Caput V. De quarta praelatorum ala , quae est exemplaritas vitae
- Quarla ala est, ut sit exemplaris in vita. Ipse namque debet ceteris esse norma vivendi , ut
' Vers. 8 , et respicilur ibid. v. 7.
quae docet verbis ostendat actioniim figuris, sicut qui geometriam docel pingit in sabulo figurarum deinonstrationes, ut quod dicit melius capiatur; Actuum primo: Coepit Lesus facere et docere , et loannis decimo tertio: Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vohis , et vos ita faciatis; ludicum septimo: Quod me facere videritis, hoc facite. Quamvis igitur non solum in praefatis, sed in omnibus virtutum exemplis debeat leclor praecedere subditos; specialiler tamen in his Iribus, scilicet in communis observantiae conformitate , in mansuetudinis humilitate et in maturitatis honestate; ad Titum secundo": In omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum, in doctrina , in integritate, in gravitate.
% Communem vitam cum ceteris observet in victu et vestitu et labore, ut non vacet conviviis et potationibus, cum alii sobrio cibo et potu utantur; nec sit eis dissimilis habitu,cum quibus est ei professio communis. Nec a labore ceterorum se subtrahat qui illos iubet in eisdem laboribus exerceri. Pastor, si se a grege segregat, oves insidiis luporum exponit. Sanus sit sanis et infirmus infirmis; primae ad Corinthios nono- Factus sum infirmis infirmus , scilicet exemplar, ut infirmos lucrarer. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. Nam si sanus debiliter vivat, facit eos exem-
plo suo carnales; si vero infirmus recusel infirmorum remedia, facit eos pusillanimes, innuens, quod aut velit, eos similiter facere, aul non cupial eis, ut melius fiat iiiis. Alacrius certat miles in acie, si ducem suum secum cernit laborem certaininis tolerare; Actuum primo': In omni tempore , quo inlravit et exivit inler nos Dominus Lesus , incipiens a haptismate loannis usque ad diem, qua assumtus est a nobis etc, hoc est a primo tempore, quo coepit habere discipulos post baplismum, usque quo ascendit ad Patrem, semper exemplo suo erudivit nos, intrans , familiariter cum discipulis vivendo, et exiens, utiliter cum turbis, prout congruebat, conversando.
Sit eliam humilis moribus , ut mores eius oslendant, eum non alta de se sentire nec affectare praelationem, sed timere et coaclum tenere et magis desiderare subesse et eos quibus praeest, meliores se iudicare, et eorum potius se servum quam magistrum vel dominum reputare; Lucae vigesimo secundo: Qui maior est in vobis fiat sicut minor , et qui praecessor est sicut ministrator. Ego autem in medio vest7um sum, sicut qui ministrat etc, Ecclesiastici trigesimo secundo: Rectorem te posuerunt? Noli extolli, esto in illis quasi unus ex ipsis,
Sit etiam humilis affabilitate , ut subditi facilem accessum ad eum habeant et fiducialiter ei loqui, de quibus indigent, audeant; et palienter eos audiat et benigne eis satisfaciat et studiose instruat
et alacriter exhortetur; studeat magis aniari quam limeri, quia libentius obeditur ei qui diligitur, quam qui timetur. Obedientia dilectionis proprie esl voluntaria, timoris autem magis est coacta; quanlo autem illa habet de vohinlario, tanlo subhmior est in merito; finis autem officii regiminis esl commissos sibi ad vitam aelernam dirigere et ad simiha virtutum merita fidehter promovere.
Sit etiam humilis in usu rerum temporalium, ut nihil habeat pomposum vel dihgat, sed omnia, quae habere videlur, paupertatem vohintariam demonstrent et humihtatem ostendant, scilicet vesles, libri, cella, lectulus, utensilia, mensa, palria et huiusmodi, ut nihil in omnibus appareat, quod notam iactanliae vel curiositatis habeat, nec talia fieri ab aliis patiatur. Similia etenim simihbus congaudenl, alta sublimibus, humilia humilibus delectando. Non est autem humilis cordis indicium curiosa quaerere, pretiosa affectare et excelsa ambire; lob quadragesimo primo: Omne sublime videt, ipse est rex super universos filios superbiae.
Matujitatis honestas perpenditur in tribus, scihcet, si non sit levis in moribus , videlicet in verbis et locis scurrilibus et irreligiosis, quae, licet in se quandoque quasi grata putentur, minus tamen reverendum faciunt et verendum; Gregorius: « Non facile eius praedicatio recipitur, si levis in moribus videtur». Nam etsi praelatus magis dihgendus sit,
expedit tamen, ut et ab insolentibus timeatur. Ipse amor aliquo modo suavior senlitur cum reverentia mixtus; quod patel in amore summi Condiloris, cuius, quo maiestas sublimior agnoscilur, dignationis dulcedo sapidius amalur; Psalmus *: Dulcis et rectus Dominus , propter hoc legem dabit delinquentibus in via.
Uem , si non sit levis in affectu per privatos amores notabiles tam ad feminas quam ad quaslibet leves personas. Licet enim meliores in affectu praeferendi sint minoribus, et omnes propter spem salutis in Christo amplectendi sint; in actu lamen exterioris exhibitionis tahter se gerat ad omnes, ut nuHus se ab eo contemni propter ahos suspicetur, sed quihbet se ab eo dihgi praesumat et fiduciahter ei quasi singulari amico confidat, ne ahcni indignatio et invidia in ahis nutriatur, sicut fratres loseph, qui oderunt eum, pro eo quod a patre singularius amaretur, Genesis irigesimo seplimo
Ilem , si non sit levis in proposito et inconstans in consiho, ut quod iam placet mox displiceat, modo velit unum, modo contrarium, ubi rationabihs causa non apparet. Quis enim eius iudicio credat, vel eius voluntati se contemperet, quem in neutro stabilem agnoscit? Ideo eius subiecti non possunt eius revereri prudentiam nec sciunt se parare ad voluntatis eius obedientiam, et in utroque non potest esse modicum nocumentum; primae ad Thes-
salonicenses quinlo: Omnia prohale, quod bonum esl tenere; et facile sine kaesiiatione et retractatiO' nibus , quaecumque facilis. L'bi tamen causa rationabilis subest iustae necessitatis vel piae ulilitatis, ut aliter et aliler aliquid fieri expediat; non est hoc levitatis, sed maturitatis, quia, sicut stultum esset melius mulare in deterius, sic etiam stolida est obstinatio tam pertinaciter inhaerere conceptis, ut pro maiori bono et aperto ab eis flecti non possit; Esther decimo sexlo: Nec putetis, si diversa iuheamiis, ex animi nostri venire levitate , sed pro qualitate et necessitate temporum , ut reipuhlicae poscit utilitas , ferre sententiam. Unde et Apostolus excusat se, cum promiserit Corinthiis, se venturum, quod non levitale hoc promiserit, sed pro eorum utilitale: Volui prius venire ad vos etc. ; Ecclesiastici decimo : Secundum iudicem populi, sic et ministri eius ; et qualis rector est civitatis, tales ei inhahiiantes in ea. 9. Boni magislri bonos discipulos facere consueverunt ut frequentius; multi fierent meliores in Religionibns et in Ecclesia, si melioris vitae eis exempla a suis doctoribus proponerentur. Negligentia vero huiusmodi ab illis qui culpabiles sunt, districle in iudicio requiretur; Ezechielis trigesimo quartoEcce,
ego ipse swperpastores , reqimam gregem meum de manu eorum. Doctrina verborum sine exenaplis operum est sicut caemenlum sine calce, aridum et invalidum ; Ezechielis decimo tertio : Ipsi liniebant parietem absque temperamento ; dic eis , quod casurus sit. De correctis exemplaribus correcla scribuntur volumina, de corruptis corrupta. Tenacius inhaeret doctrina operum quam verborum ; « nam cuius vita despicitur, restat, ul eius praedicatio conlemnatur ' ». Rector enim praecipue ad hoc studere debet, ut sibi commissos faciat christiformes, id est, ut formam vitae ac doctrinae Ghristi eis imprimat, ut non solum menle eum attendant, sed et moribus imitenlur; ad Ephesios quinto- Estote imitatores Dei sicut filii carissimi, et ad Galatas quarlo : Filioli mei, quos iterum parturio , donec Christus formetur in vobis. Sed cum ex verborum doctrina minus capianl de doctrina Chrisli, debent etiam formam eius visibilem in se ipsis ostendere, ut eis profundius imprimatur, dicentes cum Apostolo primae ad Corinthios undecimo: Imitatores mei estote sicut et ego Cliristi, quasi dicat: si formam Christi desideralis ad imi« tandum agnoscere, in meis hanc moribus considerare; ad Galatas secundo: Vivo autem, iam non ego; vivit vero in me Christus. — Vicarius enim Christi vicem Christi debet gerere in beneplaciti eius promotione , in potestatis eius auctoritate et in similitudi-
nis eius repraesentatione , scilicet ut ea quae vult, promoveat in subdilis, et eius auctoritate illa possit, quae eis expediunt, ut eurn in se imilabilem illis moribus et vita demonstret; secundae ad Corinthios quarto: Non enim nosmetipsos praedicamiis , sed Jesum Christum Dominum nostrum, nos autem servos vestros per fesum. IUe vero se ipsum et non Christum praedicat, qui gloriam propriam quaerit dicendo, et qui malis exemplis se potius quam Christum ingerit subditis imitandum; ad Galatas quarto: Aemulantur vos non bene, sed excludere vos volunt, ut illos aemulemini , hoc est, non bono zelo praesunt vobis qui per sua prava exempla excludunt vos ab imilatione Christi, ut mores eorum discatis et exempla sequamini.
Chapter 4 of 6