Articulus 20
ELUCIDATIO RESIDUÆ PARTIS HUJUS CAPITULI : TULIT ERGO DOMINUS.
TULIT ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradisum voluptatis. Communiter dicitur, quod Deus formavit primum hominem in agro Damasceno, de terra, limo seu pulvere terræ illius; sed ex quo fundamento procedat hoc dictum, ignoro, nisi forte quis dicat, quod in eo loco formatus est Adam, ad quem post transgressionem suam rejectus est, sicque post expulsionem a paradiso, credatur habitasse in loco illo ac prope. Nam et sepultus creditur in spelunca duplici prope Hebron, sicut in libro Josue legitur : Adam maximus ibi inter Enacim situs est. Sed quæri potest, qualiter Deus tulit hominem de loco suæ formationis, an per se ipsum, utpote solo imperio, an per subjectam creaturam seu famulatu angelico, an forsitan ivit pedester usque ad paradisum, cujus exsistentiam et locum scire non poterat, nisi ex revelatione :1 ergo nec viam ad paradisum, nisi eodem modo seu ducatu angelico. Et reor probabile, quod obsequio angelico facta sit illa translatio etiam subito, quamvis non in instanti, quemadmodum angelus tulit Habacuc de Judæa in Babylonem.2 Et infra habetur quod Dominus tulit Enoch, quem etiam in paradisum tunc transtulit.3
Posuit itaque eum in paradiso voluptatis, propter causas præcedenti articulo tactas. Factus est autem extra paradisum, et deinde constitutus est in eo, ut operaretur, hoc est, ut ipse homo operaretur paradisum, faciendo in eo aliqua opera delectabilia et jucunda per agriculturam, non ex necessitate aut indigentia, sed potius ex abundanti lætitia, ad experientiam et exercitationem naturalis virtutis. Nec tamen operatio talis corporalis exterior, fuit ratio principalis, propter quam in paradiso est positus; imo principaliter constitutus est ibi, ut operaretur actus spirituales interiores divinos, vacando contemplationi ac laudibus Creatoris, quousque peregrinatione completa, transferetur ad vitam perfecte beatam et paradisum cœlestem. Et custodiret illum, id est, ipse primus homo custodiret sibi ipsi paradisum, ne peccando mereretur privari habitatione tam deliciosa, et tam gratiose concessa; non autem indiguit paradisum ab impugnatoribus custodire. Potest et ita intelligi : Posuit eum in paradisum, ut ipse Deus operaretur hominem, id est, exerceret et coleret eum, perficiendo eum in omni virtute et profectu assiduo, et custodiret hominem in paradiso ab omni exteriori læsivo, atque ab omni periculo, quantum in se fuit.
Præcepitque ei, dicens : Ex omni ligno paradisi comede, hoc est, de fructibus omnium arborum paradisi manduca, excepto eo quod subditur : De ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas. Deus in omnibus agit, quod suam bonitatem, sapientiam et excellentiam decet. Nec ideo omittit id facere, quoniam prævidet creaturas abusuras et ingratas futuras beneficiis suis, præsertim quia ex earum abusione, ingratitudine et peccatis, novit multa bona elicere, et prava per justitiam ordinare.4
Quemadmodum ergo non omisit angelos reprobos condere, quia prævidit eos mox æternaliter perituros; ita non omisit primo homini dare præceptum, quamvis sciret eum illud protinus transgressurum, et posteritatem suam perditurum. Hinc asserit Augustinus: Oportebat ut homo sub Domino positus, ab aliqua re prohiberetur, ut virtus ei esset promerendi ipsa obedientia, quæ sola verissime virtus est rationali creaturæ sub Dei potestate degenti: quemadmodum primus et maximus tumor est, velle uti ab libitum propria potestate, quod est inobedientia. Nec erat unde homo cogitaret Dominum se habere, nisi aliquid ei juberetur.
Denique secundum Bonaventuram, Deus prohibuit homini esum ligni illius, propter meritum obedientiæ acquirendum ex parte hominis, et propter ostendendum jurisdictionis suæ imperium, quod habebat in homine. Et quia prohibuit illud propter obedientiæ meritum, idcirco ut meritum illud esset plenum, a tali re prohibuit hominem, a qua non debuit abstinere, nisi obedientiæ solius intuitu: et ideo prohibuit eum a re in se bona, scilicet a fructu ligni illius, ab actu non malo in se, hoc est ab esu fructus illius. Rursus, quia prohibuit ad ostendendum suæ jurisdictionis dominium, ideo a tali re debuit prohibere, a qua homo non deberet manum retrahere, nisi propter solum Dei imperium: et hoc fuit res bona. Hinc mandatum illud, vocatur mandatum disciplinæ: quia ad hoc homo non obligabatur ex se, aut ex aliquo naturalis rationis dictamine, sed ex sola Dei præceptione. Itaque, sicut prætactum est, decor qui attenditur in operibus Dei secundum regulam divinæ sapientiæ, intermitti non debet propter commodum creaturæ. Et quoniam homo timore pœnæ frequenter retrahitur ab iniquitate, Deus comminationem adjecit: In quacumque enim die naturali, quæ noctem includit, comederis ex eo, morte morieris, id est, necessitatem moriendi in corpore mox incurres. Unde alia translatio habet, mortalis eris, atque in anima protinus spiritualiter morieris peccando mortaliter. Nec istud fuit comminatio tantum, sed etiam vera et absoluta prænuntiatio.
Circa hoc quæri potest, cur ait, Morte morieris, quum sufficeret dicere, Morieris. Ad quod respondendum, quod talis replicatio seu ingeminatio, est Hebræi sermonis proprietas, sicut in libris veteris Testamenti uberrime innotescit. Porro Henricus de Hassia circa hoc scribit: Est, inquiens, vita ad mortem, et est mors ad vitam. Quidam enim dum vivunt, moriuntur; et quidam dum moriuntur, vivunt. Fiunt ergo, ut ait Ambrosius, quatuor distinctiones seu combinationes, quæ sunt: Vita vivere, morte mori, vita mori, et morte vivere. Vita vivere, est virtute et gratia vivere, et merita vitæ beatæ habere in hujus corporis vita. Morte mori, est cum morte corporis animam non habere meritum vitæ æternæ. Sed vita moritur, qui vitiose vivendo, mortem damnationis meretur. Morte autem vivunt, qui moriuntur ut vivant, ut martyres sancti.
Dixit quoque Dominus Deus: Non est bonum hominem esse solum, id est, virum sine uxore manere non expedit, habendo respectum ad finem conditi hominis et institutionis humanæ, qui est, ut per eum impleatur numerus electorum in patria, ad quod requiritur multiplicatio hominum, quæ sine utriusque sexus commixtione naturaliter fieri nequit. Faciamus ei adjutorium simile sibi, id est, personam ejusdem speciei, sed alterius sexus producamus, quæ viro cooperetur ad hominum multiplicationem. His dictis, adduxit Deus animalia bruta ad Adam, primo, ut Adæ pateret ad oculum, non esse inter animalia aliquod suppositum aptum ad prolificandum ex eo. Secundo, ut animalibus imponeret nomina. Unde subjungitur: Formatis igitur, Dominus Deus, de humo cunctis animantibus terræ, et universis volatilibus cœli, adduxit ea ad Adam, id est, postquam Deus universa animalia terræ et volucres cœli fecit de terra, præsentavit ea oculis Adæ, ut videret quid vocaret ea, hoc est, ut ipse Adam diligenter attenderet, quo nomine unumquodque illorum esset vocandum, considerando singulorum naturas et proprietates, ex quibus sunt nomina imponenda.
Circa hoc triplex est quæstio. Prima, quomodo aves dicuntur nunc factæ de humo, quum capitulo præcedenti productæ legantur de aqua. Secunda, qualiter animalia sunt adducta ad Adam. Tertia, cur voluit Deus ut eis imponeret nomina. Ad primam Augustinus respondet, quod humus seu terra nunc sumitur, prout alia elementa includit, quemadmodum in exordio primi capituli, In principio creavit Deus cœlum et terram. Potest et aliter responderi, quod ideo dicuntur aves factæ de terra, quoniam in earum corporibus elementum terræ prædominatur, quantum ad materiæ quantitatem. Ad secundam similiter Augustinus respondet, quod non violentia, nec voce formata in aere, sed ministerio angelorum animalia sint adducta. Alii dicunt, quod solo jussu Omnipotentis. Quidam etiam opinati fuerunt, quod adductio illa animalium fuerit solum spiritualiter facta, ita quod imaginationi Adæ repræsentata fuerunt, ut consideraret per intellectum proprietates ipsorum, et apta cunctis nomina daret. Præterea, quamvis secundum ordinem recitationis textus istius, adductio hæc animalium videatur facta in paradiso, quidam tamen dixerunt quod extra paradisum peracta sit, quia Scriptura frequenter non servat ordinem rerum gestarum in describendo, sed aliqua dicit per recapitulationem, aliqua per anticipationem. Sed magis consonat expositioni Sanctorum ac textui, quod in paradiso adducta sint coram Adam. Ad tertiam respondetur, quod appellatio illa animalium, facta est ab Adam ad posterorum informationem. Quemadmodum enim Conditor fecit Adam perfectum, quantum ad corpus in ætate virili ac robore ad prolificandum; ita fecit eum perfectum in anima, quantum ad scientiam naturalem, per quam posset instruere posteros. Sicque Adam imposuit nomina omnibus illis, ut posteros edoceret nomina eorumdem. Denique ante suam transgressionem fuit perspicacioris scientiæ atque majoris dignitatis, ut angelico famulatu fieret coram eo illa adductio. Potest etiam dici, quod ideo ei adducta sint, quatenus omnium illorum considerando naturas et proprietates, magis incitaretur ad Creatoris reverentiam ac amorem, et ei gratior esset pro excellentia et dominatione, quas ei super irrationabilia contulit. Ex quibus ostenditur, quod Deus concreavit Adæ non solum scientiam rerum, sed et notitiam cujusdam loquelæ. Quod si quæratur, † cujus et in quo idiomate Adam imposuit animalibus nomina : respondetur, quod linguæ Hebrææ, et quod in ea imposuit animalibus nomina. Unde Hieronymus : Videtur, inquit, quod lingua Hebræa fuit prima hominibus, quoniam nomina quæ usque ad divisionem linguarum in Genesi legimus, sunt Hebræa.
Quæri insuper potest, an etiam pisces adducti sint. Et dicunt quidam, quod imo. Verumtamen Augustinus videtur sentire quod non, nam ait : De piscibus non dicitur quod Adam eis imposuit nomina, sed credibile est, quod piscibus paulatim cognitis, juxta gentium diversitatem nomina exstent imposita. Hinc quum auctor Scholasticæ dixisset historiæ, In animantibus terræ, et aeris, intelligenda sunt animantia aquæ; mox addidit, Vel potius pisces postea ab hominibus sunt cogniti et nominati, quia æquivocantur cum animalibus terræ, eo quod deprehensi sunt similes illis esse.
Iterum quæri potest, an universa et singula animalia illa adducta sint. Ad quod respondendum videtur, quod si in qualibet specie per commixtionem sexuum generante, non sunt nisi duo individua primo creata, ut aliqui opinantur, universa et singula sunt adducta. Si vero in eadem specie plura individua simul facta fuerunt, sufficiebat tamen adductio duorum individuorum, quum eadem nomina competerent eis et ceteris suæ naturæ consortibus. Irrationabilibus quippe non videtur imposuisse nomina propria, sed communia solum. Omne enim quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen ejus, id est, omne animal vivum, vocatur veraciter nomine illo quod Adam sibi imposuit: quod primo de Hebræis verificatur nominibus, deinde proportionabiliter quoque de aliis. Nam quamvis bestiam, quæ equus vocatur in Latino, non vocaverit hoc nomine, equus; tamen vocavit eam nomine Hebræo, cui correspondet hoc nomen Latinum, equus. Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia. Si hoc absolute accipiatur, sequeretur quod et piscibus nomina apta imposuit. Si vero accipiatur solum pro his, de quibus in speciali subjungitur, et universa volatilia cœli, et omnes bestias terræ, non teneret consequentia illa.
Adæ vero non inveniebatur adjutor similis ejus, id est, nulla reperiebatur nec fuit persona ejusdem speciei cum Adam, quæ posset ei cooperari in prolificando. Ex hoc vero apertissime sequitur, quod vir fuit prius tempore factus quam mulier. Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam. Iste sopor secundum doctores catholicos, non fuit somnus naturalis aut corporalis, sed potius obdormitio, quies, ecstasis seu absorptio mentis in Deo, ex profunda ac intensissima contemplatione Dei ac secretorum mysteriorum ipsius. Ex qua obdormitione corpus et vires sensitivæ sopiebantur, atque a vita animali actuali et actibus circa propria objecta suspendebantur, donec mens rediit ad se ipsam. Unde quidam dicunt Adam tunc supernæ curiæ interfuisse: quod tamen intelligendum non est, quasi anima ejus fuerit realiter separata a corpore, aut translata in cœlum, vel quod viderit Deum tunc clare per speciem, sed quod anagogica contemplatione multum sublimi contemplatus sit Deum, et illuminatus ab eo de quibusdam secretis, ut statim dicetur. Cumque obdormisset modo præfato, tulit Dominus unam de costis ejus. Hoc factum est supernaturaliter et immediate a Deo, et sine Adæ evigilatione atque dolore; imo ad se ipsum reversus, non sensit inde dolorem. Verumtamen Augustinus tangit, quod costa potuit ministrari per angelos, id est, ministerio angelorum auferri, Deo jubente. Et replevit carnem pro ea, id est, loco costæ sublatæ posuit carnem, extendendo seu augendo carnem quæ propinqua fuerat costæ, ita quod locum illum replevit. Et ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem, id est, de costa illa formavit corpus Evæ per se ipsum immediate, supernaturaliter et instantanee, sicut et corpus Adæ, quorum utrumque fecit solo jussu omnipotentis sapientiæ suæ. In eodem quoque instanti creavit et corpori suo infudit animam Evæ.
Et adduxit eam ad Adam, tanquam ad superiorem seu perfectiorem, et tanquam ad caput suum atque principium, et quoniam fuerat ei matrimonialiter et socialiter ac amicabiliter copulanda; in signum quoque, quod femina maritanda, debet duci ad virum. Dixitque Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea, id est, persona ista feminea, quæ nomine ossis et carnis significatur, quoniam ex ossibus et carne composita est, est jam formata, quantum ad corpus suum, ex uno de ossibus meis, puta ex costa mea, et etiam de carne mea, quoniam Deus tollendo costam ex Adam, tulit simul cum costa aliquam partem carnis, qua costa fuerat tecta. Hæc vocabitur virago, quoniam de viro sumpta est. Apparet quibusdam quod impropria sit nominatio ista, quia virago magis designat mulierem viriliter agentem, quam de viro sumptam: ideo magis proprie diceretur vira, si sermo Latinus hoc pateretur. Sed ultimum istud non videtur idonee dictum, quia etsi dictio ista, vira, esset in usu, per eam non designaretur mulier facta de viro, sed solum persona feminei sexus, sicut per virum persona sexus virilis. Nam ita haberent se ad invicem vir et vira, sicut dominus et domina. Per dominam autem non designatur, quod res illa quæ domina dicitur, sit facta de domino. Unde apparet quod appropriatius diceretur viracta, quasi de viro facta, quam vira; quamvis, in quantum mulier, diceretur proprie vira, quemadmodum in Hebræo dicitur Issa, quod interpretatur mulier. Sumpta est itaque mulier illa de viro quantum ad corpus, non quantum ad animam, quæ nequaquam ex anima viri traducta est, sed immediate a Deo creata. Nec tamen Moyses hoc expressit, quia jam satis dedit illud intelligi, per hoc quod animam viri insinuavit ab extra infusam ac inspiratam. Præterea, sicut dicit Glossa, Theodotion aliam etymologiam suspicatus est, dicens: Hæc vocabitur assumptio, quia de viris sumpta. Issa enim, secundum varietatem accentus, etiam assumptionem designat.
Quamobrem, id est, quum tanta sit propinquitas, et quodammodo unitas viri et conjugis suæ, relinquet homo, scilicet vir, patrem suum et matrem, et adhærebit uxori suæ. Hoc dupliciter explanatur. Primo, quod maritus relinquet proprios parentes communiter, quantum ad cohabitationem, mensam et lectum, et uxori suæ adhærebit in his, quia ad prolificandum accipit eam: ideo habet providere sibi ipsi et contorali ac propriæ proli, nec manet sub cura parentum ut ante; sed emancipatus efficitur, et suam accipit portionem. Secundo, quod homo relinquet parentes suos, quantum ad ineundum conjugium, quoniam nunquam licuit filio cum matre sua contrahere, nec filiæ cum proprio patre, quia concubitus est contra reverentiam qua proles suis tenetur parentibus; ceteræ autem personæ, quantumlibet cognatæ, potuerunt aliquando matrimonialiter sociari. Potest et tertio exponi de dilectionis derelictione. Nam vir quum ducit uxorem, quamvis non desinat parentes suos diligere, attamen incipit plus amare conjugem, quam parentes, quantum ad amorem illum zelotypum. Et erunt duo in carne una, id est, tam familiariter ac intime copulabuntur, quasi sint una caro; et iterum erunt duo supposita, utpote vir et uxor, in carne una, hoc est, caro unius erit alterius, et caro uniuscujusque ipsorum, erit ambobus communis, uni ad essendum, alteri ad utendum: vir quippe sui corporis potestatem non habet, sed mulier, et econtra. Erunt quoque duo in carne una, hoc est, in uno carnali opere seu commercio, atque in una prole communicabunt, concurrent, et unum fient, unum, inquam, per communionem, causalitatem, et dilectionem.
Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus. Non enim indiguerunt vestitu contra intemperiem aeris, aut aliquam læsionem. Nec erubescebant ex mutuæ nuditatis genitaliumque membrorum intuitu. Erubescentia namque est timor seu pudor de re turpi; turpitudo autem non erat in membris aut corpore ex creatione, aut ipsa originali conditione. Et ideo quoniam non erat in eis aliqua appetitio, aut motio inhonesta, nec suspicabantur sibi tale quid imminere, non erubuerunt, sicut nec glorificati in corpore post diem judicii. Ideo Josephus deliravit, dicendo quod inerubescentia illa priorum parentum, venit ex imperitia et puerili simplicitate. Sic enim status eorum fuisset ex peccato melioratus, utpote majori usu rationis et pleniori scientia decoratus. Jam quoque præhabitum est, quod Adam fuit in naturali scientia perfectus creatus. Nec aliter potuisset animalibus apta imponere nomina. In præfato item sopore fuit mirabiliter illustratus: idcirco nequaquam erant asinina et brutali simplicitate obfuscati, sed magis illuminati ante suam transgressionem, quæ non mediocriter vulneravit in eis naturalia, abstulitque gratuita saltem nonnulla. Itaque nihil putabant celandum, quia nihil senserunt reprimendum, et quoniam membra præfata rationi omnino obediebant; nunc autem præcipue sunt erubescenda, quoniam rationi sunt præsertim rebellia.
Footnotes
Chapter 21 of 104