Articulus 10
DE VERBIS ALBERTI MAGNI CIRCA EXPOSITIONEM PRÆSENTIS CAPITULI.
DISPUTATIO hujus libri, quæ est inter quinque, videlicet inter Job et tres ejus amicos et Eliu, secundum Albertum, tota est de providentia seu cura, qua Creator res regit humanas: et omnes conveniunt in hoc, quod apud Deum creatorem et gubernatorem, perfecta notitia est omnium humanorum; item, quod in cura et gubernatione rerum a Deo nulla est iniquitas; rursus in hoc, quod actus humanos magis intus inspicit Deus, quam homo qui agit, et ideo defectum in eis aliquando deprehendit, qui etiam ipsum hominem latet. Differunt autem in hoc, quod Job primo conqueritur, quod actus sui secundum seu ad humanam rationem et providentiam, id est secundum processum vel modum seu ordinem humanæ justitiæ, non judicantur.1 Unde dicit infra: Si judicatus fuero, justus inveniar; et illud: Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera, etc.2 Propter quod sermones suos ostendendo et prosequendo, in omnibus justitias suas conclusit: et sequitur, quod tres viri disputationes suas omiserunt, eo quod sibi justus videretur.3 Quod enim præfato modo, scilicet secundum ordinem humanæ justitiæ, gubernari et judicari deberet, videtur: quia justitia gubernationis humanæ, exemplata et derivata est ab ordine justitiæ divinæ, ex quo videtur, quod cum illa concordari deberet, et quod nihil esset in una, puta in ista exemplata, quod non esset in alia, scilicet justitia exemplari divina. — Sed quoniam postea ex determinatione Dei cognovit Job, quod ordo justitiæ divinæ penitus dissimilis est justitiæ humanæ (homo enim ex luto factus, vilior est, quam quod Deus respiciat eum secundum ordinem humanæ justitiæ); ideo ad verum rediens intellectum, dicit in fine: Auditu auris audivi te, quasi prædicatum ex humana justitia, quod scilicet secundum illam procederes in judicando. Nunc autem oculus meus videt te.4 Quasi dicat: Ex tua determinatione rediens ad intellectum, cognovi gubernationem tuam dissimilem esse humanæ: idcirco ipse me reprehendo, et ago pœnitentiam.5 Et de quo agat pœnitentiam, aperit dicens, Unum locutus sum, quod utinam non dixissem:6 Innocentem et impium ipse condemnat.7 Quod injustum esset, si sua gubernatio ordine justitiæ humanæ procederet. Itaque in hoc capitulo, ut materiam det disputationi, ipse Job querelam proponit de die quæ principium vitæ est, quam Satan in suam accepit potestatem convertendi in tristitiam, in facultatibus, prole, persona, conjuge et amicis.
His præmissis, Albertus textum hoc modo exponit. Post hæc aperuit Job os suum, ut locum daret disputationi, et aperte loqueretur. Ideo dicit, Aperuit os suum: in hoc enim notatur, quod patens fuit locutio, et quod de rebus magnis fuerat locuturus. Maledixit diei suo, judicio justitiæ, non livore vindictæ: et hoc secundum omnem expositionem tam litteralem quam mysticam. Et dixit: Pereat dies in qua natus sum. Dies naturaliter est principium vitæ nascentis ex utero ad lucem; et hæc dies secundum totam periodum, in quam Satan accepit potestatem, ut malitiam suæ voluntatis in ea exerceat, in rebus et liberis, persona atque amicis, quos adversarios vertit, non potest optari, nisi ut pereat. Si enim peribit, tristitias et infelicitates non ingeret; si autem procedet de mane in meridiem, et de meridie in vesperam, multis afflictionibus vitam consumet: et ideo optandum non est, nisi ut pereat. Nec maledicitur dies, in quantum est singularis, sed in quantum principium est totius vitæ decursus in afflictionibus Satan. Et nox in qua dictum est, Conceptus est homo. Sicut dies exterior, ut est principium exterioris vitæ, in luce hac optatur perire; ita nox quæ per conceptum principium est conceptionis talis hominis, in quem potestatem accepit Satan atque in omnia ejus secundum totam vitæ periodum, non potest optari, nisi ut pereat: non enim aliud facit, nisi quod vitam in amaritudinem vertit. Et dicit, Dies nativitatis, et nox conceptus: quia nox frigiditate subrepente, poros corporis claudit, ut spiritu et calore ad interius redundantibus, semina concepta intrinsecus magis coalescant; redeunte autem luce diei, calore perfusa corpora laxantur in poris et spongiositate corporis, et disponuntur ad emittendum quod conceptum est. Ideo dies partui, nox conceptui debetur, secundum congruentiam.
His verbis jungit Albertus: Expositio Gregorii ab hac non differt, nisi quod ille processum dicit in peccatis, nos autem in afflictionibus Satanæ.
Insuper ait: Dies illa, data in potestatem Satanæ in hac vita, vertatur in tenebras, ut effectus Satanæ nusquam videatur, nusquam appareat. Hæc est enim de qua dicitur, Ab altitudine diei timebo: quia quo altius ascenderit, plures calamitates ingeret:8 a quibus homo absconditur, si coram hominibus infausta, id est infelix, dies non oriatur. Faustus, secundum Britonem, est idem quod felix: inde infaustus, id est infelix, et cui fortuna non favet. Non requirat eum Deus desuper. Deus per sublimia inferiora gubernans, mensuras et terminos ponit vitæ humanæ, numerumque dierum; et si deest dies, a Deo ordinatore vitæ requiritur. Petit ergo, quod dies potestatis Satanæ non requiratur ad numerum dierum suorum. Et non sit in recordatione viventis. Si enim non est in recordatione, tunc nunquam fuit in præterita vita. Recordatio enim mali, male et ad tristitiam afficit animam, juxta illud in Isaia: Recogitabo omnes annos meos in amaritudine animæ meæ.9 Nec illustretur lumine, ad hoc scilicet ut abundantiori lumine infausta, id est infortunata seu infelicia vitæ, monstrentur, quum magis sit utile talia occumbere, quam illustrari.
Obscurent eum tenebræ. Tenebræ ab inferioribus oriuntur, et significant dispositiones quibus privatur lumen infaustum tam in corpore quam in anima: et talia privantia lumen infaustum, dicuntur tenebræ per effectum. Et umbra mortis. Umbra mortis dicitur recordatio mentis, vel aversiones lucis infaustæ hanc perimentes. Occupet eum caligo, id est fortissima et inspissata ad contrarium dispositio. Caligo enim, est caliginoso vapore inspissata tenebra, lucem impediens: et significat spissam dispositionem sapientis, vel meritum boni contra lucem Satanæ. Dispositio autem sapientis, ut dicit Philo, vel pœnitentis, ut dicit Gregorius, non dicitur caligo, ita quod omnem lucem privet, sed tantum propter hoc, quia obstat illi infaustæ, scilicet luci Satanæ: sicut in Exodo legitur Moyses ingressus in caliginem, ut scilicet omnia quæ lux mundi hujus illustrat, ei occumberent, et ipse solus in lumine Dei mirabilis esset.10 Et involvatur amaritudine dispositionis contrariæ vel in corpore, vel in anima, vel pariter in utroque. Sic involvatur lux ista infausta, ut se diffundere per vitam non possit.
Et subdit de nocte conceptus, quæ initium fuit formationis vitæ quæ data est in potestatem Satanæ. Noctem illam, in qua semina formandi infaustam vitam coaluerunt, tenebrosus turbo possideat. Turbo ventus est, involutum habens flatum: et significat dispositiones cordis et corporis ex multis compositas, effectum Satanæ corrumpentes et reprimentes. Nec computetur in diebus anni, id est circuli vitæ, ita quod in tota vita desit ad computum, quia vitæ mala inducit; nec numeretur in mensibus. Luna propter vicinitatem in humanis majorem habet potestatem; et singulis mensibus facit ver, æstatem, autumnum et hiemem: quod in anno facit sol. Petit ergo quod effectus Satanæ in particularibus immutationibus se non possit diffundere. Sit nox illa solitaria, nec laude digna.11 Quia enim laude digna non est, petendum est ut sit solitaria, ne se multiplicando per vitam diffundat.
Et quod divisim dixit de die et nocte, dicit conjunctim: Maledicant ei, scilicet tali diei et nocti, qui maledicunt diei, id est, maledicere sciunt et consueverunt tali diei, quæ infecta est nequitiis Satanæ;12 qui parati sunt suscitare Leviathan. Secundum Abraham Judæum philosophum et Rabbi Moysen, diabolus, secundum quod a principio diei vitæ, per omnes dies, menses et annos venenum diffundens, malum malo addit, et totam rotam nativitatis nostræ sic inficit, Leviathan est: sic enim ut serpens serpit, et ut vectis rigide nobis obsistit. Unde de lingua hujus serpentis sic venenum immittentis, dicit Jacobus: Lingua maculat et inflammat totam rotam nativitatis nostræ, inflammata a gehenna.13 Qui autem in contrarium nituntur, serpenti obsistunt, et ideo suscitant eum, ut omnes vires suas examinet, sicut et Dominus dixit in Genesi: Inimicitias ponam inter te et mulierem.14 Ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.
Obtenebrentur stellæ caligine ejus. Stellas vocat, novas ad infausta scintillationes, quas petit obscurari caligine dispositionis contrariæ. Exspectet ipse Satan lucem, id est infaustæ suæ lucis ortum, et non videat eam, quam peto in ortu suo occumbere, ne diem humanæ nativitatis illustret; nec ortum surgentis auroræ, supple, videat. Aurora est, quando radii solis immiscent se tenebris noctis; et sic aurora infaustæ lucis est, quando primum immiscet se diebus vitæ humanæ: quam postulat non oriri. Et subdit causam tantæ maledictionis. Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me, ut scilicet clausis ostiis, intra ventrem mortuus essem, ne ad hanc infaustam lucem peperisset me mater mea, juxta illud, Beatæ steriles quæ non pepererunt;15 nec abstulit mala ab oculis meis, id est a sensu experientiæ: quæ mala Satan in totam rotam nativitatis infudit. Idem in Jeremia: Maledictus qui me non interfecit ab utero, etc.
Quare non in vulva mortuus sum? ut mala Satanæ nec vidissem, nec sensissem, sed in principio ortus, subtractus fuissem venenis ejus: secundum illud in Matthæo, Melius illi erat si natus non fuisset; egressus ex utero, non statim perii? id est, quare non statim tunc perii? quia etsi tunc Satanæ mala sensissem, tamen per rationem non discrevissem. Cur exceptus genibus, id est a matris genibus ab obstetrice, et ploratu prodidi mala Satanæ? Cur lactatus uberibus? id est, cur me aluit [mater] ad mala Satanæ experienda? Sic enim nutrire parvulum, crudele est. Nunc enim, id est, in diem infaustæ lucis non progressus, dormiens, per mortem ligatus sensibus, silerem, id est, querulas voces de malo Satanæ non emitterem, cum regibus. Reges vocat, qui secundum perfectionem justitiæ homines regebant. Et consulibus terræ. Consules vocantur, qui prudentia agendorum suo consilio in dubiis valent dirigere. Qui ædificant sibi solitudines. Ad litteram, in solitudine ædificant, ut studio sapientiæ veritatisque dediti, inquietudini Satanæ quam in mundo concitat, se subducant: sicut libro de
Contemplatione dicit Philo, quod fecerunt Bragmani philosophi et primi monachi in Ægypto, facile præsentia contemnentes, ne inquietudinibus Satanæ rotarentur. Aut cum principibus, principalibus scilicet inter illos, qui possident aurum, id est, multum aurum habuerunt et contempserunt, ne inquietudine Satanæ bona perderent animæ. In idem redit quod sequitur, et replent domos suas argento (nisi quod aurum, thesaurum contentum in pretiosissimis significat; argentum, in minus pretiosis), ut bona animæ adipiscerentur. Sicut Plato dicitur projecisse aurum de sinu, dicens, Melius est perdere aurum quam animum. Et vult dicere: Quæcumque lucra sapientes contempserunt, ne molestiis Satanæ rotarentur, vellem me non habuisse, quia tunc me rota Satanæ non calcaret.
Aut sicut abortivum absconditum non subsisterem. Sensus est: Aut non subsisterem sicut abortivum non subsistit, quod bona et mala hujus sæculi non gustavit. Abortivum est, quod a primo ortu et conceptu seminum, corruptum est antequam formaretur in partum per animæ adeptionem et vitæ. Vel qui concepti, formati in partum, morte præventi, non viderunt lucem infaustam vitæ præsentis. Antequam enim oculos aperirent ad eam, mortui sunt: quibus melius erat sic non esse, quam malis Satanæ rotari. Ibi impii, inquiete viventes, se et alios inquietantes, cessaverunt a tumultu, quo se et alios inquietaverunt. Mortuus enim nec tumultum facit, nec sentit ut prius. Et ibi requieverunt fessi robore. Robore dicitur, propter hoc quod viribus suis confidentes, alios oppresserunt: a quo robore mortui, fessi cessaverunt. Et quondam vincti, id est capti et afflicti a robustis et tumultuosis, pariter, cum illis requieverunt, sine molestia, ita quod molestiam ultra non senserunt. In hoc ergo mors utilis est, quod liberat a sensu malorum: et in hoc affectu dixit David, Heu mihi! quia incolatus meus prolongatus est; et Dominus, O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? quamdiu vos patiar? Quare autem vincti sint, subdit, et suppletur: quia non exaudierunt vocem exactoris, id est tyranni opprimentis. Et differentias sic quiescentium subdit. Parvus et magnus ibi sunt, supple, æquales et pariter quiescentes; et servus, et liber a domino suo, id est, qui dominum non habet. Et ideo mors desiderabilis est, quia a tantis malis liberat.
Quare. Ostendit hic lucem vitæ datam in potestatem Satanæ, inutilem esse misero. Quare, id est qua utilitate, misero, infelicitatibus Satanæ subjecto, data est lux? Ex luce enim nihil habet, nisi quod videt miseriam suam et plus dolet: ideo lux sibi nocet. Et vita, in exteriori luce quare data est, his qui in amaritudine animæ sunt, id est in amaritudine pertingente usque ad animam et animæ subversionem? Qui expectant mortem, quæ sit finis miseriæ, et non venit, ut amplius miseri sint; quasi effodientes thesaurum, quoniam mortem thesaurum et lucrum reputant, in quantum est finis miseriæ. In Ecclesiastico enim dicitur: O mors, bonum est judicium tuum homini indigenti, et qui minoratur viribus, defecto ætate, et cui cura est de omnibus. Sic et Tobias dixit ad Dominum: Fac mecum misericordiam, et præcipe in pace recipi spiritum meum; expedit enim mihi mori magis quam vivere. Sic Elias petivit animæ suæ ut moreretur, et ait: Sufficit mihi, Domine, tolle animam meam. Et hoc exaggerans, subdit, viro cujus abscondita est via. Nescit enim homo utrum bonum vel malum exitum habeat. Sunt justi atque sapientes, et opera eorum in manu Dei sunt; et tamen nescit homo, utrum amore dignus sit vel odio. Et circumdedit eum Deus tenebris, quod scilicet ignorat finem suum, et finis qualitatem et tempus.
Deinde ostendit hoc taliter evenisse in se. Antequam comedam, non ad delicias, sed ad refectionem, suspiro, ad pondus miseriæ prementis. In hoc multi reprehenduntur, qui ante suspirium cibum accipiunt. Et quasi inundantis aquæ, quæ sonat, sic rugitus meus in planctum: secundum illud Isaiæ, Rugiemus quasi ursi omnes, et quasi columbæ meditantes gememus. Quia timor, id est causa timoris, quem timebam, evenit mihi, in bonis et liberis ac persona; et quod verebar, in amicis et uxore, accidit. Et subdit de innocentia: Nonne dissimulavi mala mihi illata, patientia volens vincere? juxta illud ad Romanos, Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. Nonne quievi, nulli inquietudinem faciens? Nonne silui in
Eccli. xli, 3, 4.
Tob. iii, 6.
III Reg. xix, 4.
Eccle. ix, 1.
Is. lix, 11.
Rom. xii, 21.
Ps. cxix, 5.
Marc. ix, 18.
D tumultu et contradictione peccatorum ? secundum illud in Psalmo, Obmutui et humiliatus sum et silui a bonis.16 Et, supple, tamen, venit super me indignatio, id est plaga ex indignatione, prout dicitur in Threnis : Effudit quasi ignem indignationem suam ;17 factus est Dominus velut inimicus. Hæc dixit Job, ut materiam daret disputantibus.
Hucusque verba Alberti. Circa quæ multa occurrunt, quæ dubitationem et difficultatem inducunt : videntur enim pro magna parte stare non posse ut sonant. Unde quæ menti vel circa vel contra ea occurrunt, breviter tangam, non ut tanto doctori in aliquo irreverentialiter contradicam, sed ut per inquisitionem scholasticam veritas sacræ Scripturæ clarius innotescat.
Footnotes
Chapter 12 of 72