Prologus
Prologus.
i . Flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi , a quo omnis paternitas in caelo et in terra nominatur, ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiori homine, Christum per fidem habitare in cordibus vestris; in caritate radicati et fundati , ut possitis comprehendere cum omnibus Sanctis , quae sit longitudo, latitudo, sublimitas et profundum, scire etiam superemineniem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei; ad Ephesios terlio
4-4 soliloquium. prologus.
- Secundo ostendit istius salutiferae menlalis exercitationis obiectum. Obiectum vero exercitationis devotae mentis debent esse interiora et exteriora, inferiora et superiora. — Debet enim anima devota per mentale exercitium contemplationis radium reflectere primo ad interiora sua , ut videat, qualiter sit formata per naturam, deformata per culpam, reformata per gratiam. — Secundo debet conv-ertere radium contemplationis ad exteriora , utcognoscat, quam instabilis sit mundana opulentia, quam mutabilis mundana excellentia, et quam miserabilis mundana magnificentia. — Debet etiam tertio radium contemplationis convertere ad inferiora, ut intelligat humanae mortis inevitabilem necessitatem, iudicii finalis formidabilem austerilatem , poenae infernalis intolerabilem poenalitatem. — Debet quarto converlere radium contemplationis ad superiora, ut cognoscat et sapiat caelestis gaudii inaestimabilem pretiositatem, ineffabilem deliciositatemet interminabilem aeternitatem. — Haec est illa crux beata, quatuor finibus lerminata, in qua, o anima devota, cum tuo dulcissimo sponso Iesu Christo debes iugiter meditando pendere. Hic est ille currus igneus , qualuor rotis consummatus, in quo debes post tuum fidehssiraum amicum assidue contemplando caeli palatium conscendereHaec est illa quadruplex regio , videhcetorientalis, occidentalis, aquilonaris et meridionahs, quam tu, o anima , quotidie debes peregrinando
intrare et luum dilectum specialissimum in ea speculando quaerere et investigare, ut possis dicere cum sponsa: In lectulo meo quaesivi per noctem quem diligit anima mea, Haec qualuor tangit Apostolus, cum subiungit: Ut possitis comprehendere cum omnibus Sanctis, quae sit longitudo, latitudo, sublimitas et profimdum.
- Terlio ostendit fructum saluliferae exercitationis. Fructus autem istius salutiferae exercitalionis, si digne et iaudabiliter exsequalur, est felicilas aeterna, quae esl quid optimum et pulcherrimum et per se sufficientissimum, nullo extra se indigens; in qua* « videbimus et amabimus, vacabimus et laudabimus » in aeternum et ultra eum qui est benedictus in saecula. Hunc fructum promittit Apostolus, quando sermonem concludit dicens: Ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. Hanc plenitudinem tunc inveniemus, quando ' « Deus erit voluntati muUitudo pacis, rationi plenitudo lucis, memoriae continuatio aeternitatis ». Tunc enim Deus erit omnia in omnibus \ « cum a ratione omnis error, a voluntate omnis dolor et a memoria omnis limor recesserit, et successerit illa quam speramus mira serenitas, divina iucunditas, aeterna securitas ».
'Ut dicit August., XXII. de Civ. Dei, c. 30. n. 5. — Exod. 15, 18: Dominus regnabit in aeternum et ultra.
- Hunc Iractatum , instigante conscientia , propter simpliciores quosque simplicibus verbis de Sanctorum dictis compilavi per modum cuiusdam dialogi, in quo anima devota, verilatis aeternae discipula, meditando interrogat, et homo interior menlaliter loquendo respondet '. — Ut autem ad istius menlalis exercitationis inaestimabilem contemplationem perveniamus, ab exordio incipiamus et Patrem luminum humiliter invocando accedamus, genua cordis devote flectamus ante thronum aeternae Maiestatis, et ante solium individuae Trinitatis lacrymis et gemitibus incessanter clamemus, ut Deus Pater per suum benedictum Fihum in Spiritu sancto donet nobis gratiam exercitandi mentaliter, ut possimus cognoscere, quae sit longitudo , latitudo, sublimitas et profundum, ut per hanc perlingamus ad eum qui est omnis desiderii finis et complementum. Amen.
Chapter 1 of 5