Caput VII. De sexta ala praelatorim , quae est devotio ad Deum
Sexta et ultima ala, sine qua reliquae perfici non valent, maxime est necessaria, ut sit devotus ad Deum, per quem zelus iustitiae accenditur, pietas compassionis infunditur , patientia roboratur, exemplum bonum conditur, discretio clarificatur. Haec est unctio Spiritus, docens de omnibus, quae expediunt saluti; primae loannis secundo: Vos unctionem habetis a Spiritu sancto et nostis omnia, et non necesse habetis , \it aliquis vos doceat, sed sicut unctio eius docet vos de omnibus.
Devotio mentem illuminat ad cognoscendum,
quid sit melius ; loannis decimo quarto ' : Docebit vos omnia et suggeret vobis omnia etc. Inflammat ad appetenduni bonum; Ecclesiastici vigesimo quarto: Qui edunt me adhuc esiirient, et qui bibunt me etc. Roborat ad perficiendum ; ad Philippenses secundo: Deus est enim , qui operatur in nobis et velle et perficere pro bona voluntate. Facit horrere peccata; Psalmus: Iniquitatem odio habui etc. ; in Apocalypsi hber comestus dulcis gustu amaricat ventrem. Actiones ordinat ad virtutes; Canticorum secundo: Introduxit me rex in cellam vinariam, ordinavit in me caritatem. Mores exterius componit et verba; Tobiae terlio: Nunquam cum ludentibus miscui me neque cum iis qui in levitate ambulant. Scientiam fidei dulcem reddit; Ecclesiastici sexto: Sapientia enim doctrinae secundum nomen suum esty id est sapida scientia. Spem in fiduciam erigit; ad Romanos octavo: Ipse enim Spiritus sanctus reddit testimonium nobis , quod sumus filii Dei. Amorem Dei accendit; ad Romanos quinto: Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spi?Htum sanctum, qui datus estnobis. Deo famiharem efficit; Exodi trigesimo lertio: Loquebatur Dominus cum Moyse facie ad faciem , sicut homo loqui solet ad amicum suum. Dat fiduciam impetrandi petita; pri-
mae loannis tertio: Fiduciam habemus ad Deum, et quodcumque petierimus, accipiemus. Oralionem impinguat; Psalmus: Holocaustum tuum pingue fiat; Ecclesiastici trigesimo octavo: Impingua oblationem. Pium et affectuosum facit; Sapientiae septimo: Suavis , humanus et benignus est spiritus sapientiae. Cor humiliat; Isaiae sexagesimo sexto: Super quem, requiescet spiritus meus nisi super humilem. etc. Oleum spiritum premit in olla fervente. Contra adversa constantiam praestat; Psalmus: Dominus illuminatio mea et salus mea , quem timebo? ad Romanos octavo: Quis nos separabit a caritate Christi? Oinnia opera bona delectabilia facit; Sapientiae oclavo: Non habet amaritudinem. conversatio illius nec taedium, sed laetitiam et gaudium. Menlem in superna elevat; lob trigesimo quarto: Si direxerit ad Deum cor suum, spiritum eius et slatum ad se trahet. Mundum vilescere facit; Ecclesiastae primo: Vidi cuncta, quae fiunt sub sole , et ecce, omnia vanitas. Desiderare caelestia cogit; ad Philippenses primo: Coai'-
ctor e duobus , desiderium habens dissolvi et esse cum Christo. Peccala delet et poenas peccati; Lucae septimo: Remittuntur ei peccata ynulta , quoniam dilexit multum. Merita sublimat; Sapienliae octavo: Si dii)itiae appetuntur, quid sapientia locupletius , quae omnia operatur? Proximos maxime aedificat; Ecclesiaslici quadragesimo quinto ' : Ojferre illi incensum dignum in odorem suavitatis; secundae ad Corinthios secundo: Christi bonus odor sumus. Daemones fugat; Tobiae sexto: Nam fumus eius extricat omne genus daemoniorum. Angelos invitat el Sanctos; Psalmus: Praevenerunt principes coniuncti psallentibus; Tobiae duodecimo: Quando orabas cum lacrymis etc.
- Haec et multa alia devolionis gratia confert. Ideo praecipue rector animarum studiosus esse debet eam habere, per quam semper informetur , quid faciat, adiuvetur, ut possit, conservetur , ne deviel. Non enim solum pro se orare necesse habet, sed eliam pro iUis qui sibi commissi sunt, quos non sufficit sine divino auxiho custodire; Psalmus: Nisi Dominus custodierit civitatem etc. Est enim praelatus mediator inter Deum et homines subditos, ut, sicut negotium Dei gerit apud illos docendo, corrigendo, sursum agendo; ita eliam negotia eorum stu-
deatapud Deum fideliter promovere pIacando,gratiam impetrando et conservando a malo; Deuteronomii quinto: Ego sequester et medius fui inter Deum et vos.
Alia aulem devotio est communis ,\h specialis , alia assidua : communis in divinis officiis, specialis in oralionibus, assidua in omnibus agendis. — Circa officia divina triplicem debet habere diligentiam devotionis, scilicet ut omnia fiant ordinate et non confuse et sine erroris haesitatione, ut quisque deputalum ministerium congrue exsequatur; primae ad Corinthios decimo quarto': Omnia honeste et secundum ordinem fiant in vobis; primi Paralipomenon vigesimo quinto: David et omnis exercitus segregaverunt in yninisterium Domini qui prop/ietaverunt in citharis , psalteriis et cymbalis, secundum numerum suum dedicato sibi officio servientes. — Item , ut strenue et non pigre seu desidiose opus Domini , scilicet divini cultus officium , peragatur; leremiae quadragesimo octavo ": Maledictus , qui facit opus Dei fraudulenter etc. — Ilem, ut devote et reverenler, sine aliqua dissolutione et strepitu, distincte et attenle divina officia persolvantur, sicut in conspectu Angelorum et in praesentia Dei; Ecclesiastici trigesimo nono: In omni corde et ore collaudate et benedicite nomen Domini.
Officium enim divinum in Ecclesia Spiritus sanctus ordinavit fieri quinque de causis: primo pro-
pter imitationem caelestis concentiis, qiio Sancti et Angeli in caelo assidue in praesenlia Dei eius laudibus sunt intenli; Psalmi ': Beati, qui hahitant in domo tua j Domine , in saecula saeculorum laudabunt te. Cum enim secundum promissionem suam: Ecce , ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, hic dignetur Christus nobiscum esse veraciter, lam sacramentaliter quam spirituahter; dignum est, nos ei pro modulo nostro aliqualem exhibere reverentiam honoris et laudis, iuxta exemplar similitudinis caelestis, ut ei, etsi non continue, sicut illi caeli cantores, saltem interpolate pro nostra fragilitate psallendo alacriter assistamus, imitantes illam quae sursum est lerusalem, matrem nostram , ad Galatas quarto
- Secundo, ut beneficiorum Dei memores, certis horis gratias pro Jiis laudando et orando ei iugiter referamus , qui natus in nocte ex Maria Virgine, mane iudici passurus sistilur, diluculo resurrexit, hora tertia flagellatur et post Spiritum sanctum misit Aposlolis, sexta crucifixus, nona in cruce pro nobis mortuus, vespere coenans corporis et sanguinis sui nobis Sacramenta tradidit et Completorio sepullus est. Missarum autem celebratio non tantum eius nobis passionis mysterium memorandum ingerit, sed et praesentiae suae gratiam exhibet et sub forma Sacramenti nos se ipso spiritualiter pascit. Sicut ergo iustum est, nos horum nunquam oblivi-
sci, ita expedit ea semper recolere certis horis; Isaiae sexagesimo terlio ' : Miserationum Domini recordahor, laudem eius super omnibus , quae reddidit nobis Dominus.
Terlio, ut nosmetipsos sic assidue ad devotionem exciiemus et ignem amoris Dei per hoc nobis, ne per desidiam seu ahas occupaliones tepescat, continue reaccendamus; Levitici sexto: Ignis est iste perpetuus , qui nunquam deficiet, quem nutriet sacerdos in altari, suhiiciens ligna mane per singulos dies. Ignis est devotionis fervor, qui semper in altari cordis arderedebet, quem sacerdos devotus semper subiiciendo hgna divinae laudis debet nutrire, ne quando exslinguatur; Psalmus: Benedicam Dominum in omni tempore elc.
Quarto, ut simplices fideles , qui per se nesciunt certa orandi tempora eligere, per hoc ad oralionis studium assuefaciamus, ul saltem tunc ad ecclesiam oraturi conveniant, quando ibidem divinae laudis officia persolvuntur, et ut minus afficiantur taedio ibi persistendi, quamdiu coram se vident clericos celebrare divina; Lucae primo: Omnis mul' titudo populi erat foris hora incensi. Muhi enim rudes vix unquam se orationi offerrent, si foris non certis temporibus in ecclesiam ex consuetudine ad
» Cap. 63, 7.
divinorum celebrationem et verbi Dei recitationem ordinarie vocarenlur.
- Quinto, propter decorem religionis christianae , quia decens est et congruum, ut, si ludaei et gentiles et quidam haeretici quandoque conventicula sua faciunt et sua profana ibi commercia celebrant et ritus suae perfidiae observant, multo dignius qui vera et saqrosancla habent Sacramentorum mysteria ad ea celebranda et veneranda saepe conveniant et debita Conditori suo laudum solemnia persolvant, quibus et gratiam Dei ampliorem merentur et vitam aelernam, el quibus alliciantur simplices ad religionis sanctae reverentiam et amorem ; Ecclesiastici quadragesimo septimo: Dedit in celebrationibus decus et ornavit tempora etc.
Inter omnes ergo exteriores observanlias maior debet diligentia divino officio adhiberi , ut,'sicutdiclum estordinate fiat, strenue et devote. Alio enim tempore facimus pro Deo , in hoc autem assistimus Deo et intendimus Deo et alloquimur eum, et nos ipse , simul et pro nostris necessitatibus eius auxilium postulamus.
- Specialis devotio consistit in orationibus privatis: in familiaribus vocalium orationum recitationibus, veluti psalmorum, litaniarum et aharum orationum , quas in secreto quisque per se extraordinarie ruminando persolvit; Lucae undecimo ' : Cum
oratis, dicite: Pater noster. — Item, in sacris meditationibus , cum quis ante mentis oculos recolligit peccata propria el miserias et futura supplicia vel beneticia Dei generalia seu specialia et passionem Christi et bonitatis eius dulcedinem et praemia repromissa, ut ex his concipiat devotionis affectum, timoris vel amoris Dei, desiderii, moeroris vel gaudii spiritualis; Psalmus* Meditatus sum nocte cum corde meo etc. — Item, in piis erga Deum affectibus et lacrymis el suspiriis et sanctis desideriis amoris et aliis internis et ineffabilibus motibus cordis, in iubilis, excessibus et raptu et absorptione spiritus in Deum, quo adhaerens Deo, unus fit spiritus cum eo per purae intelligentiae lucem et cognitionem Dei et amoris eius ardorem et glulinosam fruendi inhaesionem; ad Romanos octavo: fpse enim Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.
- Quodsi praelatus praepeditur variis curarum distractionibus speciali devotioni saepius intendere, sallem inlerdum, cum opportune valet, quasi furlim et raptim ad orationis studium se conferat, ne omnino refrigescat, ne in desuetudinem orandi veniat, ne Deo alienus efiQciatur, ne gratia divinae propitiationis ei quasi insensibiliter subtrahatur. — Unde Moyses, cum per populi negotia exterius vexaretur,
crebro in tabernaculum foederis ad Dominum recurrit, famiiiare ipsius coiloquium ibi expetens, quo intrinsecus in spiritu reficeretur. Dominus quoque, diebus praedicans turbis, noctibus in orationibus solus pernoctavit. Pt licet parva delur raora praelato orandi, tamen, quia pro aliis debet ex ofTicio orare, datur ei quandoque propler alios copiosior orandi gralia, ut quibus prodest agendo possit eliam orando prodesse; tantum non negiigat quaerere nec abiiciat, cum offertur, ne ex merito ingratitudinis ab eo gratia elongetur.
- Assidua devotio semper ei debet adesse, sicut et quibuslibet proficere volentibus in religionis virtute; et ipsa triplex est. — Una est iugis memoria Dei ante oculos cordis; Psalmus* Providebam Deum in conspectu meo semper. Oculi mei semper ad Dominum. In omni loco et tempore semper debet homo sludere Deo intendere, quasi sit coram eo, per mentis intuilum. Unde solebant dicere Elias et Eliseus, tertii Regum decimo octavo: Vivit Dominus , in cuius conspectu sto. Sicut enim Angeli, quocumque mittantur, tamen a divina contemplatione non recedunt; ita homo virtulis pro mo posse semper Dei memoriam a suo corde non removeat. Unde si aliquando contigerit, semetipsum inde redarguat; Bernardus: « Omne tempus, quo de Deo non co-
Luc. 6, 12: Exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei.
Tertia esl omnia agenda oratione, saltem mentali, praevenire, ad omnes eventus oratione se praemunire, omnia beneficia gratiarum actione prosequi ac laude divina. Agenda petat a Domino sibi salubriter inspirari, eventum dirigi ad salutis profectum , beneficia augeri et conservari. Sicut enim nauta, providens tempestatem, festinat saepius ingredi portum securum ; ita Religiosus ad orationis portum continuo confugiat, ubi omnes periculorum collisiones evadat et in omnibus agendis semper plus orationi fidat quam propriae industriae vei labori; secundi Paralipomenon vigesimo: Cuyn ignoremus , quid agere debeamus , hoc solum habemus residui, ut ad te oculos nostros dirigamus , videlicet in oratione; Psalmus: Sicut oculi servo?um in manibus dominorum suorum etc.
His igitur et aliis pennis ecclesiasticus Seraph, id est praelatus spiritualis, Domino sedenti super solium excelsum et elevatumornatus assistat, quarum primas duas super caput elevet, mediis duabus corpus et pedes contegat, ultimis duabus in latum et in altum volet, ut zelum eius non humanae laudis fervor deprimat , nec compassionem eius carnalis inclinet affectus; sed sursum recta intentio sustollat, et fraternae caritatis pietas m altum erigat, propter retributionem supernam; Psalmus: Inclinavi cor meum ad faciendas iustifica-
tiones tuas in aeternum , propter retributionem. Patientia vero et vita exemplaris conlegant eum a perturbalionum iaculis et a nuditate inopiae meritorum, quibus quasi armis defendatur et quasi sacris vestibus adornetur; Isaiae quinquagesimo secundo: Induere fortitudine tua, Sion , induere vestimentis gloriae tuae. Circumspectione vero ubique circumvolet videndo, quid et qualiter sit agendum; et/evotionis studio quae sursum sunt quaerat , ubi Christus est in dextera Dei sedens, sublimi volatu ad ipsum accedens. — Licet autem omnes, qui praesunt animabus, has virtutes non possint omnes aequaliter habere, tamen omnino necessarium est eis aliquatenus non carere, tam pro fructu aedificationis illorum quibus praesunt, quam propriae salutis profectu. — Quilibet etiam Religiosus, qui se ipsum habet regere et de sui ipsius regimine rationem Deo est redditurus in extremo examine, his alis et pennis, quanlum sibimet indiget, debet adornari et in superna sublevari, ut sit fervens in iustilia, compaliens proximis propler Deum, patiens in adversis, bono exemplo alios aedificans, circumspectus in omnibus et super omnia Deo per orationis studium farailiariter adhaerens, qui eum in omnibus protegat, dirigat et promoveat et landem ad caelestia evolare faciat; quod nobis praestare dignetur Lesus Christus. Amen.
Tabula'
Quod multum differat scire bene subesse et socialiter viyere et utiliter praeesse.
Quatuor causae, pro quibus indigent imperfecti alterius subesse magisterio.
Quales esse debeant qui magisterio subesse per se non indigent.
De variis virtutibus et specialiter de sex alis virtutum praelato necessariis.
De quatuor differentiis bonorum in Eeligione, et qui inter hos sint meliores.
De zelo iustitiae , quo praelatus debet fervere ex amore Dei et proximi.
Distinctio quadruplex observantiarum iustitiae in Eeligione servanda.
Circa quae magis vel minus inter haec zelus rectoris fervere debeat.
Quinque cavenda praelato, et ad quae sit utilis castigatio delinquentium.
In quibus agnoscitur laudabilis Eeligio, et quae utilitas bonorum; de falsis fratribus, et qualiter sint removendi.
Triplex ratio urget praelatum, corrigere subditorum excessus.
De compassione praelati, et quot genera infirmorum corpore, et quibus remediis sint fovendi.
Propter tres causas indigent infirmi recreatione, quibus etiam pro caritate subveniri debet.
Tria genera mente infirraantium , et quibus remediis eis subveniendum sit.
De patientia praelati , quae in multis est ei necessaria, et primo de occupationibus ipsius.
Secundo , de tardo profectu eius in subditis , et causae illius tarditatis.
Tertio, de ingratitudine subditorum erga diligentiam , quam pro ipsis habet.
De patientia in verbis et moribus, et in quibus noxia sit eiusmodi impetuositas.
Secundo sit patiens, quod non oderit laedentes; tertio, quod non officium suum exsequatur.
Multiplex profectus praelati ex adversitatibus, quod debent eas ipsi reddere tolerabiles.
Praelatus sit exemplaris vitae in communitate, in humilitate et maturitate.
In quibus debet esse communis cum fratribus, et in quibus eius humilitas attendatur.
Quod debet esse maturus in moribus exterioribus, in affectu et consiliorum stabilitate.
Quantum prosint subditis exempla bona magistrorum, vel mala noceant, et quomodo Christum debent in se eis ostendere.
De discretione praelati, et quomodo sine ipsa ceterae virtutes imperfectae sint.
Quod circa quatuor praecipue discretio eius attenditur, et quae sint illa.
Statum subditorum debet cognoscere , et quae saluti sint necessaria principaliter promovere.
Quomodo se habere debeat circa perfectionis exercitia et circa illa quae ad exteriorem pertinent disciplinam.
De correctione delinquentium et de tribus generibus illorum , et qualiter cum ipsis est agendum.
27
De tribus generibus exteriorum negotiorum , et quomodo circa illa se debeat habere praelatus.
De circumspectione sui ipsius, et primo, ut conscientia eius semper sit munda et secura.
Secundo, de moribus propriis, verbis et factis, et quomodo in his medium servet quoad se et ad alios.
Tertio, de ipsa sua discretione, ne de illa sit nimis praesumens, et quam sit hoc periculosum.
Quam sit utile consilium quaerere, et de illis qui facta aliorum temere reprehendunt.
De adulatoribus et detractoribus non audiendis, et quare, vel a quibus consilium sit quaerendum.
Quod praelatus debet esse devotus, et quae bona devotio conferat.
De triplici genere devotionis: communis, specialis et assidua , et primo de communi , qualis sit.
Quinque causae, quare officium divinum in Ecclesia sit a Spiritu sancto institutum.
Specialis devotio in quibus constat, et quod saltem interdum debeat praelatus orationi intendere.
Assidua devotio in quibus consistat, et de frequenti memoria Dei in mente versanda.
Studendum , in omnibus Deo placere et omnia agenda Deo per orationem commendari.
Quomodo his virtutum alis praelatus tegat caput et pedes , seu volet , et quod quilibet bonus easdem pro se indiget habere, et qualiter.
Explicit opusculum cum tabula.
Chapter 6 of 6