Caput II
Quomodo anima per mentale exercitium debet radium contemplationis convertere ad exteriora, ut cognoscat, quam instahilis sit mundana opuleniia, quam mutabilis mundana excellentia, et quam miserabilis mundana magnificentia,
- HoMO. Converte igitur, o anima, nunc radium contemplationis ad ea quae sunt iuxta te , hoc est ad mundum istum sensibilem, ut ipsum et ea quae sunt in ipso, despicias, et eo despecto, amplius in amore Sponsi inardescas. Minus enim eum amas, si aliquid cum eo appetis, quod propter ipsum et in
ipso non diligas« Tanto enim, secundum Gregorium, quisque ab illo superno amore disiungitur, quanto inferius delectatur » ; et citius ad Deum convertitur qui non habet in hoc saeculo, unde delectetur. flc Cunctae igitur creaturae tibi vilescant, ut Creator tuus solus in corde dulcescat ». Haec Augustinus
§1. De triplici leium mundanaiam vanitate
- Volve igitur semper et revolve, non tantum ex auditis, sed etiam ex expertis, non tantum ex dictis, sed etiam ex factis, quam instahilis est mundana opulentia, quam mutabilis est mundana excellentia, quam falsa et miserabilis est mundana gloria. « Omne enim, quod hic eminet, multo plus moerore aflQcitur, quam honore gaudeat ». Haec GregoriusBernardus: « Ecce, huius
mundi amatores nundinas huius saeculi perambulant, alii divitias, alii honores, alii gloriam quaerentes. Sed quid de divitiis dicam ? Cum labore acquiruntur, cum timore possidentur, cum dolore amittuntur. Quid de honore referam? In loco subhmi positus es, nunquid non eris iudicandus ab omnibus, iacerandus ab omnibus? Nunquid in honore sine dolore, in praelatione sine tribuJatione, in sublimitate sine vanitate esse quis poterit? Quid de gloria? Nihil aliud est nisi quaedam vana aurium inflatio. Nunquid et ipsa est sine iudicio? Respice, quos antecedis, et cogita, quia omnibus invidiae semina praebuisti ». Haec Bernardus.
- \nima. 0 homo, si haec ita se habent, quid est quod miseri homines quaerunt, dum mundi vanitatem appetunt ? 0 quanlum excaecati sunt qui mundi gloriam quaerunt!
HoMO. « Nonnulli , dum quorundam gloriam cernunt, magnum aliquid existimant seque ut talia mereanlur, exoptant. Cum vero eos morientes aspiciunt, eorum quam vana sit gloria, cnm gemitu fatentur et dicunt: Ecce, quam nihil est homo ». Haec Gregorius \ 0 anima carissima, quid sunt mundana omnia nisi quaedam vana somnia? Quid profuit swperhia aut divitiarum iactantia amatoribus suis ? Transie' runt enim omnia taiiquam umbra et tanquam navis, quae pertransit fluctuantem aquam, cuius non est invenire vestigium.Jn malignitate enim sua
consumti sunt \ Et virtulum, heu, quam plurimi duIlum signum reliquerunt ! Ubi sunt principes gentium, et qui dominari sunt super bestias, quae sunt super terram , qui argentum thesaurizaverunt et aurum congregaverunt , qui civitates et castra exstruxerunt, reges et regna bellando devicerunt? Vbi sapiens , ubi scriba, ubi conquisitor huius saeculi? Ubi Salomon sapientissimus ? Ubi Alexander potentissimus ? Ubi Samson fortissimus ? ubi Absalom speciosissimus ? Ubi Assuerus gloriosissimus ? Ubi caesares potentissimi ? Ubi reges et principes inclyti ? « Quid profuit illis inanis gloria, brevis laetitia, mundana potentia, magna familia, carnis voluptas, divitiarum falsitas, concupiscentiae suavitas? Ubi risus, ubi laetitia, ubi iactantia, ubi arrogantia», ubi generositas sanguinis, ubi pulcritudo corporis, forma elegans, iuvenilis decor, praedia magna, palatia immensa, mundi sapientia ? De raundo sunt haec omnia, et mundus quod suum est diligit % et tamen haec omnia cum mundo non diu subsislunt. Transibit enim mundus et concupiscentia eius. — « Tu ergo , si recte sapis , si tecum lumen oculo-
2 Epist. I. Cor. 1, 20. Cfr. Prosper., Lib. sententiarum ex August. (inter opera August.) senlentia ullima ; Serm. 68. ad Fratres in eremo (inter opera August.) ; Isidor., II. Synonymor. n. 91. (alias c. 17.), et Anselm., Liber exhortationum ad contemptum temporalium et desiderium aeternorum (circa finem).
' Bernard., Meditalion. etc. c. 3. n. 9. * loan. 15, 19. et subinde . loan. 2, 17.
rum est, desine sequi quae consequi miserum est, quae possessa onerant, amata inquinant, amissa cruciant ». cr Tu ergo reiinque haec omnia propter eum qui est super omnia ». Haec Bernardus« Fuge ergo et confuge. o anima, ad urbem refugii, hoc est ad vitam religiosam, ubi possis de praeteritis agere poenitentiam et in praesenli obtinere gratiam el fehciter praestolari futuram gloriam. Non te retardet peccatorum conscientia, quia, ubi superabundavit iniquitas, superabundare consuevit et gratia. Non poenitentiae ausleritas ipsa te deterreat. Non enim condignae sunt passiones huius temporis ad praeteritam culpam, quae remittitur, ad praesentem gratiam, quae immiltitur, et ad futuram gloriam, quae promittitur ». Haec Bernardus
- Aniima. lam falsitatem et instabihtatem mundi agnosco, sed tamen nescio, quo vinculo detenta, adhuc avertere mentem nequeo.
HoMO. Certe, si dihgenter, o anima, et prudenter periculum tuum, quod de mundo incurris, ad-
verteres; procul dubio animum luum a saeculi vanitatibus cohiberes. Gravis enim et nimis periculosa est mundana conversatio, quia, secundum Bernardum \ « periclitalur castitas in deliciis, humilitas in divitiis, pietas in negoliis, veritas in mulliloquio, caritas in hoc nequani saeculo ». 0 anima debilis el infirma, quae tam facilis es ad decipiendum, tam prona ad cadendum, tam difficilis ad surgendum '; an ignoras, quod, « sicut difficile est arborem iuxta viam posilam fructus pulcherrimos usque ad maturitatem servare, sic difficile est hominem iuxta saeculum viventem iuslitiam immaculatam usque in finem conservare » ? Haec ChrysostomusItem Augustinus in epistola quadam: « Vincula huius mundi habent asperitatem veram , iucunditatem falsam , certum dolorem, incertam voluptatem, durum laborem, timidam quietem, plenam miseriae rem, beatitudinis inanem spem ». 0 anima, si haec in mente portares, mundum et ea quae in mundo sunt, contemneres. — Et quid est, carissima, quod dihgis ? Quid est, quod appelis? Quid est, quod in mundo quaeris? Si praelationem dihgis, quid ahud facis, nisi quod vitam tuam confundis ? An ignoras, quod « monstruosa res est gradus summus et animus infimus, sedes prima et vita ima, lingua magniloqua et manus otiosa, sermo multus et fructus nullus, vultus gravis et actus levis,
ingens auctoritas et nutans stabilitas » ? Haec Bernardus \ Gregorius in Cura pastorali: « Sciant haec praelatiquod si perverse aliquid perpetrant, tot mortibus digni sunt, quot exempla perditionis ad subditos transmittunt ». — Sed forte dicis, praelalionem quidem appeto, sed in ipsa bene et sancte vivere intendo. — Laudo, sed raro quod laudare valeam invenio. Unde semper timeo, quod, secundum Gregorium in Registro \ « ita sibi regentium et subditorum merita connectuntur, ut saepe ex culpa praesidentium fiat deterior vita subditorum, et saepe ex merito plebium delinquat vita pastorum ».
- Si sapientiam mundi quaeris, o quanto periculo te committis ! Bernardus: « Heu, quot et quantos mundi maledicla sapientia supplantavit et conceptum in eis divinum exslinxit spiritum, quem vehementer Dominus accendi voluit! An ignoras, quod sapientia mundi terrena est, animalis et diabolica, inimica salutis, suffocatrix vitae et mater cupiditatis » ? Haec Bernardus. Augustinus: « Qui sine Salvatore salutem vult quaerere, et sine vera sapientia aestimat se prudentem fieri posse, non sanus, sed aeger est, non prudens, sed stultus est et in aegri-
tudine laborat assidue » . « Qui enim crescit in scientia et non crescit in bona vita elongatur a Deo », sicut dicit AlgazelTu ergo, si sapiens esse desideras, « discas in terris sapientiain, quae tecum perseveret in caelis ». Haec Hieronymus *. Hic studeas, qualiter ad ipsum pervenias, quem semel vidisse est omnia didicisse. Haec est illa aelerna veritas, « sine qua omne sapere desipere est, quam solam cognoscere perfectum scire est ».
- Sed si forte divitias mundiales, pompas saeculares et delicias carnales, o anima mea, diligis et propter haec mundum invite derelinquis; haec attende : « quam caduca quamque fragilia sunt haec ! Dic, ubi reges, ubi principes, ubi omnium praedictorum dilectores» ? Timeo, quod multi ex ipsis, heu, exterininati sunt et ad inferos descenderunt. Quid eis profuit superbia, quid contulit divitiaruni iactan-
1 Libr. U. Philosoph. (ed. Venet. 1506.) tr. 5. (De eo, quod fluit anima ab inteUigentia agente) c. 5. (De infelicitate animae damnatae) in fine: Proplerea lex dicit, quod maior poena in die iudicii illorum hominum est, qui, cum sapientes essent, maie vixerunt. Dicit etiam, quod qui crescit in scientia et non crescit in bona vita elongabitur a Deo.
' Epist. 53. (alias 103.) n. 9: Discamus in terris, quorum nobis scientia perseveret in caelo. — De seq. propositione cfr. Gregor., iV. Dialog. c. 33 : Quid est, quod ibi [in visione beatifica] nesciant, ubi scientem omnia sciunt ? Simile dicit II. Moral. c. 3. n. 3. et IL Homil. in Evang. homil. 34. n. 14.
' Anselm., Lib. exhortation. ad contemptum temporalium etc. (circa finem). Cfr. supra pag. 97, nota 2. — Subinde allegantur Baruch 3, 19. et Sap. 5, 8.
tia'Qui enim plus diligit mundum quam Deum, saeculum quam claustrum, gulam quam abstinentiam, luxuriara quam continentiam , sequitur diabolum et ibit cum eo in aeternum supplicium. Augustinus*: « Qui florent felicitate saeculi pereunt virtule Dei ; florent ad tempus, pereunt in aeternum; florenl falsis bonis, pereunt veris tormentis ». Idem ": aSi in hoc saeculo aliquid possidere nos delectat, Deum, qui possidet omnia, expedita mente possideamus, et in ipso babebimus quidquid feliciter et sancte desideramus ».
- Sed ad haec omnia, o anima, invenis quod forte obiicis dicens: Mundum despicio, sed amicos, parentes et cognatos derelinquere non valeo. — Frivola, 0 anima, est haec obiectio. Bernardus ' : « Fidelis sermo et omni acceptione dignus. Si impium est contemnere patrem vel matrem , propter Christum piissimum est ». « 0 durum patrem, o saevam matrem, immo non parentes, sed peremptores, qui te maluni perire cum eis, quam regnare sine eis ». Hieronymus * : « Licet sparso crine et scissis vestibus ubera, quibus te nutrierat, mater ostendat, licet in limine pater iaceat; per contemptam matrem, per calcatum patrem perge siccis oculis et ad vexillum crucis evola. Solum pietatis genus est in hac re esse
criidelem». Chrysostomus: An ignoras, o anima, quod «qui habet lesum habet palrem, habet matrem, habet omnem amicum ? Quid sequeris morluos ? sequere vivum et dimitte mortuos sepelire mo?'- tuos suos » .
§2. De latione, quare multi mundani excaecantui
- Anima. lam ex verbis tuis, o homo, perpendo et ex multis experimentis cognosco, quod etiam « mundus in se ipso aruit; sed adhuc, heu, in multorum cordibus floret, qui amaritudines mundi dihgunt, fugientem sequuntur, labentem amplectunlur'»; dic, quae est tantae caecitatis ratio ?
HoMO. 0 anima, an ignoras, quod tam delicata et tam nobihs es a Sponso tuo, auctore omnium, condita, quod sine dilectione esse non potes? Hieronymus: « Difficile est, humanam animam non amare; necesse est enim, ut mens nostra ad quoscumque trahatur affeclus». Unde « necesse est, secundum Bernardum *, quod aut in summis, aut in infimis
luntas roboratur». — Secundo, hshei mpuritatem in subiecto, Anima enim peccatis deformata est subiectum mundani gaudii , quae laetatur, cum male fecerit, et exsultat in rebus pessimis \ Unde bene dicit beatus Hieronymus, quod « ridere et gaudere cum hoc saeculo non est hominis sensati, sed phrenetici » ; quia mundum cor non cum hoc saeculo immundo, sed cum Deo et in Deo laetum esl et iucundum. — Tertio habet brevitatem in se ipso, quiagaudium hypocritae ad instar puncti. Auguslinus super loannem : « Laetitia saeculi vanitas est, cum magno desiderio speralur, ut veniat, et non potest teneri, cum venerit». 0 anima, « quam brevis, quara fragihs et quam caduca est mundana laetitia»! Breves enim dies hominis sunt, ut dicit lob. — Quarto habet tristitiam in termino, quia ducunt, heu miseri , in bonis dies suos et in puncto ad infernum descendunt *. Extrema enim gaudii
luctus occupat. Immo, o anima, si vales discernere, lale gaudium habet frequenter tristitiam admixtam in actu suo, quia senvper necesse est, quod praesumat saeva perturbata conscientia— Quinto habet miseriam magnam in effectu proprio, quia est spiritualis gaudii impedimentum. Agnosce igitur, 0 anima, quam miser est hic mundus, et miserrimi qui'sequuntur ipsum. Semper enim mundana gaudia excluserunt homines a beata vita. Bernardus« 0 quam vilis est, quam inutilis est mundana consolatio, et quod plus est metuenduFii , quia verae ac sanctae consolationis est impedimentum ». « Renuas igitur, 0 anima mea, in mundo delectari, si vis de Dei memoria consolari ». Haec Bernardus. Augustinus: « Cunctae creaturae tibi vilescant, ut Creator tuus solus in corde dulcescat ».
- Anima. lam mundum despicio, iam falsam laetitiam veramque tristitiam, falsam dulcedinem veramque mundi amaritudinem agnosco; et ob hoc non immerito haec omnia secundum tuum consilium conlemno. Sed quia, o homo, sicut asseris *, sine dile-
ctione esse non valeo ; dic quaeso, quid agam ? Quo me convertam ? Ubi dilectionem convenientem inveniam ?
HoMO. 0 anima, si te ipsam perfecte cognosceres, mundum et omnia, quae in mundo sunt, sperneres; si te naturam caelestem intelligeres, procul dubio terrenam consolalionem abhorreres. a Erubesce igitur volutari in coeno, quae es de caelo ' »; erubesce in imis delectari, quae non potes nisi in summis satiari. Natura es, ut puto, caelestis et caelestem consolationem , sicut aestimo, naturaliter, si carnalis insania permitteret, appeteres et requireres. Bernardus'': «0 quam dulce et delectabile esset, adiuncto divini amoris condimento, secundum naturam vivere, si carnalis insania nos permitteret, qua sanata, statim naturalibus natura arrideret ».
H. Anima. Et quid est proprie secundum naturam vivere ?
HoMO. Propriissime secundum naturam vivere est in terris caelestem vitam ducere, « ab exterioribus ad interiora redire, ab inferioribus ad superiora ascendere» et « facere omnia secundum nobilissimum, quod est in homine excellens, hoc est secun-
dum intellectum », ut dicit Philosophus libro decimo Ethicorum *.
- Anima. Potestne homo in terris et in hac lacfymarum vallecaelestem vitam ducere ?
HoMO. 0 anima, si de meis verbis tanquam hominis peccatoris dubitas et miraris, audi Augustinum, audi Apostolum Paulum. Ecce, quid dicit Augustinus: ft Cum aeternum aliquid per cognitionem et amorem capimus mente, iam non in hoc mundo sumus ». Unde dicit Apostolus: JSostra conversatio in caelis est. Puto, anima mea, quod verius es, « ubi amas, quam ubi animas» ; quia « quidquid diligis, ipsa dilectionis vi in eius simihtudinem transformaris» . Si ergo caelestia contemplaris , si caelestia diligis, quomodo iam non in caelis commoraris, quae caelestibus spiritibus in vita assimilaris ?
§3. De consolatione divina et de dispositione ad eam obtinendam
- Anima. Heu, heii, iam me infelicem el miseram, miserabiliter multo tempore excaecatam sentio, quae tanto tempore in lemporalibus et terrenis rebus oberravi, mundanis vilitatibus me per amorem alligavi, de quibus paucam consolationem, mullam vero amaritudinem et desolationem, modicam et valde exilem laetitiam, sed saepe variam et magnam cordis tristitiam sumsi. Dic ergo, quaeso, o homo, quae est caelestis consolatio, et quomodo ad ipsam in hac valle lacrymarum et miseriae possim pertingere ?
HoMO. 0 anima, secundum Bernardum ', « haec consolatio nihil aliud est quam gratia quaedam devotionis procedens de spe veniae et quidam gustus boni, licet exiguus, et suavissima quaedam delectatio, qua benignus Deus afilictam recreat animam, qua anima ad Deum quaerendum invitatur et ad divinum amorem accenditur vehementer ». « 0 anima, quid, putas, est tam dulce tamque suave, quod in recordatione dilecti devotas animas solet tangere et lam suaviter afficere, ut iam totaliter a se ipsis alienari incipiant? Exhilaratur conscientia, et in oblivionem venit omnium dolorum memoria, exsultat
Soliloqnum. cap. ii. hl
contra me: Quare tu enarras quod non degustas ? Quare tanquam indignus laudas quod ignoras ?
Anima. 0 homo, noli timere cum reverentia et humilitate quae audisti et legisti proponere. Multi enim de rebus magnis et arduis ahis utihter proposuerunt quae non de propria experientia, sed ahorum scientia didicerunt.
HoMO. lam cum ahqua audacia loquar. Nam vires, quas imperitia denegat, carilas subministrat. Unde sicut senlio, sic refero. Puto, salvo mehori iudicio, si vis te ad hanc caelestem dulcedinem degustandam praeparare, debes esse depurata, exercitata et elevata. In primo haec caelestis dulcedo odoratur, in secundo degustatur, in tertio ahquando usque ad ebrietatem sumitur et potatur.
- Primo dico, q\u)(\ debet esse mens depurata a peccatis , ab affecdonibus inordinatis , a temporali consolatione et a creaturarum inordinata dilectione, quia, secundum Bernardum \ « errat omnis, qui illam caelestem dulcedinem huic cineri, divinum illud balsamum huic venenoso gaudio, charismata illa Spiritus sancti huius saecuh illecebris misceri posse arbitratur ». Sed postquam a talibus anima fuerit purgala et depurala, lacrymis purgata, gemitibus dolorosis depurata ; tunc odore caelestis dulcedinis anima consolatur et reficitur.
Secundo debet mens esse exercitala in bonorum operatione et malorum perpessione , quia quos amor veritalis afficit bonorum operum exercilatio et malorum perpessio nunquam frangit. « Unde, revera, ut ait beatus Benediclusquamvis in initio arcta sit via, quae ducit ad vitam., processu tamen temporis inaestimabilis delectationis dulcedine dilatatur». 0 igitur quam beata consolatio, quae divinitus infunditur laborantibus pro Christo !
Tertium, in quo anima inebrialur hac dulcedine, est mentis elevalio , quando feliciter animus a terrenis abslrahitur et miro quodam modo supra se ipsum, supra mundum, immo super onmem creaturam elevatur, ut iam dicere possit anima: IntrO' duxit me rex in cellaria sua '\ Haec esl illa cella vinaria, in quam introducitur anima, ubi bibit de
vino condllo, inaestimabilis Divinilalis dulcedine, et de lacte albissimo incontaminabilis humanitatis. 0 anima, hinc hihunt amici, sed inehriantur carissimi. 0 felix ebrielas, quam sequilur menlis el corporis tam casta el sancta sobrielas! Hinc efficitur anima more ebrii gaudens et laetabunda in adversis, fortis et secura in periculis, prudens et discreta in prosperis, liberalis et pia in condonandis iniuriis, et tandem quieta et somnolenla, recumbensinamplexibusdivinis, cum laeva Sponsi sponsam sub capite amicabililer sustentat, et dextera Dilecti dilectam familiariter amplexatur \
- Anima. 0 homo, confiteor cum humililale et reverentia, quod accidit mihi aliquando, licet heu, perraro, quod cum magna violentia circa conversionis meae primordla animum a terrenis abstraxi et ad caelestia contemplanda cum conatu nimio elevavi. Intravi cum tiemore, circumspexi cum rubore, vidi choros Angelorum , palatia et gaudia Palriarcharum et Prophetarum, Aposlolorum aspexi tabernacula, convlvia Martyrum, solatla Confessorum et Virginum, et eleemosynam alicuius consolationis a singulis pelil, micas decidentes de mensa domlnorum desideravi nec obtinui. Sed, quod auditu lamentabile esl, mox ab omnibus ut peregrina et incognlta repulsa fui. Quid
ergo profuit mihi laboriosa mentis elevatio, quam nulla secula fuit consolatio?
HoMO. 0 anima,.non fuit sine causa repulsio tam desolaloria. Puto, quod haec fuit causa, quia voluisti esse socia consolationis, antequam fuisses socia passionis ' ; voluisti esse parliceps remunerationis, antequam fieres imitatrix virtutum. Satage igitur primo esse socia Angelorum per puritatem et innocentiam, Patriarcharum et Prophetarum per humilitatem et fidei confidentiam ; stude esse filia Apostolorum et Martyrum per caritatem et patientiam, Confessorum et Virginum per pietatem et continentiam; et tunc audacter in hoc exsilio saltem cum fiho prodigo pii Patris eleemosynam obtinebis.
- Anima. 0 homo, iam quam vana et insipida sint omnia transitoria, agnosco et perpendo et ob hoc mundum despicio, consolationem saecuh vihpendo, gaudia humana sicut venena mortifera fugio et contemno; vitam praeteritam quasi mortuam plango, mentem meam miseram gemitibus et fletibus abluo et repurgo, et si ahquando inter lacrymas et gemitus odorem divinae suavitatis vel modicum sentio, adhuc tamen fihorum panem vinumque amicorum infehx, ieiuna et sitibunda non degiisto. Bernardus: «Non accessit adhuc, Domine Deus meus, cor meum ad muUitudinem dulcedinis tuae, quam abscondisti
Il6 soliloquium. cap. h.
pro rae non dedignatus est pali mala mea ? An ignoras , qui mullos de Dei pietate docuisti , quod de beato Augustinodidicisti: « Erubescat humana pigritia ; plus enim vult Deus dare, quam audeat horao postulare » ! Idem de Vera Religione*: « Deus dedit nobis pignus spiritus , in quo sentiamus eius dulcedinem et deguslemus fontem vitae, in quo sobria ebiietate irrigemur tanquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum ». Chrysostomus: « Njl omnipotentiam Dei clariorem reddit, quam quod omnipolentes facit eos qui in se sperant. Nam Deo per spem Innixum animum nulla fraus, nulla illecebra polerit vel stantem deiicere vel dominaniem superare » . Erubescat iam nunc humana desperatio, et maledicta sit pusillanimitatis trepidalio. quae divitem et nimis liberalem in omnes, qui invocant illum \ aestimat illis qui spem perfectam ponunt in illum, sua posse beneficia denegare. Nunquid non Pater aeternus, apud quem nulla est transmutatio, ex sola Mberalitalis immensitate Filium suum misit, in quo
dedit lolum , quod habuit, totum, quod poluit, totum, quod ipse fuit? Si enim sua liberalitas suam infinitam bonitatem diminueret, forsan non immerito nostra infirmitas trepidaret. Sed quia « ex se ipso, non ex accidenti dono bonus est S), ex suae bonitatis communicatione non diminuilur, ex alienae bonitatis additione non augetur.
- HoMO. Anima, magna est fides tua, valde fortis es in spe et confidentia. Et quamvis spes, quae procedit ex meritis propriis et divinae clemenliae confidentia, meritoria sit, laudabilis et sancta; consulo tamen sane, antequam ad quaerendam ebrietatem supra te ascendas, prius per considerationem salubriter infra te descendas, ut discas tuum Sponsum reverenter timere, antequam incipias suum secretum cubiculum introire; quem non solum timere debes, cum irascitur, verum etiam, cum suavissime blanditur.
Chapter 3 of 5