Skip to the text

Articulus 5

DE EXPOSITIONE EXORDII GENESIS, SCILICET, IN PRINCIPIO CREAVIT DEUS CŒLUM ET TERRAM, SECUNDUM AUGUSTINUM.

BEATISSIMUS Moyses legifer Judæorum, volens plebem Israeliticam sibi commissam, ad unius veri Dei notitiam, cultum, honorificentiamque reducere, ita exorsus est librorum suorum scripturam : In principio creavit Deus cœlum et terram. Quasi dicat : Solus Deus increatus est atque æternus; cetera omnia profluxerunt, et condita sunt ab eo. Ideo ipse solus adorandus est et colendus. Et valde convenienter ita incepit, quoniam tempore suo idololatria undique viguit, ita ut veri Dei cognitio et cultus in perpaucis remanserit hominibus. Nam et ipsi filii Israel in Ægypto pro maxima parte ad idololatriam erant dilapsi. Diversi quoque tunc eruerunt errores de mundo, quem aliqui æstimabant increatum, quidam vero creatum sive productum, et tamen Creatori coæternum : quorum omnium Moyses exclusit errorem, In principio, inquiens, creavit Deus cœlum et terram.

Præterea, sicut Thomas ait in prima parte Summæ suæ, quæstione 46, exordium istud tripliciter explanatur, ad removendum tripartitum errorem circa mundum et ejus initium. Quidam enim dixerunt mundum non habuisse temporalem inceptionem. Ad quod reprobandum exponitur primo sic : In principio, scilicet temporis, creavit Deus cœlum et terram. Alii posuerunt duo principia rerum, videlicet summum et per se bonum, a quo dixerunt spiritualia, invisibilia, et incorruptibilia emanasse, videlicet Manichæi; et summum ac per se malum, a quo dixerunt corruptibilia et corporalia omnia, quantum ad suam substantiam esse creata. Ad quorum confutandam insaniam, rudissimumque errorem, exponitur sic secundo : In principio, hoc est in Filio, creavit Deus cœlum et terram. Filius namque est Patris imago, et omnis rei creatæ exemplar.1 De quo ait Apostolus : Per ipsum et in ipso condita sunt omnia.2 Hinc Filio convenit ratio principii exemplaris. Propter quod scriptum est : Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil.3 Sicque exponit Origenes, dicendo : Quod est principium, nisi Dominus noster et salvator omnium Jesus Christus, primogenitus omnis creaturæ?4 In hoc ergo principio, hoc est in Verbo suo, fecit Deus cœlum terramque. Quidam dixerunt corporalia non esse immediate creata a Deo, sed per angelos aut intelligentias quasdam. Ad quod destruendum, exponitur tertio : In principio, id est ante cetera omnia, juxta illud in Psalmo : Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt cœli.5 Itaque juxta primam et hanc tertiam expositiones, per Deum intelligitur tota Trinitas unus Deus, quum dicitur, In principio creavit Deus, etc. In secunda vero expositione, per Deum intelligitur Pater, qui dicitur universa creasse in Filio sive per Filium. Non quod ipse Pater non sit immediata causa ac fontale rerum principium, sed quoniam Filio appropriatur causalitas exemplaris : imo tota superincomprehensibilis Trinitas est una omnium causa, et unus creator, ac unum principium universorum, quum sit unus Deus, et trium supervenerabilium Personarum sit una natura et una potestas.

Denique hæc triplex expositio hujus propositionis, In principio erat Verbum, specialiter respicit hoc, quod dicitur hic :6 In principio. Id quoque quod subditur, Cœlum et terram, multipliciter a sanctis Patribus doctoribusque catholicis invenitur expositum. Quocirca pensanda sunt multa : et primo, quod in multis locis tangit S. Hieronymus, dicens : Principium Genesis et Canticum canticorum, prima quoque ac ultima visio Ezechielis, tot sunt difficultatibus involuta, ut ab Hebræis ante tricesimum ætatis eorum annum non legantur. Quod quam verum sit, ostendit diversitas expositionum textuum horum. Nam et principium Genesis a doctoribus Hebræorum et Græcorum ac Latinorum tam diversimode explanatur, ut Magister Sententiarum secundo libro testetur :7 Quidam sanctorum Patrum, qui verba Dei atque arcana Scripturæ excellenter scrutati sunt, circa hunc passum quasi diversa scripsisse videntur.

Secundo pensandum, quod undecimo de Civitate Dei loquitur Augustinus : Divini sermonis, id est sacræ Scripturæ, obscuritas ad hoc utilis est, quod plures veritatis sententias parit, atque in notitiæ lucem producit, dum alius intelligit eum sic, alius sic;8910 ita tamen, ut quod in obscuro loco intelligitur, attestatione rerum manifestarum aut aliis locis Scripturæ non dubiis comprobetur. Et iterum Augustinus effatur: In expositionibus et quæstionibus istis circa litteram Genesis, duo sunt observanda: Primum est, ut inviolabiliter teneamus Scripturam sacram esse veracem. Secundum, ne quis nimis uni expositioni adhæreat, quando Scriptura multipliciter potest exponi. De hoc diffuse et humiliter, imo et sapientissime scribit duodecimo ac tertiodecimo libro Confessionum, quemadmodum ad indagandum sensum scripturæ Geneseos debeamus accedere sine temeraria assertione hujus aut illius expositionis.

Tertio est pensandum, quod super secundum Sententiarum, distinctione 12, scribit Thomas: Eorum quæ spectant ad fidem, quædam sunt per se de substantia fidei, ut Deum esse unum ac trinum, et in talibus omnes sancti Patres atque catholici expositores concordant, nec licet in talibus diversimode opinari. Alia vero non sunt per se de substantia fidei, sed per accidens se habent ad eam, in quantum videlicet in Scriptura traduntur, quam fides præsupponit esse a Spiritu Sancto, et in talibus Sancti quandoque diversimode sentiunt. Sic quoque circa principium mundi aliquid ad substantiam fidei pertinet, ut quod mundus per creationem a Deo incepit, et hoc omnes Catholici unanimiter tenent.

Porro, quo modo ac ordine factus sit mundus, non pertinet ad fidem, nisi per accidens, utpote in quantum hoc traditur in Scriptura, quæ diversimode potest exponi, et veritas ejus per diversas expositiones salvatur. Sicque circa creationem mundi doctores diversimode sentiunt, variis modis exponendo Scripturas, non tamen recedentes a fidei veritate, nec sibi invicem præjudicantes aut derogantes incauta assertione. Hinc ait Albertus libro de IV Coæquævis: Spiritus Sanctus duobus modis inspirat expositores Scripturæ. Primo, quantum ad consentaneum rationi, et non contrarium fidei, hoc est, ut sequantur id quod ratio magis dictat, nec tamen est contra fidem. Secundo inspirat eos, quantum ad consentaneum auctoritati. Primo itaque modo motus est ac processit Augustinus, exponendo exordium Genesis, prout rationi magis consentaneum esse videtur, non tamen negando quod auctoritas exigit. Alii vero expositores magis secuti sunt quod auctoritas Scripturæ videtur prætendere, non tamen negantes quod secundum rationem est consequens.

His præmissis, tangendæ sunt expositiones celebriores hujus, quod dicitur, In principio creavit Deus cœlum et terram, quantum ad ultimam istam particulam, scilicet cœlum et terram; et etiam quantum ad textum sequentem, cujus intelligentia ex intellectu et expositione particulæ hujus pro magna parte dependet. Deinde propositio ista, In principio creavit Deus cœlum et terram, per se sumpta, non videtur ad intelligendum difficilis; sed verba textus statim sequentia, difficultatem ejus inducunt. Mox enim subjungitur: Tenebræ erant super faciem abyssi, et Spiritus Domini ferebatur super aquas. In quibus verbis insinuatur, quod cœlo et terra creatis, abyssus et aqua pariter exstiterunt, de quorum creatione non videbatur aliquid tangi in verbis his, In principio creavit Deus cœlum et terram. Rursus paulo post legitur, firmamentum quod vocatum est cœlum, esse factum secunda die: idcirco obscurum fit de quo cœlo dicatur, In principio creavit Deus cœlum et terram.

Sanctus igitur Augustinus, considerans quod littera Genesis, quantum ad superficiem suam, patet irrisioni calumniisque infidelium, et eos a conversione ad fidem avertere potest, eo quod videatur instar poetarum et quorumdam philosophorum ab Aristotele satis reprobatorum, ponere quoddam chaos confusum in exordio mundi, excogitavit quamdam expositionem subtilem, per quam defendit Scripturam ab irrisione hujusmodi, et tamen salvavit Scripturæ ac fidei veritatem. Itaque dixit, quod sicut Deus omnipotens omnia in se ipso unico actu intelligendi perfecte et distincte concipit et cognoscit, ac intra se exprimit, sic in eodem instanti omnia opera sex dierum simul et distincte produxit, eadem practice intelligendo atque ut essent jubendo. Cui expositioni videtur consonare illud in Psalmo: Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt. Et quod in Ecclesiastico legitur: Qui vivit in æternum, creavit omnia simul. Quod item Moyses ait: Dei perfecta sunt opera. Et quod in hoc ipso Genesis libro paulo post subditur: Istæ sunt generationes cœli et terræ, in die qua creavit Dominus cœlum et terram, et omne virgultum agri, omnemque herbam regionis, quum tamen virgulta et herbæ infra legantur tertia die producta.

Hæc ergo intuens Augustinus, dicit opera sex dierum simul facta distincte. Unde ait Albertus libro de Coæquævis: Augustinus revera ponit omnia simul creata in materia et forma, quæ scilicet natura non potest per se producere motu superiorum, videlicet cœlestium corporum et commixtione elementorum. Et ideo cœlum a principio factum est cum suis stellis, et terra cum animalibus suis, aqua quoque cum natatilibus atque volucribus: et breviter, omnia in speciebus suis simul educta sunt, quæ per simplicem virtutem motus cœli, et per virtutem stellarum, educi non poterant sine alio motore, id est particulari agente univoco, utpote speciei ejusdem, sicut sunt homo, leo, equus, et consimilia, quæ præter virtutem cœli et elementorum, requirunt specialem motorem ad sui generationem. Sunt tamen quædam non habentia magnam diversitatem in partibus corporis, ut plantæ et animalia aliqua, præsertim quædam reptilia et aliqui pisces, quæ non oportuit primo fieri in propriis speciebus, sed tantum in rationibus suis causalibus, id est seminalibus suis virtutibus, quia ad horum productionem sufficit motus cœli atque stellarum ex materia diversimode commiscibili. Propter quod dicit Avicenna in libro de Diluviis, quod mures quandoque generantur ex terra, et serpentes ex capillis. Hæc Albertus.

Denique, ut Thomas super secundum Sententiarum fatetur, Augustinus vult quasdam creaturas in ipso creationis principio, id est primo instanti, fuisse in propria natura distinctas per species suas, ut elementa et corpora cœlestia ac angelos. Alia vero in rationibus seminalibus tantum, ut animalia, plantas et hujusmodi, quæ omnia in naturis propriis sunt producta illo opere, quo Deus post sex dies illos naturam prius conditam administrat. De quo ait Salvator: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Nec in distinctione rerum attendendum esse ordinem temporis, sed naturæ atque doctrinæ: naturæ, sicut sonus præcedit cantum, sicque quæ naturaliter sunt priora, prius facta scribuntur, quemadmodum terra priusquam animalia, et aqua priusquam pisces; ordine vero doctrinæ, sicut patet in docentibus geometriam. Quamvis enim partes figuræ sine ordine temporis figuram constituant, nihilo minus geometria docet constitutionem figuræ, lineam post lineam protrahendo. Et istud fuit exemplum Platonis, ut dicitur primo Cœli. Sic quoque secundum Augustinum, Moyses rudem instruens populum de mundi creatione, divisit per partes quæ facta sunt simul. Hæc Thomas.

Sed circa hæc oritur quæstio, quoniam verba horum doctorum videntur ab invicem discordare, ita quod opinionem Augustini contrarie recitant, ut apparet. Albertus etenim ait, quod secundum Augustinum terra facta est cum animalibus, et aqua cum piscibus, etc. Porro Thomas refert, quod secundum Augustinum, elementa et cœlestia corpora sanctique angeli simul producta sunt, animalia vero et plantæ postea. Et respondendum, quod Albertus loquitur de animalibus, piscibus ac avibus, primo et immediate a Deo productis:1112131415 et illa simul esse producta cum terra et aqua, secundum Augustinum, ostenditur ex præhabitis Thomæ verbis. Nam ait terram præcedere animalia, et aquam pisces ordine naturæ, non temporis, quemadmodum sonus cantum. Rursus circa hoc quæritur, quot animalia et pisces ac volucres, secundum istam opinionem, fuerint simul cum terra et aqua tunc facta. Ad quod pro nunc breviter dici potest, quod in qualibet specie duo individua, loquendo de his quæ ex commixtione maris ac feminæ naturaliter producuntur.

Præterea, quia nunc dictum est, quod secundum Augustinum omnia opera sex dierum sunt simul producta: quærendum, quid Augustinus ad litteram intelligat per cœlum et terram, quum dicitur, In principio creavit Deus cœlum et terram. Ad quod concorditer dicunt expositores, et super secundum Sententiarum doctores, quod per cœlum intelligit naturam angelicam seu angelos; per terram vero, materiam prorsus informem omnium corporalium rerum, tam elementorum quam cœlestium corporum ac mixtorum, utpote materiam primam, ab omni forma per intellectum abstractam, quam dicit corporalia præcessisse ordine naturæ, non temporis, quia materia non potest realiter stare nuda, id est, ab omni forma substantiali abstracta. Per cœlum vero, intelligit naturam angelicam ut informem, seu in se consideratam. Cujus tamen informitas non præcessit tempore formationem ejus per dona gratuita, secundum Augustini doctrinam, qui dicit quod Deus fuit in angelis, simul condens naturam, et largiens gratiam. Quod autem ista sint de mente Augustini, patet aperte ex verbis ipsius super Genesim ad litteram, et in libris Confessionum, atque in libro de Civitate Dei, et infra tangetur.

Footnotes

  1. II Cor. IV, 4. ↩

  2. Coloss. I, 16. ↩

  3. Joann. 1, 3. ↩

  4. Coloss. I, 15, 18. ↩

  5. Ps. c1, 26. ↩

  6. Joann. 1, 1. ↩

  7. Petrus Lombardus. ↩

  8. Joann. i, 3. ↩

  9. Joann. i, 1. ↩

  10. Ps. ci, 26. ↩

  11. Joann. v, 17. ↩

  12. Gen. II, 4, 5. ↩

  13. Deut. xxxii, 4. ↩

  14. Eccli. xviii, 1. ↩

  15. Ps. xxxii, 9; cxlviii, 5. ↩

Chapter 6 of 104