Articulus 2
ELUCIDATIO PROLOGI SANCTI LUCÆ IN EVANGELIUM SUUM, SCILICET : QUONIAM QUIDEM MULTI CONATI SUNT.
ITEM ET PRIMI CAPITULI : FUIT IN DIEBUS HERODIS REGIS JUDÆÆ, SACERDOS QUIDAM NOMINE ZACHARIAS.
PRÆMITTIT libro suo brevem prologum S. Lucas, in quo causam se ad scribendum moventem insinuat, dicens : Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationes, hoc est ordinate describere historias seu sermones, quæ in nobis completæ sunt rerum, id est operum, documentorum, mysteriorumque Christi, quæ inter nos ejus discipulos sunt peracta atque exhibita. Ex quo sequi videtur, quod et S. Lucas unus de discipulis Christi fuit, ejusque prædicatione et operibus miraculosis personaliter adfuit, saltem ad tempus, sicut prætactum est, et aliqui asserunt; vel dicit hæc in persona discipulorum qui adfuerunt, quibus ipse postea associatus sit. Aliqui autem ita exponunt : Quæ in nobis completæ sunt rerum, id est, quæ a nobis plene conscriptæ sunt : quia videlicet Lucas supplevit multa a Matthæo et Marco omissa. Isti multi qui conati sunt evangelium scribere, fuerunt quidam hæretici, sicut Basilides, et Apelles, ac alii quidam. Quidam enim evangelium scripsit, quod a duodecim Apostolis scriptum confinxit; alius, quod a Thoma editum affirmavit; alii, a Matthia. Sic et quidam sub nomine Pauli scripserunt epistolas, ut ipsemet in suis tangit epistolis.1 Hæc autem ex præsumptione fecerunt, et ut hæreses suas taliter persuaderent : qui recte conati fuisse dicuntur, quia non Spiritus Sancti illuminatione adjuti, sed propriis viribus confisi fuerunt, ideo habuerunt laborem, non fructum. Qui vero divinitus illustratur, prompte et faciliter scribit seu loquitur, et fructuose prosequitur : nempe, quo desuper plus illuminatur, dirigitur et juvatur, eo celerius, facilius et fructuosius operatur, et quod humiliter incipit, salubriter prosequitur atque consummat.
Denique ad componendos codices sacros, ad expositiones catholicas faciendas, necesse est homini divinitus illuminari, luceque sapientiæ cum exuberantia quadam perfundi, loquendo de sapientia quæ inter dona gratiæ gratis datæ annumeratur : de qua protestatur Apostolus, Alii (inquiens) per Spiritum datur sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ.2 Quo igitur homo divinitus copiosius edocetur, eo in conscribendo, dictando, exponendo est promptior. Ibi namque in docendo nulla est mora, sed tetigisse est docuisse. Sic utique scripsit
Jer. xxxvi, 18.
Jeremias, de quo ait Baruch ejus notarius: lus : Veritatem, vel Paulo exponente, vel aliis Apostolis qui ab initio viderant, consecutus est. Insuper, juxta Bedam, non solum Lucas et Marcus, sed Matthæus quoque et Joannes, multa de infantia Salvatoris et pueritia ac genealogia ipsius aliis narrantibus didicerunt. — Rursus quæritur, si Lucas ex Apostolorum instructione evangelium scripsit, et similiter Marcus ex beati apostoli Petri informatione, quomodo ex inspiratione et eruditione Spiritus Sancti scripsisse feruntur? Et respondendum, quod Spiritus Sanctus infallibiliter eos in scribendo direxit, et adeptam eorum ab Apostolis aliis instructionem sua deifica illuminatione perfecit, certificavit et gubernavit, eosque ad scribendum induxit.
Insuper, secundum Origenem, Evangelista ait, Completæ sunt rerum, quia non phantastice, ut dixerunt hæretici, exercuit Christus corporalem suum adventum, sed quum veritas esset, revera negotium prosecutus est. Affectum autem suum indicat Lucas, dicendo: Quæ in nobis completæ sunt rerum, hoc est, quæ in nobis manifestissime sunt ostensæ. Certa enim fide et ratione cognoverat ista, nec in aliquo fluctuabat.
Sicut tradiderunt nobis, id est, nobis dixerunt, nosque docuerunt, qui ab initio evangelicæ prædicationis Christi, ipsi viderunt corporalibus atque mentalibus oculis opera Christi magnifica, puta Apostoli, quibus loquitur Christus: Beati oculi qui vident quæ vos videtis. De quibus ait Joannes: Verbum caro factum est et habitavit in nobis, et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre. Unde in exordio primæ suæ Canonicæ idem scribit: Quod fuit (inquit) ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostræ contractaverunt de Verbo vitæ. — Sed huic obviare videtur, quod secundum Hieronymum, Lucas potissimum discipulus fuit Pauli, quemadmodum Marcus Petri; et in legenda Lucæ habetur, quod sicut Marcus ex informatione Petri, sic Lucas ex instructione Pauli, qui opera Christi non vidit, evangelium scripsit. Et respondendum, quod Lucas primo ab aliis Apostolis qui a principio prædicationis Christo adhæserunt, instructionem accepit; deinde Paulo exponente, plenius est instructus. Hinc ait Theophilus : Veritatem, vel Paulo exponente, vel aliis Apostolis qui ab initio viderant, consecutus est. Insuper, juxta Bedam, non solum Lucas et Marcus, sed Matthæus quoque et Joannes, multa de infantia Salvatoris et pueritia ac genealogia ipsius aliis narrantibus didicerunt. — Rursus quæritur, si Lucas ex Apostolorum instructione evangelium scripsit, et similiter Marcus ex beati apostoli Petri informatione, quomodo ex inspiratione et eruditione Spiritus Sancti scripsisse feruntur? Et respondendum, quod Spiritus Sanctus infallibiliter eos in scribendo direxit, et adeptam eorum ab Apostolis aliis instructionem sua deifica illuminatione perfecit, certificavit et gubernavit, eosque ad scribendum induxit.
Et ministri fuerunt sermonis, id est evangelicæ prædicationis, quam Christo jubente, et Spiritu Sancto implente, fideliter prædicaverunt: huicque prædicationi ministraverunt, in quantum ei subjecti fuerunt et ex Christi imperio eam prædicando aliis exhibuerunt. Hinc in Actibus Spiritus Sanctus effatur: Segregate (inquiens) mihi Paulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos. Et Petrus testatur: Nobis præcepit Deus prædicare populo et testificari, quia Jesus Christus est qui constitutus est judex vivorum et mortuorum. Et Apostoli quoque dicunt: Nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus. Potest quoque de increato Dei Patris Verbo intelligi, cui ministraverunt Apostoli: de quo ad Hebræos Paulus, Vivus (inquit) est sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti; et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus.
Visum est et mihi, id est, rationabile mihi apparuit tam ex inspiratione divina quam ex ratione humana. Consideravit etenim Lucas per propriam rationem, quod expediens esset a se evangelium scribi, in quo ab aliis prætermissa insererentur. Assecuto omnia a principio. Quod ait, Omnia a principio, referri potest ad participium, Assecuto; eritque sensus: Visum est mihi assecuto, id est, per cognitionem
Act. xiii, 2.
Ibid. x, 42.
Ibid. vi, 4.
Hebr. iv, 12, 13. adepto omnia quæ Christus a principio suæ prædicationis fecit ac docuit, hoc est, universorum operum documentorumque Christi cognitionem adepto, tam per illuminationem divinam quam per Apostolorum informationem. Non quod simpliciter omnia in specie ac individuo facta et documenta Salvatoris aliquis Evangelistarum descripserit, sed omnia ad fidelium instructionem requisita, seu omnia in genere, vel quædam de omnibus, ut sit distributio pro generibus singulorum, non pro singulis generum: juxta quem modum ait Psalmista, Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, narrabo omnia mirabilia tua;3 et in Actibus Lucas, Primum (inquit) quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quæ cœpit Jesus facere et docere.4 Quod autem non simpliciter omnia, constat ex eo quod in Joanne legitur: Multa alia fecit Jesus, quæ si scribantur per singula, nec ipsum mundum arbitror posse capere eos qui scribendi sunt libros.5
Denique verba hæc, Omnia a principio, referri possunt ad id quod subditur, Diligenter ex ordine tibi scribere, ut sit sensus: Visum est et mihi assecuto, id est, Christum et Apostolos, potissimum Paulum6, corporaliter ac spiritualiter imitato, vel saltem ipsos Apostolos, corporaliter etiam, non spiritualiter tantum, omnia Christi mysteria, verba et gesta, juxta sensum prætactum, a principio annuntiationis præcursoris Christi, vel a principio incarnationis Christi, diligenter: hoc enim exigit altitudo materiæ libri hujus et dignitas ejus de quo tractat volumen hoc, utpote excellentia Christi, de quo tanquam de vero Deo, non nisi circumspecte ac reverenter loquendum est; et ut Jeremias fatetur, Maledictus qui facit opus Dei negligenter: imo quanto diviniora, altiora ac salubriora sunt quæ scribuntur, tanto reverentialius diligentiusque scribenda sunt, non præcipitanter et intimorate, jactanter aut præsumptuose.7 Et ex ordine, id est ordinate, videlicet secundum ordinem seu processum rei gestæ: quod confert ad prolixitatem vitandam et ad intelligentiam clariorem habendam. Utque Apostolus loquitur, Quæ a Deo sunt, ordinata sunt.8 Sapientis enim est ordinare, atque in verbis, factis et scriptis se ordinate habere. Propter quod dicit Apostolus:9 Omnia honeste et secundum ordinem fiant in vobis.
Tibi scribere, non solum ad tuam, sed ad omnium Christianorum utilitatem: sicut ait Dominus, Quod uni dico, omnibus dico;10 optime Theophile. Circa quod scribit Theophilus: Scribit autem ad Theophilum virum inclytum, fortassis et principem, quia quod dicit, Optime, dicebatur principibus atque præsidibus, sicut Paulus Festo præsidi dixit:11 Optime Feste. Contra quod arguit quidam, quia (ut dicit) talis modus loquendi proprius est ad prælatos, qui debent alios in bonitate excellere; iterum, non est verisimile quod omissis episcopis, quorum est alios informare, scripserit principi sæculari. Hæ autem instantiæ non procedunt. In Scripturis enim canonicis non invenitur, quod aliqui prælato quis
ita loquatur. Quod vero consuetudo fuerat tunc principibus sæcularibus taliter loqui, patet ex eo quod etiam in Actibus Lysias tribunus sic scribit principi tali:12 Optimo præsidi Felici, salutem. Præterea in primitiva Ecclesia sæculares principes erant communiter valde religiosi, ideo satis probabile est quod alicui tali scripserit ista. Eidem quoque Theophilo scripsit Actus Apostolorum. Porro Theophilus interpretatur amans Deum, vel amatus a Deo. Quisquis ergo amat Deum, vel ab eo amari se cupit, sibi putet hoc evangelium scriptum, et tanquam munus sibi a Deo donatum accipiat, sibique commendatum pignus conservet.
Ut cognoscas eorum verborum, id est evangelicorum sermonum, de quibus eruditus es per Christi discipulos, vel sola instructione vocali, vel etiam per evangelia Matthæi et Marci jam scripta (quæ forsitan vidit, quamvis hoc certum non sit), veritatem, ut scilicet certius pleniusque instruaris de Christi verbis et factis atque mysteriis. Frequenter autem in Scripturis, verbum pro facto seu re significata per verbum accipitur, ut dum in libris Regum loquitur Ezechias : Non fuit verbum in domo mea, quod non ostenderim eis.13
CONSEQUENTER Lucas incipit narrationem. Fuit in diebus Herodis regis Judææ sacerdos quidam nomine Zacharias. Convenienter Lucas a præcursore Christi evangelium suum exorsus est : quia ex his quæ de Præcursore leguntur, fides non parum corroboratur, et ea quæ de Christi mirabilibus leguntur, credibiliora redduntur. Itaque tempore quo Herodes in Judæa regnabat, fuit hic Zacharias. Tres autem fuerunt Herodes de quibus fit mentio in Scripturis. Primus fuit Herodes de quo nunc sermo : qui dictus est Ascalonita, quia in Ascalone urbe Palæstinæ suum construxit palatium;14 qui necavit infantes. Secundus fuit filius ejus, dictus Herodes Antipas, qui Christum in passione derisit, et decollavit Joannem.1516 Tertius fuit Herodes Agrippa, qui Jacobum decapitavit, et Petrum incarceravit, atque ob suam superbiam ab angelo sancto percussus, vermibusque consumptus est.17 Tres quoque leguntur fuisse Zachariæ qui sancti fuerunt. Primus fuit Zacharias filius Joiadæ pontificis, de quo in libris Regum habetur.18 Secundus fuit Zacharias, unus duodecim Prophetarum, cujus liber sententiosissimus pulcherrimusque consistit. Tertius, de quo nunc agitur.
Apte autem de primo Herode jam verbum fit, ut tacite demonstretur, quod sub illius imperio Christus veraciter venit. Jacob enim in Genesi prophetavit, quod dominatu Judæorum ad alienigenam prorsus translato, nasceretur Messias : Non auferetur, inquit, sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium.1920 Herodes autem de genere exstitit Idumæorum, et ab imperatore Romano factus est rex Judæorum. Qui quum ingressi fuissent terram promissionis, primo regebantur per judices usque ad Saul exclusive, seu Samuelem inclusive;2122 deinde per reges usque ad captivitatem Babylonicam. Postea per pontifices regebantur usque ad Hyrcanum regem simul atque pontificem :23 quo ab Herode primo occiso, regnavit Herodes, et Judæi de cetero sub alienigenarum principatu fuerunt, sicut nunc usque sunt.
De vice Abia, id est de semine Abia sacerdotis, et loco ejus in templo ministrans, seu ei in ministerio templi succedens, prout tunc patribus sacerdotibus mortuis, filii loco illorum in templi ministerio successerunt. Porro, ut in libro Paralipomenon legitur, David rex cultum cupiens ampliare divinum, constituit viginti quatuor sacerdotes principales de totidem familiis sacerdotalibus ex semine Aaron natis.24 Tunc enim inventæ sunt sedecim familiæ de Eleazaro filio Aaron natæ, octo autem de Ithamar filio Aaron : de quarum qualibet ordinavit David unum summum sacerdotem, qui toti suæ præesset familiæ, atque in sua ministraret hebdomada;25 ceciditque sors octava super Abia, cui linealiter successit hic Zacharias.26 Verumtamen omnibus istis præfuit unus summus sacerdos, qui pontifex dicebatur, princepsque sacerdotum.
Et uxor illi de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth. Uterque itaque, scilicet Zacharias et Elisabeth, Aaronitæ fuerunt. Et quamvis in veteri fuerit Testamento præceptum, ut viri de suis tribubus acciperent conjuges, et econtra, ne sortium distributio seu hereditatum divisio confunderetur in jubilæo, id est quinquagenario anno, in quo omnis hereditas ad priorem ac proprium possessorem redibat;2728 hoc tamen in tribu sacerdotali non servabatur, sed homines tribus illius aliarum tribuum hominibus poterant matrimonialiter copulari. Non enim ut ceteri hereditatem habebant, sed Dominus Deus fuit eorum hereditas, quia de ejus sacrificiis sustentabantur, nec certa loca hereditaria habuerunt, nisi ad habitandum, pecoraque alenda :29 sic nempe Jeremias propheta atque sacerdos, agrum se habuisse testatur.30 In hoc ergo dignitas Præcursoris ostenditur, quod utroque parente Aaroniticæ sacerdotalisque exstitit stirpis, imo filius sacerdotis principalis in sua familia. Sacerdotalis quippe et regia tribus tunc principales fuerunt, et matrimonialiter copulari consueverunt, quemadmodum a principio uxor Aaron fuit Elisabeth, filia Aminadab de tribu Juda. Verumtamen Thomas allegat Theophilum hic dicentem: Non permittebatur Zacharias de alia tribu accipere uxorem.
Erant autem justi, triplici utique justitia, scilicet vitæ, et veritatis, ac virtutis, ambo : ita quod non solum carnis propagatione, sed et virtutum imitatione soboles Aaron erant, de quo fertur in Psalmo : Aaron sanctum Domini; ante Deum, id est, vere, non ficte, sed divino judicio tales erant : quales et nunc omnes sunt qui Deo in omnibus placere desiderant, ejusque jugiter in cunctis gloriam et honorem intendunt. Sunt autem quamplurimi ante homines justi, sicut hypocritæ, et omnes inanis gloriæ cupidi, simulatores et callidi, qui provocant iram Dei :31 de quibus ait Salvator, Receperunt mercedem suam.32
Sed quum scriptum sit in libro Psalmorum, Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens;33343536 et Job dicat, Non justificabitur homo compositus Deo; itemque Sabiens, Non te justifices ante Deum : quomodo quisquam mortalium justus dicitur ante Deum? Et respondendum, quod hominem viatorem ante Deum justificari, justumve esse aut dici, intelligi potest tripliciter : Primo, quod pura sit ejus justitia, nihil habens culpæ admixtum : et sic non justificatur ante Deum omnis vivens in carne mortali, quia in multis offendimus omnes et quasi pannus menstruatæ sunt universæ justitiæ nostræ, ut dicit Isaias.3738 Secundo, quod comparatione æquitatis divinæ justus dicatur : et hoc rursus stare non valet, juxta illud Job, Numquid homo Dei comparatione justificabitur? Tertio, quod a Deo justus judicetur, et coram eo justus sit, secundum modum humanæ conditioni proportionatum : sicque electi et omnes in gratia exsistentes, aliquo modo justi sunt ante Deum. Proprie tamen justi dicuntur notabiliter virtuosi, præsertim homines perfecti et sancti seu divini atque heroici, quorum corda in affectum bonitatis et æquitatis conversa, omni se custodia coram Deo custodiunt :39 de quibus loquitur Christus, Beati mundo corde.40
Insuper, decuit valde Christi præcursorem de sanctis nasci parentibus, ut testificatio ejus de Christo, suæque sanctitatis conversatio, ex sanctitate parentum suorum credibiliores judicarentur. Proles namque frequenter parentum sequitur bonitatem. Unde et nunc parentum Joannis describitur sanctitas, ut ipse Joannes quasi hereditario jure videatur assecutus justitiam.
Incedentes, id est, ad beatitudinem festinantes, propinquantes, seu spiritualiter transeuntes, in omnibus mandatis, observando præcepta Decalogi quæ vocantur moralia. Recte autem ait, In omnibus, quia non sufficit aliqua observare, si unum prætermittatur, secundum illud Jacobi : Quicumque totam legem impleverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.41 Et justificationibus, id est in observantiis præceptorum judicialium, quæ erant quædam determinationes præceptorum moralium quoad modum servandi justitiam circa proximos, in observantiis quoque præceptorum cærimonialium, quæ erant determinationes præceptorum moralium quantum ad modum ac ritum colendi Deum.
Sine querela, id est irreprehensibiliter : ita quod nullus contra eos movit, movereve potuit rationabiliter querelam seu accusationem, quia et si quotidie venialiter peccaverunt, de hoc tamen quotidie satisfecerunt :42 implentes illud Apostoli, Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum. Unde ad Philippenses hortatur : Omnia (inquiens) facite sine murmurationibus, ut sitis sine querela et simplices filii Dei, in medio nationis pravæ atque perversæ.43 Sic de Judith in libro ejus scriptum est, quod erat in omnibus nominatissima, nec erat qui malum loqueretur de ea.
Denique sunt quædam virtutes morales, quibus homo proximis suis acceptus redditur et suavis, videlicet: mansuetudo, humilitas, patientia, modestia, liberalitas, eutrapelia. Unde Augustinus ait in regula: In omnibus motibus vestris, nihil sit quod cujusquam offendat adspectum, sed quod vestram deceat sanctitatem. Itaque, qui inter alios conversatur, non per indiscretum rigorem se illis exhibeat onerosum, imo socialiter se gerat ac dulciter, salvo semper ordine æquitatis. Hinc Seneca loquitur: Sic te geras sapienter, ut nemo te habeat tanquam asperum, nec spernat ut vilem.44 Qui autem ita non agunt, ab Aristotele duri et agrestes vocantur.45 Siquidem durior hominum æquitas querimoniam provocat, secundum Ambrosium. Ad hanc pietatem specialiter dare se debent, qui ex naturali inclinatione in irascibili abundantes, semper ad æquitatis rigorem feruntur.
Porro, in verbis his paucis, Zacharias et Elisabeth magnifice commendantur, et in verbo abbreviato continetur sensus exuberans. Tanta namque fuit eorum justitia, ut jugum illud legis (quod adeo grave fuit, ut de ipso Petrus testetur, quia nec nos nec patres nostri illud portare potuimus:46 quibus verbis præcipua difficultas, non absoluta impossibilitas observandi insinuatur) plene portasse probentur; fueruntque similes Josue, de quo legitur: Non præterivit Josue de universis mandatis Domini, ne unum quidem verbum.47 Qui ergo Zachariam ejusque conjugem appetit imitari, impleat illud Apostoli:48 Providentes bona, non tantum coram Deo, sed coram omnibus hominibus. — Præterea, secundum Ambrosium: Quum mandatis cœlestibus obedimus, in eis incedimus; dum autem congrue judicamus, justificationes Domini tenere videmur. Nulla quoque querela est, ubi et mentis bonitas concordat et facti. Origenes etiam ait: Potest aliquid justum injuste fieri, ut quum eleemosyna datur jactantiæ causa, quod non est sine querela.
Et non erat illis filius, id est aliqua proles: filius enim hoc loco non tam sexum quam germen designat, sic quod a filia non distinguitur: secundum quam acceptionem ad patrem refertur. Frequenter autem Dominus subtrahit sobolem etiam justis, ut tota eorum spes, affectio, consolatio et occupatio, in Deo stabiliantur. Eo quod esset Elisabeth sterilis. Hæc est una causa, specialisque ratio ex parte uxoris, quod filium non habebant, quoniam illa ex naturali dispositione exstitit infecunda, etiam tempore juventutis. Alia vero causa subjungitur: et ambo processissent in diebus suis, id est, ad tantum senium devenissent, quod ad prolificandum naturaliter inhabiles exstiterunt. Hinc conceptio Joannis ex parte matris suæ fuit miraculosa seu supernaturalis dupliciter, utpote ex parte sterilitatis et senectutis; ex parte vero patris sui fuit miraculosa simpliciter, quia ob senium ejus. Sic et sanctorum Patriarcharum conjuges steriles fuisse leguntur, ut patet in Genesi de Sara conjuge Abrahæ, Rebecca conjuge Isaac, Rachel uxore Jacob.49
Factum est autem quum sacerdotio fungeretur Zacharias, id est, actus officii seu ordinis sui sacerdotalis exsequeretur in templo, in ordine vicis suæ, id est hebdomada sua ordinaria, seu contingente ipsum ex ordine quo sacerdotes præfati sibi invicem in officio sacerdotis succedebant, ante Deum, id est in conspectu et præsentia seu beneplacito Dei; vel, Ante Deum, id est in templo ubi Deus specialiter habitavit, quemadmodum scriptum est:50 Dominus in templo sancto suo; sorte exiit, id est secundum exigentiam sortis suæ, quæ fuit octava, ut patuit. Distributiones enim hebdomadarum, in quibus sæpe ministrabant viginti quatuor sacerdotes in templo, datæ fuerunt per sortes: sicque quivis illorum secundum exigentiam et ordinem sortis suæ exivit, vel domum suæ habitationis, vel locum prope templum, in quo loco se sacerdotalibus vestibus induit.51 Sacerdotes siquidem isti, hebdomada qua ministrabant in templo, castitati vacabant, nec proprias domos ingrediebantur, sed in domunculis circa templum sitis quæ exedræ vocabantur, cubabant. Ut incensum poneret, ingressus in templum Domini. Incensum pro holocausto accipi solet, puta pro sacrificio quod ad divinæ majestatis honorem totaliter comburebatur, ad figurandum quod rationalis creatura debet se Creatoris sui obsequio totaliter mancipare : quo tamen sacrificio specialiter præfiguratus est status religiosorum, qui se totos divino offerunt cultui, Deoque vovent. Interdum vero pro incenso thymiamatis sumitur.
Sancti patres Ambrosius et Beda hic sentire videntur, sobrie tamen, non multum assertive, quod Zacharias iste fuerit summus sacerdos seu pontifex, quia incensa ponere intra Sancta sanctorum semel in anno soli licebat pontifici.5253 Unde et Gorra ait, quod ingressus est templum, scilicet primo in Sancta, secundo in Sancta sanctorum, cum thure et sanguine; postea rediit in Sancta ad altare incensi : quod secundum Josephum et omnes Sanctos inde loquentes, fuit in loco templi qui dictus est Sanctum vel Sancta; secundum Augustinum vero fuit intra Sancta sanctorum. Sed quoniam Josephus et ceteri Judæorum pontificia ac sacerdotia describentes, de summo sacerdotio hujus Zachariæ nullam (ut dicitur) faciunt mentionem, alii magis et forte probabilius putant, quod non fuit summus sacerdos, nec Sancta sanctorum intravit, sed Sancta, et incensum quod posuit, est illud quod omni die fiebat in altari incensi.54 Peracto enim sacrificio in altari holocaustorum, quod erat in atrio ubi ministrabant sacerdotes minores, sacerdos qui ministravit et sacrificavit ibidem, manibus suis ac pedibus primo lotis, sumpsit prunas de altari holocaustorum, intransque primam templi partem quæ dicitur Sancta, cremabat in illa thymiama super altare incensi, et tunc fuit5556 sacrificium consummatum. Per illam namque evaporationem seu thurificationem, designabatur offerentis devotio. Et quoniam sacrificia illa legalia non erant per se Deo accepta, sed ex offerentium devotione et fide, idcirco in præfata incensione fuit sacrificii consummatio jam prætacta. Denique his favere videtur, quod in libro Paralipomenon sacerdotibus loquitur Ezechias : Nolite (inquiens) negligere, filii mei; vos elegit Dominus ut stetis coram eo, et ministretis ei, colatisque eum et cremetis ei incensum.57 Hoc ergo incensum, quod juniores sacerdotes facere potuerunt, posuit Zacharias, incendendo thymiama per prunas prædictas, et illud incensum ponendo super altare incensi, quod item altare aureum appellatur.585960
Et omnis multitudo populi erat orans foris, id est extra templum, puta in atrio, quia non licuit secundum legem populo ingredi Sancta, aut Sancta sanctorum, hoc est primam aut secundam partem templi. Porro, in templo fuit quotidie duplex sacrificium, unum de mane, aliud in vespere : et juxta hoc fuit quotidie duplex hora incensi, videlicet mane, et vespere.61 Nihilo minus per antonomiam hora incensi dicebatur dies Expiationis, quia tunc solennius offerebatur omni populo confluente, foris tamen manente, ad insinuandum quod sacerdos profundius debet penetrare divina quam populus : quod potissimum pertinet ad prælatum atque pastorem, cujus comparatione populus grex vocatur.626364 Et de hac hora incensi quidam exponunt quod subditur : hora incensi.
Glossa etenim ait : Ista solennitas septimo mense celebrabatur, hoc est decima die Septembris, et dies Expiationis seu propitiationis nominabatur, quando solus pontifex intrabat secundum tabernaculum, scilicet Sancta sanctorum, cum sanguine.65 Sed hæc Glossa procedit secundum expositionem Ambrosii et Bedæ, opinantium Zachariam fuisse pontificem. Unde et Beda ait : Incensum in Sancta sanctorum a pontifice deferri, exspectante extra templum omni populo, decimo die septimi mensis, et hanc diem Expiationis seu propitiationis vocari Dominus jussit: cujus diei mysterium Apostolus ad Hebræos pandens, Jesum ostendit pontificem verum, utpote per pontificem legalem significatum:66 qui Jesus in sanguine proprio cœli secreta introiit, ut propitium nobis faceret Patrem, et interpellaret pro peccatis eorum qui adhuc præ foribus orantes exspectant.
Itaque advertendum, quod præter incensum præfatum quod ab inferioribus sacerdotibus ponebatur, fuit adhuc aliud incensum, quod soli pontifici licuit exercere, seu ponere intra Sancta sanctorum in die Expiationis. Verum hoc non ponebatur ad offerendum, sed ut nebula inde ascendens operiret oraculum, dum contra illud adspergebat sacerdos sanguine vituli, et hirci pro populi peccatis oblati.67 De quo incenso non est hic sermo, secundum eos qui dicunt Zachariam non fuisse pontificem: quod quamvis concederetur, non tamen proprie affirmare censentur, quod fuit sacerdos simplex, et de minoribus unus, quia ut patet ex dictis, ad minus fuit unus de viginti quatuor principalioribus sacerdotibus, itemque in sua familia quæ de Abia descendit, superior, quamvis comparatione pontificis, simplex et minor possit dici sacerdos.
Apparuit autem illi angelus Domini, scilicet Gabriel, ut infra patebit. Denique, secundum Ambrosium, in Scripturis Deus et angeli apparere dicuntur, quoniam improvise et repentine videntur, ita quod eorum adspectus prævideri non valet seu præsentiri sive præsciri. Stans in corpore quod assumpsit, a dextris altaris incensi: de quo altari atque incenso jam habitum est. Stetit equidem juxta dextram partem altaris super quod Zacharias incensum ponebat. Et apte ad dextram stetit, quoniam dignior situs angelo lucis congruebat, et per dextram prosperitas, pietas et consolatio, designantur. Angelus autem saluberrima et gaudiosissima annuntiare advenit, quia non solum Joannis, sed et Christi denuntiavit ortum sive adventum, summam quoque divinæ pietatis gratiam instare disseruit. Rursus, quoniam sacerdoti apparuit, et Christi, qui est summus sacerdos verumque sacrificium, nuntiavit adventum, rite in templo angelus apparebat;68 item, ad ostendendum, quam gratum sit Deo sacerdotem in templi obsequio devote ac sedule occupari, quanta etiam sit dignitas ordinis et officii sacerdotalis.
Et Zacharias turbatus est, videns angelum tam splendentem, et timor irruit super eum, hoc est, incidit, et ex superiori causa incidit cordi ejus ex insolita visione. Connaturale est namque fragilitati humanæ ex visione cœlestium civium aut spirituum defunctorum vehementer mirari, immutari, turbari, vereri, quia ignotum, rarum, insolitumque consistit quod accidit, et quia alterius conditionis seu altioris potestatis est quod apparet: ita quod homo frequenter primo occursu ignorat quid sit, aut cur venerit, propter quod sæpe de proprio pavet periculo, atque de rei exitu contremiscit. Angeli quoque cum inconsueto splendore atque fulgureo vultu apparere solent. Unde et Daniel ait ad angelum: Domine, in visione tua dissolutæ sunt compages meæ;69 sed et halitus meus intercluditur, et nihil in me remansit virium. Hinc Prophetæ mirabilibus Dei conspectis, cadere consueverunt, juxta illud Ezechielis:70 Vidi, et cecidi super faciem meam. Ambrosius quoque hic ait: Utinam et nobis ad altaria sacrificium deferentibus adsistat angelus, imo præbeat se videndum. Non enim dubites adsistere angelum, quando Christus immolatur. Iterum ait: Perturbamur et a nostro alienamur affectu, quando præstringimur alicujus superioris potestatis occursu. Idem fatetur Chrysostomus, dicens: Non potest homo quantumcumque sit justus, absque timore cernere angelum. Hinc Zacharias adspectum non tolerans præsentiæ angeli, nec fulgorem illum valens sufferre, turbatur.
Quibus consonat Origenes: Nova (inquiens) facies humanis se obtutibus præbens, turbat mentem, animumque consternat. Hinc angelus sciens hanc humanam esse naturam, primum perturbationi medetur. Nam subditur : Ait autem ad illum angelus : Ne timeas, Zacharia. Ait quippe Athanasius in vita S. Antonii : Non difficilis est bonorum spirituum malorumque discretio. Si enim post timorem successerit gaudium, a Domino venisse sciamus auxilium, quia securitas animæ signum est majestatis præsentis ; si autem incussa formido permanserit, hostis est qui videtur. Hinc asserit Beda : Sicut humanæ (inquiens) defectionis est terreri, sic angelicæ dignitatis est de suo adspectu paventem blandiendo consolari. Econtra dæmones, quos de sua præsentia territos sentiunt, ampliore terrore commovent.
Itaque, Ne timeas, id est, timor immoderatus qui actum impedit rationis, omnisque turbatio mentis tollens quietem, recedat a te, estoque consolatus et gaudens in Domino.71 Id itaque angelicæ bonitatis, caritatis, pietatisque est, ut hominem bonum, non induratum ac reprobum, sua visione inquietatum, tremefactum, turbatum, victum, dejectum, tranquillet, consoletur, confortet : quemadmodum diabolicæ impietatis est, incussum augere timorem, ut rectæ rationis impediatur judicium. Verumtamen, sæpenumero Satanas in angelum lucis transfiguratus, hominibus apparuisse legitur, et nihilo minus verba blanda ac consolatoria protulisse, ut per hoc desuper venisse crederetur, sicut in vita S. Martini narratur ;72 sed mentem interius directe consolari et confortare non valet, quia nec immediate atque directe agit in eam, quemadmodum angelus eam illuminando.
Exaudita est deprecatio tua, quam nunc in sacrificando et incensum ponendo corde et ore fudisti. Dicunt aliqui, quod non solum pro Christi adventu, sed et pro filio exoravit. Augustinus vero in libro de Quæstionibus Evangelii, contradicit et dicit : Nemo orat accipere, quod se accepturum desperat. Usquequo autem desperavit se filium habiturum, quod nec angelo filium promittenti crediderit. Probabile tamen est, quod jam ante frequenter pro hac re deprecatus sit Dominum : sicut et Isaac oravit pro sobole, cernens quod conjux sua sterilis esset, ut patet in Genesi;7374 Anna quoque, ut in libro Regum legitur, et alii Sancti veteris Testamenti. Tunc enim grande coram hominibus fuit opprobrium, conjugii fructu carere. Insuper Zacharias, ut aliqui dicunt, oravit etiam pro liberatione Judæorum a dominatu Herodis et alienigenarum, tributoque Romanorum. Certius autem tenendum est, quod pro adventu Messiæ totis oravit præcordiis, et pro spirituali salute.
Et quoniam Deus liberalissimus dator ac exauditor est et munificentissimus benefactor, abundantia pietatis suæ merita supplicum excedens et vota seu desideria, non solum demonstrat se Zachariam audisse, imo et plura quam petiit se daturum testatur, utpote filium tam electum, tantaque gratiarum charismata universæ Israeliticæ plebi per eum. Nam subditur : et Elisabeth uxor tua pariet tibi filium. Convenienter angelus nomen conjugis Zachariæ expressit, ne de alia se putaret filium habiturum, eo quod ista vetula esset ac sterilis. Et vocabis, id est, esse dices, seu vocando exprimes, nomen ejus Joannes*.75*
Vel, Vocabis nomen ejus nominatum, id est rem ipsam seu filium tuum, Joannem, id est nomine hoc nominante, quod est Joannes. Itaque propter certitudinem prophetiæ nomen filii nascituri exprimitur, et propter sanctitatem ac dignitatem ejus futuram, item ob nominis interpretationem rei significatæ convenientem. Joannes namque, in quo est gratia interpretatur. Recte ergo Joannes vocari præcipitur, cui tanta fuerat gratia danda, ut de ipso Christus testatus sit : Inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista.76 Qui et Christum, per quem gratia et veritas facta est, cecinit adfuturum, et demonstravit præsentem.77 Denique, sex hominum nomina prænuntiata leguntur in veteri Testamento, videlicet : Isaac, Samsonis (in libro Judicum, secundum aliam translationem, ut aliqui dicunt :78 translatio namque Hieronymi ita non habet), Josiæ, ut in libris Regum patet.79 Hi tres sancti fuerunt. Item Ismaelis, Agag, et Cyri, quos reprobos fuisse asseritur :8081 quod de duobus ultimis constat.82
Et erit tibi gaudium et exsultatio, id est, in nativitate ejus tanta tibi in mente lætitia erit, quod redundabit in corpus, vultuque hilaris apparebis, et ex magnitudine gloriationis tuæ tota tua natura suaviter reflorebit : non ob id dumtaxat, quod filius tibi sit natus, sed quoniam filius talis ac tantus, tamque præelectus a Deo; sicque implebitur in te illud Sapientis : Exsultat gaudio pater justi; et qui genuit sapientem, lætabitur in eo.83 Rursusque scriptum est : Gloria patris, filius sapiens.84 Præterea, quantum de bono gloriandum sit filio, patet per illud Ecclesiastici : Ne jucunderis in filiis impiis, si multiplicantur; melior est unus timens Deum, quam mille filii impii; et utile est mori sine filiis, quam relinquere filios impios.85 Dicit quoque Ambrosius : Admonentur hoc loco parentes gratias agere Deo, tam pro ortu quam pro meritis filiorum : non enim mediocre Dei munus est dare liberos propagatores generis, successionis heredes. Divinum igitur munus fecunditas est parentis.
Et multi in nativitate ejus gaudebunt, videlicet cognati tui, amici atque vicini. Quos multæ causæ ad congratulationem hanc induxerunt : Primo, quoniam Zacharias et Elisabeth omnibus singulariter cari fuerunt, idcirco eorum prosperitati et gaudio congaudebant. Secundo, propter novitatem magnitudinemque miraculi, quod videbant in puero supernaturaliter edito. Tertio, quia in puero nato consideraverunt divinam fuisse visionem impletam, quam habuit Zacharias. Quarto, quia sperabant hunc puerum magnæ fore utilitatis et gratiæ, ita quod totus populus Judæorum ex ipso proficeret atque divinitus juvaretur per ipsum. Denique singulis annis in natalitio ejus omnes Christiani specialiter gloriantur, quod tanti Sancti societatem sortiti sunt, et quia in peccato natus non fuit ut ceteri Sancti communiter, sed mundatus et sanctificatus fuit in utero matris. A Sarracenis quoque ejus nativitas festivatur. Hinc ratio gaudii subditur :
Erit enim magnus, magnitudine spirituali, quæ est magnitudo gratiæ et sapientiæ ac virtutis, ita quod esse majorem, est esse perfectiorem; coram Domino, id est vere, ita quod Deus judicabit eum talem. Quidam vero magni sunt, non utique coram Deo, sed coram propriis oculis et coram hominibus, sicut hypocritæ et superbi, quorum cuilibet dicitur :86 Depone magnitudinem tuam absque tribulatione. Quis autem beatissimi hujus Joannis magnitudinem possit exprimere? Sed angelus consequenter eam declarat; et Christus unico testimonio complexus est multa :87 Inter natos (inquiens) mulierum non surrexit major Joanne Baptista. Insuper, secundum Ambrosium, sicut corporis, ita et animæ numeramus ætates, non ratione temporis, sed qualitate et gradu virtutis : ut vir perfectus ille dicatur, qui pueritiæ caret errore, et lubricum adolescentiæ animi maturitate transcendit; pusillus autem, qui nullum adhuc virtutis habet processum. Postremo, secundum quatuor dimensiones corporales, spiritualis quoque magnitudo in quatuor proportionaliter consistit, puta in altitudine conversationis seu contemplationis, vel dilectionis divinæ, in latitudine caritatis fraternæ, in profunditate humiliationis, in longitudine perseverantiæ usque in finem: secundum illud Apostoli ad Ephesios, Ut possitis comprehendere cum omnibus Sanctis, quæ sit longitudo, et latitudo, et sublimitas, et profundum.88
Vinum et siceram non bibet. Secundum Bedam, per siceram Judæi intelligunt omnem potum inebriativum, de quacumque sit confectus materia : per quod austeritas vitæ Joannis parcitasque signantur. In libro Judicum quoque hæc pocula leguntur
Samsoni prohibita, quoniam nazaræus Dei fuit ab utero matris usque ad diem mortis.89 Joannes vero sublimius fuit nazaræus Dei, id est Deo consecratus toto tempore vitæ suæ, ideo per omne tempus suæ vitæ ab his abstinuit potibus : sicut in lege abstinebant ab his Nazaræi tempore consecrationis separationisve suæ, et postea vinum bibere potuerunt, ut in libro Numerorum describitur. Decuit autem Joannem tantæ abstinentiæ esse90, ut testimonium ejus de Christo credibilius redderetur, insinuaretque per vitæ suæ rigorem, quod Christus in primo suo adventu temporalium abundantiam et corporum oblectamenta non esset daturus, ut obtenebratissimi præstolantur Judæi.
Et Spiritu Sancto replebitur, hoc est gratia, donisque Spiritus Sancti, adhuc ex utero matris suæ, id est in utero maternali, seu antequam egrediatur ex eo : qua gratia a peccato originali purgabitur, et donis Spiritus Sancti anima ejus ornabitur, atque ad operandum meritorie disponetur, quemadmodum Dominus loquitur de Jeremia : Antequam exires de ventre sanctificavi te.91 Et per utriusque in utero sanctificationem omnimoda sanctificatio, innocentia ac puritas Christi in utero virginali est præfigurata. Verumtamen major et gratiosior fuit sanctificatio Joannis quam Jeremiæ, sicut et ejus nativitas ac persona propinquiores fuerant Christo : quod et ex ipso modo loquendi sacræ Scripturæ elicitur. Non enim de Jeremia assertum est, quod Spiritu Sancto repleretur in utero. Præterea, quum Spiritus Sanctus sit verus incircumscriptusque Deus, certum est quod per essentiam sit ubique. Nihilo minus in peccatoribus esse negatur, quia per gratiam eis non inest. Propter quod in Proverbiis legitur : Longe est Dominus ab impiis;92 itemque : Spiritus sanctus disciplinæ effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu.93 Hinc Spiritus Sanctus illis dicitur infundi et dari, quibus dona ejus ad gratiam gratum facientem spectantia infunduntur ac dantur, quos et inhabitat quamdiu in caritate et gratia manent; illos vero fertur implere, quos singulari et abundanti perficit gratia. Ideo dicit Ambrosius : Cui Spiritus Sanctus infunditur, magnarum est plenitudo virtutum.
Deinde efficacia doctrinæ Joannis ostenditur. Et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum, id est ad Christum, de quo protinus subditur : Et ipse præcedet ante illum, hoc est ante Christum : cujus fuit præcursor, ejus adventum annuntiando, ipsumque monstrando, ac aliis modis populum ad Christi fidem disponendo, utpote baptizando, impios increpando, et omnes ad se confluentes ad virtutes hortando, prout infra in textu narrabitur.94 Per hoc autem quod angelus Christum nominat Dominum Deum Israel, confunditur hæresis Arii, negans quod Christus sit verus Deus; insania quoque Manichæi dicentis, alium esse Deum legis seu Judæorum, et alium Evangelii seu Christianorum; perfidiaque Photini,
Christum ex Maria incepisse, nec ante fuisse, dicentis. Itaque, ante Christum præcessit et suo baptismo Christi Baptismum, sua passione Christi occisionem, suo ad limbum descensu Christi descensum ad eumdem, præcucurrit et præsignavit. In spiritu et virtute Eliæ, id est tali gratia et fortitudine a Spiritu Sancto concessis, in quali Spiritus Sancti gratia et virtute Elias fecit opera virtuosa quæ de ipso in libris Regum scribuntur, atque secundum Christi præcedet adventum, ut Malachias habet; vel, In spiritu prophetiæ et gratiæ, et virtute justitiæ, quibus fulsit et vixit Elias. Uterque equidem Propheta et eremita ac fervens zelator justitiæ fuit. Et sicut Elias redarguit Achab regem et Jezabel conjugem ejus, sic Joannes Herodem et Herodiadem.95 In asperitate quoque vestitus et victus convenientiam præcipuam habuerunt. Secundum Augustinum autem, non ait, In anima Eliæ, quoniam animæ non transcorporantur, sed, In spiritu et virtute Eliæ : Spiritus enim qui fuit in
Elia, venit in Joannem, et similiter virtus ejus.
Ut convertat corda patrum in filios, id est, Judæos sui temporis faciat Patriarchis et Prophetis olim defunctis amabiles et conformes, inducendo eos ad fidem et gratiam ac Christi Baptismum : per quæ patres illi reputabunt istos vere amandos, et corda sua convertent per amorem ad istos. Vel, per corda patrum intelliguntur veræ ac spirituales intelligentiæ Scripturarum : quas intelligentias præfati patres sortiti sunt. Tunc ergo Joannes corda patrum illorum convertit ad filios, id est ad Judæos quibus personaliter prædicavit, quando illorum spiritualem scientiam istis communicavit seu prædicavit. Rursus, patres intelligi possunt progenitores seu majores discipulorum Apostolorumque Christi : qui primo contra Evangelium sæviebant, postea vero per Joannem et Apostolos sunt conversi, et filiis suis præfatis concordes effecti. Denique, istud Elias est facturus circa secundum Christi adventum, sicut per Malachiam Dominus contestatur :9697 Ecce ego (inquiens) mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis; et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum.9899 Et incredulos, id est perfidos Judæos, convertet ad prudentiam justorum, hoc est veram sapientiam, evangelicamque doctrinam, et spiritualem intelligentiam Scripturarum, ne legem carnaliter intelligant, nec litteram, quæ occidit, sequantur. De qua prudentia ad Romanos asseritur :100101 Prudentia spiritus vita et pax. Sed et vera discretio, prudentia est justorum, qua Deo rationabiliter obsequuntur, juxta illud Apostoli, Rationabile obsequium vestrum.102
Quid autem sit ita convertere corda patrum in filios, atque incredulos ad justorum prudentiam, subditur : parare Domino plebem perfectam. Per hanc instructionem seu illuminationem et conversionem Judæorum, eos disponit ad evangelicæ legis observantiam stabilem et sinceram, per quod fiant plebs Christi perfecta. Quod maxime fuit impletum in Judæis post Christi ascensionem et Paracleti missionem per Apostolos in Jerusalem conversis, qui, sicut in Actibus Apostolorum habetur, Deo perfectissime servierunt : ad quam conversionem Joannes dispositive fuerat operatus. Nam multos illorum qui per Apostolos fuerunt plene conversi, ipse aliquo modo convertit, et ad fidem Christi disposuit, Christum venisse docendo, atque in nomine Christi venturi baptizando. Aliqui quoque ex Joannis discipulis Christo se conjunxerunt, sicut Andreas, et facti sunt plebs Christi perfecta.103 Hinc infra Zacharias loquitur ad Joannem : Præibis ante faciem Domini parare vias ejus, ad dandam scientiam salutis plebi ejus, in remissionem peccatorum eorum.104 Multi equidem per prædicationem105 Joannis crediderunt in Christum, quamvis postea circa Christi passionem atque in ea fuerint per sacerdotes, Scribas et Pharisæos seducti, et a Christo aversi : qui rursus misso Spiritu Sancto per Apostolos plenissime sunt con-106
Et dixit Zacharias ad angelum : Unde hoc sciam? id est, quo signo cognoscam certissime vera esse quæ promisisti? Mos etenim erat Judæis, audito aliquo admirando, quærere signum certificans, scilicet supernaturalem effectum, quo Deus testaretur seu declararet verum esse quod dicebatur, ut patet in Gedeone, Ezechia et aliis multis.107108 Hæc autem locutus est Zacharias dubitando, quia non ad Dei omnipotentiam, sed ad naturæ cursum, naturalemque ordinem et causalitatem respexit, sicut sequentia pandunt eloquia. Ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis : quasi dicat, Præ senio steriles sumus. Non videtur Zacharias fuisse ambiguus de angeli qualitate, an scilicet fuerit spiritus bonus, an nequam : imo cognovit quod esset angelus lucis, quia in sacro loco ac cultu divino apparuit, tamque salubria nuntiavit, Dei honorem et communem salutem concernentia ; et ex modo loquendi ac consolandi, quem ha-
18 buit angelus, hoc ipsum pensavit. Quum ergo ista cognoverit, culpabile fuit quod discredens expetiit signum : ideo reprehenditur et punitur, tamen piissime.
Et respondens angelus, dixit ei : Ego sum Gabriel, de quo in Daniele legisti, quam fidelis sim populi tui adjutor : idcirco de veritate verborum meorum ambigere non debebas; qui adsto ante Deum, id est, vultui Dei incessanter intendo, et quorsum versus processero, a beatifica Divinitatis contemplatione nusquam avertor, neque recedo : ideo adsto ante Deum, tanquam ad obediendum paratus, atque in bono immobiliter confirmatus, et invariabili Deo stabiliter inavertibiliterque intentus : propterea mentiri non valeo. Hoc modo omnes angeli sancti Deo adstare dicuntur. Interdum vero Adstare sive Adsistere, strictius sumitur, prout egressionem seu emissionem ad exteriora officia seu ad viatores excludit. Sicque superiorum ordinum angeli Deo adsistere, inferiorum ministrare dicuntur, juxta illud Danielis : Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia adsistebant ei.109 Sumendo autem Adstare primo modo, etiam apud Tobiam angelus quidam fatetur : Ego sum (inquiens) Raphael angelus, unus ex septem qui adstamus ante Deum. In Apocalypsi habetur :110 Gratia vobis et pax a Deo, et a septem spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt.111 Sic demum scriptum est in Job, Factum est quum quadam die venissent filii Dei ut adsisterent coram Domino :112 quod ibi de inferioribus angelis dicitur.
Et missus sum loqui ad te, et, pro id est, hæc tibi evangelizare : quod est bonum quid annuntiare. Itaque, si missus fuit a Deo, stetitque realiter coram Zacharia in templo, quomodo pro eodem tempore fuit adstans ante Deum? Qui enim adstat ante Deum, videtur esse in cœlo : angelus autem in pluribus locis simul esse non potest. Et respondendum, quod Deus tanquam immensus ubique est : unde ut mens creata ei adsistat seu adstet, non oportet quod ipsa in cœlo sit; imo quocumque vadat, veniat vel exsistat, intra incircumscriptibilem Deum manet, cui omnis ille adstare asseritur, qui ei prompte obsequitur, aut contemplando infigitur. Contemplatio autem certum non exigit locum. Hinc ait Psalmista : Mane adstabo tibi et videbo.
Et ecce. Per hanc vocem, Ecce, adverbialiter, demonstratur aut insinuatur notabile esse quod dicitur seu monstratur. Eris tacens, ita quod usu loquendi carebis, et non poteris loqui, quia et facultatem loquendi amittes.113 Eratque facile angelo instrumenta loquelæ taliter immutare, quod verba formari non poterant, sicut in Genesi legitur, angelum tetigisse nervum Jacob, qui protinus claudicavit. Usque in diem quo hæc fient, id est usque ad diem nativitatis, vel potius circumcisionis pueri, quando vocatum est nomen ejus Joannes, ut dixerat angelus.114 Non enim Zacharias loquelam recepit ante diem circumcisionis Joannis, ut infra describitur. Itaque angelus Deo sibi inspirante, dedit Zachariæ signum ut petiit, sed non tale quale optavit: et juste atque utiliter signum pœnale ac instructivum ad fidem sumit in subtractione loquelæ, ut qui discredendo fuit locutus, tacendo disceret esse verbis cœlestibus credulus. Nempe, ut ait Chrysostomus, dum Deus aliquid indicat, oportet illud in fide suscipere : nam super hujuscemodi disceptare, contumacis est animæ. Itaque signum istud in quantum fuit pœnale, datum est Zachariæ in pœnam suæ incredulitatis, ut subditur : pro eo quod non credidisti verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo, id est tempore congruo, divinitusque præfixo, juxta illud Sapientis :
Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub sole.115 Verumtamen putandum non est, quod Zacharias putaverit verba angeli esse falsa; nec penitus fuit incredulus, sed partim discredens atque ambiguus, nimis convertendo se ad naturalium cursum ordinemque causarum, non ad considerationem omnipotentiæ Dei, et certitudinem nuntii.116
Et erat plebs exspectans Zachariam : quia ut dictum est, foris mansit in atrio, nec Sancta ingredi potuit, neque recedere debuit, donec completo sacrificio, sacerdos qui pro ipsis oravit, egrederetur. Et mirabantur quod tardaret ipse in templo præter solitum. Non enim consuetum fuit tam diu insistere tali sacrificio, et causam dilationis ignoraverunt.
Egressus autem de templo, et loco altaris incensi, non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset, id est, cœlestem apparitionem seu angelicam revelationem habuisset, in templo. Hoc etenim consideraverunt ex mora præfata, et mirabili vultus sui alteratione ex colloquio angeli, ex amissione quoque loquelæ. Voluit enim Deus sciri a populo quod ei angelus apparuisset, quatenus postea cognita plenius veritate, et qualiter angelus nativitatem prænuntiasset Joannis, populus jam inciperet disponi ad fidem adventus Messiæ, quem et Zacharias iste utique prædicavit venisse.117 Unde et supersapientissimo Deo omnia optime moderante ac dispensante, permissus est Zacharias incredulitatem incidere; atque loquela privatus est, quatenus fama Joannis cordibus Judæorum tenacius ac celebrius infigeretur, sicque postea testimoniis ejus de Christo celerius crederent. Et ipse erat innuens illis, id est, visibili signo seu nutu indicavit eis, ut essent contenti atque abirent, et forte, quod aliquid sibi divinitus contigisset;118 et permansit mutus usque in diem circumcisionis Joannis. Ita et quilibet obmutescere debet, facta sibi revelatione superna, nec illam mox prodere, quousque Deus eam voluerit aliis pandi.
Et factum est, ut impleti sunt dies officii sui, id est completa hebdomada qua ministravit in templo, infra quam mansit, ut dictum est, circa templum, abiit in domum suam, quæ, ut legitur, non fuit in civitate Jerusalem, sed in alia quadam. Quum ergo sacerdotes veteris legis, quorum sacerdotium vile, carnale, ac typicum fuit, respectu sacerdotii Christi seu evangelicæ legis, ita ab ingressu propriarum domorum, ab accessu quoque legitimarum abstinuerint conjugum, atque circa templum manentes, puritati ac devotioni ita vacaverint tempore sui officii, quam damnabiles et scelerati sunt sacerdotes jam Christi, qui vel quotidie vel frequenter sacramenta Christi contrectant, aliisque ministrant et celebrant, et tamen carnalibus vitiis inquinantur, et non suis miscentur !119
Post hos autem dies, scilicet Zacharia in domum suam reverso, concepit Elisabeth uxor ejus : quæ vel per revelationem supernam, vel per signa mariti, vel aliorum relatu cognovit, quod vir suus visionem vidisset, et non ex carnalis voluptatis amore aut propria motione, sed desiderio prolis, et ex inspiratione divina, eam in tanta senectute accederet : idcirco reniti non debuit. Concepit autem, secundum expositores, mense Septembri, octavo calendas Octobris, luna undecima, in æquinoctio autumnali. Et occultabat se mensibus quinque, dicens : Quia sic fecit mihi Dominus, id est, fecunditatem hanc supernaturaliter mihi donavit, in diebus senii mei, quibus respexit, id est, suo pio, omnipotenti, causalissimoque respectu dignatus est auferre opprobrium meum inter homines, id est confusionem quæ mihi ab hominibus imminebat, eo quod sterilis essem. Sterilitas quippe in lege maledictioni subjacuit : non quod infecundi essent apud Dominum maledicti, quum nec Elias nec Jeremias viri sanctissimi duxerint conjuges; sed maledictio illa fuit quoddam humanum opprobrium, quoniam pudor fuit conjugatis, nuptiarum fructu carere. Imo Ambrosius ait : Pudor est feminis nuptiarum præmia non habere, quibus hæc sola est causa nubendi. Hoc tamen pro tempore gratiæ ita intelligendum non est, quasi non sit conjugatis magis meritorium amore Dei et castitatis penitus continere, quam proles generare, sed quia homines reputant inhonestum in matrimonio prolem non procreare. Apud Deum vero quædam sterilitas felix asseritur, juxta illud Sapien-
25
C D
Sap. m, 13. tis :120 Felix sterilis et incoinquinata, quæ nescivit torum in delicto.
Denique, quamvis sancta Elisabeth lætata sit valde de conceptione filii tam illustris, et quod supernaturaliter fecunda effecta est, itemque, quia consideravit quod filius nasciturus esset magnæ perfectionis futurus, et quia a nota sterilitatis fuerat liberata; erubuit tamen, quod in senectute sua acciderit istud, quando de lege communi non est tempus commixtionis, prout Eccle. m, 5. in Ecclesiaste scriptum est :121 Tempus amplectendi, et tempus longe fieri ab amplexibus. Sic et Sara ait in Genesi :122 Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo? tanquam diceret, Indecens est. Verum divina voluntas nulla lege præstringitur, nullo ordine coarctatur, sed omnis legis et ordinis causa supertranscendit : ideo quidquid jusserit, bonum, justum, et decens est, quocumque tempore id agi mandaverit. Itaque ex pudore seu erubescentia occultavit se Elisabeth mensibus quinque, scilicet donec beatissima virgo Maria conciperet, et proles Elisabeth exsultans in gaudio prophetaret, ut Origenes exponit.
Porro, hoc loco ostendit Ambrosius, homines quosdam incontinentes, feminas imprægnatas et gravidas cognoscere non erubescentes, esse pecoribus irrationabiliores ac turpiores. Sunt enim pecora, quæ muto quodam opere quasi loquuntur generandi sibi studium esse, non desiderium coeundi. Siquidem ubi semel gravem sibi senserint alvum, jam concubitum non admittunt, nec amantis lasciviam, sed curam parentis assumunt. Porro homines nec conceptis fetibus, nec Deo parcunt; illos contaminant, hunc exasperant. Ad cohibendam petulantiam tuam, manus tui Creatoris in utero fetum formantis adverte. Ille operatur ibidem, et tu uteri illius secretum incestas libidine : vel pecudem imitare, vel Deum verere. — Postremo, ex hoc loco Ambrosius et Beda eliciunt, quantæ curæ fuerit verecundia Sanctis : quia et ipsa Elisabeth de re bona ac licita in tantum erubuit, quod quinque se mensibus occultavit, eo quod res quæ sibi acciderat, apud ignorantes speciem habere potuit mali. Nempe, ut ait Ambrosius, unicuique officio præscripta est ætas, et quod uno tempore decet, alio tempore non decet : suntque tempora quædam præscripta conjugio, quando dare operam liberis procreandis decorum sit, dum anni vigent, et spes prolis exsistit; ubi vero matura senectus successerit, pudor est gestare indicia coitus, quamvis legitimi, gravarique onere alienæ ætatis, et tumescere alvum non sui temporis fructu.
Footnotes
-
II Thess. II, 2. ↩
-
I Cor. XII, 8. ↩
-
Ps. IX, 2. ↩
-
Act. I, 1. ↩
-
Joann. XXI, 25. ↩
-
1 Cor. I, 1. ↩
-
Jer. XLVIII, 10. ↩
-
Rom. XIII, 1. ↩
-
1 Cor. XIV, 40. ↩
-
Marc. XIII, 37. ↩
-
*alias Theophylactus* ↩
-
Marc. XXIII, 26. ↩
-
Is. xxxix, 2, 4. ↩
-
Matth. II, 16. ↩
-
Marc. vi, 17, 27. ↩
-
Luc. xxiii, 11; ↩
-
Act. xii, 1, 2, 4, 23. ↩
-
II Par. xxiv, 20. ↩
-
Gen. xlix, 10. ↩
-
Gen. xlix, 10. ↩
-
I Reg. x, 24. ↩
-
Judic. II, 6, 16. ↩
-
IV Reg. xxv. ↩
-
Ibid. 4. ↩
-
I Par. xxiv, 10. ↩
-
I Par. xxiv, 3-19. ↩
-
Lev. xxv, 10. ↩
-
Num. xxxvi, 7, 8. ↩
-
Deut. xviii, 1, 2; Josue xiii, 14; xxi, 2 et seq. ↩
-
Jer. xxxii, 9. ↩
-
Job xxxvi, 13. ↩
-
Matth. vi, 2, 5. ↩
-
Eccli. vii, 5. ↩
-
Job ix, 2. ↩
-
Ps. cxlii, 2. ↩
-
Galat. v, 26. ↩
-
Is. lxiv, 6. ↩
-
Jacob. iii, 2. ↩
-
Prov. iv, 23. ↩
-
Matth. v, 8. ↩
-
Jacob. ii, 10. ↩
-
II Cor. vi, 3. ↩
-
Philipp. ii, 14, 15. ↩
-
Seneca, de Virtutibus. ↩
-
Aristot. in Ethicis. ↩
-
Act. xv, 10. ↩
-
Josue xi, 15. ↩
-
Rom. xii, 17. ↩
-
Gen. xi, 30; xxv, 21; xxix, 31. ↩
-
Ps. x, 5. ↩
-
Judith viii, 8. ↩
-
Hebr. ix, 7. ↩
-
Exod. xxx, 10; ↩
-
Exod. xxx, 7, 8. ↩
-
Lev. xvi, 11-13. ↩
-
Ibid. 19, 20; ↩
-
II Par. xxix, 11. ↩
-
Exod. xxx, 7, 8. ↩
-
Exod. xli, 5. ↩
-
Exod. xl, 5. ↩
-
Lev. xvi, 17. ↩
-
Jer. x, 21; ↩
-
Ezech. xxxiv, 2, 3, etc.; ↩
-
Mich. vii, 14. ↩
-
Lev. xvi, 29, 12-14. ↩
-
Hebr. ix. ↩
-
Lev. xvi, 12-15. ↩
-
Hebr. iv, 14; vii, 26, 27; ix, 11-14. ↩
-
Dan. x, 16, 17. ↩
-
Ezech. ii, 1. ↩
-
Is. LXI, 10. ↩
-
II Cor. XI, 14. ↩
-
I Reg. I, 10, 11. ↩
-
Gen. XXV, 21. ↩
-
*alias Joannem* ↩
-
Matth. XI, 11. ↩
-
Joann. I, 17. ↩
-
Gen. xvii, 19. ↩
-
III Reg. xiii, 2. ↩
-
Num. xxiv, 7; ↩
-
Gen. xvi, 11; ↩
-
Is. xlv, 1, 4. ↩
-
Prov. xxiii, 24. ↩
-
Prov. x, 1. ↩
-
Eccli. xvi, 1, 3, 4. ↩
-
Job xxxvi, 19. ↩
-
Matth. xi, 11. ↩
-
Ephes. iii, 18. ↩
-
Judic. xiii, 4, 5, 7, 14. ↩
-
Num. vi, 4, 20. ↩
-
Jer. 1, 5. ↩
-
Prov. xv, 29. ↩
-
Sap. 1, 5. ↩
-
Luc. III, 3 et seq. ↩
-
III Reg. XVIII, 18; XXI, 20 et seq. ↩
-
C versi. ↩
-
Act. II, 41-47; IV, 32, etc. ↩
-
Malach. IV, 5, 6. ↩
-
Malach. IV, 5, 6. ↩
-
Rom. VIII, 6. ↩
-
II Cor. III, 6. ↩
-
II Cor. XII, 1. ↩
-
Joann. I, 40. ↩
-
vers. 76, 77. ↩
-
Luc. III, 3-18. ↩
-
versi. ↩
-
Judic. VI, 17; ↩
-
IV Reg. XX, 8. ↩
-
IV Reg. vii, 10. ↩
-
Tob. xii, 15. ↩
-
Apoc. i, 4. ↩
-
Job i, 6; ii, 1. ↩
-
Ps. v, 5. ↩
-
Gen. xxxii, 25, 31. ↩
-
Eccle. iii, 1. ↩
-
Dan. x, 13, 20. ↩
-
Sap. VIII, 1; XII, 15. ↩
-
Deut. VII, 14. ↩
-
Deut. VII, 14. ↩
-
Sap. iii, 13. ↩
-
Eccle. iii, 5. ↩
-
Gen. xviii, 12. ↩
Chapter 3 of 51