Articulus 1
DE LAUDIBUS ISAIÆ PROPHETÆ.
DE multis autem laudatur auctor libri præsentis sanctissimus Isaias. Primo, de generis dignitate. Erat namque de regia genitus stirpe, quoniam pater ejus Amos, secundum Hebræorum doctores, frater exstitit Amasiæ regis Juda: et ita Isaias consanguineus erat Ezechiæ regis. — Secundo, de patris sui sanctitate. Nam pater ejus Amos erat propheta, sicut inferius scriptum est: Misit rex ad Isaiam filium Amos prophetæ. Secundum regulam quoque Hebræorum, quandocumque in titulis Prophetarum nominatur pater Prophetæ, vel avus, seu proavus, datur intelligi quod quilibet horum propheta erat. Quum ergo in hujus libri titulo sive exordio dictum sit, Visio Isaiæ filii Amos, constat quod Amos iste fuit propheta. Non tamen putandum est quod Amos pater Isaiæ, sit idem Amos qui est unus duodecim Prophetarum, præsertim quum ille fuerit rusticanus armentarius, sequens gregem in agro, et vellicans sycomoros.
Is. xxxvii, 2.
Regula Hebræorum.
Amos vii, 14, 15.
Tertio commendatur Isaias ab excellentia et evidentia gratiæ prophetalis atque propheticæ denuntiationis. Unde B. Hieronymus in epistola de omnibus sacræ Scripturæ libris disseruit: Isaias non mihi videtur prophetiam, sed historiam texere. In prologo quoque translationis libri Isaiæ fatetur, quod non tam propheta, quam evangelista dicendus est. Ita enim universa Christi atque Ecclesiæ mysteria ad liquidum prosecutus est, ut non putes eum de futuro vaticinari, sed de præteritis historiam texere. Insuper in prologo expositionis Isaiæ affirmat idem S. Hieronymus: Sic exponam Isaiam, ut illum non solum prophetam, sed et evangelistam et apostolum esse doceam. Ad ipsum enim quasi ad Apostolum loquitur Deus: Quem mittam? Et ille respondet: Ecce ego, mitte me. Rursusque Hieronymus: Universa, inquit, Domini sacramenta continet præsens scriptura. Quid loquar de physica, ethica, theologia? Quidquid sanctarum est Scripturarum, quidquid potest humana lingua proferre, et mortalium sensus accipere, isto volumine continetur. De illuminatione autem præcipua Isaiæ scriptum est: Hæc dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, scilicet Christi, et locutus est de eo. Si enim diligenter pensemus, nullus Prophetarum tam frequenter allegari videtur a Christo et Evangelistis ac Paulo, ut Isaias. Propter quod merito studerent Christiani hunc librum intelligere.1
Is. vii, 8.
Joann. xii, 41.
Quarto laudatur Isaias a gratia eloquentiæ. Optimus enim modus loquendi est mentis conceptum ornate et clare exprimere. Sic autem efficit Isaias. Unde Hieronymus profitetur: Primo de Isaia de quo natus est Achaz, qui genuit Ezechiam. Horum regum temporibus factæ ac revelatæ sunt Isaiæ visiones propheticæ:2 quarum aliquas vidit tempore Oziæ, aliquas tempore aliorum regum jam præfatorum. Sed quum temporibus quoque Manassæ prophetaverit Isaias, cur eum ceteris non connumerat regibus? Respondet quidam, quia Manasses pessimus erat. Verum si hæc ratio foret idonea, non fecisset mentionem de Achaz, qui et ipse pessimus erat, imo pejor Manasse, præsertim quum ipse Manasses pœnitentiam egerit, non Achaz. Melius ergo dici potest, ideo non poni Manassen, quoniam tempore ejus nihil novi revelatum est Isaiæ, quod in hoc libro conscriptum sit, sicut Hieronymus dicit.345
Ponitur autem hoc loco, Visio, indeterminate, scilicet pro plurali: multas namque et distinctas visiones vidit sub regibus istis. Cur autem non dixit, Visio Isaiæ prophetæ, quemadmodum Aggæus, Abdias, et alii quidam in principio suæ narrationis se prophetas appellant? Responderi potest, quod ex humilitate hoc fecit, sicut et Paulus interdum in suarum epistolarum exordiis non scribit, Paulus apostolus; sed, Paulus, et Silvanus, et Timotheus frater;678910 vel, Paulus servus Jesu Christi.
Audite, cœli, et auribus percipe, terra, etc. Postquam Propheta in exordio dixit, Visio Isaiæ quam vidit, non statim subjungit quid viderit; sed ad diligentem advertentiam provocat cœlum et terram, id est habitatores cœli et terræ, videlicet angelos sanctos et homines. Non autem propter eamdem causam utramque naturam ad audiendum invitat. Angelos namque invitat ad audiendum, non quia indigeant, vel ut instruantur, sed ut sibi testes exsistant. In divino enim examine testimonium perhibent angeli pro bonis, quod injunctum sibi officium atque mandatum digne impleverint; et contra injustos, quod factam sibi exhortationem seu jussionem omiserint. Homines vero invitavit Propheta, præsertim Judæos, ad audiendum, quoniam indigebant ut informarentur. Et simili modo Moyses locutus est: Audite, cœli, quæ loquar; audiat terra verba oris mei.11 Et alibi: Testes, inquit, invoco cœlum et terram.12 Unde nunc dici potest, quod cœlum et terram, id est triumphantem et militantem Ecclesiam, invocat ad audiendum, quatenus utraque natura, scilicet homo et angelus, sibi sint testes. Potius tamen puto hoc dici, ut faciat auditores sibi intentos. Itaque ait: Audite aure cordis, id est, mente advertite, cœli, id est cives cœlestes, seu angeli sancti, qui aures corporis non habetis, imo nec in corporibus assumptis per aures corporales auditis, quum non sitis formæ, sed motores corporum talium; et auribus mentis et corporis percipe, terra, id est, homo quicumque in terra vivens; quoniam Dominus locutus est: cujus sermo cum omni est diligentia audiendus. Qui enim ex Deo est, verba Dei audit, sicut Verbum Dei testatur. Et in Deuteronomio Moyses loquitur: Ne obliviscaris verborum Domini, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitæ tuæ.13
Consequenter pandit, quid Dominus per Isaiam et alios Sanctos de populo Judæorum locutus sit. Filios enutrivi et exaltavi, id est, Israeliticum populum cibo mentis et corporis pavi, mittendo ad eos prædicatores verbi Dei, seu Prophetas et alios justos, ut cibarent corda eorum pane vitæ et intellectus, et aqua sapientiæ salutaris14 mentes eorum potarent, dando etiam eis cibum corporalem, videlicet terram lacte et melle manantem.15 Exaltavi insuper eos, quia præ ceteris nationibus dedi eis legem et Prophetas, et interfeci inimicos eorum in terra promissionis, et ex semine eorum prædixi me incarnandum. Hinc enim Moyses ait ad populum istum: Te elegit Dominus, ut sis ei populus peculiaris, de cunctis populis qui sunt super terram.16 Ipsi autem spreverunt me, id est, inobedientes et rebelles mihi fuerunt, idola adorando, et cultum ac legem veri Dei derelinquendo, ut patet in libris Regum17
Deut. xxxii, 1.
Ibid. iv, 26.
Joann. viii, 47.
Deut. iv, 9.
Eccl. xv, 3.
Deut. vi, 3.
Ibid. vii, 6. ac Judicum. Sed quæri potest, quomodo reprobi isti Deum spernentes, dici possint filii ejus. Et respondendum, quod sunt filii vocatione et nomine, non autem prædestinatione et gratia perseverante. Deus enim paternaliter vocavit eos ad gratiam, et misericordiam suam obtulit eis; ipsi vero ingrati fuerunt gratiæ Creatoris. Et hoc modo in Evangelio Christus appellavit Judæos filios regni, dicendo: Filii regni ejicientur in tenebras exteriores.18
Deinde ostendit Propheta cæcitatem et ingratitudinem Judæorum ex comparatione irrationalium animalium. Cognovit bos possessorem suum, id est dominum suum, scilicet hominem cujus est ipse bos. Hunc enim cognoscit cognitione sensitiva, quia ab eo cibatur et custoditur, eique ministrat eundo in aratro, et ita beneficio sustentationis suæ est gratus. Et asinus præsepe domini sui cognoscit, quia istud accedit, et ministrando domino suo, ostendit se recognoscere dominum suum, ejusque beneficio, quod in præsepi recipit, scilicet nutritioni, gratum esse. Israel autem me non cognovit per fidem formatam, et populus meus non intellexit me, et beneficia quæ contuli eis. Per Israel autem et populum suum designat Judæos, qui erant populus Dei vocatione, non prædestinatione: quorum aliqui nec fide, nec opere Deum et ejus beneficia recognoverunt, videlicet idolorum cultores; aliqui vero per fidem informem, seu rationem naturalem Deum cognoscentes, factis eum negabant: sicut qui viam justitiæ noverunt, non tamen servaverunt.19 Hæc autem moraliter dici possunt de ingratis et impiis Christianis, de quibus ad Titum ait Apostolus: Inquinatæ sunt eorum et mens et conscientia; confitentur se nosse Deum, factis autem negant.20 Unde quod dictum est, Israel me non cognovit, quamvis intelligi valeat dictum ex parte totius superbeatissimæ Trinitatis, seu cujuslibet divinæ Personæ, de omnibus perversis Judæis; præcipue tamen dicitur ex persona Filii, quem incarnatum, et in mundo conversantem Judæi non cognoverunt: quia si cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent.21 Ideo namque apud Joannem dixerunt: Nos scimus quoniam Moysi locutus est Deus;22 hunc autem nescimus unde sit. Propter quod Christus ait ad Jerusalem: Ad terram prosternent te, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ.23 Huic quoque similitudini, quam induxit Propheta de bove et asino, simile est quod in Jeremia habetur: Milvus in cœlo cognovit tempus suum; turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui;2425 populus autem meus non cognovit judicium Domini.
Deinde Propheta minatur populo huic pœnam æternam, dicendo: Væ genti peccatrici, id est in peccatis assidue conversanti, populo gravi iniquitate, id est per iniquitatem ad ista terrena et inferiora inclinato, non contemplanti cœlestia: quibus in Psalmo dicitur, Filii hominum, usquequo gravi corde?26 semini nequam, quia peccando facti sunt semen diaboli: quibus ait Salvator, Vos ex patre diabolo estis;2728 filiis sceleratis, id est perversis et impiis. Omnia hæc eumdem populum signant, videlicet filios Israel. De quibus subjungitur: Dereliquerunt Dominum, ei non obediendo, juxta illud Osee:29 Dereliquerunt Dominum in non custodiendo; blasphemaverunt Sanctum Israel, id est Deum essentialiter sanctum, sanctificatorem Israelis: qui dicitur, Sanctus Israel, id est Israeliticæ plebis, quoniam plebem illam elegit et sanctificavit, quatenus coleretur ab ea. Propter quod infra scribitur: Redemptor noster Dominus exercituum, Sanctus Israel nomen ejus. Hunc Sanctum blasphemaverunt Judæi frequenter, deos alienos colendo, atque divinæ majestati derogando. Idcirco abalienati sunt retrorsum, id est, a Deo et via justitiæ recesserunt, adhærentes propriæ voluntati et perversitati, quemadmodum apud Jeremiam Dominus protestatur: Duo mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquæ vivæ, et foderunt sibi cisternas dissipatas.3031 Hæc autem de Judæis dicuntur, qui Christum in carne persecuti sunt: quibus ipse ait, Generatio prava et adultera; et alibi, Væ vobis, Scribæ et Pharisæi. Hi itaque blasphemaverunt Sanctum Israel, id est Christum, verum Deum, dicentes: Nos scimus quia hic homo peccator est; et in passione, Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum.32 Et sicut Lucas inducit, Alia multa blasphemantes dicebant in eum.33
Deinceps ostendit Dominus incorrigibilitatem Judæorum, dum ait: Super quo percutiam vos ultra addentes prævaricationem? id est, quam plagam, correctionem, seu pœnam addam prioribus plagis, quibus percussi vos, qui additis prævaricationem prævaricationi, veteribus vitiis nova jungentes, quemadmodum scriptum est, Peccator adjiciet ad peccandum? tanquam dicat: Non invenio aliquam pœnam temporalem, per quam possit vestra iniquitas emendari: quo enim magis flagellamini, eo perversiores et magis impatientes ac indurati reddimini. Unde nil restat, nisi ut omnino vos deseram. Et hæc est gravissima ultio Dei, dum hominem in sua voluntate perversa relinquit, non castigando eum paternaliter in præsenti, sicut in Psalmo ipse de reprobis dicit: Dimisi eos secundum desideria cordis eorum; ibunt in adinventionibus suis.3435 De talibus ait Jeremias Domino: Percussisti eos, et non doluerunt; renuerunt accipere disciplinam.36 Hinc quoque per Osee locutus est Dominus: Non visitabo super filias vestras quum fuerint fornicatæ;37 et per Ezechielem, Zelus meus recedet a te, et non irascar tibi amplius.38 Quia ergo, o Domine, eum quem amas, arguis et castigas, obsecro ne electorum flagella tollas a me, sed paternaliter corrigas me in præsenti, ne puniar in futuro. Ex isto patescit, idcirco Dominum percutere peccatores, ut emendentur:39 quum et ejus correctio medicina potius exstet, quam pœna. Quoniam ergo Judæi, qui Christum occiderunt, vel ejus morti consenserunt, nulla temporali percussione correcti seu emendati sunt; pro majori igitur parte torquentur, finaliterque relicti sunt.
Omne caput languidum, id est, omnis princeps in populo Judæorum incurabili iniquitate, vel obstinata malitia fuit repletus.4041 Languor enim est incurabilis morbus. Et omne cor mœrens, id est, omnis sacerdos et doctor, seu Scriba Judæorum, spiritualiter debilis fuit et ægrotus propter cæcitatem atque grossitiem mentis. A planta pedis usque ad verticem capitis, id est a minori populi hujus usque ad majorem, ab infimo usque ad summum, non est in eo sanitas spiritus, videlicet perfectio interioris hominis, reformatio mentis, virtus et gratia, atque conversatio justa. Ad quam sanitatem hortatur nos Paulus: Renovamini spiritu mentis vestræ, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est.42 Porro sciendum, quod sicut electi ac justi sunt unum mysticum corpus Christi, sic perversi sunt unum mysticum corpus diaboli. Synagoga ergo hæc Judæorum, quæ utique erat synagoga Satanæ, fuit unum diaboli mysticum corpus, cujus caput sunt principes ejus sæculares;43 cor autem ipsius sunt doctores et sacerdotes, quorum est inter verum et falsum, bonum et malum discernere, aliosque dirigere, sicut officium cordis, mentis seu rationis est, ceteras vires animæ membraque corporis regulare.44 Merito ergo per caput principes, per cor autem sacerdotes et Scribæ Judæorum intelliguntur. De quorum languore et impietate scriptum est: Sacerdotes non dixerunt, Ubi est Dominus? Et tenentes legem, nescierunt me, et pastores prævaricati sunt in me.4546 Et apud Osee: Quoniam scientiam (pietatis) repulisti, et ego te repellam ne sacerdotio fungaris mihi, scilicet ad complacitum, licet tibi ad gaudia voluptatum.47 Et idem Propheta: Omnes principes eorum recedentes. Omnia hæc præcipue verificantur de Judæis, qui Christum occiderunt.
Quod autem in populo isto non fuerit sanitas spiritualis, declarat subjungens:48
Vulnus, et livor, et plaga tumens. Per vulnus intelligit interiorem animæ læsionem, videlicet peccatum cordis; per livorem autem, peccatum oris. Livor namque ex quadam occulta læsione causatur. Per plagam vero tumentem, peccatum operis designatur, quod ad instar manifesti vulneris foras erumpit atque conspicitur. Alii per vulnus intelligunt patentem nequitiam; per livorem, latentem invidiam; per plagam tumentem, elationem inflantem. His itaque vitiis ait Propheta Judæos esse repletos. Et certe evidenter videmus usque in hodiernum diem, his plenos esse Judæos sceleribus, quoniam (teste Apostolo) pervenit in eos ira Dei usque in finem. Ideo subditur: non est circumligata: id est, prædicta hujus populi plaga non est restricta a fluxu peccati, seu continuatione piaculi; sed ex una plaga seu culpa oritur alia, quia non pœnitent. Quemadmodum namque ligatura corporalis vulnerum corporis, restringit sanguinis fluxum, sic infusio gratiæ Dei retrahit a peccato, facitque stare fluxum seu continuationem facinoris. Per hoc ergo quod ait, Non est circumligata, ostendit Judæis gratiam Dei esse subtractam. Nec curata medicamine: id est, plaga prædicta non est intus sanata, quantum ad exstirpationem usus seu habitus vitiosi, per infusionem virtutis ac prædicationem verbi cœlestis, quod est medicamen hominis interioris. Nam et Prophetas noluerunt audire: et Scribæ ac sacerdotes, quorum erat interiora populi vulnera seu peccata prædicando sanare, nec se ipsos, nec alios curaverunt. Unde in Evangelio ait Salvator: Væ vobis legisperitis qui tulistis clavem scientiæ; ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis.49 Neque fota oleo: id est, præfata duritia Judæorum non est curata per opera misericordiæ, nec emollita per lacrimas pœnitentiæ. Propter quod scriptum est: Induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti.50 Per descriptionem itaque horum irremediabilium vulnerum, exprimit Propheta, secundum Hieronymum, æternam captivitatem Judæorum.
Consequenter describitur debita pœna pro istis peccatis inflicta. Terra vestra deserta, civitates vestræ succensæ sunt igni; regionem vestram coram vobis alieni devorant. Quidam dicunt Prophetam ista dixisse de destructione ac desolatione terræ ac urbium decem tribuum: quæ secundum eos, tempore hujus prophetiæ captæ atque translatæ erant in Assyrios; et a rege Assyriorum alieni sive gentiles positi erant in terra decem tribuum. Hoc autem non videtur congrue dictum, quoniam terra seu regio et urbes decem tribuum, non erant terra et urbes duarum tribuum, scilicet Juda et Benjamin, quibus Isaias hic loquitur.51 Si autem dicatur, sicut et isti dicunt, quod asseruntur pertinere ad regnum Juda, quia de jure pertinebant ad ipsum, quoniam pertinebant ad regnum David et Salomonis: nec hoc valere videtur, quoniam tertio Regum manifeste habetur, quemadmodum propter peccata Salomonis Dominus dixit ad eum, quod scinderet regnum ejus, auferendo ei decem tribus.52 Et per Ahiam prophetam Dominus dixit ad Jeroboam, quod daret ei decem tribus.53 Unde constat, quod propter peccata Salomonis, juste ablatum est regno Juda regnum Israel. Melius igitur dicitur cum S. Hieronymo, quod ista dicuntur de terra, regione, et urbibus Juda ac Benjamin, quæ tempore captivitatis Babylonicæ desolatæ sunt, Jerusalem et templo combustis, ceterisque urbibus Judææ succensis, quando fructus terræ Judæorum venerunt in usum extraneorum. Præcipue tamen impleta sunt ista tempore captivitatis Judæorum a Tito et ejus exercitu. His ergo temporibus terra Judæorum deserta est, id est a suis habitatoribus relicta. Tunc quoque terræ nascentia Judæorum, ab alienis consumpta sunt, et nunc usque consumuntur, secundum quod ait Propheta: Regionem vestram in conspectu vestro alieni devorant.
Deinde ostenditur modus destructionis istius :54 Et desolabitur terra vestra (jam dicta), sicut in vastitate hostili, id est, sicut desolari solet terra tempore magnæ et capitalis desolationis : ita quod penitus destruetur. Propter quod subditur : Et derelinquetur filia Sion, id est, urbs et populus Jerusalem ac urbium Juda deseretur a Deo, hostibusque tradetur, ut umbraculum in vinea, id est, sicut relinquitur domuncula juxta vineam facta a custodibus vineæ, uvis collectis. Talis autem domuncula nuncupatur umbraculum. Et sicut tugurium in cucumerario, id est, sicut relinquitur domus, seu casula parva, facta in loco ubi nascuntur cucumeres. Tale enim tugurium fit propter ardorem solis declinandum : et sedent in eo custodes cucumerum, ne homo aut bestia cucumeres rapiat; collectis vero fructibus, relinquitur casula ista a custodibus. Et sicut civitas quæ vastatur in tantum, ut cives expellantur, et ipsa comburatur. Hoc itaque modo reliquit Deus templum et Jerusalem, urbesque Juda ac populum Judæorum, tradens eos in manus Romanorum, et usque in præsens a Deo derelicti sunt.
Propterea Dominus ait : Reliqui domum meam. Facta est mihi hereditas mea quasi leo in silva : ideo odivi eam.55 Et apud Osee : Exosos habui eos :56 propter malitiam adinventionum eorum, de domo mea ejiciam eos; non addam ut diligam eos. Solet autem communiter in Prophetis nomine Filiæ, totus populus designari : et per hoc Deus ostendit suæ paternæ pietatis affectum circa omnes. Diligit namque cuncta quæ fecit, sicut in Sapientia scribitur.57
Omnes quoque natura filii Dei sumus; sed proprio vitio alieni efficimur. Unde scriptum est : Lauda, filia Sion;58 exsulta in omni corde tuo, filia Jerusalem. Et alibi : Exsulta satis, filia Sion.59
Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus. Hæc verba allegat Apostolus ad Romanos, ad ostendendum quosdam Judæorum fuisse credituros in Christum, et salvandos in ipso per prædicationem Apostolorum. Nam paulo ante præmisit : Si fuerit numerus filiorum Israel tanquam arena maris, reliquiæ salvæ fient.60 Quod undecimo capitulo plenius prosecutus est, dicens : Numquid Deus repulit plebem suam ?61 Absit. Non repulit Deus plebem suam, quam præscivit. Et post pauca : Sic ergo et in hoc tempore, reliquiæ secundum electionem gratiæ Dei salvæ factæ sunt.62 Ex quo certissime constat, ea quæ superius Isaias contra Judam Jerusalemque minatus est, non ad Babylonicam captivitatem esse referenda, sed ad ultimam a Romanis inductam : quando per prædicationem Apostolorum reliquiæ Judæorum salvatæ sunt, credentibus una die ad prædicationem Petri tribus millibus, et alio die quinque millibus, ut scribitur in Actis Apostolorum;63 quando etiam in aliis locis ac terris quidam Judæorum conversi sunt. Igitur quidam, qui omnia ista exponunt et referunt ad Babyloniæ captivitatem, magis sequuntur excæcatos Judæorum doctores, quam sanctos doctores catholicos. Imo Hieronymus asserit, prædicta nullo modo esse referenda ad captivitatem Babylonicam. Et hoc utique ex verbis Apostoli sequitur. Probatio enim per sacram Scripturam non valet, nisi ex sensu litterali, secundum Augustinum in epistola contra Vincentium Donatistam. Est igitur sensus : Nisi Dominus exercituum, id est virtutum cœlestium seu angelorum, reliquisset nobis, id est populo Judæorum, semen, id est posteros filiosque fideles in Christum credentes, ceteris obstinatis ; quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus, id est, penitus usque internecionem perissemus, quantum ad esse spirituale, et omnes pro nihilo reputaremur, nullo ex genere nostro in Christum credente, quemadmodum Sodoma et Gomorrha cum aliis tribus urbibus omnino destructæ sunt, ut dicitur in Genesi.64
Footnotes
-
Is. vi, 8. ↩
-
II Par. xxvi, 1, 21; xxvii, 9; xxviii, 27. ↩
-
II Par. xxxm, 12. ↩
-
II Par. xxviii, 1-4, 22. ↩
-
II Par. xxxm, 2. ↩
-
I Thess. 1, 1; ↩
-
II Thess. 1, 1; ↩
-
Rom. 1, 1; ↩
-
Philipp. 1, 1; ↩
-
Philem. 1. ↩
-
Deut. xxxii, 1. ↩
-
Deut. iv, 26. ↩
-
Deut. iv, 9. ↩
-
Eccli. xv, 3. ↩
-
Deut. vi, 3. ↩
-
Deut. vii, 6. ↩
-
Joann. viii, 47. ↩
-
Matth. viii, 12. ↩
-
Is. xlvii, 4. ↩
-
Tit. i, 15, 16. ↩
-
1 Cor. ii, 8. ↩
-
Joann. ix, 29. ↩
-
Luc. xix, 44. ↩
-
Jer. viii, 7. ↩
-
Jer. viii, 7. ↩
-
Ps. iv, 3. ↩
-
Joann. vii, 44. ↩
-
Joann. viii, 44. ↩
-
Osee iv, 10. ↩
-
Jer. ii, 13. ↩
-
Matth. viii, 12. ↩
-
Joann. xviii, 30. ↩
-
Luc. xxii, 65. ↩
-
Eccl. m, 29. ↩
-
Ps. lxxx, 13. ↩
-
Jer. v, 3. ↩
-
Osee iv, 14. ↩
-
Ezech. XVI, 42. ↩
-
Matth. xii, 39. ↩
-
Joann. ix, 24. ↩
-
Joann. xxiii, 13, etc. ↩
-
Ephes. IV, 23, 24. ↩
-
Apoc. II, 9. ↩
-
Apoc. III, 19. ↩
-
Jer. II, 8. ↩
-
Apoc. IX, 15. ↩
-
Osee IV, 6. ↩
-
Eccli. iii, 29. ↩
-
Luc. xi, 52. ↩
-
Jer. v, 3. ↩
-
1 Thess. 11, 16. ↩
-
III Reg. xi, 11. ↩
-
Ibid. 31. ↩
-
I Thess. ii, 16. ↩
-
Jer. xii, 7, 8. ↩
-
Osee ix, 15. ↩
-
Sap. xi, 25. ↩
-
Soph. iii, 14. ↩
-
Zach. ix, 9. ↩
-
Rom. ix, 27. ↩
-
Rom. xi, 1, 2. ↩
-
Ibid. 5. ↩
-
Act. ii, 41; iv, 4. ↩
-
Gen. xix, 24, 25. ↩
Chapter 2 of 84