Articulus 25
ELUCIDATIO RESIDUÆ PARTIS HUJUS TERTII CAPITULI : MULIERI QUOQUE DIXIT DEUS.
CONSEQUENTER describitur punitio mulieris, quæ secundo loco narratur, quoniam per serpentem inducta est ad peccandum antequam vir peccavit. Et quoniam gravius viro peccavit, gravius ac multiplicius est punita quam vir, sicut subjungitur : Mulieri quoque dixit Deus : Multiplicabo ærumnas tuas et conceptus tuos : quemadmodum multipliciter excessisti, videlicet superbiendo et serpenti credendo, ac fructum prohibitum comedendo, atque ad idem tuum inducendo maritum, te quoque inaniter excusando; sic et ego multas calamitates tibi infligam, et diversos habebis conceptus, ut frequentius crucieris in portando pariendoque fetum. Non enim simul concipies nisi unum aut duas proles, de cursu communi. In dolore paries filios. Magnus enim est dolor in pariendo, et forsan major, quam delectatio in concipiendo. In statu autem innocentiæ fuisset conceptio sine indecentia, turpitudine, atque libidine; deportatio prolis sine gravamine, et partus sine dolore. Porro per filios, intelliguntur et filiæ, ut nomen filii notet hic prolem dumtaxat, non sexum. Itaque quoniam mulier peccavit in fructu ligni, punita est in fructu uteri sui, ut pœna correspondeat culpæ. Et illud Sapientiæ impletur : Per quæ quis peccat, per hæc et punitur.1
Insuper, quia peccavit superbiendo, punita est per subjectionem et humiliationem pœnalem sub viro, secundum quod subditur : Et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui, id est, marito eris subjecta cum timore, correctione et pœna, quæ si non peccasses, non fuisses ei subjecta, nisi cum delectatione, amore et naturali habitudine ac directione convenientissima. Circa hæc quæri posset, an in statu innocentiæ fuissent dominatio et servitus, imperium atque subjectio, et quomodo mulier diversimode subjecta fuit viro ante peccatum et postea. Ad quod infra in introductione et solutione quæstionum patebit responsio.
Adæ vero dixit. Nam quia et ultimo peccavit, et minus quam mulier, idcirco ultimo sibi infligitur pœna ista exterior et etiam mitior. Subtractio autem originalis justitiæ, fuit viro ac mulieri communis, quæ etiam fuit pœna interior et ambobus simul inflicta. Inordinati quoque motus carnales, et ceteræ culpæ subtractionem illam secutæ, sunt pœnæ simul et culpæ : pœnæ quidem illius primæ prævaricationis, quoniam propter illam homines meruerunt eos incidere; culpæ vero, in quantum sunt legi Dei contrarii. Quia audisti vocem uxoris tuæ, non solum exteriori auditu, sed et interiori consensu contra jussionem divinam, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo. Non est hoc intelligendum de terra paradisi, quæ in sua permansit integritate, fertilitate atque decore, sed de terra extra paradisum, ad quam Adam erat mox expellendus, quæ dicitur maledicta, id est naturalibus quibusdam donis Dei privata, puta solita fecunditate, ornatu ac colendi et fecundandi facilitate : quod factum est in opere Adæ, id est demerito suæ transgressionis, ut qui peccavit edendo de vetito fructu, puniretur in procuratione fructuum terræ pro sustentaculo vitæ suæ, imo et conjugis ac sobolis suæ; quoniam pertinet ad maritum, providere de necessariis vitæ tam sibi quam suis domesticis. Unde secundum Lyram in Hebræo habetur: Maledicta terra propter te, hoc est, propter tuam transgressionem. Vel, maledicta terra in opere tuo, hoc est: in cultura et operatione, quas facies circa terram fecundandam et circa fructus ipsius, subjacebit terra maledictioni præfatæ, experierisque eam, ita quod terra quæ ante peccatum tuum protulit uberes fructus atque spontaneos, scilicet sine humano labore, de cetero indigebit laboriosa cultura, et minus solito fertilis erit, imo et aliquando sterilis.
Si autem quæratur, cur maledicatur terra, quæ non peccavit, et non potius Adam qui peccavit: respondetur, quod terra maledicta est, tanquam res ad hominem pertinens, et propter eum creata, ita quod ipse homo maledicitur in re sua, puta in terra. Maledictio enim ista homini est nociva atque pœnosa, non terræ, quemadmodum pandunt verba sequentia: In laboribus comedes ex ea, id est, fructus terræ quibus vesceris, laboriose acquires. Cunctis diebus vitæ tuæ spinas et tribulos germinabit tibi. Communiter dicunt doctores, sicut præhabitum est, quod terra ante primorum peccata parentum protulit spinas ac tribulos, maxime quum spinæ et tribuli pertineant ad ordinem universi; sed tunc non producebantur homini ad tormentum, nec ad pœnam peccati, quemadmodum postea; nec generabantur tunc tam abundanter, neque tam copiose inter ceteros comestibiles ac necessarios fructus, ut postmodum. Hinc Rabanus ait: Spinæ antea erant, sed non ut homini laborem inferrent, cui post peccatum ad laborem fuerunt et afflictionem, sicut serpentes et quæcumque noxia, erant homini ante innoxia. Hinc Scriptura non ait absolute, Spinas et tribulos germinabit, sed addit, tibi, id est ad tuæ miseriæ cumulum. Et comedes herbas terræ, id est, quia peccando brutis similis es effectus, et brutales sustines motus, in hoc assimilaberis bestiis, quod herbis terræ vesceris, non tamen eas ore carpendo de terra instar brutorum.2 Comedes itaque herbas terræ, qui ante comedisti fructus paradisi, ut aliqui exponendo adjiciunt: et verum est, si Adam in paradiso actualiter manducavit de aliarum arborum fructu; sin autem, sic intelligendum est, qui ante comedisti, id est, comedendi licentiam habuisti de fructibus paradisi.
In sudore vultus tui vesceris pane (tuo), id est, cibum quotidianum cum tribulatione et angustia ac grandi conatu acquires ac præparabis tibi ac tuis, aut etiam sumes; donec revertaris in terram de qua sumptus es, id est usque ad finem vitæ tuæ, quia hæ pœnæ perdurant per universam hominis vitam in via hujus exsilii. Sumptus est autem homo de terra, quantum ad corporis sui materiam prædominantem in eo secundum quantitatem, ut plenius dictum est supra. Quia pulvis es, id est pulveri similis, quantum ad tuam fragilitatem, inconstantiam et levitatem. Unde in Ecclesiastico legitur: Quid superbit terra et cinis? Et sanctus Job profitetur: Assimilatus sum favillæ et cineri. Vel, pulvis es, id est de pulveribus humore congiutinatis, puta de limo formatus, quantum ad corpus, quemadmodum scriptum est: Formavit Dominus Deus hominem de limo terræ, ubi (ut fertur) in Hebræo habetur, De pulvere terræ. Et in pulverem reverteris, id est, corpus tuum in pulverem resolvetur. Unumquodque enim in illa resolvitur, ex quibus componitur. Per hæc verba designatur fragilitas naturæ et conditionis humanæ, et primus homo aptissime humiliatus est, quasi Dominus dicat: Tu qui voluisti inordinate deificari, et tibi ex te ipso sufficere, juxta sensum inductum, tot subjacebis miseriis, quod pulvis rite vocaris, atque in pulverem resolveris.
Circa præhabita ait Alcuinus:3 Deus maledixit terræ, non aquis: quoniam homo contra præceptum comedit de fructu terræ, nec sic bibit de aquis. In aquis quoque peccatum fuerat abluendum, per fructum terræ contractum. Animalia item terrestria plus habent maledictionis quam aquatica, quia plus vivunt de terra maledicta.45 Inde est quod Christus post resurrectionem suam manducavit de pisce, non de animali terrestri. His consonat illud Scholasticæ historiæ: Terræ maledixit, quia de fructu terræ transgressio facta est, et non aquis. Hinc Christus comedit piscem, sed non legitur comedisse carnem animalium viventium de terra maledicta, nisi forte de agno paschali pro observando legis præcepto. Verumtamen est probabile, quod Christus qui cœpit facere et docere, qui suis dixit discipulis, Edentes et bibentes quæ apud illos sunt, fecit hoc ipsum. Amplius, circa præscriptas maledictiones seu pœnas, pensandum quod Rabanus ait:6 Adæ imponitur pœna extrinseca, quum dicitur: Maledicta terra in opere tuo; mulieri autem pœna intrinseca, quum Dominus loquitur: Multiplicabo ærumnas tuas, etc., quia seducta, seduxit virum. Sed serpens, id est diabolus, qui summe peccavit, maledicitur in se ipso, quum fertur: Maledictus eris inter omnia animantia, etc.
Et vocavit Adam nomen uxoris suæ Eva, cujus appellationis subjungitur ratio, eo quod mater esset omnium viventium, id est, universorum hominum nasciturorum genitrix immediata aut mediata esset futura. Eva quippe in Hebræo sonat vitam, tamen pœnalitatibus subditam, ut ait hic Lyra. Unde in Scholastica historia legitur: Tunc Adam deplorans posteritatis suæ miseriam, vocavit uxorem suam Evam, quasi alludens ejulatui parvulorum. Masculus enim recens natus dicit A, quasi filius Adæ, et similis ei in sexu; femina vero, E, quasi filia Evæ, et ei sexu consimilis. Isidorus quoque testatur: Post peccatum, judicisque sententiam, vocavit Adam uxorem suam Evam, quia sit mater vivorum, quum jam meruit parere mortem et fetus mortales. Verumtamen Rabbi Paulus contradicit verbo Lyræ, dicentis quod Eva in Hebræo sonat vitam pœnalitatibus subditam. Et asserit Paulus iste, quod Eva in Hebræo sonat vitam simpliciter, non connotando quod sit pœnalitati subjecta.
Deinde adjungit: Licet Adam scivit naturas omnium animalium, et omnem scientiam habuit, de quibus homo natus est instrui, non tamen habuit notitiam contingentium futurorum, nisi in quantum ex revelatione divina accepit, aut experimentaliter acquirere potuit: idcirco mulier ei adducta, statim quando formata est, vocata est ab eo virago, ad denotandum quod erat sibi data in consortium domesticæ conversationis, non declarans, an esset sibi data etiam ad prolis propagationem; ita quod tunc nescivit, an Deus disponeret eos sic remanere, et alios homines de novo procreare, an ex muliere illa esset proles per propagationem procreanda. Postea vero ex divina sententia contra ipsum et uxorem prolata, cognovit duo: Unum, quod essent morituri; secundum, quod essent generaturi: idcirco vocavit conjugem suam Evam, quod nomen interpretatus est ipse Adam, dicendo, eo quod esset mater cunctorum viventium.
Sed quidquid sit de significatione hujus nominis Eva juxta Hebræum, ista additio Pauli istius videtur nimium imperita et Scripturæ contraria. Scriptum est enim supra: Masculum et feminam creavit eos, benedixitque illis Deus, et ait:7 Crescite et multiplicamini et replete terram; quod dictum est Adæ evidenter, et ipse intellexit hoc de multiplicatione hominum ex se per generationem. Unde secundum expositores, per illa verba dedit ei præceptum de multiplicatione speciei, sicut præhabitum est. Et illud præceptum per Adam devenit ad Evam. Rursus habetur supra, quemadmodum Eva ex costa Adæ formata, locutus est Adam:8 Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea; quamobrem relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una: per quæ utique verba insinuavit se scire, quod mulier illa esset sibi data in conjugem, ad prolificandum ex ea per carnalem commixtionem. Denique Adam in statu innocentiæ non indiguit muliere, nec adjutorio ejus ad domesticam
B
C
D conversationem, quoniam sine omni cura et conatu habuit necessaria vitæ: ideo Adam scivit ante suam transgressionem, quod femina esset ei collata in adjutorium generandi.
Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas. Circa hoc Strabus ait: Ipsi fecerunt sibi perizomata, ut peccatum suum absconderent. Deus autem fecit eis pelliceas tunicas, quibus induit totum corpus amborum, quia in corpore et anima juste eos punivit. Stulta quoque est quæstio, si quæratur, qualiter aut in quo operante pelles ab animalibus sunt deductæ: qui enim de nihilo omnia condidit, fecit hoc quoque et qualiter voluit. Hæc Strabus. Porro in Scholastica historia legitur, quod de pellibus mortuorum animalium factæ sunt tunicæ illæ. Estque credendum quod totum hoc fecit Deus angelico famulatu. Et induit eos, ut signum suæ mortalitatis secum efferent, seque morituros semper attenderent, et item ut contra intemperiem loci ac temporis essent operti, quia de paradiso erant protinus expellendi.
Specialiter quoque induit eos vestes has ex pellibus mortuorum animalium factas, ad justam derisionem ipsorum, qui ad immoderatam Dei assimilationem adspiraverunt. Unde subjungitur, et ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, id est, per immortalitatem, sapientiam, et sui in se sufficientiam, assimilatus est nobis. Et est justa ironia, implicitaque negatio. Quasi dicat: Jam apparet ad oculum, quam vane se habuit in peccando, et quantum deceptus sit, dejectus, et depauperatus; estque vox summæ Trinitatis ad se, vel Dei ad angelos: imo Dominus dixit hæc potius quasi compatiendo, et humanam superbiam corrigendo, quam insultando. Sciens bonum et malum, id est, sufficienter edoctus ad sui ipsius et inferiorum gubernationem, prout serpens promisit.
Nunc ergo. Aliqui autem textus habent, Videte, quod tamen non est in Hebræo. Si autem non habeatur in textu, subintelligendum est. Itaque Dominus ait ad angelos, quibus paradisi custodiam, et primorum parentum inde expulsionem, commiserat: Nunc ergo videte, id est, præcavete ne forte mittat manum suam, hoc est, ne extendat, et sumat de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum. Totum hoc dupliciter accipi potest. Primo, quasi ironice dictum, quemadmodum præcedentia verba, quasi Dominus dicat: Ex quo Adam ita dejectus est, et tot miseriis, necessitatique mortis et redactioni in pulverem adjudicatus a me, non est periculum neque possibile, quod de cetero comesturus sit de ligno vitæ ad vivendum in sempiternum, ideo non oportet hoc præcavere. Secundo, intelligi potest, quasi seriose et præceptive prolatum, quasi Dominus dicat: Ex quo Adam ita peccavit et lapsus est, prohibete ne præsumat manum extendere ad sumendum de fructu arboris vitæ, quo se fecit indignum. Sed huic expositioni videtur obstare, quod quamvis post peccatum fuisset permissus edere de ligno vitæ, non tamen ex hoc fuisset immortalitatem seu vitam æternam sortitus. Respondetur quod nihilo minus vita sua potuisset multum prolongari ex esu hujusmodi, et talis diuturnitas designatur per verbum hoc, in æternum. Sic namque, in æternum, in Scripturis frequenter accipitur, sicut et Achis primo libro Regum dixit ad David: Erit mihi servus in sempiternum. Hinc in Scholastica historia continetur: Non est mirum si etiam post peccatum, per esum ligni illius vixissent diutius, quum adhuc sint quædam viventium insulæ, in quibus nemo moritur, id est vix aliquis, utpote quia diu valde vivunt ibidem.9 Sicut fit etiam lanugo in foliis arborum apud Seres, cujus usu protelatur vita. Alexander quoque Aristoteli scripsit de sacerdotibus solis et lunæ, quod ex esu quorumdam pomorum longissimam vitam ducant, utpote quadringentis annis vivendo, ut legitur.
Et emisit eum Dominus Deus, id est, exire præcepit ipsum de paradiso voluptatis, ut operaretur, id est, coleret, fecundaret, exerceretque terram de qua sumptus est, id est, formatus secundum corpus, juxta expositionem præhabitam. Porro ex hoc verbo accipiunt multi, quod Adam in illum locum reductus est, in quo fuit formatus: qui ubi fuerit, superius dictum est, quantum poterat dici. Ejecitque Adam ministerio angelorum, qui ejectus, cœpit cum muliere paulatim progredi cum mœrore. Nec fit hic mentio de Eva, sed tantum de Adam, tanquam de principali. Sed quare Deus non dixit de utrisque, Ecce Adam et Eva quasi duo ex nobis facti sunt, scientes bonum et malum, etc.? Responderi potest, quod Deus condoluit et pepercit in hoc mulieri, quæ adhuc virgo fuit, propter teneritudinem verecundiæ suæ et fragilem sexum, ne abundantiori absorberetur tristitia. Verumtamen ambos simul ejecit, nec privavit eos in toto mutuæ societatis solatio, neque custodia angelorum, a quibus prius dirigebantur, deinceps graviter ac intime pœnitentes.
Et collocavit ante paradisum voluptatis Cherubim, et flammeum gladium atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ. Per Cherubim intelligitur angelicus spiritus seu angelus sanctus; per flammeum atque versatilem gladium, efficacissima ac pavenda potestas ipsius, quæ instar ignis gladiique ancipitis est activa ac superativa universæ contrariæ potestatis: quem angelum, talem gladium semper in promptu habentem, posuit Deus ante fores paradisi, ad custodiendam viam ligni vitæ, id est, ad hoc, ut iter ad paradisum faceret omni homini inaccessibile. Porro in Scholastica historia dicitur: Ministerio angelorum posuit ignem, qui intercluderet paradisi ingressum. Qui ignis dicitur gladius, non qualiscumque, sed versatilis, utpote utrobique secans et puniens, quia per eum punitus est homo in corpore et anima, per hoc quod irrevertibiliter de paradiso est expulsus. Vel dictus est versatilis, id est, aptus versari ac tolli quum Deo placeret, sicut ablatus est, dum primo Enoch, deinde Elias, illuc translati sunt.
Præterea quidam dicentes paradisum situm sub circulo æquinoctiali, per flammeum gladium intelligunt torridam zonam, quæ est inter paradisum et habitabilem terram: quæ zona vocatur versatilis gladius, quoniam sol causans impertransibilem illum calorem, accedit ad nos in æstate, et elongatur in hieme. Alii opinantes paradisum esse circa tropicum Cancri, per gladium istum intelligunt ignem aliquem materialem, divina virtute ibi factum et constitutum, ac exsurgentem de terra, quemadmodum de quibusdam montibus ignis erumpere legitur, præsertim de monte Ætnæ, qui jugiter ardet: qui ignis dicitur gladius, quoniam ascendendo instar gladii, paulatim in superiori sui parte acuitur. Per Cherubim autem angelica designatur custodia, quia secundum Augustinum, tota corporalis creatura per Sanctos administratur ac regitur: quod factum est, ad custodiendam viam ligni vitæ, id est totius paradisi, a parte totum intelligendo, præsertim a parte tam principali, ut fuit hoc lignum; ad custodiendum, inquam, ne primi parentes, nec alii, possent naturali virtute illuc reverti aut aggredi, ita quod ignis ille est ante paradisi introitum, impediens accessum ad ipsum.
Footnotes
Chapter 26 of 104