Skip to the text

Articulus 24

PROSECUTIO EXPOSITIONIS HUJUS TERTII CAPITULI AB ILLO LOCO: VIDIT IGITUR MULIER.

CONSEQUENTER describitur lapsus primum parentum. Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum. Hoc est, postquam verba serpentis audivit, atque elatione permota, eisdem verbis credidit, atque tentatori consensit, adspexit oculo corporali et etiam interiori arborem illam scientiæ boni ac mali, et consideravit quod fructus arboris illius, secundum se consideratus, seu ex sua natura, esset conveniens esui, quamvis fuerit primis parentibus nocivus et malus ex prohibitione. Vidit itaque quod fructus illius ligni esset conveniens ad vescendum: quod ex odore et tactu fructus illius perpendere potuit. Et pulchrum oculis ad intuendum adspectuque delectabile. Nam pulchrum naturaliter visum oblectat, sicut suave gustum. Et quamvis omnes arbores paradisi essent non mediocriter pulchræ ac delectabiles ad videndum, utpote paulo ante productæ cum fructibus et virore ac foliorum frondiumque ornatu, tamen hæc arbor exstitit specialiter pulchra ad intuendum, et dulcis ad comedendum. Et tulit de fructu ejus. Unde patet, quod decor, amabilitas, et dulcedo ligni et fructus sui, moverunt etiam feminam ad transgressionem præcepti. Et primo ad concupiscentiam malam, sicque tunc cœpit impleri illud Sapientiæ: Creaturæ Dei factæ sunt in muscipulam et laqueum pedibus insipientium, et in deceptionem animæ hominum.1 Et comedit.

Sed ubi fuit tunc Adam? Et plane apparet, quod per aliquod spatium absens fuit a femina, ita quod nec serpentem vidit eam affantem, nec eam de fructu arboris manducantem. Quia enim spirituali mente præditus fuit, Deo vacavit, nec tunc de corporali mulieris curavit præsentia, quamvis paulo ante fuisset ex eo formata, et ei adducta. Deditque viro suo, qui comedit. Nempe quum juxta suggestionem serpentis edisset, puto quod serpens mox ei suggesserat, ut virum ad idem alliceret. Ipsa quoque volens virum, quem valde amavit, habere facti sui socium et consortem, et quia ipsa jam delectata fuit in esu fructus prohibiti, atque ex hoc putavit se adepturam quæ serpens promisit, voluit virum suum hæc eadem obtinere. Estque probabile, quod retulit viro quæ a serpente audivit, et per verba consuluit viro suo, ut de fructu illo comederet. Cui vir consensit, quamvis non crederet verba serpentis esse vera, nec ex esu illo commoda adipisci.

Cur ergo consensit et manducavit, et qualiter ipse per elationem peccavit? Ad quæ patet responsio ex verbis Magistri libro secundo, distinctione 22, dicentis: Solet etiam quæri, utrum talis elatio et amor propriæ potestatis in viro fuit. Ad quod dicimus, quod Adam non fuit seductus eo modo quo mulier, nec prior seductus est, nec in eo in quo mulier, ut crederet Deum prohibuisse tangere lignum illud idcirco, quia si tangerent, fierent sicut dii.2 Verumtamen prævaricator fuit Adam, ut testatur Apostolus. Potuit ergo aliqua elatio esse in mente ejus illico post tentationem, ex qua voluit lignum vetitum experiri, quum mulierem non videret mortuam esca illa percepta.3 Hinc super Genesim loquitur Augustinus: Non credidit Adam, quod Deus prohibuerit ideo tangi lignum illud a se et a muliere, quod Deus sciret eos quasi deos futuros, si tangerent illud, tanquam invideret eis divinitatem, qui eos fecerat homines. Sed etsi virum ex aliqua mentis elatione sollicitavit quædam experiendi cupiditas quum mulierem videret, accepta esca illa, non esse mox mortuam; non tamen arbitror eum credidisse, quod suggerebat diabolus.

Rursus ait Magister libro secundo, ex verbis Augustini: Adam consensit persuasioni uxoris, tanquam morem ei gerens, et eam contristare non volens, nec a se alienatam relinquere, ne periret; putans utrumque fieri posse, ut scilicet et uxori morem gereret, et per pœnitentiam de sua culpa veniam impetraret. Hinc iterum Augustinus: Postquam, inquit, mulier seducta comedit, viroque dedit, noluit eam contristare, quam credebat sine suo solatio contabescere, atque a se alienatam penitus interire, non quidem carnali concupiscentia victus, quam nondum sensit, sed amicabili quadam benevolentia, qua plerumque fit, ut offendatur Deus, ne offendatur amicus. Ex his innotescit, quod Adam comedit ex fructu prohibito ex ea radice, qua Salomon idola adoravit:4 utpote ne suas contristaret delicias, id est uxorem. Unde quartodecimo de Civitate Dei asserit Augustinus: Non est credibile, Salomonem ex errore putasse idolis esse serviendum, sed blanditiis femineis esse inductum ad sacrificia illa; ita credendum est, quod Adam acquieverit Evæ ad Dei legem transgrediendam, non tanquam verum loquenti, sed sociali quadam necessitudine fecit hoc. Ideo dicit Apostolus, quod Adam non est seductus in prævaricationem, sed mulier.5

Porro in Scholastica historia dicitur: Adam facile acquievit uxori, quia quum crederet statim morituram, et vidisset non esse mortuam, verba Dei de morte inferenda, æstimavit tantummodo ad terrorem prolata. Hinc etiam Thomas super secundum Sententiarum, distinctione 22, testatur: Non crediderunt primi parentes Deum dixisse falsum, sed verba ejus forte aliter esse intelligenda, aut metaphorice dicta, sive ad aliud significandum. Verumtamen difficultas hic oritur: Si enim Adam non credidit verbis diaboli quibus promisit, Eritis sicut dii, esse vera, ergo non peccavit ex elatione, neque ex desiderio inordinato assimilationis divinæ. Ad hoc Thomas respondet ibidem: Elatio quæ movit mulierem, major fuit quam quæ movit virum. In muliere namque talis fuit elationis progressus, quod ad verba serpentis tantum excellentiæ appetitum concepit, quod judicium rationis pervertit, et verum atque possibile credidit quod dixerat serpens: ideo dicitur fuisse seducta. In viro autem non tantum crevit in principio amor excellentiæ suæ, quod judicium suæ rationis pervertit, ita quod crediderit hoc esse futurum. Sed quia id voluit, si fuisset aut foret possibile, ideo dicitur non fuisse seductus; attamen talis elatio incitavit eum ad experiendum. Unde elatio ejus quamdam dubitationem in eo produxit, quæ in muliere firmam fecit æstimationem: idcirco voluntas mulieris, perfectum habuit appetitum divinæ assimilationis præfatæ; voluntas viri imperfectum et conditionatum, videlicet si esset possibile. Hæc Thomas. Verum, ut tactum est, in hoc Adam fuit aliquo modo deceptus, quod putavit peccatum illud non esse tam grave ut fuit, et post transgressionem suam veniam consequi, nec de paradiso expelli, atque in suo statu manere.

Et aperti sunt oculi amborum. Hoc de corporalibus et spiritualibus seu interioribus et mentalibus primorum parentum oculis potest exponi, quum nec exteriores nec interiores eorum oculi fuerint ante penitus clausi, quia jam ante peccatum viderunt se invicem et fructum ligni, quem comederunt, utebanturque ratione; sed oculi eorum tam corporales quam intellectuales post transgressionem aperti dicuntur, quoniam per utrosque oculos aliter viderunt et cognoverunt, postquam peccaverunt, quam ante. Nam ante peccatum viderunt invicem corpora sua et genitalia membra sua absque erubescentia, eo quod nulla motio inhonesta oriretur in eis. Sed quum peccando privati fuissent originali justitia, cœperunt se mutuo cum verecundia intueri, quia senserunt in se ex mutuo adspectu motus libidinosos. Per habitum namque et virtutem originalis justitiæ eis concreatæ, fuit ratio eorum et voluntas Deo sine rebellione subjecta, sensitiva quoque pars rationi, et caro spiritui, nec poterat in eis oriri motus inordinatus aut culpa in sensitiva parte aut corpore, quamdiu superior pars animæ mansit Deo obediens ac subjecta. Quod autem ista expositio apta sit, patet ex consueto modo loquendi Scripturæ. Nam infra habetur, quod angeli percusserunt Sodomitas cæcitate, non quod penitus nil viderunt.6 Similiter quarto Regum Eliseus oravit:7 Domine, aperi oculos horum; quos etiam Dominus cæcitate quadam percusserat, qui tamen ante illam oculorum apertionem videbant, etiam durante illa eorum excæcatione; sed non eo modo, quo postquam aperti fuerunt oculi eorumdem, quamvis non sit per omnia simile.

Præterea, interiores oculi primorum parentum fuerunt aperti post culpam, quoniam post eam cœperunt aliter videre visione intellectuali, quam ante: quia quod ante sciebant simplici et speculativa notitia, tunc per experientiam cœperunt cognoscere, utpote quid intersit inter bonum obedientiæ, et malum inobedientiæ: quod ex propriis motibus inordinatis, et interiori rebellione carnis adversus animam, et sensitivæ partis contra rationis imperium, tunc scire cœperunt. Quumque cognovissent se esse nudos, hoc est, per experientiam jam præfatam considerassent nuditatem suam corporalem, confusibilem, inhonestam, quam et corporaliter apprehendere inceperunt, quia intellectiva cognitio ex sensitiva notitia sumit exordium. Nec dubium quin et ante transgressionem cognoverunt se esse nudos, quod viderunt ad oculum, sed non cognoverunt hoc eo modo quo postea.

Hinc ait super Genesim Augustinus: Aperti sunt oculi amborum ad concupiscendum invicem, et ad pœnam peccati, ut haberent non solum corpus animale, sed etiam corpus peccati, in quo lex, hoc est concupiscentia membrorum, repugnat legi mentis.8 Non enim cæci facti fuerunt, neque palpando decerpserunt fructus prohibitos; sed sicut in fractione panis aperti sunt oculi discipulorum, ita quod cognoverunt quem prius cognoscere non valebant, quamvis præsentem vidissent:9 sic horum oculi sunt aperti ad id quod ante non potuerunt; quoniam anima rationalis bestialem motum in carne sua erubuit, habuitque pudorem non solum, quia hunc sensit quem ante non senserat, sed et ideo, quoniam motus ille ex transgressione descendit. Ibi etenim eum sensit, ubi gratia ante vestiebatur, quum in nuditate nil indecens patiebatur. Hinc in Scholastica historia legitur: Sicut primi parentes inobedientes fuerunt suo superiori, sic et membra eorum cœperunt moveri contra suum superius, scilicet rationem: et primum concupiscentiæ motum rationi contrarium, senserunt in genitalibus; suaque membra circa se moveri videntes, erubuerunt. Ideo membra illa sunt dicta pudenda. Nam cetera membra ad nutum hominis stant aut moventur, non autem pudenda. Denique quia ista est porta propaginis, ideo inobedientia membrorum, quasi signum inobedientiæ primorum parentum, scripta est in porta præfata.

Quum itaque cognovissent se taliter nudos, conturbati et confusione operti, dolentes et deceptos se esse videntes, utpote pristina tranquillitate ac spiritualitate privati, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata, id est, succinctoria et velamenta, quibus cooperuerunt sua pudenda, fecerunt ex foliis ficus, ea connectendo. Dicunt quoque nonnulli, atque (ut fertur) Hebræi idem affirmant, quod arbor fici fuit arbor illa prohibita; et sicut sub ea comedendo peccaverunt, sic mox ejus foliis velamina sibi fecerunt. Et quum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem. Scriptura loquitur more humano de incircumscriptibili ac simplicissimo Deo. Ideo non est sic intelligendum, quod Deus in deitatis forma aut propria persona ita deambulaverit, sed per creaturam subjectam, ita quod angelus in Dei persona apparens, in forma sic ambulavit humana: quemadmodum Deus dicitur apparuisse Abrahæ in convalle Hebron, et Moysi, aliisque Prophetis ac Sanctis.10 Ideo Augustinus fatetur, quod deambulantis Dei vocem audierunt, non nisi per creaturam subjectam: quod factum est, ne substantia invisibilis et ubique tota, quæ est Patris et Filii et Spiritus Sancti, corporalibus sensibus locali temporalique motu apparuisse credatur. Denique Dominus deambulavit, quasi suo motu designans se recessisse ab eis, in quibus ante per gratiam mansit, quia in sua obedientia non steterunt. Abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi, id est, inter arbores illas absconderunt se, quia male sibi conscii erant, et increpari ac castigari jam verebantur.11 Et quamvis scirent Deum in propria essentia invisibilem esse, et omnia intuentem, nec quidquam se posse ab ejus adspectu abscondere; attamen quia in forma visibili audierunt eum deambulare, erubuerunt coram ejus præsentia apparere, quemadmodum modo nudus verecundatur coram venerabilibus apparere personis. Porro quod ait, In medio ligni paradisi, non est intelligendum, quod præ timore et pudore intraverint ipsum lignum, sed ponitur singulare pro plurali, juxta sensum prætactum.

Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es? Quasi compatiens dicat, Vide in quanta sis modo miseria constitutus; nec quasi ignorans quærit, sed ut juxta exigentiam responsionis Adæ, convenientius reprehendatur a Domino. Et quoniam angelus Dei personam repræsentavit, atque in ejus persona loquebatur, ideo quidquid Deus fecit et dixit per angelum illum, Deo adscribitur. Vocavitque Deus Adam magis quam Evam, quoniam principalior fuit, ad insinuandum quod superiores, dum peccant, specialiter fiant reprehensibiles apud Deum. Qui ait: Vocem tuam † Domine, audivi in paradiso; et timui, eo quod nudus essem, id est, ex propria nuditate confusibilis factus per culpam; et abscondi me, metuens et verecundans coram te taliter præsentari. Verumtamen ista responsio, quantum ad formam verborum, fuit insipiens. Quum enim a Creatore nudus esset formatus, et in nuditate relictus sine pudore, non debuit dicere, Abscondi me, quoniam nudus sum; sed potius, quia peccando nunc habeo erubescibilem nuditatem. Cui dixit Deus: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, id est, qualiter nunc advertis et experimentaliter noscis ex proprio pudore et horrore, quod nudus sis, nisi quod ex ligno, id est fructu arboris, de quo tibi præceperam ne comederes, comedisti? id est, non aliunde accidit tibi cognitio ista experimentalis et pœnalis propriæ nuditatis, nisi quia transgressus es præceptum meum, per quod meruisti privari justitia originali et inordinationem incurrere passionum.

Circa hæc loquitur Augustinus: Probabile est, Deum per congruam creaturam in forma humana solere primis hominibus apparere, quos non permisit nuditatem suam advertere, in superna eos sustollens, nisi post peccatum eorum. Sic ergo pudore affecti, sicut solent homines nudi sub oculis hominum, quod erat de pœna peccati, utpote velle eum latere, quem nihil latere potest, et carnem ei abscondere quum corda inspiciat, volentesque esse sicut dii, evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum, et Deo faciem avertente, stulti facti sunt.12 Erubescebant erga se ipsos, et succinctoria faciebant, sed magis verebantur succincti videri ab illo, qui tanquam familiari temperamento per creaturam visibilem offerebat se videndum oculis humanis. Sic etenim apparebat, ut loqueretur hominibus tanquam homo, quemadmodum Abrahæ ad quercum Mambre. Et hac amicitia auxit et oneravit pudorem in eis post culpam, qui antea dabat fiduciam, nec audebant nuditatem suam ostendere talibus oculis, qui displicebant et oculis propriis. Dominus ergo nolens peccatorem punire, nisi pœna qua cogebatur erubescere, dixit: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, etc.?

Dixitque Adam, se ipsum inaniter excusando, sicque culpam culpæ adjiciendo, quia mortale peccatum mox pondere suo trahit ad aliud: Mulier quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi. Quasi dicat, Culpa mea imputanda est conjugi, imo et quodammodo tibi, qui mihi talem sociam præstitisti; sicque peccatum suum retorsit in mulierem, et ex obliquo aliqualiter in Creatorem. Josephus tamen ait, quod Adam peccati veniam postulavit, ac Deum rogavit, ne eum nimis affligeret. Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Quæ respondit, simili modo, sicut maritus, se excusando, et excessum suum serpenti imponendo: Serpens decepit me, et comedi. Erat autem excusatio Adæ irrationabilis valde, quia quum esset caput uxoris, et sapientior ac virtuosior ea fuisset, non solum non debuit ei consentire in malo, sed debuisset eam corripere. Debuit quoque culpam suam humiliter confiteri, veniamque precari; similiter femina. Præterea per hoc, quod Deus interrogavit Adam et Evam, et excusationem eorum, quamvis injustam, audivit, antequam tulit contra eos sententiam; designatur, quod nemo debeat condemnari antequam inquiratur, et locum respondendi accipiat. Unde in Actibus Apostolorum leguntur etiam Romani adhuc gentiles, hoc reservasse, dicente Festo: Non est consuetudo Romanis condemnare aliquem hominem, antequam is qui accusatur, præsentes habeat accusatores, et locum defendendi accipiat ad crimina abluenda.13

Et ait Dominus Deus ad serpentem. Cur non interrogavit serpentem? Et respondendum, quia serpens ex proprio motu non fecit hoc, nec capax fuit cognitionis intellectualis; et quia diabolus qui per serpentem id egerat, jam ante damnationis sententiam sumpsit. Serpens quoque confiteri nequivit, nec habuit facultatem se excusandi. Et rursus, quoniam serpens non peccavit revera, quamvis fuerit instrumentum peccandi, sicut et lapis seu ensis. Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia et bestias terræ. Scriptura hic difficultatibus et quæstionibus plena est. Si etenim serpens non peccavit, quare maledicitur ac punitur tam dire?14 Cur etiam dictum est serpenti, Super pectus tuum gradieris, quasi hoc non fuerit ante naturale serpenti, quum a serpendo serpens vocatus sit? Cur item bruto locutus est Deus hæc verba, quod ea intelligere non valebat? Itaque propter has rationes quidam dixerunt, ista non posse exponi ad litteram de serpente, sed de diabolo sub appellatione serpentis. Verumtamen rationes istæ non convincunt hoc ipsum, ideirco exponenda sunt ista tam de serpente quam de diabolo.

Itaque dixit Dominus ad serpentem. Nam, quia transgressio ista a serpente mulierem interrogante, cepit exordium, serpens primo punitur; non quia peccavit, sed in detestationem tanti peccati, ad insinuandum quantum displiceat Deo peccatum. Locutus est quoque Deus serpenti, non propter serpentem, ut intelligeret serpens, sed propter primos parentes, ut ipsi ex divina locutione et serpentis punitione addiscerent divinæ rigorem justitiæ, qui de misericordia Dei nimis præsumpserant. Quia hoc fecisti, id est, quoniam tantæ nequitiæ instrumentum fuisti, maledictus eris inter omnia animantia et bestias terræ, id est, præ omnibus brutis temporalibus pœnis eris addictus ac subditus, specialiterque contemptus, vilis et exhorrendus, quum ante habueris staturam erectam, faciem quasi virginalem ac gratiosam, prout præcedenti articulo est probatum. Super pectus tuum gradieris, id est, de cetero rependo seu serpendo procedes, qui ante per pedes ambulasti erectus. Et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ, id est, tu qui antea vescebaris fructibus arborum, de cetero vesceris insipido cibo telluris. Inimicitias ponam inter te et mulierem, id est, specialiter odiosum te faciam mulieri, imo et viro, totique generi humano. Ideo subditur: Et semen tuum et semen illius, id est, inimicitiam istam inducam non solum inter te et feminam istam, sed et inter ceteros tuæ speciei serpentes, et filios primorum parentum. Unde in hac locutione magis exprimitur mulier quam vir, quoniam serpens mulierem immediate fefellit, specialiterque et directe in eam peccavit. Ipsa conteret caput tuum, id est, quia rependo progredieris, mulieri conculcabilis eris, et suppeditare te poterit, quum tamen læsio capitis tui sit tibi singulariter periculosa. Unde serpens caput suum naturaliter valde custodit, tanquam sedem propriæ vitæ. Et tu insidiaberis calcaneo ejus, id est, mordere eam conaberis in inferiori parte pedis ipsius, qui erigere te nequibis ad mordendum et inficiendum eam superius.

Sed contra hanc expositionem argui potest, sicut prætactum est : Primo, quia videtur divinæ derogare justitiæ pœnam infligere sine prævia culpa, atque punire innoxium seu innocens animal. Secundo, quia non decet sapientem alloqui bestiam. Tertio, quia statura erecta soli videtur competere homini.

Ad primum horum est respondendum, quod quum mediis utendum sit secundum exigentiam finis, et omnia bruta propter hominem sint producta, nequaquam derogat divinæ justitiæ, sed congruit sapientiæ Dei, ut brutis utatur secundum quod expedit ad hominum instructionem, perterritionem aut punitionem. Ideo serpens ille taliter est punitus ad hominum, et specialiter protoplastorum, informationem. Porro, non infligere pœnam sine culpa patientis, fallit in casibus multis; imo Deus in veteri Testamento præcepit occidi jumenta, non solum si quis per ea peccaverit, sicut in Levitico jussit occidi pecus, cum quo quis coierit, sed etiam si ab homine repressa non essent ab actu solum exteriori, qui tamen in se non fuit culpabilis, sicut in Exodo præcepit interfici pecus si montem attingeret.1516 Unde in epistola ad Hebræos ait Apostolus : Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur.17 Vel in quantum pertinebant ad hominem, sicque mandavit non solum bruta, sed et inanimata propter hominum vitia destrui, ut patet in libro Josue de omnibus quæ erant in Jericho.18 De equis quoque et curribus Amorrhæorum, de quibus locutus est Dominus ad Josue : Equos eorum subnervabis, et currus igne combures.19 Et primo Regum, ubi Deus præcepit Sauli, occidere Amalecitas viros et feminas, infantes ac parvulos et jumenta, propter peccata parentum diu ante commissa :20 quæ omnia facta sunt ad commendationem divinæ justitiæ, ac hominum instructionem atque terrorem.

Ad secundum dicendum, quod Deus sæpe legitur in Scripturis, brutis esse locutus, non ut intelligerent bruta, sed ex aliis rationabilibus causis. Nam supra habetur, quod benedixit Deus piscibus et avibus, dicens : Crescite et multiplicamini;21 atque in libro Jonæ, Dixit Dominus pisci. Nec obstat, si quis dicat illas allocutiones non fuisse vocales, quoniam bruta non magis incapacia sunt allocutionis exterioris quam interioris.22 Præterea Ezechieli Dominus dixit : Fili hominis, dic omni volucri cœli : quæ allocutio fuit imaginaria, quemadmodum illa, de qua in Apocalypsi ait sanctus Joannes :23 Vidi angelum stantem in sole, et clamantem omnibus avibus quæ volabant per medium cœli.24 Insuper, nonne quotidie psallimus, Benedicite omnes bestiæ et pecora Domino;25 et, Laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi, bestiæ et universa pecora, serpentes et volucres pennatæ ?26

Ad tertium respondendum, quod statura perfecte erecta, competit homini ex tota specie sua. Per quod non excluditur, quin cuidam serpentum generi competebat statura aliquo modo erecta, imo et usque nunc competit, ut præcedenti articulo continetur. Nec tamen ex hoc mutatus est naturalis ordo universi aut species rerum, quoniam maledictionem primi serpentis, non oportet ad universa suæ speciei individua referre.

Ex his constat, quam insufficienter quidam reprobet expositionem præfatam, et argumenta ipsius nunc plene soluta sunt. Præinducta quoque solutio a viris authenticis approbatur. Nam et Hieronymus libro de Quæstionibus Hebraicis eam commendat, et consonat litteræ ac dictis Strabi ac Bedæ. In Scholastica item historia dicitur : Serpens, utpote diabolus per serpentem, peccavit in tribus, quia invidit, et mentitus est, ac decepit : quibus tribus peccatis, redditæ sunt tres maledictiones.27 Nam quia invidit hominis excellentiæ, humiliatus est, et dictum est ei : Super pectus tuum gradieris. Quia mentitus est, punitus est in ore, quum dictum est:282930 Terram comedes; imo abstulit ei vocem, et posuit ei venenum in ore. Quia decepit, recepit vicissitudinem hanc: Inimicitiam ponam inter te et mulierem. Ubi innuitur, quod Eva pœnituit, utpote facta serpenti contraria seu inimica. Nam sicut naturale est odium inter equos et gryphos, inter lupos et canes, sic inter homines et serpentes. Quemadmodum enim venenum serpentis interficit hominem, sic sputum hominis jejuni necat serpentem. Et quoniam nudi erant primi homines quando per serpentem prolapsi sunt, serpens adhuc timet ac fugit hominem nudum, et insilit in vestitum. Hæc in Historia illa. Josephus quoque testatur, quod Deus posuit serpenti venenum sub lingua, et abstulit ei vocem.

Nunc exponendus est passus iste de diabolo per serpentem locuto. Et ait Dominus ad serpentem, id est diabolum, qui fuit usus serpente ad maleficia sua: Quia fecisti hoc, id est, primos parentes sic ad vitia induxisti, maledictus eris inter omnia animantia et bestias terræ, id est, omnibus illis vilior et miserior eris propter tuam nequitiam, quibus per naturam multo sublimior es. Nam ut ait Philoscphus, Impius decies millies vilior exstat brutis. Super pectus tuum gradieris, id est, per superbiam serpes seu gradieris ad homines impugnandos. Superbia quippe designatur per pectus, in quo animositatis impetus dominatur. Et terram comedes, id est, terrenis et carnalibus hominum actibus reficieris, hominesque terrenos iniquos tibi incorporabis, qui ad tuum corpus mysticum pertinebunt, omnibus diebus vitæ tuæ: ex quibus miseria tua augebitur. Quemadmodum enim accidentale præmium angelorum augetur ex eorum consortio, qui per ipsorum custodiam eyadunt pericula et salvantur, ita et pœna sensus dæmonum augetur ex societate et condemnatione eorum quos vincunt, quanquam ob hoc non cessent ab hominum tentatione ex nimia sua invidentia atque malitia. Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius. Augustinus super Genesim dicit, per mulierem hic designari rationem inferiorem, seu partem sensitivam ac animalem; per semen mulieris, actum virtuosum; per semen serpentis, pravam suggestionem, ut sit sensus: Inimicitias ponam inter te et mulierem, id est inter te et rationem inferiorem, seu partem sensitivam, quam immediate potes tentare; et inter tuam pravam suggestionem et bonam rationis illius operationem, per quam rationem inferiorem seu sensitivam partem, tentare potes rationem superiorem. Ipsa conteret caput tuum, id est, exordium tuæ suggestionis calcabit ac vincet. Et tu insidiaberis calcaneo ejus, hoc est, ab inferiori conaberis ei nocere ac prævalere, proponendo ei objecta carnalia et mundana. Porro ratio est idem quod intellectus. Et dicitur ratio superior, in quantum respicit spiritualia ac divina; inferior autem, in quantum respectum habet ad temporalia et caduca.

Porro multi Sanctorum per mulierem istam intelligunt Virginem gloriosam, quam dæmones specialissime timent ac odiunt, quæ et dæmonibus valde gravis et metuenda effecta est, et undique conterit caput seu potestatem diaboli ac seminis ejus, utpote dæmonum ceterorum. Estque inimicitia ista posita etiam inter semen mulieris istius, et semen præfatum diaboli, id est inter Christum et dæmones; quoniam Christus omnes illos devicit ac spoliavit, quasi dicat Deus judex justus ac sapiens: Quia tu serpens nequissime decepisti hanc feminam primam ac fragilem, creabo feminam unam, quæ tanta gratia ac virtute implebitur, quod per Filium suum et per se, te atque satellites tuos penitus supplantabit, et tibi terribilis erit Cant. vi, 3. quasi castrorum acies ordinata.

Footnotes

  1. Sap. xiv, 11. ↩

  2. 1 Tim. u, 14. ↩

  3. 1 Cor. xv, 21, 22. ↩

  4. III Reg. xi, 4. ↩

  5. I Tim. II, 14. ↩

  6. Gen. xix. 11. ↩

  7. IV Reg. vi, 20. ↩

  8. Rom. vn, 23. ↩

  9. Luc. xxiv, 31. ↩

  10. Gen. xviii, 1. ↩

  11. Rom. vii, 23. ↩

  12. Rom. 1, 21, 22. ↩

  13. Act. xxv, 16. ↩

  14. Maledicitur serpens. ↩

  15. Exod. xix, 13. ↩

  16. Levit. xx, 15. ↩

  17. Hebr. xii, 20. ↩

  18. Josue vi, 21. ↩

  19. Ibid. xi, 6. ↩

  20. I Reg. xv, 3. ↩

  21. Gen. 1, 22. ↩

  22. Jonæ u, 11. ↩

  23. Ezech. xxxix, 17. ↩

  24. Apoc. xix, 17. ↩

  25. Dan. iii, 81. ↩

  26. Ps. cxiv, 10. ↩

  27. Tres maledictiones serpentis. ↩

  28. Ps. cxlviii, 7, 10. ↩

  29. Jonæ ii, 11. ↩

  30. Gen. i, 22. ↩

Chapter 25 of 104