Skip to the text

Articulus 3

PROSECUTIO EXPOSITIONIS HUJUS PRIMI CAPITULI.

POSTQUAM Isaias peccata Judæorum de-scripsit, nunc eos ad meliora hortatur; et ne in sacrificiis legis confidant, testa-tur: Audite verbum Domini quod prædico vobis, principes Sodomorum, id est, o vos sacerdotes, Pharisæi ac Scribæ, qui in vi-tiis similes estis principibus Sodomorum, manifeste et inverecunde pessima atque turpissima opera perpetrando. Unde infe-rius scriptum est:1 Peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt. Percipite, id est, diligenter advertite auribus mentis et cor-poris, legem Dei vestri, populus Gomorrhæ, id est similes populo illi. Huic simile est, quod Dominus per Ezechielem ait populo Judæorum: Pater tuus Amorrhæus, et ma-ter tua Cethæa.2 Imo deinde subdit, majora esse scelera Jerusalem, quam Sodomæ: Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non fecit Sodoma, soror tua, ipsa et filiæ ejus, sicut fecisti, tu et filiæ tuæ.3

Quo, id est ad quid, mihi multitudinem victimarum vestrarum offertis? dicit Dominus. Quasi dicat: Nullatenus mihi placent, neque propter eas vestra vobis peccata indulgeo. Plenus sum, id est, non indigeo eis, quum sim in me ipso super-dives, omnibus bonis abundans, et omni-no perfectus. Holocausta arietum et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui, id est, omnia sacrificia legalia reprobo et contemno. Di-cebatur autem holocaustum, quod ad divi-næ majestatis honorem totaliter incende-batur: in signum quod homo debet se ipsum Deo totaliter offerre, divinoque cul-tui mancipare. Hoc autem sacrificium fieri potuit de arietibus, vitulis, agnis, et hircis: in nullo tamen sacrificio licitus erat esus adipis aut sanguinis.4 Quum veniretis ante conspectum meum, ingrediendo templum, vel alibi repræsentando vos meo conspe-ctui, quis quæsivit hæc de manibus vestris? tanquam dicat: Ego non requisivi ista a vobis; ut ambularetis in atriis meis, id est ad hoc, quod digni essetis intrare lo-ca sacra et atria templi. Idcirco, Ne offeratis ultra sacrificium legale et figurativum frustra: quia non acceptatur a me. Incensum, id est oblatio thymiamatis, vel holocaustum, quod alio nomine appellatur in-censum, abominatio est mihi.

B Sed nonne Deus per Moysen jussit sibi sacrificia legalia immolari pro remissione peccati, et aliis piis causis?5 Nonne in Le-vitico sæpissime dicitur, Oblatio est sua-vissimi odoris Domino?6 Ad ista dupliciter respondetur. Qui enim hæc verba referunt ad populum Judæorum, præcedentem Ba-bylonicam captivitatem, vel tunc exsisten-tem, dicunt Deum pro tunc reprobasse sa-crificia Judæorum propter peccata eorum, non propter cessationem sacrificiorum. Unde Ecclesiasticus affirmat:7 Non respicit

C Dominus in oblationes iniquorum.8 Et in Proverbiis: Victimæ impiorum abomina-biles Domino.9 Qui vero hæc referunt ad tempus evangelicæ legis et ultimæ capti-vitatis Judæorum, asserunt Deum hoc loco finaliter atque simpliciter sacrificia legis reprobare. Quum enim non fuerint per se accepta, sed figurativa veri sacrificii, scilicet Christi, cessare debebant post Christi passionem et Evangelii divulgationem. Et ista responsio melior est, textuique con-formior. Post Babylonicam captivitatem rursus ædificatum est templum, et offe-rebantur in eo sacrificia legis, placue-runtque Domino;10 sed postquam Judæi Christum occiderunt et negaverunt, displicuerunt Deo omnia sacrificia eorum legalia, sicut per Malachiam prædixit : Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus, et munus non suscipiam de manu vestra.11 Denique sacrificia illa legalia nunquam per se placita erant Deo, sed propter offerentium devotionem. Jussit tamen Dominus ea sibi offerri : primo, ne idolis offerrentur; secundo, ut Christi passionem et immolationem in cruce præfigurarent; tertio, ut de carnalibus hostiis quasi per typum et imaginem ad spirituales hostias tenderemus.

His autem quæ nunc de reprobatione sacrificiorum legalium dicta sunt, consonant quæ in Psalmis leguntur :12 Sacrificium et oblationem noluisti, aures autem perfecti mihi; holocaustum et pro peccato non postulasti. In alio quoque psalmo : Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos, quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum, etc.13 Hinc etiam Michæas ait : Quid dignum offeram Domino? Numquid offeram ei holocautomata? numquid placari potest Dominus in millibus arietum, aut in multis millibus hircorum pinguium?14 Quæ autem sequuntur de reprobatione solennitatum legalium, eodem modo intelligenda sunt, sicut quæ de reprobatione sacrificiorum inducta sunt. Ait enim :

Neomeniam et sabbatum et festivitates alias non feram. Neomenia erat solennitas in novilunio celebranda, propter beneficium gubernationis divinæ.15 Sabbatum vero erat festivitas septimæ diei, in memoriam creationis mundi. Per alias autem festivitates, intelligit festa Tubarum et Expiationis, Paschæ, Pentecostes, ac Tabernaculorum. Hæc ergo dicit Dominus se non ferre, hoc est non approbare, præsertim tempore novæ legis, ea ratione qua servabantur in veteri Testamento, quoniam figuralia erant, et ad cærimonialia pertinebant. Iniqui sunt cœtus vestri : quia a planta pedis usque ad verticem capitis, non est in vobis sanitas spiritualis. Iniqui erant cœtus Judæorum, de quibus apud Matthæum habetur : Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi, et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent et occiderent.16 Calendas vestras, id est exordia mensium, scilicet neomenias apud vos celebres, et solennitates vestras ceteras odivit, id est reprobavit, anima mea : non quod in Deo, secundum propriam suam naturam, sit anima; sed loquitur Deus more humano, intelligendo per animam, mentem divinam.17 Et ita scriptum est : Juravit Dominus Deus in anima sua, Detestor ego superbiam, etc. Facta sunt mihi molesta prædicta festa legalia. Loquitur Deus more hominis fatigati et tædio affecti de aliquo facto, ad insinuandum quam vehementer displicuerunt sibi observantiæ istæ, Christi Evangelio divulgato. Laboravi sustinens, id est, adeo graviter me offendistis, quod sustinendo vestra peccata, per modum laborantis me habui, qui laborando tandem compellitur propter fatigationem a labore cessare : sic ego tandem cessavi vobis misereri propter homicidium Filii mei dilecti. Unde Symmachus transtulit : Defeci miserans. Et in Osee Dominus protestatur : Non addam ut diligam eos.18 Propter Christi enim occisionem Deus eos finaliter dereliquit.

Et quum extenderitis manus vestras corporales seu spirituales, videlicet desideria cordis in cœlum ad me exorandum, avertam oculos meos, id est pietatis meæ respectum, a vobis, non dando quod postulastis; et quum multiplicaveritis orationem, non exaudiam vos. Cujus ratio est : Manus enim vestræ, id est affectiones et opera, plenæ sunt sanguine, id est magnis excessibus. Quamdiu ergo manet homo in peccato, vel potius in voluntate vel proposito male agendi, non exauditur ejus oratio. Propter quod scriptum est :19 Qui declinat aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis; et, Scimus quia peccatores non audit Deus, sed si quis cultor est Dei, hunc exaudit.20 Denique ista contra Judæos qui Christum occiderunt, filiosque eorum dicuntur, qui clamaverunt :21 Sanguis ejus super nos, et super filios nostros.22 Hinc namque usque in hodiernum diem, manus eorum plenæ sunt sanguine Agni immaculati: quia tanquam pessimi coloni, heredem ad se missum interfecerunt, nec pœnitent.

Consequenter Propheta hortatur Judæos ad gratiam Baptismatis Christi, quia ut in Joanne dicitur, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei. Lavamini, id est, pro prædictis festis sacrificiisque legalibus a me reprobatis, baptizamini fonte Baptismatis;23 mundi estote, quoniam in Baptismo omnia peccata condonantur. Mundi ergo estote, o Judæi, a peccato in Christum commisso. Potest autem latius exponi, et de omnibus Judæis, imo peccatoribus universis, intelligi. Quibus ait Propheta: Lavamini, lacrimis pœnitentiæ, seu cordis contritione, ab impuritate ac fœditate vitiorum vestrorum: sicut in Jeremia habetur, Lava a malitia cor tuum, ut salva fias;24 mundi estote, perseverando in puritate per lotionem istam adepta.

Auferte malum cogitationum vestrorum, id est cogitationes vestras malas et impias, ab oculis meis, id est ab adspectu sapientiæ meæ omnia intuentis. Unde Michæas: Væ qui cogitatis inutile, quoniam contra Dominum est manus eorum. Et apud Jeremiam Dominus loquitur: Usquequo morabuntur in te cogitationes noxiæ? Quiescite, id est cessate, agere perverse; discite benefacere, audiendo libenter informationes et increpationes, et cetera quibus homo instruitur ad bene vivendum. Virtus namque discenda est, ut exerceatur.

Unde Dominus ait: Erudire, ne forte recedat anima mea a te.25 Quærite judicium discretionis, id est, Deum orate, ut conferat vobis gratiam atque prudentiam juste judicandi vos ipsos, seu alios quibus præestis: quemadmodum apud Zachariam dicitur, Judicium verum judicate. Est enim maxime necessarium, prout in Job habetur:26 Numquid qui non amat judicium, potest sanari?27 Et Apostolus:28 Si nosmetipsos, inquit, dijudicaremus, non utique judicaremur. Sed contrariari videtur quod ait Salvator: Nolite judicare, ut non judicemini;29 illud quoque Apostoli, Sed neque me ipsum judico.30 Et respondendum, quod Christus prohibet nos judicare in dubiis causis, præsertim ne ea damnemus quæ bono animo fieri possunt. Apostolus autem loquitur de judicio suæ approbationis seu propriæ laudis. Subvenite oppresso per violentiam, eum consolando aut eruendo; judicate pupillo, eum in judicio, si juste fieri valet, salvando; defendite viduam. Istis personis præcipit Dominus specialiter esse subveniendum, quia humano auxilio atque solatio plus ceteris carent. Et venite, et arguite me, dicit Dominus. Si ista feceritis, poteritis merito conqueri, nisi reddidero vobis vicem, justumque præmium. Omnia ista implevit sanctus Job, qui asserit: Quum sederem quasi rex circumstante exercitu, eram tamen mœrentium consolator;31 oculus fui cæco, et pes claudo; pater eram pauperum, et causam quam nesciebam, diligentissime investigabam. Hæc quippe ad prælatos, principes et judices maxime pertinent.

Si fuerint peccata vestra ut coccinum, id est, si tam tenaciter vobis inhæserint ut color coccineus, vel si per modum coccini sanguinea fuerint ac deformia, quasi nix dealbabuntur, id est, quantum ad maculam penitus dimittentur; et si fuerint rubra quasi vermiculus, id est, si fuerint vehementer inordinata, et a decore virtutis multum aut summe distantia, velut lana alba erunt, id est, omnino purgabuntur et expellentur: non quod peccata fient alba, id est pulchra aut splendida (unum enim contrariorum non mutatur in reliquum); sed ideo ista dicuntur, quia turpitudo peccati totaliter tollitur ab eis qui præfata virtuosa efficiunt opera: sicut et Christus in Evangelio dicit, Quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis;32 et per Jeremiam Dominus, Convertimini, inquit, ad me, et sanabo aversiones vestras.33

Lev. xxvi, 10.

Luc. xiv, 15.

Cant. v, 1.

Si volueritis et audieritis me, obediendo meis præceptis, bona terræ comedetis, id est, in præsenti vita temporalium rerum, videlicet victualium, sufficientiam dabo vobis, sicut per Moysen sum locutus in Levitico : Comedetis vetustissima veterum, et novis supervenientibus, vetera projicietis. Solebat enim Deus rudi populo Judæorum temporalia bona promittere, quia cœlestia necdum poterant capere. Comedetis itaque bona, id est fructus terræ hujus in hac vita; in futuro autem sæculo comedetis spirituali comestione bona Domini in terra viventium, scilicet panem cœlestem, de quo apud Lucam dicitur : Beatus qui manducabit panem in regno Dei. De quibus bonis Sapientia ait : Comedite, amici, et bibite; et inebriamini, carissimi. Quod si nolueritis acquiescere mihi, et me ad iracundiam, id est ad justam ultionem, provocaveritis, prævaricando mea mandata; gladius devorabit, id est occidet vos. Hoc in perversis rebellibusque Judæis impletum est, quos primo devoravit gladius Chaldæorum, deinde gladius Romanorum. Potest quoque per gladium accipi impugnatio seu tentatio diaboli, de quo in Job scribitur : Qui fecit eum, applicabit gladium ejus. Hoc gladio spiritualiter devorantur et occiduntur iniqui, dum ejus tentamentis consentientes, Deum non audiunt. In præsenti enim amittunt vitam gratiæ, in futuro vitam gloriæ, inciduntque finaliter in æterna tormenta gehennæ. Hæc autem fient, quia os Domini locutum est, id est, Deus, cujus sermo impletur, ista prædixit. Job xl, 14.

Footnotes

  1. Is. III, 9. ↩

  2. Ezech. XVI, 3. ↩

  3. Ibid. 48. ↩

  4. Lev. III, 17. ↩

  5. Lev. passim. ↩

  6. Lev. I, 17, etc. ↩

  7. Eccl. XXXIV, 23. ↩

  8. Eccli. XXXIV, 23. ↩

  9. Prov. XV, 8. ↩

  10. 1 Esdr. I, 2, 3; III, 2 et seq. ↩

  11. Malach. 1, 10. ↩

  12. Ps. xxxix, 7. ↩

  13. Ps. xlix, 9, 10. ↩

  14. Mich. vi, 6, 7. ↩

  15. Lev. xxiii. ↩

  16. Matth. xxvi, 3, 4. ↩

  17. Amos vi, 8. ↩

  18. Osee ix, 15. ↩

  19. Prov. xxviii, 9. ↩

  20. Joann. ix, 31. ↩

  21. Matth. xxvii, 25. ↩

  22. Malach. i, 10. ↩

  23. Joann. iii, 5. ↩

  24. Jer. iv, 14. ↩

  25. Jer. vi, 8. ↩

  26. Zach. vii, 9. ↩

  27. Job xxxiv, 17. ↩

  28. 1 Cor. xi, 31. ↩

  29. Matth. vii, 1. ↩

  30. 1 Cor. iv, 3. ↩

  31. Job xxix, 25, 15, 16. ↩

  32. Luc. xi, 41. ↩

  33. Jer. iii, 22. ↩

Chapter 3 of 84