Articulus 26
EXPLANATIO SPIRITUALIS EJUSDEM CAPITULI TERTII.
ADAM, ut ait Apostolus, erat forma futuri, id est figura Christi, nec solum Christi, sed et cujuslibet Christiani.1 Quemadmodum ergo diabolus invidit primis parentibus in paradiso constitutis, atque ex invidia eos tentavit, ita invidet universis fidelibus, qui in spirituali paradiso, videlicet in Ecclesia militante, sunt positi; vel in spirituali paradiso, hoc est in affluentia spiritualium consolationum ac divinorum charismatum. Itaque ait Scriptura: Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ. Per serpentem designatur diabolus, veneno nequitiæ atque malitiæ plenus, qui callidior est cunctis animantibus terræ, id est hominibus, quos naturali acumine, experientia ac scientia, et præsertim in omni versutia ac fraudulentia antecedit. Qui dixit ad mulierem. Per mulierem, ut habitum est, intelligitur ratio inferior seu sensitiva pars animæ, quæ instar feminarum, mollis, fragilis atque inconstans est. Cur præcepit vobis Deus, ut non comederetis ex omni ligno paradisi? Per ligna paradisi, possunt intelligi ecclesiastici viri, virtutibus ac sapientia decorati. Porro, per lignum scientiæ boni et mali, Christus, in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi, qui inter bonum et malum perfectissime discrevit, et discernere docuit ac præcepit.2 Præcipit igitur nobis Deus comedere ex omni ligno paradisi, uno, utpote Christo, dempto, hoc est, omnium reliquorum sanctorum ac devotorum, qui sunt in Ecclesia militante, verbis et actibus refici, ædificari et informari, ita ut perfectionem eorum attingere studeamus. Nec desperemus nos posse eis parificari in perfectione gratiæ ac virtutum; imo unusquisque conari debet, ut alium præveniat ac vincat in omni humilitate, patientia, mansuetudine, custodia, diligentia, puritate ac caritate. Unde hortatur Apostolus: Consideremus invicem in provocatione caritatis et bonorum operum.3 Sic autem non licet nobis refici verbis et actibus Christi, ut scilicet arbitremur nos posse ei coæquari in sapientia et virtute. Nec debemus præsumere, posse nos ejus perfectionem attingere, sed imitari pro viribus, quemadmodum dixit:4 Qui mihi ministrat, me sequatur.
Itaque diabolus tentat nos dicens, cur Deus istud præceperit nobis? Conatur enim ad hoc, ut transgrediamur terminos nobis præfixos, et plus sentiamus de nobis ipsis quam veritas habet, aut propriis viribus innitamur, et confidamus nos ex nobis ipsis posse proficere ac salvari, sicque parificemus nos quodammodo Christo: quod faciendo, comedimus de fructu scientiæ boni et mali; atque perimus, dum vir, id est ratio superior, consentit hujusmodi suggestioni serpentis antiqui, quæ suggestio venit ad rationem superiorem per inferiorem. Denique, dum ratio inferior recolit sibi a Deo esse prohibitum tale, imo et omne peccatum, ne moriatur nunc morte culpæ, deinde morte æternæ miseriæ, diabolus intus respondet: Nequaquam morte moriemini, quoniam persuadet licitum esse, quod exstat illicitum, et sub specie boni mala proponit: quod si persuadere nequiverit, tale quid licitum esse, suggerit Deum esse benignum, et hominem postea pœnitentiam esse acturum, vel saltem in fine vitæ sola contritione faciliter posse veniam impetrare. Insuper sæpe suadet quibusdam plus sapere quam oportet, et majestatem scrutari, atque incomprehensibilia fidei velle nimium profundare, discutere, ac rimari : qua suggestione decepit hæresiarchas, et per illos innumerabiles alios simplices et carnales, quibus occulte promisit interiorum oculorum apertionem seu illustrationem, ita quod essent quasi dii inter ceteros futuri, præfulgendo in sapientia, vita et fama; sicque recesserunt ab ecclesiastica unitate, opinantes se non indigere doctrina Ecclesiæ, eo quod ipsimet sufficienter cognoscerent bonum et malum.
Denique generalius loquendo, quandocumque sensualitas aut ratio inferior ex diabolica suggestione afficitur cum delecatione alicui rei sensibili seu carnali, eo quod habeat aliquid dulcedinis aut decoris seu appetibilitatis vel utilitatis, tunc impletur quod dicitur : Vidit mulier quod bonum esset lignum, id est terrenum objectum instar ligni terræ infixum, bonum, inquam, ad vescendum, hoc est, ad oblectandum se in eo, adspectuque delectabile; et tulit de fructu ejus, et comedit, deditque viro suo qui comedit, hoc est, superiorem rationem ad consensum pertraxit. Et aperti sunt oculi amborum. Multi dum ex vehementia passionum inclinantur ad mala agenda, ita propriis passionibus obfuscantur, quod non advertunt suum errorem et magnitudinem sui periculi. Quum autem satisfecerunt motibus passionum suarum, motibus ipsis sedatis, aperiuntur oculi cordis eorum, et vident quam turpiter sint dejecti ac victi. Quumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata. Sic multi quotidie, dum se peccasse cognoscunt, et gratia Dei nudatos, ac erubescibiliter supplantatos, faciunt perizomata sibi, excusando se ipsos, et velando turpitudines passionum et prævaricationum suarum. In quibus impletur quod scriptum est :5 Peccator adjiciet ad peccandum.
Et quum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini. Ambulat Dominus incessanter in paradiso, id est in militante Ecclesia, spatiando in cordibus electorum ac devotorum suorum, cum quibus esse sunt suæ deliciæ, quia per fidem et caritatem eos inhabitat;6 et ipsi portant eum in cordibus suis, quod modo fit post meridiem, id est, post ardentissimum illum Spiritus Sancti fervorem, qui fuit in primitiva Ecclesia, et postea diu ac sæpius interim :7 quod dum fit, quidam imitantes transgressionem primorum parentum, abscondunt se, quantum in ipsis est, a facie Domini, a quo impie se avertunt, et fugiunt lucem, sicut ait Salvator : Omnis qui male agit, odit lucem; et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus.8 Denique qui retrahunt se a superiorum suorum præsentia, nec volunt verba correptionis ac salutis audire, ne increpentur, et juste confundantur, abscondunt se a facie Domini, quales sunt qui in pravitatibus suis latere nituntur. Abscondunt se quoque in medio ligni paradisi, qui auctoritatibus et allegationibus Scripturarum se excusare ac justificare conantur. Nam et ipsa Scriptura per paradisum significatur, secundum Damascenum.
Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es? Sic benignissimus Deus quotidie vocat aversos a se, ut attendant in quantis miseriis, periculis, vitiisque prostrati sint : vocat, inquam, per inspirationem internam, per angelicam custodiam, per prælatos et prædicatores Ecclesiæ, per proximorum exhortationes, per correptiones, per miracula, per beneficia, per adversa. Qui ait : Vocem tuam † Domine, audivi in paradiso, et timui. Sic quidam in suis iniquitatibus deprehensi, quando se vident non posse latere, neque evadere, se peccasse fatentur, ac metuunt saltem servili timore. Cui dixit Dominus Deus : Quis enim indicavit tibi, quod nudus esses, nisi quod ex ligno, de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti? Quasi Dominus dicat unicuique peccatori hujusmodi : Unde jam per experientiam scis te esse nudatum donis ac gratiis Spiritus Sancti, nisi quia conscius tibi es, te egisse contra meum præceptum, et præsumpsisti de viribus propriis ac extulisti inaniter temetipsum?9 Dixitque Adam : Mulier quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi. Sic multi quotidie se ipsos excusant per alios, a quibus se ad mala attractos causantur, quasi non sponte peccassent, et quasi non magis debuissent Deum, quam homines attendisse, aut quasi nil melius cognovissent. Præterea quidam excusant se per mulierem, id est per propriam sensualitatem, seu carnis fragilitatem, quam suo spiritui sociatam commemorant, dicentes : Homo non est angelus, humanum est peccare, quis perfectus nisi Deus? Et ita palpant ac fallunt miseri semetipsos, imo peccata sua occulte atque implicite retorquent in Creatorem, qui tam fragilem eis contulit carnem, et sensualitatem ad mala tam pronam. Nec attendunt, quam multa et magna remedia et auxilia præstiterit eis Deus contra peccata ac hostes suæ salutis.
Et dixit Dominus Deus ad mulierem : Quare hoc fecisti? Quæ respondit : Serpens decepit me. Sic et ratio inferior, seu homo ex parte suæ sensualitatis, solet se excusare, eo quod diabolica fraude, aut tentationis fervore deceptus sit.10 Hæc est culpa gravissima et insipientia miseranda, excusare se ipsum, et alium potius accusare. Propter quod oravit Psalmista : Ne declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis.11 Unde et Salomon loquitur :12 Qui abscondit scelera sua, non dirigetur ;13 qui autem confessus fuerit, et reliquerit ea, misericordiam consequetur. Et ait Dominus ad serpentem : Quia hoc fecisti, maledictus eris. Diabolus enim homines decipiendo, meretur suæ maledictionis augmentum, præsertim quantum ad accidentalis sui supplicii cumulum, sicut et angelorum sanctorum accidentale præmium augmentatur ex eorum, quos custodiunt, salvatione. Quæ autem sequuntur, videlicet, Super pectus tuum gradieris, usque ad illud, Mulieri quoque dixit Deus, in præcedenti articulo satis spiritualiter sunt tractata.
Mulieri quoque dixit Deus : Multiplicabo ærumnas tuas et conceptus tuos. Hoc spiritualiter factum est, quoniam homo male agendo, incurrit calamitatem multiplicem, et sensitiva pars ratioque inferior difficultatem incurrit ad bene agendum, ad resistendum peccato, ad fructificandum justitiæ, et in dolore parit opera bona. Et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui, hoc est, propter peccata tua subjacebis actibus tuis, atque laboribus pœnitentiæ ac flagellis, juxta superioris rationis imperium, quæ si non peccasses, sine hujusmodi castigatione posses rationi superiori parere. Adæ vero dixit : Quia audisti vocem uxoris tuæ, maledicta terra in opere tuo, id est, unicuique peccatori loquitur Deus in Scripturis : Quoniam sensitivæ parti, et inferiori rationi impie consensisti, caro tua multis subjacebit miseriis, et motus rebelles tanquam spinas ac tribulos pariet tibi, multisque modis impediet te a bonis, et terrenis reficieris operibus. Nec sine gemitu et sudore exercebis assidue opera bona. Istud est grave jugum super omnes posteros Adæ inductum, de quo in Ecclesiastico legitur : Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et jugum grave super omnes filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturæ in matrem omnium, cogitationes eorum et timores cordis, etc. In Zacharia quoque habetur : Homo agricola ego sum, et Adam exemplum meum ab adolescentia mea.
Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Eva, eo quod mater esset omnium viventium. Sic peccator postquam vere conversus est, carnem suam nominat Evam, id est vitam, quia per eam efficit de cetero opera bona, quæ sunt spiritualiter viva ac meritoria. Fecit quoque Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos. Per tunicas pelliceas designantur pœnalitates et defectuositates vitæ mortalis, quibus homines peccatores in sæculo isto implentur, et operiuntur ita, ut juste ac pie derideantur a Deo de suis præsumptionibus, elationibus, vanitatibusque diversis.14 Nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat de ligno vitæ, etc. Sic Deus per angelos sanctos reprimit, et misericorditer impedit homines a multis præsumptionibus et peccatis. Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram. Quamdiu homo manet in caritate et gratia ac gaudio spirituali, manet in Ecclesia, et item in interiori suæ animæ paradiso. Quum autem mortaliter peccat, utroque hoc paradiso privatur, et de mystico corpore Christi ejicitur, atque diabolo incorporatur. Verumtamen fit hoc ut se emendet, et terram, utpote propriam carnem, per opera pœnitentiæ exercere et castigare festinet. Et collocavit Deus ante paradisum Cherubim et flammeum gladium, id est, Ecclesiam suam munivit angelorum custodia, ac plenitudine sapientiæ salutaris, rigore quoque justitiæ, ad custodiendam viam ligni vitæ, id est ingressum et aditum ad ecclesiasticam unitatem et Christi communionem, ad quas iniqui redire non valent, nisi per pœnitentiam veram.
Denique ejectio Adæ de paradiso, fuit quasi excommunicatio ejus, quæ in solenni pœnitentia specialiter designatur. Fiat autem pœnitentia solennis hoc modo : In capite jejunii tales pœnitentes præsentant se cum presbyteris suis episcopo ante fores ecclesiæ, sacco induti, nudis pedibus, vultibus inclinatis, et coma deposita. Quum autem in ecclesiam fuerint introducti, episcopus cum omni clero dicit septem psalmos pœnitentiales, deinde manum eis imponit, aquam benedictam adspergit, cineremque imponit eorum capitibus, cilicio quoque operit colla eorum, et lacrimabiliter eis denuntiat, quod sicut Adam ejectus est de paradiso, sic ipsi de ecclesia ejiciuntur, et jubet ministris, ut eos ab ecclesia pellant, clero eos persequente cum responsorio isto : In sudore vultus tui. In Cœna autem Domini quolibet anno a suis presbyteris in ecclesiam reducuntur, et erunt in ea usque ad octavas Paschæ, ita tamen quod non communicabunt nec pacem accipient. Sicque fiet omni anno quamdiu aditus ecclesiæ ipsis est interdictus, quorum ultima reconciliatio reservatur episcopo, ad quem solum spectat impositio pœnitentiæ hujus solennis. Quæ etiam potest imponi viris ac mulieribus, sed non clericis, propter scandalum evitandum, et ne Ordo veniat in contemptum. Nec debet imponi pœnitentia talis, nisi pro peccato quod totam commoverit urbem. Hæc Thomas super quartum, distinctione 14.
Porro in Scholastica historia dicitur : Ejectionem primorum parentum repræsentat Ecclesia in capite jejunii, quum ejicit extra pœnitentes, quibus cilicium dat in signum tunicarum pellicearum, cinerem quoque sub his verbis : Cinis es, et in cinerem reverteris. In memoriam maledictionis, ejecti candelas ferunt ardentes; quia pro opere, quo porrexerunt manus ad pomum vetitum, apposita est ignea romphæa paradiso. Transeunt item ad aliam ecclesiam, cujus fores coram eis clauduntur, in signum aditus paradisi quondam occlusi. Non ad mensam, sed super terram comedunt, quasi dicatur eis : Maledicta terra in opere tuo. Nemo dicit eis, ave, quia nondum mutatum erat nomen Evæ.
Præterea in modo tentationis primorum parentum, præfiguratus est ordo tentationum nostrarum quotidianarum. Quemadmodum enim serpens tentavit primo mulierem, et per eam virum, sic dæmon per sensitivam partem et inferiorem rationem, tentat in nobis rationem superiorem. De hac materia ait Magister Sententiarum libro secundo : Duæ sunt species tentationis, interior atque exterior. Exterior tentatio est, quando nobis extrinsecus visibiliter suggeritur verbo aut signo, ut ad peccati consensum trahamur, et talis tentatio non fit nisi ab adversario, scilicet diabolo, vel ab homine malo. Interior vero tentatio est, quando invisibiliter suggeritur nobis malum intrinsecus, quæ tentatio aliquando fit ab hoste, quandoque a carne. Nam et diabolus invisibiliter suggerit mala, et ex carnis corruptione suboritur motus illicitus et titillatio prava : idcirco tentatio quæ fit ex carne, non est sine peccato ; quæ autem ab hoste fit, nisi ei consentiatur, non habet peccatum, sed est materia exercendæ virtutis.
Circa hæc verba Magistri scribit Thomas super secundum, distinctione 21 : Peccatum unius non consistit in actu alterius, sed in proprio actu. In tentatione autem carnis, ipse appetitus illicitus secundum quem aliquis tentari dicitur, est actus ejus qui tentatur. Non enim sola caro concupiscit, sed totus homo : ideo talis tentatio est peccatum in eo qui tentatur. Tentatio autem quæ est a mundo, vel ab hoste, est a principio extrinseco : unde actus non pertinet ad tentatum, sed passio tantum ; et propter hoc non est peccatum in tali tentatione, nisi per delectationem et consensum tentati, quoniam tunc tentatus incipit cooperari tentanti. Porro motus concupiscibilis dupliciter potest consurgere. Primo, ex qualitate organi, sicut corpore calefacto, insurgit motus libidinis sine omni imaginatione, et iste motus est pure naturalis, nec habet rationem peccati : ad hunc quoque motum excitandum in nobis potest virtus dæmonis ex potestate suæ naturæ, qua potest corpora transmutare, nisi cohibeatur virtute divina. Alius motus concupiscibilis est, qui insurgit ex apprehensione rei delectabilis. Et ex hac parte appetitus concupiscibilis aliquam habet libertatem in homine, secundum quod potest obedire imperio rationis. Sed hunc motum diabolus extorquere non valet. Hæc Thomas.
At vero Bonaventura in scripto secundi circa hæc scribit : Tentare multa significat, sed proprie idem est quod probare ; idcirco tentatio dici potest quidam tactus, quo probatur res illa quæ tangitur, quemadmodum dicitur cæcus tentare, quando tactu suo certitudinem aliquam vult habere de eo quod tangit. Juxta hunc modum in spiritualibus tentatio dicitur quidam tactus ad probandum ordinatus, quod quadrupliciter fieri potest : Aut enim ille qui pulsat seu tentat, intendit probare et approbare, seu probatum ostendere ; et hoc modo tentare convenit Deo, secundum quod dicitur a Sapiente : Deus tentavit illos, et invenit eos dignos se.15 Aut quia ille qui pulsat, intendit probare et reprobare seu reprobum facere ; sicque tentat diabolus, secundum quod scribitur in Actis : Cur tentavit Satanas cor tuum ? Aut intendit solum probare, et experimentum sumere de eo quod est in homine ;16 et ita tentare dicitur homo cautus. Aut quia etsi pulsans nihil intendit, ad ejus tamen pulsationem sequitur approbatio aut reprobatio hominis ; sicque tentare dicitur caro et concupiscentia ejus, ut Jacobus ait : Unusquisque tentatur a concupiscentia sua, etc.17 A carne enim seu carnis concupiscentia homo pulsatur, et quasi tangitur : cui pulsationi si consenserit, probatur et reprobatur ; si dissenserit, probatur et approbatur.
Footnotes
Chapter 27 of 104