Articulus 11
INTRODUCTIO DUBIORUM ET DIFFICULTATUM CIRCA PRÆSCRIPTA VERBA.
PRIMO præterea oritur difficultas circa verbum Alberti, quo ait, quod Job conqueritur de hoc, quod actus sui non judicantur a Deo secundum formam, modum seu ordinem humanæ justitiæ. Querimonia enim videtur impatientiæ esse. Job autem de patientia specialissime commendatur, nec ab ea cecidisse asseritur, sicut jam patuit.1 Verum aliquis dicere potest, quod etiam sit quædam pia querela ex caritate et humilitate procedens, ut quum quis fratrem peccantem, de ejus excessibus conquerendo spirituali patri, caritative accusat, vel humilis de humili conqueritur, quod omnia ad humilitatem spectantia opera sibi præripiat, nec se aliquid talium agere sinat. Sed propter pœnas a Deo directe vel permissive inflictas, conqueri, reprehensibile esse videtur, et potissime de divino judicio conqueri.
Insuper oritur difficultas circa verbum Alberti, quo ait, quod Job postea, scilicet sanitate adepta vel circiter, rediens ad verum intellectum, Deo docente cognovit, quod ordo divinæ justitiæ penitus dissimilis est ordini justitiæ humanæ ; et ideo homo non debeat judicari a Deo secundum humanæ æquitatis processum : cujus oppositum in principio suæ plagationis putavit Job, ut ex verbis inductis Alberti consequitur. Istud non videtur firmiter dictum, quod scilicet vir tantæ perfectionis ac sapientiæ antequam præfato modo affligeretur, nescierit ordinem, processum et modum divinæ justitiæ dissimilem esse modo et ordini justitiæ humanæ, atque humanam justitiam in infinitum deficere a divina. Præterea, processus et ordo humanæ justitiæ est, ut nulli infligatur pœna nisi pro culpa. Si ergo Job primo putavit se judicari debere a Deo secundum humanam justitiam, fuisset ejusdem opinionis, imo erroris, cujus et sui amici id æstimantes, secundum Thomam, vel saltem cujus et Eliphaz, id æstimans, secundum Albertum hunc ipsum. Hoc enim vel omnes tres, vel Eliphaz sensit, quod homines judicarentur a Deo secundum processum humanæ justitiæ, ita videlicet, quod Deus nulli infligeret pœnam nisi pro culpa : quod erroneum fuit ; nec Job illius fuit erroris, sicut patet ex his quæ in expositione primi capituli dicta sunt circa verba Job.2
Amplius oritur difficultas circa verbum Alberti, dicentis, quod in fine se ipsum reprehendit atque pœnituit, eo quod taliter sensit, et quoniam dixit :3 Innocentem et impium ipse, scilicet Deus, condemnat. Ex quo sequi videtur, quod Job loquendo quæ isto scribuntur libro, peccavit :4 cujus oppositum S. Gregorius in principio primi libri Moralium multipliciter probat et asserit, inter cetera dicens: Quædam verba responsionum ipsius Job, imperitis lectoribus aspera resonant, quia Sanctorum dicta pie intelligere, sicut dicuntur, ignorant. Et quoniam animum dolentis et justi in semetipsis assumere nesciunt, ideo doloris verba bene interpretari non possunt. Credunt ergo beatum Job in suis sermonibus deliquisse, minus intuentes, quia si beati Job responsa redarguunt, falsam de eo et Dei sententiam fuisse testantur. Diabolo namque a Domino dicitur: Considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis super terram, etc.? Cui mox a diabolo respondetur: Numquid Job gratis timet Deum? mitte manum tuam, etc.5 Hostis itaque in beato Job vires suas exercuit, sed certamen contra Deum assumpsit. Inter Deum itaque et diabolum, Job in medio, materia certaminis fuit. Quisquis ergo sanctum virum inter flagella positum, dictis suis peccasse asserit, quid aliud quam Deum quæ pro illo proposuerat, perdidisse reprehendit? Idem probat Gregorius per hoc, quod in fine tentationis omnia ipsi Job in duplo sunt restituta; et quod per intercessionem ipsius, Deus amicis ejus ignovit. Verumtamen istam difficultatem specialiter differo, et infra congruis locis tangendam solvendamque confido.
Rursus oritur difficultas, quum ait Albertus, sanctum Job verba hujus dixisse capituli, ut amicis suis disputandi præberet materiam. Quum enim fuerit in tot ac tantis afflictionibus constitutus, videtur quod occasionem disputandi non exquisierit, nec disputare optaverit, quum talis actus debilibus et infirmis in maximis doloribus positis sit onerosus: nisi forte quis dicat, quod voluit sibi tribulationem augere. Et tamen infra reprehendit amicos, quod disputando ipsum afflixerint: Consolatores, inquiens, onerosi vos omnes.6 Et iterum: En decies confunditis me, et non erubescitis me affligentes sermonibus.
Adhuc autem oritur difficultas, quum ait Albertus: Dies naturaliter est principium vitæ nascentis ex utero ad lucem; et hæc dies secundum totam periodum, in quam Satan accepit potestatem, ut malitiam suæ voluntatis in ea exerceat, in rebus et liberis, persona atque amicis, non potest optari nisi ut pereat. Si enim peribit, tristitias et infelicitates non ingeret; si autem procedet de mane in meridiem, et de meridie in vesperam, multis afflictionibus vitam consumet: et ideo optandum non est, nisi ut pereat.
Ex quibus Alberti verbis sequi videtur, quod tempus et vita hæc temporalis quæ sine illo esse non potest in sæculo isto corporeque mortali, sint optanda non esse propter mala pœnalia quæ occurrunt: quod stare non posse censetur, quia hoc impatientiæ, non patientiæ atque constantiæ seu fortitudinis animi, esset. Patientia quippe, perfecta præsertim, omnem adversitatem, pœnam et persecutionem fortiter sustinet; nec ob talia succumbit, cupiens mortem secundum se, vel solum ut est finis adversitatis, sed bene ut est janua felicitatis. Itaque dies cujuscumque tribulationis potest optari, non ut pereat, sed ut maneat, in quantum in ipso die maxime per patientiam promeremur, aliis exemplum patientiæ ædificationemque impendimus, Christo propter nos passo conformamur, in gratia atque virtutibus crescimus, futura tormenta præsentibus pœnis brevioribus minoribusque redimimus. Sic quoque martyres sancti fecerunt. Denique, teste Apostolo, pro Christo pati, donum est Dei. Et Christus testatur: Beati eritis quum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint. Gaudete in illa hora, quoniam merces vestra copiosa est in cœlo.78 Sic et Jacobus: Omne (inquit) gaudium existimate, fratres, quum in diversas tentationes incideritis.9 Absolute ergo et secundum rectam rationem loquendo, dies non est optanda perire, nec vita optanda statim finiri seu nunquam fuisse, propter mala pœnalia: imo quo illa sunt graviora, patientiusque ex Dei amore feruntur, eo dies hujusmodi beatior perhibetur.10
Iterum ex verbis his sequitur, quod Albertus ista exponit de die exteriori vere temporali, consueto, sensibili. Talis autem dies dudum præteriit, quando Job verba hæc protulit: sicque impossibile fuit, diem illam repeti, esse, perire, obscurari, et cetera pati seu suscipere, quæ ei in isto capitulo imprecatur. Unde Gregorius satis probat, quod de illo die ista exponi non queant, secundum quod verba jacent et sonant. Unde et Thomas, qui de hujusmodi die ista exponit, aliter mutat ac ordinat verba, et aliqua interponit ac addit: quod non facit Albertus. Ex quibus id quoque elicitur, quod expositio inducta Alberti, non solum differat ab expositione Gregorii, in hoc quod Gregorius processum dicit in peccatis, Albertus, in pœnis seu afflictionibus Satanæ (quamvis Albertus quo nescio sensu hoc dicat): imo in aliis valde multis ab invicem differunt, quemadmodum intuenti amborum præscriptas expositiones patescit. Imo et expositio Gregorii in hoc puncto rationabilior rite ostenditur, quoniam tempus et vita præsens magis optanda essent non esse nec fuisse ac perire, propter mala culpæ, quam propter mala pœnæ. Et tamen Gregorius non exponit hæc de exteriori, sensibili, temporali ac solito die, nec de persona beati Job. Sed nec propter mala culpæ quæ fecimus, debemus penitus velle nunquam fuisse aut esse: quia ad veniam licet venire, et in culparum remissione divina misericordia declaratur, Deusque præclare laudatur. Sed et malum culpæ non totaliter perimit bonum naturæ.
Juxta hunc modum possent et multa similia objici verbis Alberti, sicut quum ait: Dies Satanæ, in quo scilicet Satan afflixit Job, non requiratur ad numerum dierum beati Job: ita quod Job orat pro hoc. Certum est autem, quod dies illa præterita non potuit non pertinere ad dies vitæ Job. Rursus, quum ait: Recordatio mali, male et ad tristitiam afficit animam. Certum est autem, quod recordatio tam mali pœnalis, quam mali culpabilis, frequenter bene ac delectabiliter afficit animam, ut quum aliquis gaudet se propter Deum pertulisse adversa, vel de pristinæ infirmitatis curatione lætatur, vel pœnitens de suis peccatis salubriter per pœnitentiam recordatur, vel quod Deus sibi pepercit, atque ad emendationem pervenit. Hinc nempe ait Psalmista: Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti;11 annis quibus vidimus mala. Iterum, quando ait, Utilius est talia infausta, id est infortunata, infelicia seu adversa occumbere, quam illustrari, et non apparere quam manifestari. Certum est autem, quod frequenter utilius est, talia manifestari ad Dei honorem et fidei confirmationem, hominumque ædificationem, ut patet de Sanctorum martyriis: imo et ipsum Job voluit seu permisit Deus sic flagellari, ut per hoc ejus perfectio ac patientia nobis ad nostram instructionem pateret, ut ex verbis Gregorii patuit. Item, quum ait et subdit Job causam tantæ maledictionis: Quia non conclusit dies hæc ostia ventris qui portavit me, ut scilicet clausis ostiis, intra ventrem mortuus essem, ne ad hanc infaustam lucem peperisset me mater mea. Ex isto sequi videtur, quod propter pœnalia sua mala Job optavit se natum non fuisse, aut in matris ventre obisse: quod, sicut ex præhabitis claret, irrationabile exstitisset, prout etiam tangit Gregorius. Simili argumento sequentium verborum Job, expositio hujus doctoris impugnaretur.
Denique subdit, Nunc enim dormiens silerem cum regibus terræ, qui secundum perfectionem justitiæ homines regebant. Sed, ut tangit Gregorius, si intra matris alvum obisset, nullum habuisset remedium contra originale peccatum: idcirco in silentio et quiete justorum non fuisset cum hujusmodi regibus justis, qui ante Christi passionem in sinu Abrahæ quieverunt, in ascensione vero ad cœlos deducti noscuntur. Postea addit Albertus: In hoc ergo mors utilis est, quod liberat a sensu malorum: et in hoc affectu dixit David, Heu mihi!12 quia incolatus meus prolongatus est; et Christus, O generatio incredula, quamdiu apud vos ero?1314 Contra istud objicitur, quoniam licet mors in hoc utilis asseratur, quod liberat a sensu malorum, id est pœnali perceptione seu sensatione pœnarum, in quantum sunt quædam mala, non tamen in quantum sunt materia patientiæ, et magni profectus beatitudinisque occasio. Ideo propter mala pœnalia, absolute loquendo, mors non est simpliciter appetenda, in quantum est mors, seu terminus vitæ seu etiam pœnæ præsentis. Nec in tali affectu dixit Psalmista, Heu mihi! sed desiderio vitæ beatæ seu melioris quietis ex caritate, secundum Augustinum aliosque expositores concorditer, sicut et Paulus profatur: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?15 Christus quoque inducta protulit verba potius propter mala culpæ, utpote incredulitatem quorumdam, ut patet in Marco et Matthæo, quam tædio malorum pœnalium;16 itemque desiderio redeundi ad Patrem, et glorificationis suæ in corpore.
Deinde subdit Albertus: Quare misero data est lux? Ex luce enim nihil habet, nisi quod videt miseriam suam: et ita lux nocet ei. Istud rursus instantiam patitur. Afflictus enim, luce sensibili ad multa commoda adjuvatur, ut si pergat ad consolatorem, et ad Christi imaginem et crucem adspiciat, ac qua adspecta, memor sit passionis dominicæ, discat atque proficiat.
Porro super illud quod subditur, Exspectant mortem quasi effodientes thesaurum, dicit, Quoniam mortem thesaurum et lucrum reputant, in quantum est finis miseriæ, juxta illud Ecclesiastici: O mors, bonum est judicium tuum homini indigenti, etc., sicut est allegatum;17 sicut Tobias dixit ad Dominum:18 Fac mecum misericordiam, et præcipe in pace recipi spiritum meum; atque Elias: Tolle animam meam.19
A Ex his potissime expositio Alberti fulciri videtur, quod scilicet propter vitæ adversitates pœnales optanda sit mors, et ut pereat dies. Ad quod respondendum, quod auctoritas illa Ecclesiastici nil amplius obtinet, nisi quod mors tolerabilior est egenis, infirmis, senibus atque sollicitis, in quantum pœnalibus sunt pleniores defectibus, et in quantum mors illis finem imponens, est janua ad vitam meliorem sequentem. Sicque excæcatus Tobias, et persecutionem ferens Elias, locuti sunt verba præallegata, quamvis nonnulli dicant Tobiam in verbis illis, præsertim quum dixit, Expedit mihi mori magis quam vivere, ex humana infirmitate locutum, venialiterque peccasse.20 Vel forsitan dixit hoc, timens ex abundantia adversitatum sibi occurrentium ad culpam corruere, sicut et Moyses in libro Numerorum ait ad Dominum: Obsecro ut interficias me, ne tantis malis afficiar.21 Unde omnes hi sancti, videlicet Moyses, Elias, Tobias, verba hæc locuti creduntur magis ad vitandum mala culpæ, et ne cernerent talia, quæ videre eis gravissimum fuit, ex amore Dei et zelo justitiæ, itemque desiderio quietis sequentis, quam ad vitanda mala pœnæ simpliciter. Afflictio tamen pœnosa, potest absque culpa esse alicui occasio cupiendi mortem, secundum quod mors est quidam ingressus ad vitam meliorem sequentem, in qua non peccatur ut hic, et præsupposita divina circa hoc voluntate.
Hæc autem desiderio veritatis meliorisque informationis, salvo per omnia honore Magni Alberti, sint inquisitive, non reprobative aut pertinaciter, dicta. Forte enim verba Alberti possunt salvari, quamvis pro magna parte eorum non videam quomodo faciliter possint salvari. Cui itaque placet tam studiosum doctorem defendere, verba ipsius elucidet ac resolvat, et quæ objecta sunt solvat.
Footnotes
-
Job III, 26. ↩
-
Job I, 21. ↩
-
Job IX, 22. ↩
-
Job xlii, 1-10, 12. ↩
-
Job 1, 8-11. ↩
-
Job xvi, 2; x, 2, 3. ↩
-
Matth. v, 11, 12; ↩
-
Luc. vi, 22, 23. ↩
-
Jacob. 1, 2. ↩
-
Philipp. 1, 29. ↩
-
Ps. LXXXIX, 15. ↩
-
Ps. CXIX, 5. ↩
-
Marc. IX, 18. ↩
-
Marc. IX, 18; ↩
-
Rom. VII, 24. ↩
-
Matth. XVII, 16. ↩
-
Eccli. XLI, 3. ↩
-
Tob. III, 6. ↩
-
III Reg. XIX, 4. ↩
-
Tob. III, 6. ↩
-
Num. XI, 15. ↩
Chapter 13 of 72