Skip to the text

Articulus 12

DE EXPOSITIONE S. THOMÆ CIRCA IDEM CAPITULUM.

QUONIAM expositio S. Gregorii in isto capitulo videtur ad spiritualitatem non modice tendere, Thomas conatus est præsens capitulum litteraliter explanare : cujus expositio in hac parte planior est et resolutior quam Alberti. Itaque ait : Sicut dictum est, circa passiones animæ duplex fuit antiquorum opinio. Stoici enim dixerunt tristitiam in sapientem non cadere. Peripatetici vero dixerunt sapientem tristari moderate secundum rationem : quod veritati concordat. Ratio enim conditionem naturæ auferre non potest. Est autem rationale sensitivæ naturæ, convenientibus delectari, et de nocivis dolere atque tristari : quod ratio nequit auferre ; sed moderatur ita, quod ratio per tristitias a sua rectitudine non divertat. Concordatque hæc opinio sacræ Scripturæ, quæ tristitiam ponit in Christo, in quo est omnis virtutis ac sapientiæ plenitudo. Sic ergo Job ex prænarratis adversitatibus tristitiam sensit: alias patientia in eo locum non habuisset; sed propter tristitiam ratio ejus a rectitudine non recessit. Ad quod ostendendum, dicitur : Post hæc, id est post septem dies taciturnitatis præfatæ. Unde constat, quod ex ratione, non ex turbante tristitia sit locutus : alias ante protulisset hæc verba, quando tristitia vehementior fuit. Tristitia namque temporis longitudine mitigatur, et in principio magis sentitur. Ideo tam diu tacuisse videtur, ne ex perturbata mente loqui judicaretur. Solent autem sapientes ex ratione exprimere motus passionum quos sentiunt, moderate, sicut et Christus dixit : Tristis est anima mea usque ad mortem. Et Boetius primo de Consolatione, tristitiam suam aperuit, ut ostenderet quomodo eam ratione mitigaret.1

Et maledixit diei suo. Maledicere, multipliciter sumitur. Quum enim maledicere nihil aliud sit quam mala dicere, tot modis maledicitur, quot modis malum dicitur. Itaque tripliciter maledicitur. Primo, maledictione causante malum, quemadmodum dicere Dei, est causa eorum quæ dicit; et sententia judicis, causa est pœnæ ejus quem damnat : sicque in Genesi dicitur, Maledictus Chanaan. Et Josue maledixit Achan. Secundo fit istud, imprecando vel optando malum alicui :2 et sic Apostolus prohibet maledicere, dicens ad Romanos, Benedicite, et nolite maledicere ; non autem primo modo.3 Tertio fit hoc, malum simpliciter enuntiando per modum præsentis, præteriti vel futuri. Sic Job maledixit diei suo, eum malum esse dicendo secundum morem Scripturæ, quo tempus dicitur bonum seu malum propter ea quæ fiunt in tempore.

Denique, licet esse et vivere sit secundum se appetibile; tamen esse et vivere in miseria est fugiendum, secundum quod hujusmodi : quamvis interdum esse in miseria, aliqui libenter ferant ob aliquem finem. Hinc misera vita quæ non ordinatur ad aliquem finem bonum, nullo modo est eligenda, prout Christus ait de Juda : Melius ei erat si natus non esset.4 Bonum autem quod ex miseria exspectatur, non apprehendit vis sensitiva, sed ratio tantum, sicut amaritudinem medicinæ percipit gustus, solaque ratio in fine sanitatis delectatur. Si quis ergo secundum passionem sui gustus judicaret de medicina amara, diceret eam malam; ratio tamen diceret bonam propter finem intentum. Similiter miseria quam Job patiebatur, rationi utilis videbatur, sed inferior pars animæ eam repudiabat. Unde et vivere sub tali miseria, secundum quod tale, fuerat odiosum, et etiam ea per quæ deveniebatur ad illud. Ideo Job secundum inferiorem animæ partem, cujus passionem et dispositionem exprimere intendebat, odio habuit nativitatem suam et diem suæ nativitatis, conceptionem quoque et noctem qua fuit conceptus. Et hoc est quod dicit: Pereat dies in qua natus sum: ac si diceret, Utinam nunquam natus fuissem; et nox in qua dictum est, id est, vere dici potuit, Conceptus est homo: id est, utinam nunquam conceptus fuissem. Congrue autem nativitatem adscribit diei, et conceptionem nocti: quia secundum astrologos, nativitas diurna est melior, principali sidere, scilicet sole, exsistente super terram; conceptio autem nocturna frequentior.

Deinde Job ad maledicendum diei suæ ea inducit, per quæ dies fit odiosa. Dignitas vero diei, est claritas, qua a nocte discernitur: quam excludit, dicens: Dies illa vertatur in tenebras. Ac si dicat: Dies nativitatis meæ debuisset esse tenebrosus, ut congrueret tenebris miseriarum quas patior. Quædam enim per modum optandi dicuntur, ad exprimendum judicium quod de aliqua re habetur: et nisi sic intelligeretur verbum istud atque sequentia, frivola viderentur, quoniam dies et nox, de quibus loquebatur, præterierunt, nec poterant immutari.

Præterea dies multipliciter clarus est. Primo, ex sanctificatione Dei, qui eum celebrem fecit: quam claritatem removens, subdit: Non requirat eum Deus desuper, id est, non exigat ut ab hominibus celebretur. Dies quippe aliqui exigebantur a Deo per homines celebrari, propter aliqua insignia beneficia in eis collata hominibus, sicut sabbatum in veteri lege propter beneficium creationis. Vult ergo Job insinuare, quod sua nativitas non sit computanda inter insignia beneficia Dei, quum ad miseriam magis quam ad lætitiam natus videatur. Secundo, dies est clarus ex hominum recordatione, secundum quod homines dies aliquos celebres ducunt, in quibus eis aliqua magna et læta acciderunt: quemadmodum Pharao et Herodes diem sui celebrabant natalis. Hanc claritatem removet, dicens:5 Non sit in recordatione hominum. Tertio, dies est clarus ex lumine corporali:6 quæ claritas quandoque aufertur per subtractionem radiorum solis. Ideo subditur: Non illustretur lumine. Quandoque autem aufertur per interpositionem nubium seu aliorum occultantium radios solis: et quantum ad hoc, dicit: Obscurent eum tenebræ. Quandoque ex defectu visus, ut dum quis moritur vel excæcatur, tunc claritas diei, quantum ad eum, aufertur: et quoad hoc, ait, et umbra mortis. Occupet eum caligo. Tunc dies caligine occupatur, dum ei primo splendenti, subito atque ex insperato tenebræ inducuntur, sicut beato Job inductæ sunt tenebræ adversitatis. Et involvatur amaritudine tristitiæ. Per quæ omnia aliud nihil intendit, quam quod dies suæ nativitatis non debeat judicari dies gaudii, sed mœroris.

Consequenter maledicit nocti suæ conceptionis: primo, ei attribuens unde nox horribilior redditur. Quum enim sit nox horribilis propter tenebras, quo fuerit tenebrosior, eo fit horribilior. Quod fit magna tempestate oriente in nocte: et quoad hoc, subdit: Noctem illam tenebrosus turbo possideat. Quasi dicat: Congruisset noctem illam tenebroso turbine possideri, ut vitæ meæ congrueret, quæ tanto turbine adversitatis involvitur. Non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus. Tanquam diceret: Nox illa non est memoria digna, quum nihil insigne, quoad me, in ea acciderit, sed potius aliquid dolorosum. Porro inter noctes quædam sunt celebres, quibus homines ad festa agenda concurrunt: quod ab ea removet, dicens: Sit nox illa solitaria, nec laude digna. Nox namque laude fit digna, propter aliquod magnum factum in ea contingens: quod in ista non accidit. Maledicant ei qui maledicunt diei: et qui illi sint, subdit, qui parati sunt suscitare Leviathan, id est piscatores grandem piscem, qui secundum unam acceptionem vocatur Leviathan, in noctis tenebris moventes ac capere cupientes : qui apparente die tristantur, maledicuntque ei, in quantum per lucem diei opus eorum impeditur. Vel, Qui parati sunt suscitare Leviathan, id est homines vitiosi, qui diabolum, dictum Leviathan, suscitant, ejus voluntatem implendo : per hoc enim suscitant eum ad dominandum eis, et ad puniendum eos in posterum. Tales maledicunt diei, dum in eo peccare vetantur.

Ideo dicitur apud Joannem :7 Omnis qui male agit, odit lucem. Diabolus autem vocatur

Leviathan in Isaia, quo scribitur :8 Visitabit Dominus super Leviathan serpentem tortuosum, etc.

Deinde excludit a nocte hac pertinentia ad bonum ejus. Quorum unum est, quod decoratur adspectu et luce stellarum : unde subdit : Obscurentur stellæ caligine ejus, ut scilicet non appareant. Aliud est, quod nox decoratur spe diei : quod removens, addit : Exspectet lucem, et non videat. Nec ortum surgentis auroræ, quatenus tenebræ ejus nec finiantur per diem, nec minuantur per auroram : quod intelligendum est, sicut de die prædictum est. Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me, id est, quia in ea non sunt ostia ista conclusa : quod dicit, ad innuendum quod desideraverit suum conceptum non venisse ad partum, neque ad pueritiam, quæ intelligitur per auroram, neque ad juventutem, quæ per plenam lucem signatur. Nec abstulit malum ab oculis meis. Quasi dicat : Ipsam vitam non propter se ipsam abhorreo, sed ob mala pœnalia quibus affligor. Unde omnia quæ supra figurative locutus est, hac clausula exposuisse videtur.

Quare non in vulva mortuus sum? Hoc dicit quantum ad statum vitæ, quo concepti primo vivunt in utero. Quantum vero ad statum vitæ, quo vivunt post nativitatem ex utero, subdit, egressus ex utero non statim perii? Et quia quum aliquis dicit, Quare hoc factum est? dat intelligere, saltem aliquando, quod inutiliter factum sit, hinc ostendit inutile, imo et nocivum sibi esse, quod conservatus est in vita. Nunc enim dormiens silerem. Mortem nominat somnum, propter spem resurrectionis. Per silentium vero intelligit quietem ab adversitatibus quas patiebatur. Quasi diceret : Si statim post ortum mortuus fuissem, his adversis non inquietarer. Et somno meo, id est morte, requiescerem, ab inquietationibus vitæ istius, cum regibus et consulibus terræ : qui vel deliciis vel divitiis vacant. Ideo subditur : Qui ædificant sibi solitudinem, causa venationis et aliarum voluptatum, solitarii esse volentes. Aut cum principibus qui possident aurum. Quasi dicat : Si statim mortuus essem, nihil nunc minus haberem quam habent illi, qui hic in multis prosperabantur. Ex his verbis dat intelligere, hominem secundum animam post mortem subsistere. Porro si objiciatur, quod hujusmodi reges et principes non quiescunt, sed in inferno torquentur, et quod utile fuit beato Job conservari in vita ob meritum acquirendum : dicendum, quod loquitur ista ex parte sensualis partis, exprimens ejus affectum, quæ non respicit nisi ad corporalia atque præsentia bona vel mala.

Aut sicut abortivum absconditum non subsisterem. Hoc dicit, quoad eos qui moriuntur ante infusionem animæ rationalis : a fetibus quippe abortivis ante rationalis animæ infusionem morientibus, nil manet perpetuum. Aut qui concepti non viderunt lucem : qui moriuntur in utero post animæ rationalis infusionem. Ibi, scilicet in statu quem habent qui concepti non viderunt lucem, impii cessaverunt a tumultu, quem aliis inferebant, quos afflixerunt : quod in statu illo nondum facere potuerunt, nec in simili facere possunt ; et ibi, videlicet in statu mortuorum, requieverunt fessi robore, id est, qui pugnando aut laborando sunt fatigati : non autem loquitur nisi de quiete a malis vitæ præsentis. Et illi qui fuerunt quondam pariter vincti, erunt ibi sine molestia, id est priori angustia, cum eis qui vinctos eos tenebant ; et ibi homines oppressi angariis, non exaudierunt vocem exactoris : secundum illud Isaiæ, Quomodo cessavit exactor, quievit tributum?9 Parvus et magnus ibi est : id est, qui hic differebant per inæqualitatem prosperitatis terrenæ, sunt pariter ibi; nec parvitas et magnitudo, quoad terrena, pensata, facit ibi distantiam. Verumtamen differentia magnitudinis et parvitatis, secundum spiritualia bona, remanet ibi; sed de his modo non loquor. Et ibi servus erit liber a domino suo : ideo non habebit ibi locum exactio aut aliquid tale.

Postquam detestatus est Job propriam vitam, nunc detestatur totius generis humani vitam, tam quoad eos qui prosperantur, quam quoad eos qui adversitatibus exercentur : a quibus jam incipit. Quare, id est qua utilitate, data est misero, id est pœnis subjecto, lux cognitionis, quum per eam consideret mala quibus affligitur, et vita his qui in amaritudine animæ sunt? quia per amaritudinem vitæ admixtam, ipsum vivere tædiosum efficitur.10 Qui expectant mortem, et non venit, tam cito ut cupiunt, quasi effodientes thesaurum, nempe qui cum grandi desiderio quæritur. Et quoniam desiderium dum completur, gaudium parit, subjungit, gaudentque vehementer quum invenerint sepulcrum, id est, quum viderint supervenire mortem, per quam inveniant monumentum. Et quoniam dici possit, quod vita detur utiliter his qui prosperantur, hoc removens, dicit : Viro cujus abscondita est via, id est, cur tali data est vita et lux? Dicitur autem via viri abscondita, quia nescitur quo præsentis prosperitatis status perveniat, juxta illud Proverbiorum :11 Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat. Et in Jeremia : Non est in homine via ejus.12 In Ecclesiaste etiam : Quid necesse est homini majora se quærere, quum ignoret quid conducat ei in vita sua?1314 Quomodo autem via abscondita sit, subdit, et circumdedit eum Deus tenebris ignorantiæ, quia rerum omnium cognitionem ei non tribuit.

Deinde ista adversa sibi adaptat. Antequam comedam, suspiro. Suspirium, est signum moderatæ tristitiæ ; rugitus vero, signum est tristitiæ vehementis : ideo subdit, et quasi inundantis aquæ sic rugitus meus. Aqua enim de facili movetur, et murmuris efficit sonum. Sic homo in magna positus afflictione, ex levi suæ calamitatis memoria ad rugitum mox provocatur. Additque, Inundantis aquæ, ut amaritudinis suæ continuitatem ostendat. Aqua namque inundans movetur continue et sonum producit. Porro miseria hominis ad amaritudinem provocans, in duobus consistit, videlicet, in damnis rerum vel personæ, et in dehonoratione. Quantum ad primum, ait, quia timor quem timebam, evenit mihi, id est, quæ timebam, mihi jam acciderunt. Quo enim persona exstat prudentior, tanto tempore prosperitatis magis præcogitat, quæ tempore adversitatis sibi accidere queunt, juxta illud Ecclesiastici : In die bonorum ne immemor sis malorum.15 Quoad secundum, subjungit, et quod verebar, accidit : est enim verecundia (secundum Philosophum) timor inhonorationis. Per quod ostendit, quod post gloriam magnam opprobria et dehonorationes sustinuit. Et quod hoc non meruit, subdit : Nonne dissimulavi injuriam mihi illatam ? Denique pœnam mereri quis potest dupliciter. Primo, dum ex illatis injuriis ultra modum provocatur ad ultionem : quod removet, dicens, Nonne dissimulavi ? Alio modo, dum primitus alium ipse offendit, aut verbis : quod removet, dicens, nonne silui, a verbis contumeliosis et impiis? aut factis : quod a se removens, subdit, nonne quievi, ab opere malo ? Quod mali non implent, quum in Isaia scriptum sit : Cor impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest.16 Et quamvis innocens fui, tamen venit super me indignatio, id est pœna a Deo, in quo ira non ponitur commotio animi, sed punitio.

Footnotes

  1. Matth. xxvi, 38. ↩

  2. Gen. IX, 25. Josue VII, 25. ↩

  3. Rom. XII, 14. ↩

  4. Matth. xxvi, 24. ↩

  5. Marc.vi, 21. ↩

  6. Gen.xl, 20; ↩

  7. Joann. III, 20. ↩

  8. Is. XXVII, 1. ↩

  9. Is. xiv, 4. ↩

  10. Eccl. xi, 27. ↩

  11. Prov. xiv, 13. ↩

  12. Jer. x, 23. ↩

  13. Eccle. vii, 1. ↩

  14. Eccle. vii, 1. ↩

  15. Eccli. xi, 27. ↩

  16. Is. lvii, 20. ↩

Chapter 14 of 72