Articulus 22
ELUCIDATIO SPIRITUALIS EJUSDEM CAPITULI.
IGITUR perfecti sunt cœli et terra, et omnis ornatus eorum. Per cœlos angelici intellectus, per terram mentes humanæ recte intelliguntur, qui omnes perfecti sunt, quando angeli electi ad Deum conversi, per dona gloriæ sunt beatificati et roborati, imo et plene consummati in Deo, homines quoque per dona gratiæ gratum facientis formati. Denique ceteræ universæ creaturæ completionem quamdam sortiri videntur, dum electis hominibus, propter quos specialiter factæ sunt, obsequuntur. Rursus, per cœlos intelliguntur contemplativi et religiosi ac præsidentes; per terram, activi sæculares ac subditi, qui omnes in Ecclesia sunt suo modo perfecti, dum unusquisque eorum secundum exigentiam suæ vocationis digne Deo conversatur, quorum omnium ornatus, sunt virtutes ac dona Spiritus Sancti et meritorii actus. Complevitque Deus die septimo opus suum. Per septimum diem, intelligit Isidorus diem glorificationis et quietionis electorum in regno cœlesti: in quo die requiescet Deus plenissime in electis glorificatis, faciendo eos plene et contentive conquiescere in se, ita ut satiati plenarie, nil plus neque quid amplius queant appetere. Denique illi diei, id est electis et beatis in die illo æternitatis, Deus plenissime benedicet per infusionem seu conservationem et consummationem munerum gloriæ.
Istæ sunt generationes cœli et terræ, in die quo fecit Dominus cœlum et terram. Generationes naturales sunt, per quas res temporales acquirunt esse substantiale specificum. Generationes autem spirituales, sunt reformationes per quas creaturæ rationales acquirunt esse spirituale, quod est esse gratiæ ac virtutum. Istæ ergo sunt generationes cœli et terræ, id est, reformationes contemplativorum et activorum hominum in hoc mundo, quæ reformationes fiunt (sicut prætactum est) per infusionem charismatum Spiritus Sancti, præsertim per gratiam gratificantem: quando creatæ sunt, hoc est, spiritualiter regeneratæ ac reformatæ sunt; in die quo fecit Deus cœlum et terram, id est tempore evangelicæ lucis, quod est tempus gratiæ, in quo misericordia Dei plures convertit præter solitum, de quo die loquitur Isaias: In die illa erit germen Domini in gloria et magnificentia.1 Et omne virgultum agri, id est incipientes fortiter proficientes, qui instar virgulti virent virore virtutum ac gratiæ, et ornantur ornatu quotidiani profectus; omnemque herbam regionis, id est universas animas christifideles, quæ sunt herbæ et fructus quidam regionis, id est militantis Ecclesiæ, in qua per fidem et caritatem regnat rex Christus; priusquam germinaret, id est, priusquam Ecclesia boni aliquid operaretur. Non enim aliquid meritorium operaretur, nisi præfato modo a Deo præveniatur ac fecundetur; ideo subditur: Non enim pluerat Dominus Deus super terram, id est, habitatoribus terræ nondum infuderat aquam sapientiæ salutaris, atque cœlestis gratiæ imbrem. Et potest hoc loco per terram specialiter designari gentilitas, quæ ante suam conversionem erat quasi aridissima terra, quantum ad hoc quod carebat omni supernorum humore charismatum, ita quod dicere potuit Deo: Anima mea sicut terra sine aqua tibi. Itaque nondum pluerat Dominus super terram, quando gentilitatem nondum instruxerat Scripturis novi ac veteris Testamenti.2 Et homo non erat qui operaretur terram. Tunc enim non erant prædicatores et prælati missi ad gentilitatem, qui corda gentilium vomere prædicationis ad pœnitentiam scinderent, virtutibusque excolerent, et disciplina exercerent morali, ita quod tunc in gentilibus implebatur quod Deus loquitur per Prophetam: Mandabo nubibus meis, ne pluant super eam imbrem. Præterea tunc non erat homo qui operaretur terram, quia infidelium nullus corpus suum tunc debite castigavit, nec cordis sui agrum fecundavit virtutibus.3 Omnes enim declinaverunt, simul inutiles facti sunt.4 Hoc quoque convenit unicuique carnali et negligenti.
Sed fons ascendebat e terra. Fons iste est Christus, de quo illud Ecclesiastici, Fons sapientiæ Verbum Dei in excelsis, rite accipitur, qui ascendit de terra, quando de Virgine natus est, de qua loquitur Isaias:5 Aperiatur terra, et germinet Salvatorem:6 quam terram nullus operatus est homo, quoniam nullus virorum Virginem fecundavit ut pareret Christum, qui est lapis de monte præcisus sine manibus, hoc est de regno ac populo Judæorum sine humano opere natus.7 Insuper fons iste, de quo ait Psalmista ad Patrem, Quoniam apud te est fons vitæ, fuit irrigans universam superficiem terræ, videlicet totam Ecclesiam, omnemque gentilitatem per Apostolorum et apostolicorum virorum doctrinam, qui-8
Act. 1, 8. bus locutus est : Eritis mihi testes usque ad ultimum terræ. Nempe in omnem terram exivit sonus eorum. Unde per Isaiam Is. XLIX, 6. Pater locutus est Filio : Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.
Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, id est, Spiritus Sanctus corpus Christi formavit ex purissimis sanguinibus Virginis sacræ, et Christus ex sanctis patribus natus est, juxta illud Apostoli : Factus est ex semine David secundum carnem. Et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ. Interior facies hominis, est mens ejus. Inspiravit ergo Deus Pater seu Trinitas tota in faciem Christi spiraculum vitæ, id est, Spiritum Sanctum menti ejus humanæ infudit copiosissime. Non enim ad mensuram dedit Deus Spiritum homini Christo, qui in Isaia testatur : Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Is. LXI, 1. me. De quo idem cecinit Isaias : Requiescet super eum Spiritus Domini. Et factus est homo in animam viventem : id est, Christus accepit in suæ incarnationis exordio animam viventem, non solum vita gratiæ in gradu altissimo gratiæ gratificantis, sed etiam vita gloriæ, quantum ad beatificam deitatis fruitionem plenissime, quantum ad superiorem suæ animæ portionem. Eodem enim instanti quo anima Christi creata est, impleta est plenitudine gratiarum et lumine gloriæ atque clarissima divinæ essentiæ visione per speciem, in quantum se extendebat capacitas mentis creatæ.
Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio. Paradisus voluptatis, est Ecclesia militans, quæ in membris suis electis ac virtuosis, spiritualibus deliciis affluit, atque in isto exsilio dulcissime visitatur et consolatur a Deo. Hanc Deus ab exordio sæculi cœpit plantare, præsertim a tempore Abel justi, id est, per divina charismata stabilire ac radicare in mundo; de qua plantatione ait in Evangelio Dominus : Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus cœlestis, eradicabitur. In quo posuit hominem quem formaverat : id est, Christum constituit caput totius Ecclesiæ, sicut loquitur Paulus : Ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam, quæ est corpus ipsius. Constituit quoque Christum hominem in ipsa Ecclesia, quia dum venit temporis plenitudo, misit Deus Filium suum, qui in terris est visus, et cum hominibus conversatus, quibus locutus est : Ego in medio vestrum sum sicut qui ministrat. Unde et Patri fatetur : In medio Ecclesiæ laudabo te.
Produxit autem Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave : id est, omnem hominem virtuosum, qui ab exordio exstitit mundi, Deus de terra formavit, quantum ad esse naturæ; et quantum ad esse gratiæ ac virtutum, produxit tempore evangelicæ legis omnem Christifidelem de Ecclesia, in quantum ministerio Ecclesiæ omnis talis est per Baptismum spiritualiter regeneratus, quemadmodum ait Salvator : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest videre regnum Dei. Porro Christifidelis dicitur lignum, juxta illud : Omnis arbor quæ non facit fructum bonum, excidetur. Nam et Christus de se ipso loquens : Si in viridi, inquit, ligno hæc faciunt, in arido quid fiet? Tale lignum est pulchrum visu, quia ornatum pulchritudine gratiæ et splendore sapientiæ ac virtutum. Est item ad vescendum suave, quoniam dulciter reficit alios verbo ac opere seu consolatione et gaudio spirituali, sicut de Tito loquitur Paulus Corinthiis : Refectus est spiritus ejus ab omnibus vobis. Et rursus ad Philemonem : Refice, ait, viscera mea in Domino. Produxit etiam Deus lignum vitæ in medio paradisi, videlicet Christum, de quo Salomon contestatur, quod Sapientia lignum vitæ est omnibus apprehendentibus eam, de quo Paulus : Nos, inquit, prædicamus Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Lignumque scientiæ boni et mali. Per lignum hoc potest designari et Christus, de quo loquitur Isaias : Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum,
Ephes. 1, 22.
Luc. XXII, 27.
Ps. XXI, 23.
Joann. III, 5.
Matth. III, 10.
Luc, XXIII, 31.
II Cor. VII, 13.
Philem. 20.
Prov. III, 18.
I Cor. I, 24.
Is. VII, 15. et eligere bonum. Ipse enim plenissime docuit inter bonum et malum discernere. Potest item per lignum scientiæ boni et mali, liberum arbitrium accipi, propter causam mox exprimendam.
Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis: id est, Christus unigenitus Dei ex fonte paternæ mentis æterna generatione egressus est, et venit in mundum, naturam assumens humanam, quemadmodum fassus est: Exivi a Patre, et veni in mundum;9 ad irrigandum paradisum, id est, Ecclesiam, sicut expositum est. Unde et ipse: Qui biberit, inquit, ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum;10 sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam. Qui deinde dividitur in quatuor capita: id est, per quatuor mundi partes rivos sapientiæ suæ diffudit, rorem gratiæ sparsit, et quatuor fluvios, utpote quatuor Evangelia, fluere atque decurrere fecit. Vel primus fluvius est totale Evangelium, a quatuor Evangelistis conscriptum; fluvius secundus, moralis doctrina epistolarum Pauli et aliorum quatuor Apostolorum; fluvius tertius, liber historialis Actuum Apostolorum; fluvius quartus, liber propheticus Apocalypsis. Denique fluvius iste in quatuor dividitur capita, dum ait Apostolus: Christus factus est nobis a Deo sapientia et justitia et sanctificatio et redemptio.11
Nomen uni Phison. Per Phison, qui interpretatur (secundum Glossam) mutatio oris, intelligi potest Evangelium sancti Joannis, in quo diffusius edocetur, qualiter Verbum caro factum sit, ita quod quasi mutatus apparet formam servi accipiens, quamvis non in Verbi deitate, sed in assumpta humanitate sit facta mutatio.12 Ipse est qui circuit omnem terram Hevilath. Per terram Hevilath seu Indiam, significantur ferventes et contemplativi, in quibus sapientia Evangelii sancti Joannis specialiter fluit ac viget. In quibus nascitur aurum, videlicet fervor pretiosissimus divini amoris, qui est optimum aurum. Ibique invenitur bdellium. Per bdellium, quæ est aromatica arbor, cujus gutta est lucida et gustu amara ac boni odoris, intelligitur dolor contritionis, et deploratio præsentis exsilii, quæ in contemplativis consistunt, quoniam quotidiana sua peccata acri contritione deplangunt, ad patriamque adspirant cœlestem, dicentes: Heu mihi quia incolatus meus prolongatus est. Et, Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die ac nocte.13 Et lapis onychinus, per quem designatur conversatio humana exterior exemplaris, caritasque fraterna, quoniam onyx similitudinem habet coloris unguis humani;14 contemplativi autem in vita hac quandocumque ad divina rapiuntur, tamen sæpe coguntur ad humanam vitam redire et aliis conformari.
Et nomen fluvii secundi, Gehon. Per Gehon, qui interpretatur hiatus terræ, intelligitur Evangelium sancti Matthæi, in quo specialiter edocemur terræ hiatum, id est cupiditatem omnem vitare, seu bonum hiatum, utpote ferventem affectum futurorum bonorum habere. Qui circuit omnem terram Æthiopiæ. Ibi quippe ad litteram Evangelium hoc abundantius fluxit ac fusum est. Tota quoque gentilitas, quæ erat vitiorum nigredine cooperta, per Æthiopiam explicatur, et Evangelium istud hausit atque potavit. Nomen vero fluminis tertii, Tigris. Per Tigrim Evangelium sancti Lucæ exprimitur, quod instar tigridis velocissimæ undique est vulgatum atque receptum, quia non solum Catholicis, sed et hæreticis ac Sarracenis specialiter placuit; propter quod super Lucam asserit Origenes: Innumerabiles hæretici sunt, qui Evangelium secundum Lucam recipiunt. Denique in Alcorano Mahometi perfidi et mendosi, plura ex Evangelio Lucæ sumpta habentur. Hoc Evangelium pertransit Assyrios. Assyrii interpretantur dirigentes. Veraciter autem fideles secundum Christi doctrinam se dirigunt, et ita Evangelium Lucæ plene et recte acceptant. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates, quod interpretatur frugifer, et Evangelium sancti1516
Marci significat, quo ad virtutum fructificationem instruimur.
Tulit ergo Dominus Deus hominem, id est, Christum secundum naturam assumptam eduxit de inviolatissimo Virginis utero, sicut in Psalmo fatetur: Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre.17 Et posuit eum in paradisum voluptatis, id est, totius Ecclesiæ principem, legislatorem et illuminatorem ipsum effecit, juxta quod ait per Isaiam: Ecce testem populis dedi eum, ducem ac præceptorem gentibus. Ut operaretur et custodiret illum, id est, corda fidelium per dona gratiæ suæ fecundaret et exerceret, atque in bonis conservaret fideles, sicut in Evangelio ait:18 Pater, quos dedisti mihi, non perdidi quemquam ex eis. Itemque: Quum essem cum eis, ego servabam eos; et quos dedisti mihi, custodivi. Præcepitque ei, dicens:19 Ex omni ligno paradisi comede, id est, ex omni natione et plebe aliquos tibi per fidem et caritatem incorpora.20 Porro, quod Deus præceperit istud Christo homini, constat ex eo quod ipsemet profitetur: Sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. De ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas, id est, vanos et sciolos, in oculis propriis sapientes, ac reprobos relinquas, nec membris tuis invisceres.21 Hinc Christus ad Patrem disseruit: Non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi de mundo.22
Dixit quoque Dominus Deus: Non est bonum, hominem esse solum, id est, non decet, nec expedit ut Christus in mundo infructuosus remaneat. Faciamus ei adjutorium simile sibi, hoc est, Ecclesiam primitivam formemus ex eo, per cujus ministerium totus mundus regeneretur, et salvetur per ipsum. Formatis igitur de humo cunctis animantibus, etc. Per hoc spiritualiter præfiguratum est, quod omnia genera hominum, qui secundum diversitatem vitiorum aut virtutum, diversis exprimuntur nominibus avium ac brutorum, Deus spiritualiter præsentavit animæ Christi, ad cognoscendum, et item ad intelligendum, qui ex eis essent electi, quibus juxta hoc Christus imposuit nomen.
Adæ vero non inveniebatur adjutor similis ejus, hoc est, Christo nullus electorum æqualis inventus est. Nec Christus invenit Sponsam illam in terra, propter quam ex se formandam descendit in mundum. Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam, id est, voluntatem subeundi mortem pro mundi salute Christo inspiravit, et eum in cruce mori voluit. Quumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, hoc est, Christo in cruce defuncto, lancea militari latus ejus perforari permisit, imo et perforavit, eo modo quo beatissimus princeps Apostolorum testatur:23 Deus qui prænuntiavit per os omnium Prophetarum pati Christum suum, implevit sic. Sicque formavit ex eo Ecclesiam, quoniam sacramenta quibus formatur Ecclesia, de latere Christi perfosso fluxerunt.24 Omnia etenim sacramenta, omnem suam virtutem a dominica passione et merito ejus sortita sunt. Et replevit carnem pro ea, id est, pro latere Christi, sic perforato, conjunxit et dedit ei Ecclesiam, quæ pretio sanguinis Christi redempta est et Christo unita, quemadmodum in Isaia legitur:25 Si posuerit animam suam pro peccato, videbit semen longævum, et dispertiam ei plurimos.
Et adduxit eam ad Adam, id est, Ecclesiam adduxit ad Christum, tanquam ad caput, per fidem, propter quod ait:26 Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet. Dixitque Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea, id est, Ecclesia ista sanguine corporis mei formata est, et mihi tam cara est, ut proprium os et caro. Unde et Paulus testatur: Vos estis corpus Christi, et membra de membro.27 Hæc vocabitur virago, quoniam de viro sumpta est. Recte nomen istud Ecclesiæ competit, quæ de Christo est procreata, de qua cecinit Jeremias: Mulier circumdabit virum. Ecclesia quoque fortissima est in Deo, et virilissime agit, sicque virago rite vocatur.28 Quamobrem relinquet homo patrem suum et matrem: id est, Christus ipse Patrem suum quasi reliquit, veniendo in mundum, et matrem, utpote Synagogam, et adhæsit uxori suæ, id est Ecclesiæ. Factique sunt duo, scilicet Christus et Ecclesia, in carne una, id est, unum mysticum corpus constituunt, cujus principale caput est Christus. Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus, et non erubescebant. Sic Christus in mundo isto conversans, nudus et pauper fuit, nec inde erubuit; primitivaque Ecclesia exstitit nuda et egena, nec inde verecundabatur, sed gloriabatur in Domino.
Footnotes
-
Is. IV, 2. ↩
-
Ps. cxlii, 6. ↩
-
Is. v, 6. ↩
-
Ps. xiii, 3. ↩
-
Eccli. 1, 5. ↩
-
Is. xlv, 8. ↩
-
Dan. n, 45. ↩
-
Ps. xxxv, 10. ↩
-
Joann. xvi, 28. ↩
-
Ibid. iv, 13, 14. ↩
-
1 Cor. 1, 30. ↩
-
Philipp. n, 7. ↩
-
Ps. cxix, 5. ↩
-
Ps. xli, 4. ↩
-
Philipp. ii, 7. ↩
-
1 Cor. i, 30. ↩
-
Ps. xxi, 10. ↩
-
Is. lv, 4. ↩
-
Joann. xviii, 9. ↩
-
Ibid. xvii, 12. ↩
-
Ibid. xiv, 31. ↩
-
Ibid. xvii, 9. ↩
-
Joann. xix, 34. ↩
-
Act. III, 18. ↩
-
Is. LIII, 10. ↩
-
Joann. VI, 37. ↩
-
I Cor. XII, 27. ↩
-
Jer. XXXI, 22. ↩
Chapter 23 of 104