Articulus 18
ELUCIDATIO CAPITULI SECUNDI: IGITUR PERFECTI SUNT CŒLI, USQUE AD ILLUD: ISTÆ SUNT GENERATIONES CŒLI ET TERRÆ.
CAPITULUM istud secundum, conclusio est et declaratio plenior eorum, quæ sunt in primo capitulo contenta. Multa quoque nunc adjiciuntur. Itaque ait: Igitur perfecti sunt cœli et terra. Quemadmodum in exordio primi capituli, quo habetur, In principio creavit Deus cœlum et terram: per cœlum et terram, intelliguntur omnia cœlestia corpora, imo et spirituales et intellectuales substantiæ, quarum habitatio est in cœlo, et omnia elementa; ita hoc loco per cœlum et terram, eadem intelliguntur, quæ omnia perfecta, id est completa, creata, instituta atque distincta sunt in primis diebus. Nam primo die creata sunt et distingui cœperunt, quæ distinctio die secundo ac tertio consummata describitur, sicut præhabitum est. Et omnis ornatus eorum, supple, perfectus est. Nam ceteris tribus diebus ornata sunt, utpote quarto, quinto et sexto diebus, sicut expositum est.
Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat. Si intra sex dies perfecti sunt cœli et terra, atque omnis eorum ornatus: quomodo septimo die complevit Deus opus suum quod fecerat sex diebus? Et respondendum, quod septimo die illud complevit, quia perfectioni quam infra sex dies contulit operi suo, addidit aliam septimo die.1 Unde et alia translatio continet, Complevit Deus sexto die, etc. Nempe per opus Dei, intelligitur hoc loco congeries seu universitas operum sex dierum. Quemadmodum autem unaquæque res dicitur perfici seu perfecta uno modo, quando acquirit aut habet omnia ad suam essentiam ac subsistentiam pertinentia, sicut leo fertur perfectus, dum habet suæ speciei formam substantialem atque materiam, et concomitantia eas; alio autem modo, quando exercet operationem sibi convenientem, per quam finem suæ institutionis attingit: sic universum seu mundus, qui est opus sex dierum, dicitur uno modo perfectus, quando adeptus est et accepit omnes partes ac species ad suam integritatem spectantes. Et hanc perfectionem sexta die sortitus est. Sicque asseritur Deus sexto die opus suum complesse.
Alio modo mundus vocatur perfectus, in quantum partes et species ad suam integritatem ac ordinem pertinentes, cœperunt operationes sibi convenientes, propter quas exercendas institutæ fuerant, exercere et exsequi. Sicque dicitur Deus septimo die opus suum complesse, quoniam septimo die cœperunt opera sex dierum generaliter exercere actus congruos sibi, et in invicem agere, atque similia propagare, seu administrari ac gubernari. De quo opere locutus est Christus : Pater meus usque modo operatur, et ego operor.2 Hinc paulo post dicitur Deus diei septimo benedixisse, sicut mox exponetur. Sic itaque complevit die septimo opus suum, illud deinceps administrando, movendo ac gubernando, ac secundariis perfectionibus illud ornando. Rursus, tunc illud complevit, id est, consummatum ostendit. Itemque complevit, quoniam plures species rerum non condidit. Et iterum, quoniam septimo die aliquid egit quod ante non fecit. Nam septimo diei benedixit, et eum sanctificavit.
Et requievit Deus die septimo ab universo opere quod patrarat. Operibus sex dierum ultra prædicta nil addidit, quod ad præfatam mundi integritatem ac ordinem universi spectaret, sicque ab eis requievit, id est, plura creare cessavit, ita quod deinceps nil fecit, quod non aliquo modo in operibus illis præcesserit seu continebatur, utpote virtualiter, materialiter, aut similitudinarie. Denique requievit, non quod operando laboraverit, lassatusve fuerit, quippe qui solo jussu condidit universa. Requievit etiam non a motu, nec requievit in operibus suis, quasi in illis quies, perfectio, aut beatitudo seu finis suus consistat; sed requievit ab eis in semetipso, tanquam sibi ipsi in se prorsus supersufficientissimus, nec aliquo indigens. Verumtamen in intellectualibus creaturis quievit per gratiam, atque in omnibus fuit per essentiam, præsentiam ac potentiam. Unde et sic exponi potest : Requievit, id est, intellectualem creaturam in se quiescere fecit aut monuit. Præterea per hoc quod dicitur, Ab universo opere quod patrarat, datur intelligi, quod non cessavit alia quædam operari deinceps.
Benedixitque Deus diei septimo. Sicut ait Gregorius, Benedictio Dei est collatio munerum ejus, et multiplicatio eorumdem. Quoniam ergo juxta prætacta, Deus septimo die quamdam specialem perfectionem et influentiam ac decorationem contulit, et adjecit operibus sex dierum, recte dicitur septimo benedixisse diei. Diei namque ac tempori solent adscribi ea, quæ fiunt in die ac tempore. Et sanctificavit illum, hoc est, sanctum ac celebrem ordinavit, quia ad opera cultus divini specialiter deputavit diem eumdem; et ipsemet tunc quasi ab aliis cessans, sui ipsius contemplationi vacavit, ideo subditur : Quia in ipso cessaverat ab omni opere suo, quod creavit Deus ut faceret, id est, ne otiosus videretur aut illiberalis a communicatione propriæ voluntatis ad extra. Vel, ut faceret ea ad laudem et gloriam sui ipsius; vel quod creavit in proposito ac præscientia mentis suæ, hoc est, quod creare decrevit ab æterno, ut faceret illud exsecutive in tempore præstituto.
Circa intellectum textus istius scribit Bonaventura super secundum, distinctione 15 : Aliquid dicitur novum dupliciter. Primo, quasi distinctum contra antiquitatem cursus naturæ, et consuetudinem rationalis creaturæ. Et ita non requievit Deus in illis diebus novas facere creaturas, imo interim multa miraculose et supernaturaliter fecit. Secundo dicitur novum, cujus nulla similitudo præcessit, nec aliquod creatum principium, quod esset seminarium ejus. Et ita fertur Deus cessasse novam facere creaturam. Eorum namque quæ successive producuntur, quædam fuerunt in prima distinctione producta in simili, sed non in ratione seminali, ut animæ rationales, quæ creantur atque in simili productæ sunt, quando creata est anima Adæ. Alia tunc producta sunt in ratione seminali, non autem in simili, ut ea quæ generantur ex putrefactione, et ex diversarum specierum commixtione.3 Alia vero producta sunt tunc in ratione seminali, et in simili, ut plantæ et animalia quæ producuntur per propagationem. Et ad hæc tria rerum genera, possunt reduci cuncta quæ fiunt. Propterea scriptum est :4 Nihil novum sub sole. Aliter etiam dici potest, quod scilicet cessavit facere novam creaturam, quæ sit de necessitate perfectionis universi.
Insuper asserit idem Doctor : Sicut dies dicitur malus non ratione sui, sed quia est mensura malæ actionis, propter quod ait Apostolus, Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt; sic dies dicitur benedictus et sanctus, qui est mensura operationis, in qua est benedictio et sanctificatio.5 Et nihil aliud est, diem aliquem benedicere et sanctificare, quam diem deputare tali actioni tanquam mensuram. Quoniam ergo Deus omnia fecit propter hominis instructionem, ut hominem non solum verbo, sed et opere erudiret : hinc quemadmodum ipse Deus operatus fuit res sex diebus, sic dedit homini licentiam operandi, et inferioribus intendendi per totidem dies. Et sicut septimo die cessavit ab opere, sic voluit ut homo septimo die ab omni opere vacet, ut ei per contemplationem inhæreat, ac inhærendo quiescat. Et quia in hac adhæsione homo obtinet a Deo amplificationem benedictionis et sanctificationis, ideo septimus dies dicitur a Deo benedictus et sanctificatus.
Dicit quoque Albertus : Cessavit Deus ab omni opere dupliciter. Primo, ex parte operis, quoniam postea nihil novum fecit, cujus principia naturalia in sex diebus non præcesserunt secundum formam vel materiam aut similitudinem. Secundo, ex parte efficientis, puta ipsius Dei, quia in sex diebus Deus per se ipsum naturam in principiis suis instituit; postmodum vero non per se ipsum solus, sed pariter cum natura res naturales propagavit.
Præterea Rabbi Paulus scribit hoc loco :
Si sanctificatio intelligatur secundum applicationem ad divina obsequia, hoc non pertinet ad sensum litteralem, sed mysticum. Ad quod allegat, quod Magister Sententiarum libro secundo asserit, Deum dotasse septimum diem præ ceteris mystica benedictione et sanctificatione. Et rursus, quia si ex sensu litterali hujus benedictionis et sanctificationis haberetur, quod homo die septimo deberet a terrenis cessare operibus, sequeretur quod sancti Patriarchæ fuissent ad observationem sabbati obligati.
Verum, ut patuit, dictum hoc Pauli istius non videtur consonare doctoribus, qui super secundum communiter sanctificationem sabbati præfato modo exponunt ad litteram. Denique in libris Moysis sæpissime assignatur ad litteram hæc ratio observantiæ sabbati, quoniam sex diebus operatus est Deus, et septimo requievit.6 Ex quo constat, quod sanctificatio sabbati litteraliter referatur ad applicationem circa obsequium Dei. Ad id ergo quod ex verbis Magistri assumit, dicendum, quod mysticum seu spirituale sæpe ad litteram pertinet, ita quod litteralis sensus sæpe est spiritualis et mysticus, ut quum Isaias ait de Christo :7 Erit justitia cingulum lumborum ejus, et fides cinctorium renum ejus, quod ad litteram intelligendum est de spirituali cingulo et spiritualibus lumbis. Et istud in Prophetis, et maxime in Canticis canticorum, sæpissime locum habet. Conformiter in proposito, spiritualis et mystica sanctificatio, litteraliter pertinet ad sabbati sanctificationem. Ad id quod secundo adducit de Patriarchis, dicendum, quod Deus sabbatum sanctificavit, quoniam deputavit illud operibus cultus divini tempore opportuno, ut scilicet juxta intentionem Legislatoris fieret observatio sabbati. Amplius, quod ait hic Paulus, sanctificatio competit septimæ diei, in quantum res conditæ et multiplicatæ in Deo requiescunt : non videtur idonee dictum, quoniam in Deo requiescere, non competit proprie nisi intellectualibus creaturis, quæ solæ dicuntur capaces Dei per notitiam et amorem ; et si cæteræ creaturæ dicantur aliquo modo requiescere in Deo, in quantum conservantur ab eo, hoc competebat eis a primo momento productionis earum.
Footnotes
Chapter 19 of 104