.
disciplina, ut avertat liominem ab his quae fecit, et liberet eum, de superbia , eruens animam eius a corruptione et uilam iUius , ut non transeat in gla dium. Jncrepat quoque per dolorem in lectulo etc Custos enim saliUis et profeclus boni rectoris est humiliatio adversitatis. sine qua eum successus pro speritatis cito relevassel in ventum praesumtionis Unde David secundum cor Dei electus, quando preme batur adversis, devotissimus fuit et humilis; quando autem extoUebatur prosperis, incidit in culpam of fensionis; Psalmus M Bonum mihi, quia humiliasti me etc.
- Item , ut dictum est, meritum eius exinde multiplicatur , dum non solum pro bonis, quae in se et in ahis promovet, gloriam acquirit, sed et pro adversis, quae patitur, magnifice coronatur, sicut aurum, quod per ignem probatur, fil pulcrius et pretiosius; Sapientiae tertio: Tayiquam aurum in fornace probavit illos elc. Saepe autem spirituahs profeclus crescit, dum non sentitur, et roboratur, cum magis infirmari putatur; Marci quarto*: Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo iaciat sementem in terrani et dormiat et exsurgat nocte ac die, et semen germinet et crescat, dum nescit ille etc. — Non aulem mirum, si omnes conatus recloris non proficiunt in omnibus, cum nec Dei operatio in omni-
- Num. 7.
"Vers. 26. 27; seqiiidir Matlh. 22, 14.
i
bus proficiat ad salutem ipsorum , et mulli sinl vocati , el pauci electi. Omnia enim, quae seminantur, non convalescunt, et qui Ihesauros effodiunt libenter mullam terram eruderant, ut modicum auri vel argenti reperiant. Tantus autem profectus est boni recloris, quantum foret detrimentum, si non esset, sicut lux tantum est bonum, quantum eius absentia malum. — Animare eliam debet rectorem ad laboris tolerantiam , quod non minus meretur in illis qui deficiunt vel modicum proficiunt, quam in his qui maxime proficiunt. Non enim dicit Apostohis primae ad Corinthios lertio: Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum profectum, sed secundum suum laborem; Dei enim est incrementum dare. Plus enim laborat doctor in indocili quam in docili discipulo, et ideo apud iuslum aestimatorem laboris plus meretur. In terra sterili et saxosa agricola plus laborat, etsi fructus paucior, sed pretium maius, et quae difTicihus elaborantur saepe carius venduntur.
Chapter 3 of 6