Articulus 23
ELUCIDATIO CAPITULI TERTII : SED ET SERPENS ERAT CALLIDIOR CUNCTIS ANIMANTIBUS TERRÆ, ETC.
DESCRIPTO qualiter primus homo constitutus sit in paradiso, et qualiter ex eo formata sit femina, nunc recitatur qualiter ambo de paradiso ejecti sunt. Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ, quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: Cur præcepit vobis Deus, ut non comederetis ex omni ligno paradisi? Sicut ait Bonaventura super secundum, distinctione 21, quamvis sunt animalia quædam bruta callidiora, et quasi prudentiora serpentibus, serpens tamen callidissimum animal est ad insidiandum atque nocendum corporaliter homini: ideo immensitas divinæ sapientiæ sic ordinavit, quod callidissimus invisibilis hostis, spiritualiter insidians ac lædens, per serpentem aggressus est hominem impugnare, ut inter instrumentum et ejus motorem esset proportio. Sed cur non accessit in specie columbæ, aut splendidissimi angeli, aut hominis religiosi? Sic enim persuasio ejus apparentiam habuisset majorem, et fraus ejus amplius latuisset. Ad hoc super Genesim Augustinus respondet: Non est putandum quod diabolus serpentem per quem tentaret, elegerit; sed quum tentando decipere cuperet, non est permissus hoc attentare, nisi per serpentem. Hinc Magister Sententiarum libro secundo, distinctione 21, diffusius ait:1 Quia diabolus per violentiam nocere non poterat, ad fraudem se convertit, ut dolo hominem supplantaret, quem virtute superare nequiret. Porro, ne fraus illius nimis manifestaretur, in propria specie non venit, ne aperte cognosceretur. Iterum, ne fraus ejus esset valde occulta, quæ caveri vix posset, et ne homo videretur pati injuriam, si taliter circumveniri permitteretur, ut præcavere non posset, permissus est diabolus in specie aliena venire, sed in tali, in qua ejus malitia posset faciliter deprehendi. Unde propria ejus factum est voluntate, quod in propria forma non venit; ut autem veniret in forma suæ malitiæ congruenti, videlicet serpentina, divinitus factum est. Et si permissus fuisset, forte venisset libentius in forma columbæ. Hæc Magister.
Sed circa hoc quæri posset: quum diabolus sit invisibilis spiritus in sua natura, quomodo venire potuisset in propria forma seu specie. Respondetur quod in propria natura non poterat visibiliter apparere; attamen horribilissima, teterrima atque turpissima forma, qua pingi solet, dici potest quodammodo propria species ejus, quia per eam aptius designatur. Et si apparuisset in ea, fuisset mox cognitus.
Insuper quæritur, quid movit diabolum ad tentandum hominem. Ad quod respondetur, ex eo quod in libro Sapientiæ, secundo, habetur: Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum. Itaque Bonaventura ad istud respondet in scripto secundi: Duo ista peccata, superbia et invidia, maxime possident mentem diaboli. Et sunt hæc duo peccata quasi inseparabilia, ita quod invidia concomitatur superbiam: superbus namque amat excellentiam, ideo non vult habere parem; sicque mox appetit excellentiam singulariter possidere, propter quod statim invidet actu vel habitu. Diabolus ergo videns hominem constitutum in statu, in quo poterat sub sua cadere seu redigi potestate, in quo etiam poterat ad felicitatem supernam ascendere, a qua corruerat ipse, motus est ex superbia atque invidia ad hominem impugnandum: ex superbia, ut eum sibi subjiceret; ex invidia, ut eum ab æterna beatitudine impediret. Sicque superbia fuit, quasi movens primum; invidia autem, sicut movens immediatum et proximum. Nam dato quod non potuisset hominem sibi subjicere, attamen studuisset eum felicitate ac gaudiis paradisi privare. Hinc potissime dicitur ex invidia hominem tentasse. Hæc Bonaventura.
Amplius quæritur, cur diabolus non accessit hominem invisibiliter, tentando eum interius suggestione pestifera. Ad hoc respondet Albertus, quod suggestio dæmonis interior competit sensualitati corruptæ, idcirco Christum et hominem in statu innocentiæ tentavit diabolus suggestione exteriore.2 Unde Thomas apertius ait in prima parte, et super secundum, quod quamdiu superior pars animæ mansit in homine Deo subjecta, nihil inordinatum contingere poterat in inferioribus viribus animæ.
Quæritur rursus, quis dæmonum tentavit homines protoplastos. Ad hoc patet responsio ex eo, quod in Scholastica fertur historia: Lucifer dejectus a paradiso spirituum, puta cœlo empyreo, invidit homini, eo quod positus esset in paradiso corporum, sciens quod si faceret eum transgredi, inde ejiceretur. Hinc communiter dicitur, quod Lucifer qui tentavit Christum, tentavit et primos parentes.
Quærendum est quoque, cur primo aggressus est feminam, et non potius virum. Ad hoc super secundum Bonaventura respondet: Ratio hujus accipitur tam ex parte sapientiæ Dei, quam ex parte versutiæ diaboli. Ex parte Dei, quoniam Deus permisit diabolum sic tentare. Primo, propter viri, scilicet Adæ, exercitationem. Nam adeo fortis fuit et spirituali mente præditus, quod poterat resistere non solum tentationi serpentis, sed suggestioni etiam mulieris, unde et fortius tentari permissus est. Secundo, propter removendam mulieris excusationem. Nempe si vir primo peccasset, non videretur multum mirandum, si ei mulier consensisset, quum vir caput sit mulieris. Tertio, propter nostram informationem, quia ex modo et ordine illius primæ tentationis, cognoscimus modum atque progressum invisibilis nostræ tentationis. Quemadmodum enim illa tentatio pervenit a serpente ad virum per feminam, sic nostra tentatio pervenit a sensualitate ad rationem superiorem per rationem inferiorem. Præterea, ex parte versutiæ diaboli sumitur ratio. Diabolus namque consideravit mulierem esse minoris sapientiæ, debilioris constantiæ, et importunioris adhærentiæ: quia minoris sapientiæ fuit, facilior erat ad seducendum, idcirco diabolus voluit sibi per eam facere viam ac transitum; quia debilioris constantiæ, facilior erat ad pervertendum, idcirco tentator aggressus est hominem primo ex ea parte, qua fuit minus munitus;3 quia importunioris adhærentiæ, conjiciebat diabolus, si eam vinceret primo, ipsa non quiesceret quousque perverteret virum. Hæc Bonaventura. In Scholastica quoque historia dicitur, quod diabolus metuens deprehendi a viro, aggressus est feminam primo. Nam et magis flexibilem vidit eamdem. Denique astutissimus ille tentator, acutissime pensans quam intense primus vir ille diligeret feminam ex se sumptam, perpendit quod si primo vinceret feminam, ipsa virum suo amore ad idem alliceret.
Quæritur denuo, cur diabolus tentationem illam incepit ab interrogatione, dicendo, Cur præcepit vobis Deus, etc.? Ad hoc patet responsio ex verbis Magistri, libro secundo dicentis: Stans hostis superbus coram femina, non audebat in verba persuasionis prorumpere, metuens deprehendi; sed sub interrogatione aggressus est eam, quatenus ex responsione ejus colligeret, qualiter in tentando procedere posset. Itaque diabolus dixit: Cur præcepit vobis Deus, ut non comederetis de omni ligno paradisi, hoc est de fructibus arborum omnium, una excepta?
Postremo quidam hic scribit, quod diabolus non est permissus tentare hominem in specie gratiosa. Et addit: Aliqui tamen dicunt, quod serpens ille habuit faciem gratiosam ac virginalem, quod de Scriptura nullam habet auctoritatem. Quocirca sciendum quod Beda hoc dicit, et Bonaventura allegat. In Scholastica quoque historia additur, quod rectus seu erectus incessit, atque adhuc, ut traditur, pareas erectus incedit. In gestis quoque Alexandri habetur quod † quibus consonare videtur textus mox explanandus, sicut patebit.4 Sicque dictum illud censetur satis authenticum.
Denique locutus est diabolus per serpentem, formando verba per linguam serpentis, ita quod serpens non intellexit verba illa, quemadmodum loquitur per energumenos atque fanaticos, hoc est arrepticios et obsessos, quos intellectu rationeque privat, ut Strabus ait. Sic quoque angelus bonus loquebatur per asinam Balaam.5 Sed mirum apparet, quod mulier ex allocutione serpentis non timuit. Ad quod Magister libro secundo respondet, quod putavit eum accepisse a Deo loquendi officium. Et aliqui dicunt, quod æstimavit serpentem illum esse aliquam rationalem creaturam. Ex quibus prætacta positio de virgineo vultu et recto incessu serpentis illius, apparentiam habet majorem. Sed et Bonaventura super secundum testatur, quod mulier credidit eum, qui loquebatur in serpente, non esse adversarium, sed bonum consiliarium. Porro Thomas super secundum, distinctione 25, effatur: Mulier credidit serpentem accepisse usum loquendi, non quidem per conditionem naturæ, sed per ministerium spiritualis creaturæ. Nec contulit, an hoc fieret virtute angeli boni, an mali; aut utrum fieret Deo permittente, an Deo jubente. Et istud dicit Thomas solvendo, et exponendo auctoritatem Magistri Sententiarum secundo libro, distinctione 21, dicentis: Mulier ideo serpentem non horruit, quoniam quem a Deo creatum scivit, usum loquendi ab eo accepisse credidit. Ex his sequitur, quod mulier non putavit serpentem illum esse rationalis naturæ. Verumtamen expositio ista non apparet consona intentioni Magistri. Si enim mulier æstimavit rationalem spiritum loqui per serpentem, habuisset causam horrendi. Nec horrendi causa fuisset ei ablata ex tali opinione, præsertim quia non erat assueta aliquid tale sentire, quemadmodum Balaam ariolus. Nec ex hoc dicitur creaturam proprie accepisse usum loquendi a Deo, quoniam ab extrinseco principio, scilicet angelo aut diabolo, ad loquendum movetur.
Sed quum actualis recordatio præcepti soleat a peccato retrahere, mirum quod tentator a commemoratione divini præcepti tentationem illam exorsus est: Cur, inquiens, præcepit vobis Deus, etc.? Ad hoc Augustinus super Genesim ait, quatenus per hoc mulieris transgressio gravior et inexcusabilior redderetur. Quæsivit igitur, ut ex mulieris responsione inveniret occasionem ducendi illam ad malum intentum, quemadmodum factum est. Denique quidam hic scribit: Stante statu innocentiæ, non poterat esse deordinatio in viribus inferioribus, nisi prius esset in ratione. Istud consonat dictis authenticorum doctorum, sed ex isto concludit: Et ideo diabolus non tentavit hominem primo de comestione ligni, sed de restrictione præcepti. Hoc autem consequens non videtur. Primo, quoniam Christum qui erat in statu perfectioris innocentiæ, quam primi parentes, tentavit primo de gula, dicendo: Si filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant.6 Secundo, quia quum gula sit ex suo genere peccatum mortale, poterat circa eam deordinari non solum inferior pars animæ hominis, sed item superior. Tertio, quia Gregorius dicit: Primum parentem diabolus tribus modis tentavit, videlicet gula, vana gloria, et avaritia. Gula, quum cibum vetitum comedendum suasit, etc.
Cui respondit mulier: De fructu lignorum quæ sunt in paradiso, vescimur: hoc est, licentiam ac præceptum comedendi tempore opportuno habemus. Si autem tam modico tempore in paradiso fuerunt, ut communiter dicitur et infra tangetur, non videtur multum probabile quod ederint ex fructibus paradisi. De fructu vero ligni, quod est in medio paradisi, videlicet de fructu ligni scientiæ boni et mali, quæ arbor forsitan erat magis propinque stans ad medium paradisi, sive directe in medio ejus: vel ideo specialiter dicitur esse in medio paradisi, tanquam notabile aliquid, utpote singulariter vetitum; præcepit nobis Deus, vel immediate simul nobis ambobus, aut viro per se, et mihi per virum, ut tactum est supra; ne comederemus, et ne tangeremus illud ad comedendum, vel ad abstrahendum aliquid de fructibus ejus; ne forte moriamur in corpore, necessitatem moriendi incurrendo per inobedientiam, atque in anima per divini præcepti transgressionem. Istud adverbium, forte, adjecit mulier ex suo, quoniam Deus assertive fuerat comminatus: In quacumque die comederis, etc.: ubi Septuaginta pluraliter transtulerunt, comederitis. Itaque mulier addidit notam hanc dubietatis, non per respectum ad Dei præceptum, quia de illo jam assertive disseruit, De fructu ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus, etc.; sed per respectum ad pœnam desuper comminatam.
Ideo non est convenienter dictum quod quidam hic scribit: Apposuit de suo, forte, quod est adverbium dubitandi, quum tamen Deus assertive præcepisset. Ubi dicendum erat, Quum tamen Deus assertive comminatus fuisset. Est etenim quædam comminatio absolute affirmatoria, ut illa: Nisi pœnitentiam egeritis, omnes similiter peribitis. Rursus idem scribit hoc loco:7 Ultimum istud, videlicet, Ne tangeremus illud, addidit mulier de suo. Non enim Deus prohibuerat tactum ligni, sed gustum tantum: ideo mulier addidit hoc ex displicentia præcepti, quoniam ille cui displicet præceptum impositum, libenter aggravat illud referendo. Aliqui tamen dicunt, quod etiam tactus ligni fuit eis prohibitus, ut magis elongarentur a gustu. Sed quia hoc non habetur ex littera, vel ex ejus circumstantia, prima expositio melior est. Et quia ad displicentiam præcepti quod reputatur indebitum, sequitur dubitatio de pœna imposita pro transgressione, ideo mulier subdidit: Ne forte moriamur. Hæc ille.
In his verbis multa patent rationabili reprobationi. Primum est, quia si Deus tantum prohibuit gustum ligni et non tactum, ergo mulier mentiebatur, dicendo quod Deus prohibuit sibi ac viro etiam tactum. Mendacium autem omne, peccatum est. Et quia secundum doctores communiter, primum peccatum primorum parentum non fuit, imo nec esse potuit, veniale, mendacium illud fuisset mortale, et ita peccasset mortaliter ante suggestionem serpentis. Secundum est, quod dicit istud non haberi ex littera, scilicet quod Deus prohibuit tactum ligni; imo haberi videtur ex littera, eo quod littera dicat mulierem hoc dixisse ante suam ruinam. Denique, quod mulier dixit, Et ne tangeremus illud, non oportet exponi de solo tactu, sed accipi potest (ut tetigi) de tactu tendente ad esum. Tertium est, quod dicit mulieri displicuisse illud præceptum. Nam displicentia illa fuisset grande peccatum, et præcessisset suggestionem serpentis. Quartum est, quod asserit, Quia ad displicentiam præcepti quod reputatur indebitum: ubi insinuat quod mulier reputavit divinum præceptum indebitum; quod fuisse enormis blasphemia atque perfidia. Sicque omnia vitia ista fuissent in Eva ante suggestionem serpentis, dicentis, Nequaquam morte moriemini. Quintum est, quod ait mulierem ex divini præcepti displicentia addidisse, Et ne tangeremus illud; imo hoc potius dixisse videtur ex ponderatione jussionis divinæ, insinuando quam diligenter eis esset prohibitum vesci de ligno illo. Is quoque cui præceptum aliquod displicet, non semper aggravat illud dum recitat ipsum; imo sæpe extenuat, ut videatur minus culpabiliter illud infringere.
Porro, quod mulier addidit, forte, non fuit ex hoc quod dubitavit de veritate verborum Dei, sed quia non scivit plenarie qualiter comminatio illa esset intelligenda, an scilicet solum ad perterrendum et refrenandum, an etiam ad absolutam assertionem, ut Thomas, Bonaventura, et alii scribunt super secundum. Ait enim Bonaventura super secundum, distinctione 22: Mulier non dubitavit verum esse quod Dominus dixerat, sed de hoc dubitabat, qualiter Dominus intelligebat, an scilicet intelligeret de morte corporali vel spirituali, aut alio quocumque modo.
Sed circa hoc argui potest, quia Magister ait libro secundo: Attende ordinem et progressum humanæ perditionis. Primo dixerat Deus, Quacumque hora ex eo comederis, morte morieris. Deinde mulier dixit, Ne forte moriamur. Novissime serpens dixit, Nequaquam morte moriemini. Deus affirmavit, mulier quasi ambigens dixit, serpens negavit. Quæ ergo dubitavit, a Deo affirmante recessit, et dæmoni neganti appropinquavit. Sed a Deo affirmante recedere, et diabolo verum neganti appropinquare, non caret culpa. Rursus, de verbis Dei ambigere, est peccatum: ergo in muliere fuit peccatum ante suggestionem serpentis; cujus oppositum Magister libro secundo determinat, et doctores concorditer scribunt. Et respondendum, quod non omnis recessus a Deo est culpa, sed recessus a Deo per mentis aversionem. Recessus autem per solam dissimilitudinem, non est semper peccatum: et ita fuit in muliere, quæ pro tanto dicitur a Deo affirmante recessisse, quia a perfecta cognitione sensus verborum Dei defecit. Et quamvis de veritate verborum Dei ambigere, impium sit, non tamen semper iniquum est, dubitare de intellectu verborum ipsius; et quantum ad hoc, appropinquavit diabolo, quod a perfectione defecit. Hinc ait Bonaventura, quod dubitatio illa non fuit culpa nec pœna, sed nescientia tantum, quæ etiam in angelis locum habet.
Dixit autem serpens ad mulierem: Nequaquam morte moriemini. Circa hoc ait Magister libro secundo: Ut diabolus libere persuaderet mulieri malum culpæ quod intendebat, malum quod mulier timuit, scilicet mortem, negando removit, promissionemque addidit. Atque ut ejus promissio citius reciperetur, duplicavit promissionem. Unam namque comestionem vetiti ligni suadens, duo pro mercede proposuit, utpote similitudinem Dei, et scientiam boni ac mali. Nam subditur: Scit enim Deus, quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, id est, corda vestra implebuntur scientia, et eritis sicut dii, id est divini, et angelis similes, imo et Deo, scientes bonum et malum. In quibus verbis, secundum Magistrum, imo secundum Gregorium in homilia, diabolus hominem tentavit de tribus: puta de gula, persuadendo cibum, quum dixit, In quacumque die comederitis; inani gloria, addens, Eritis sicut dii; avaritia, subdens, Scientes bonum et malum. Avaritia quippe non solum est aviditas pecuniæ, sed altitudinis quoque et scientiæ, dum sublimitas supra modum ambitur. Attamen avaritia sic accepta, non est vitium spirituale, nec proprie sumitur ita. Nam talis aviditas scientiæ, est curiositas magis quam avaritia proprie dicta.
Insuper circa hæc verba in Scholastica historia legitur: Quum mulier quasi dubitando dixisset, Ne forte moriamur, diabolus quasi securus de victoria, quoniam dubitans in utramque partem facile flectitur, dixit: Nequaquam morte moriemini, imo Deus nolens vos ei in scientia assimilari, et sciens quod quandocumque comederitis de hoc ligno, eritis sicut dii, scientes bonum et malum, quasi invidus prohibuit hoc; sed mirum apparet, quod mulier credere potuit tentatori, tam perverse de Deo loquenti. Et respondendum, quod mulier ex promissione serpentis, quamdam concepit elationem, quæ deinde corrupit rectæ rationis judicium. Et quamvis non crederet Deum falsa dixisse, credidit tamen vera esse verba serpentis, et verba Dei esse prolata ad perterrendum, vel ad aliquid designandum, ut super Genesim loquitur Augustinus. Hinc ait Magister libro secundo: Talis fuit processus tentationis: diabolus tentando dixit: Si comederitis, eritis sicut dii, scientes bonum et malum. Quo audito, statim subrepsit mulieri elatio quædam et amor propriæ potestatis, ex quo mulieri complacuit facere quod diabolus suadebat, et fecit; sicque elationem secutum est peccatum operis, et pœna peccati.
Præterea Augustinus super Genesim ait: Constat, prætactis verbis diaboli, persuasum esse peccatum per elationem, quoniam dixit: Eritis sicut dii, etc. Ubi notatur tantum persuasum esse, ut sub Domino nollent esse, sed in propria potestate, ne legem Dei obtemperando servarent, qui invideret eis quod regerent semetipsos, non indigentes interno lumine Creatoris, sed utentes prudentia propria quasi oculis suis ad cognoscendum bonum et malum quod Deus prohibuisset; sicque persuasum est eis, ut propriam potestatem nimis amarent: ideo amiserunt quod acceperunt, quoniam usurpaverunt quod non acceperunt, videlicet ut per suam potestatem, Deo non regente, beati essent. Et quantum ad hoc, voluerunt esse Deo quodammodo pares. Hoc quippe est proprium Deo, propria potestate esse beatum, nullo alio se regente. Ex his Augustini eloquiis sumitur expositio hujus litteræ talis: Scit Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri interiores per scientiam perfectiorem, et eritis sicut dii, hoc est Deo consimiles, quantum ad hoc, quod non eritis ita arctati aliqua prohibitione, nec subjecti alicui ad obediendum; scientes bonum et malum, id est, per vos ipsos scientes ac proprio corde intelligentes, quid expediat vobis, et item quid agere, quid respuere debeatis.
Circa hæc scribit quidam: Secundum prædicta, mulier peccavit elatione et dubitatione, antequam comederet fructum prohibitum: quod videtur aliquibus falsum. Ad quod dico, quod nullus intelligens dicit hoc esse falsum, quia interior culpa exteriorem præcessit. Deinde tamen concedit, quod elatio mulieris secuta est suasionem serpentis. Verum per hoc non evadit ea, quæ jam in isto articulo contra eum inducta sunt.
Footnotes
Chapter 24 of 104