Skip to the text

Articulus 4

PROSECUTIO EXPLANATIONIS HUJUS CAPITULI PRIMI.

Osee ix, 1.

MIRATUR Propheta spiritu prophetico plenus, quod civitas Jerusalem, quæ olim erat fidelis, nunc facta est meretrix. Ait enim : Quomodo facta est per propriam culpam meretrix, tam spiritualiter, quam corporaliter fornicando, civitas Jerusalem, id est populus hujus civitatis olim fidelis per gratiam Dei, videlicet tempore David et aliorum bonorum regum, quando filii Israel fortiter in via Domini ambulabant? Duplex est fornicatio : scilicet spiritualis, qua anima recedit a Deo, cui desponsatur per fidem et caritatem, et a quo imprægnatur seu fecundatur per gratiam. Secundum hanc fornicationem facta est meretrix civitas ista, idola colendo, et cor suum a Deo avertendo. Propter quod scriptum est in Osee : Noli lætari, Israel, et noli exsultare sicut populi, quia fornicatus es a Deo tuo. Alia vero est fornicatio carnis : quæ in civitate hac viguit, ut habetur in Jeremia, Unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. Imo in utroque meretricio abundavit hæc civitas, quemadmodum apud Ezechielem asseritur : Non es facta quasi meretrix fastidiosa, augens pretium, sed quasi mulier adultera. Omnibus meretricibus dantur mercedes, tu autem dedisti mercedem amatoribus tuis. Plena judicii justi. Tempore enim David et aliorum sanctorum regum, fiebat omni populo justum judicium : ideo tunc erat civitas ista plena judicio. Unde Josaphat rex Juda præcepit judicibus a se constitutis : Videte quid faciatis : non enim hominum judicium exercetis, sed Dei. Sit timor Dei vobiscum, et cum diligentia cuncta facite. II Par. xix, 6, 7. Justitia habitavit in ea, id est in populo hujus urbis tempore regum istorum justorum ; nunc autem homicidæ. Quamvis ista intelligi possent de populo Judæorum tempore Isaiæ, præsertim tempore Manassæ,

Jer. v, 8.

Ezech. xvi, 31-33.

II Par. xix, 6, 7. qui replevit Jerusalem sanguine innocentium usque ad os;1 tamen, secundum B. Hieronymum, verius et rectius exponuntur de Judæis pro tempore Christi. Tota namque comminatio et repromissio visionis hujus primi capituli ad dominicæ passionis pertinet tempus, secundum Hieronymum : quod etiam apostolica auctoritate paulo ante probatum est. Unde qui totum capitulum exponunt pro tempore captivitatis Babylonicæ, vel circiter, plus justo judaizare videntur. Tempore igitur Christi habitabant in Jerusalem homicidæ, qui tandem Dominum Prophetarum et ejus discipulos occiderunt.

22

Argentum tuum versum est in scoriam.

Per argentum designatur sacræ Scripturæ doctrina, juxta illud Psalmistæ, Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum :2 vel lingua doctorum, secundum quod in Proverbiis dicitur, Argentum electum lingua justi;3 et alibi, Thesaurus desiderabilis in ore sapientis.4 Scoria vero vocatur rubigo metalli. Est igitur sensus : Argentum tuum, id est sapientia vestra, Scribæ, Pharisæi, sacerdotes, atque doctores Jerusalem, versa est in scoriam, id est, carnalis effecta est; et lingua vestra versa est a veritate in falsitatem : quoniam legem non spiritualiter, sed carnaliter et litteraliter intellexistis, nec populum veraciter de Christi adventu informastis. Hinc enim Christus ait ad eos :5 Quare irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram? Et ibidem, Cæci sunt, et duces cæcorum.6

Vinum tuum mixtum est aqua. In vino sunt duo, videlicet liquoris sinceritas, et saporis quædam austeritas. Pungit enim aliqualiter vinum, quemadmodum scriptum est : Blande ingreditur, et in novissimo mordebit ut coluber. Ratione primi, per vinum intelligitur lex divina, ad instar vini sincera et splendida;78 eritque sensus : Vinum tuum, id est lex Dei vobis per Moysen tradita, mixtum, id est vitiata atque infecta, est aqua, id est traditionibus vestris et insipidis expositionibus, o Scribæ et Pharisæi ac sacerdotes. Unde Christus ait ad eos :9 Quare et vos transgredimini mandata Dei propter traditionem vestram? Et rursus, In vanum colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum.10 Ratione secundi, per vinum intelligitur fraterna seu paterna correctio, ut sit sensus : Vinum tuum mixtum est aqua, id est, correctio vestra, o principes Judæorum, qua delinquentes et inferiores debuistis arguere, relaxata est a debito rigore justitiæ, et propter reprobam vitam vestram inefficax est effecta, dum peccantes palpastis, et impiis complacere et adulari optastis. Hinc namque Dominus de talibus loquitur : Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem sublevabunt animas eorum.11 Quod autem per vinum intelligatur justa correctio, constat ex eo quod Christus asserit Samaritanum infudisse vulneribus sauciati vinum et oleum, id est, peccatis ejus adhibuit justam correctionem piamque consolationem.12

Principes tui, o Judæa, infideles fuerunt Deo Salvatori : noluerunt enim credere Christo, quemadmodum ipse ait ad eos, Si dixero vobis, non credetis;13 et, Quomodo potestis vos credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis?1415 Sed contrariari videtur illud : Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum. Et respondendum, quod Joannes loquitur ibi de credulitate seu fide informi et insufficienti.16 Propter quod subditur : Propter Pharisæos non confitebantur; dilexerunt enim gloriam hominum magis, quam gloriam Dei. Vel loquitur nunc Propheta de summis principibus Judæorum, videlicet pontificibus : quorum nullus Christo adhæsit, juxta illud, Omnes principes eorum recedentes.17 Hi principes Judæorum fuerunt socii furum, videlicet Judæ proditoris ac furis, et eorum qui primitivæ Ecclesiæ in Jerusalem et Judæa sua bona violenter abstulerunt. Cui utique Ecclesiæ Paulus scribit : Vinctis compassi estis, et rapinam bonorum181920 vestrorum cum gaudio suscepistis.21 De-

23 servivit; vel certe ipsa Ecclesia ex Judæis gentibusque collecta : de qua ait Salvator, Non potest civitas abscondi supra montem posita; de qua ait Psalmista :22 Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei; Joannes quoque in Apocalypsi, Vidi civitatem sanctam Jerusalem novam, descendentem de cœlo, a Deo paratam.23 Vere enim per Jerusalem et Judæam intelligi possunt Christiani, qui sunt veri Israelitæ, atque Ecclesia, præsertim quum de infidelibus Judæis dicat in Apocalypsi Joannes :24 Dicunt se Judæos esse, et non sunt, sed mentiuntur; et rursus, Synagoga sunt Satanæ.25

Footnotes

  1. IV Reg. xxi, 16. ↩

  2. Ps xi, 7. ↩

  3. Prov. x, 20. ↩

  4. Prov. xxi, 20. ↩

  5. Matth. xv, 6. ↩

  6. Ibid. 14. ↩

  7. Prov. xxiii, 31, 32. ↩

  8. Prov. xxiii, 31, 32. ↩

  9. Matth. xv, 3. ↩

  10. Ibid. 9. ↩

  11. Osee iv, 8. ↩

  12. Luc. x, 34. ↩

  13. Joann. xxi, 67. ↩

  14. Joann. v, 44. ↩

  15. Joann. xxi, 42. ↩

  16. Ibid. 42, 43. ↩

  17. Osee ix, 15. ↩

  18. Hebr. xii, 42. ↩

  19. Hebr. xxii, 67. ↩

  20. Ps. xi, 7. ↩

  21. Hebr. x, 34. ↩

  22. Matth. v, 14. ↩

  23. Apoc. xxi, 2. ↩

  24. Ps. lxxxvi, 3. ↩

  25. Apoc. iii, 9. ↩

Chapter 4 of 84