Articulus 5
PROSECUTIO EXPOSITIONIS HUJUS PRIMI CAPITULI.1
SION in judicio redimetur. Judicium duplex est: scilicet discretionis, de quo Christus, Nunc, inquit, judicium est mundi; aliud est judicium remunerationis, de quo ad Hebræos scriptum est, Terribilis est exspectatio judicii. Ait ergo : Sion, id est populus Judæorum, qui designatur per Sion, qui erat mons in quo constructum fuerat templum, in judicio discretionis redimetur a morte æterna per mortem et sanguinem Christi, gratiamque divinam. Non enim omnes salvati sunt, sed sicut testatur Apostolus, Reliquiæ per electionem salvæ factæ sunt.23 Ipsa electio Dei, qua pauci Judæorum ex multis electi atque redempti sunt, est judicium discretionis, in quo aliqui Judæorum facti sunt salvi, ceteris juste relictis.4 Propterea namque Christus dixit : Non de omnibus vobis dico; ego scio quos elegerim.5 In Actibus quoque habetur :6 Crediderunt quotquot præordinati erant ad vitam æternam.7 Et reducent eam in justitia : hoc est, Apostoli, quos Deus constituit principes, rectores, judices ac consiliarios primitivæ Ecclesiæ, per suam prædicationem et signa reducent, id est convertent ad Christum, Sion, id est reliquias Judæorum, in justitia, id est, sicut Deus promisit per sanctos Prophetas.8 Vel, In justitia, id est in fide sancta et in vita bona : per hoc enim quod eos docuerunt rectam fidem et conversationem laudabilem, reduxerunt eos ad Christum per viam justitiæ.
Et conteret scelestos et peccatores simul : id est, Deus ad nihilum rediget sceleratos incredulosque Judæos; et qui dereliquerunt Dominum, consumentur : id est, Judæi, qui Christum Filium Dei, regem regum, et Dominum dominantium recipere noluerunt, damnationi tradentur. Hoc totum impletum est in Judæis per exercitum Romanum, prout Christus prædixit : Venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo, et coangustabunt te.9 Unde paulo ante Dominus ait : Heu, ego consolabor super hostibus meis. Confundentur enim ab idolis, quibus sacrificaverunt, id est, de idololatria sua erubescent. Non leguntur Judæi post reditum de Babylone idola coluisse, nisi tempore Antiochi seu Machabæorum, quando præcepit Antiochus, ut Judæi deos ejus adorarent, posuitque in templo idolum Jovis.10 Vel dicere possumus, sicut Apostolus ait, quia quorumdam deus venter est, quorumdam per-
Ephes. v, 5; Coloss. iii, 5. sationem laudabilem, reducerunt eos ad Christum per viam justitiæ. mici tui vallo, et coangustabunt te. Unde paulo ante Dominus ait : Heu, ego consolabor super hostibus meis. Confundentur enim ab idolis, quibus sacrificaverunt, id est, de idololatria sua erubescent. Non leguntur Judæi post reditum de Babylone idola coluisse, nisi tempore Antiochi seu Machabæorum, quando præcepit Antiochus, ut Judæi deos ejus adorarent, posuitcunia, quorumdam femina aliqua. Et hi non Deo, sed suo ventri et auro seu mulieri deserviunt. Unde postquam ad christianæ religionis puritatem conversi fuerunt Judæi, olim gulosi, luxuriosi atque avari, erubuerunt de sua pristina conversatione, idololatriæ assimilata (nam et Apostolus avaritiam nominat idolorum servitutem);1112 qui autem conversi non fuerunt, æternam confusionem adepti sunt.
Et erubescetis super hortis quos elegeratis, id est de peccatis gulæ atque luxuriæ, quæ in locis deliciosis seu hortis virientibus perpetrastis, quum fueritis velut quercus defluentibus foliis, id est, quum similes facti fueritis quercui, seu alteri cuilibet arbori arescenti, cujus defluunt seu decidunt folia, eo quod corruptioni propinquet: scilicet quum expositi fueritis gravibus pœnis et periculis mortis; et velut hortus absque aqua, id est, quum similes facti fueritis horto aquarum irrigatione carenti, qui cito sterilis redditur, quia humorem non habet: sic vos quum morti appropinquaveritis, et in pœnis mortis fueritis, erubescetis de vestris peccatis. Hæc et quæ immediate sequuntur, dicuntur de obstinatis Judæis. De quibus subjungitur: Et erit fortitudo vestra ut favilla stuppæ, id est, penitus conteretur, ita quod omnis vestra præsumptio, elatio, et fortitudo ad malum, peribit; et opus vestrum perversum, seu impia vita, quasi scintilla, id est, vos ipsos vestramque fortitudinem inflammabit, tradendo vos debitæ pœnæ. Dicitur ergo opus esse quasi scintilla, quia est causa propter quam impius datur incendio præsentis tribulationis, infernalisque ignis. Ideo subditur: et succendetur utrumque simul, id est, fortitudo vestra et opus malum simul damnabitur, atque in inferno cremabitur. Dicitur autem peccatum succendi, quoniam propter ipsum peccator incenditur. Et non erit qui exstinguat ignem, utrumque horum incendentem: ignis enim inferni, inexstinguibilis est. Unde apud Ezechielem Dominus terribiliter comminatur: Conflabo vos, et succendam in igne furoris mei, et conflabimini in medio ejus, sicut conflatur argentum in medio fornacis, et requiescam.13 Possent quoque hæc accipi de incendio Judæorum a Romanis.
Merito autem comparantur infideles Judæi quercui cujus decidunt folia, et horto sine aqua. Omnis enim spiritualis ornatus, honorque legis, et gratiæ humores, ablati sunt eis: et ipsi sunt quercus sine fructu, cui Christus æternaliter maledixit; et assimilantur ligno plantato in loco deserto et arido, sicut de eo qui confidit in homine, asserit Jeremias: Erit, inquiens, quasi myricæ in deserto, et non videbit quum venerit bonum;14 sed habitabit in siccitate, in terra salsuginis. Porro quemadmodum homo dicitur arbor seu lignum, sic verba ejus dicuntur folia, et opera fructus.15 Folia itaque justi non defluunt, quoniam sermo ejus operi veritatique consonat, nec habet verba vana et vacua, sed bonæ operationi conjuncta. Unde de justo Jeremias testatur: Et erit folium ejus viride. Folia vero impiorum sunt arida et defluentia, quoniam sermo eorum inanis est. Ideo Judæi sunt arbores quarum præ ariditate decidunt folia: nam Prophetas et legem legunt, sed neque intelligunt, neque observant.
Footnotes
Chapter 5 of 84