Articulus 3
PROSECUTIO EXPOSITIONIS HUJUS CAPITULI PRIMI, AB EO LOCO QUO HABETUR : IN MENSE AUTEM SEXTO, MISSUS EST ANGELUS GABRIEL.
PRÆCURSORIS annuntiatione et conceptione descriptis, tanquam quibusdam præambulis, nunc Salvatoris annuntiatio atque conceptio describuntur. Tanta siquidem miraculorum excellentia Præcursorem Deus ornavit in sua annuntiatione, nativitate, ut testimonia ejus de Christo credibiliora consisterent : quæ et ideo describuntur, ut quæ de Christo leguntur, certius firmiusque credantur.
In mense autem sexto a conceptione Joannis, qui conceptus dicitur circa finem Septembris. Christus autem circa finem Martii, scilicet vicesima quinta die ejus, nuntiatus, conceptus et passus est, secundum Bedam. Martius vero a Septembri est sextus, non computando minutias ultimæ partis Septembris, scilicet octo ultimos dies ipsius, infra quos Joannes conceptus est : qui et hic non computantur, quia consuetudo Scripturæ est, non facere vim in minutiis numerorum ac temporum. Missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen virginis Maria. Summum atque dignissimum descripturus mysterium sacer Evangelista, videlicet unigeniti Filii Dei beatissimam ac benedictissimam incarnationem, omnia ordinatissime ac distincte prosequitur, cunctaque plane elucidat, ut eadem audientes sive legentes, illa quæ gesta sunt quasi præsentia oculis animi proponamus, atque cum summa attentione, devotione, distinctione, singula quæque pensemus : quatenus in recordatione tam ineffabilis beneficii Dei super nos, cordialiter accendamur, intime Deo regratiemur, et nostræ salvationis modum atque historiam mente pura ac jucundissima recolamus.
Itaque, circa descriptionem incarnationis Filii Dei, primo commemorat nuntium, quod non homo aut vates, sed angelus fuit : quem etiam nominatim expressit, quod Gabriel exstitit, de quo jam dictum est. Qui in veteri Testamento legitur Danieli apparuisse ; cui superior angelus, scilicet Michael princeps tunc Synagogæ, locutus est : Gabriel, fac intelligere istum, scilicet Danielem, visionem. De quo Gabriele Daniel ait : Quumque adhuc orarem, ecce vir Gabriel cito volans tetigit me in hora sacrificii vespertini. Hunc angelum docet Evangelista immediate missum a Deo uno ac trino, non (ut fieri solet) ab angelo superiori, quemadmodum Zacharias propheta accidisse testatur : Ecce angelus qui loquebatur in me, egrediebatur, et alius angelus egrediebatur in occursum ejus, et dixit ad eum : Curre et loquere ad puerum istum. Missum, in
Dan. VIII, 16.
Ibid. IX, 20, 21.
Zach. II, 3, 4. quam, in civitatem Galilææ nomine Nazareth. Per quod illud Isaiæ de Christo prædictum monstratur impletum : Nazaræus de radice ejus ascendet. Sic enim Hebraica continet veritas, sicque allegat Matthæus : pro quo Hieronymus transtulit, Flos de radice ejus ascendet. Apte quoque in Galilæa, non in Judæa, nuntiatus est Christus, ad designandum quod Christus relicta Judæa, transmigraturus fuit ad gentes, convertendo illas ad fidem per apostolicam prædicationem. Galilæa etenim, transmigratio interpretatur.
Is. XI, 1.
Matth. II, 23.
B Denique, missus est ad virginem desponsatam viro nomine Joseph. Cur autem de virgine desponsata voluerit Christus nasci, multæ rationes traduntur : quæ quia in omnium commentariis leguntur, prætermitto, quasdam brevissime solum tangendo, videlicet : ne pudicissima Virgo de fornicatione diffamaretur, et ne Christus de fornicaria natus diceretur. Itemque, ne Judæi eum juste contempsisse quasi illegitime genitum viderentur ; et ut diabolus minorem haberet occasionem æstimandi quod Jesus esset Messias, eo quod de conjuge viri esset exortus, quem noverat de virgine nasciturum. Postremo, ne virgo Maria tanquam adultera lapidaretur, quia et de sacerdotali fuit prosapia. Puella quippe illius prosapiæ fornicans, tanquam adultera lapidabatur, ut patet in Levitico. Nomen quoque virginis fuit Maria : quæ interpretatur maris stella, quoniam ipsa luce a se prodeunte seu nata mundum hunc illustravit. Maria quoque interpretatur amarum mare. Ipsa nempe non solum in Christi passione, sed et ante frequenter, amaritudine maternæ compassionis, angustiæ, et timoris fuit repleta, sicut et infra habetur : Tuam ipsius animam pertransibit gladius. Sicut enim amarissime torquebatur, videns Filium crucifigi, sic frequentissime affligebatur, considerando hunc crucifigendum, atque videndo persecutiones ipsius. Rursus, Maria interpretatur domina : et ipsa utique est cœli regina, domina mundi, quoniam Genitrix Dei.
Lev. XXI, 9; Deut. XXII, 20, 21.
Luc. II, 35.
Fuit autem sponsus Virginis castissimus Joseph, de domo, id est semine, tribu, seu familia, David: de qua tribu fuit etiam Virgo beata. Viri enim mulieribus suæ tribus matrimonialiter jungebantur: præsertimque feminæ in parentum hereditate1 succedentes, non poterant nubere nisi viris suæ tribus, ne sortium distributio confunderetur. Virgo autem gloriosa unica fuit suo patri: propter quod ei in hereditate successit.
Præterea contemplandum quomodo Christus in omnibus quæ abjecta videntur et humiliora elegit.2 Unde non in Jerusalem civitate metropoli, sed in oppido Nazareth concipi voluit, ut non humana potestate, sed divina virtute, christiana religio agnoscatur firmata ac introducta. Sed et ipsa Galilæa tam despecta fuit Judæis, ut principes dicerent Nicodemo:3 Scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa non surgit Propheta. Hoc insuper mirabile fuit, quod mundo persuaderi potuit hanc virginem esse, quæ tot annis viro cohabitavit. Denique istud dignationis erat eximiæ, quod Unigenitus Dei eodem angelo annuntiante concipi voluit, quo annuntiante conceptus fuit ejus præcursor, et quod non aliquem aut aliquos de summo ordine angelorum ad tanti mysterii denuntiationem transmisit. Ex quo etiam S. Thomas et alii multi concludunt, quod superiorum ordinum angeli ad exterius ministerium nunquam mittuntur, quum angelus hujus summæ rei nuntiator de choro Archangelorum exstiterit. Quum enim Unigenitus Patris æterni in mundum descenderit, nostramque naturam assumpserit, ut in omnibus verbo et opere humilitatem doceret, ac per eam nos ad veram salutem reverti oportere instrueret, non supremi ordinis agmina ad suam incarnationem misit denuntiandam, sed uno ac consueto nuntio fuit contentus.
Postremo S. Bernardus circa hunc locum sentire videtur, quod angeli sancti mysterium Incarnationis ignoraverunt, ita quod consilium Dei super humani generis salvatione per Verbi incarnationem, nulli patuerit angelorum priusquam Gabrieli hæc legatio dominicæ annuntiationis committeretur. Et id quidem etiam quibusdam Catholicis tempore Bernardi displicuit; et Hugo de S. Victore hinc scripsit Bernardo, ut de hoc intentionem suam plenius aperiret. Cui sanctus Pater rescripsit plenissime ac diserte: Primo, quod verbum illud non asserendo protulerit. Secundo, quod et si asserendo id protulisset, nihilo minus stare posset: quia intelligi posset, non de ipso mysterio seu ejus substantia secundum se, nam hoc Prophetis dudum per angelos fuerat revelatum; sed de mysterio Incarnationis, quantum ad aliquas ejus conditiones, certasque circumstantias, puta quantum ad locum, tempus, modum, personam, ut quod de hac Virgine et hac hora Verbum incarnaretur. — Itaque advertendum, quod (ut S. Thomas determinat) mysterium Incarnationis, videlicet quod Unigenitus Dei humanam esset assumpturus naturam, cunctis angelis a principio felicitatis eorum innotuit quoad substantiam mysterii, atque in generali, non autem quantum ad determinatas conditiones, sive in speciali. Omnia namque angelorum ministeria ad incarnationem Verbi potissimum ordinantur:4 omnes autem sunt administratorii spiritus. Idcirco de isto mysterio omnes a principio communiter sunt edocti; sed postea, quantum ad circumstantias ejus, in ipsius distinctiori notitia profecerunt, imo, ut septimo capitulo Cœlestis hierarchiæ divinus et sanctus Dionysius scribit, a Christo tempore ascensionis inde plenius sunt instructi. Sicque potest salvari, quod super Genesim ad litteram loquitur Augustinus: Sic erat absconditum istud mysterium, ut nec angelis innotuerit.
Insuper, juxta Gregorium, congrue ad Mariam Gabriel mittitur, qui Dei fortitudo interpretatur, quoniam Christum Dei virtutem et sapientiam, qui potestates superavit aerias, nuntiavit jam incarnandum.5 Rursus, secundum Bedam, angelum ad Virginem a Deo mitti condecuit, ad denuntiandum Salvatoris adventum, quoniam in principio serpens a diabolo mittebatur ad feminam ad inducendum mundi interitum.6 Præterea, Christum totius puritatis et integritatis auctorem, corruptorumque et confractorum reformatorem, decuit nasci de virgine integerrima atque purissima, et ut designaret membra sua de virgine Ecclesia spiritualiter nascitura seu regeneranda. Postremo, secundum Hieronymum, bene ad virginem mittitur angelus, quoniam angelis semper cognata est virginitas, et in carne præter carnem vivere, non terrena et humana, sed cœlestis atque angelica vita est.
Et ingressus angelus ad eam: non dubium quin in locum secretum, ubi illa sanctissima contemplationi et orationi vacavit, forte in thalamo seu oratorio; estque probabile, quod tunc devotissime pro totius humani generis salvatione et Christi adventu oravit; dixit, cum ingenti reverentia ac humili apparatu sacratissimam Virginem Dei sui mox Genitricem futuram salutans, imo et dignitatem ejus admirans: Ave, gratia plena, id est, gratia habituali gratum faciente, ejusque charismatibus ac donis, virtutibus quoque ei annexis, præeminenter repleta. Fuit ergo jam septem donis Spiritus Sancti excellenter valde ornata, virtutibus theologicis mirabiliter decorata, virtutibus cardinalibus ac moralibus eleganter fulcita, variis quoque donis gratiæ gratis datæ polita, atque in omnibus his protinus multo amplius adimplenda. Dominus, Trinitas superbenedicta, tecum, tanto singularius, quanto gratiosius. Quo enim gratia Virginis exstitit plenior, eo consistentia Dei in ea fuit singularior atque præclarior. Dominus vero Unigenitus Dei mox fuit cum ea, et in ea singularissimo ac eminentissimo modo futurus, utpote corporaliter quieturus in medio virgineorum viscerum ejus, verus et unicus Filius ejus.
Benedicta tu in mulieribus, id est, præ omnibus amplius benedicta, quia magis electa, majoribus gratiæ donis referta, et quodammodo quasi infinita dignitate mox sublimanda in Filii Dei conceptione. Et enim esse comparentalem Patri æterno, verum Deum habere Filium, illum concipere, parere et fovere, a quo Spiritus Sanctus verus Deus procedit, omnium creatorem salvatoremque unicum fructum filialem habere, nonne quodammodo infinita est dignitas? Rursus, esse matrem et virginem, nec hoc tantum, sed esse matrem talis tantique filii et virginem, nonne tanto exstat sublimius, quanto et singularius? Si magna perfectio exstat causalitas, quanta perfectio est esse causam seu genitricem causæ causarum? Et mater utique causa est filii. Porro quum benedictio Dei sit collatio munerum ejus, et multiplicatio eorumdem, tanto benedictior est Maria, quanto majora ac singulariora divinitus sortita est dona. Ipsa quoque tam magnifice ab angelo salutatur, non solum ob id quod tunc fuit, sed ob id quod mox erat futura, quodque in prædestinatione fuit æterna.
Quæ quum audisset, turbata est in sermone ejus, hoc est in tam excellenti, inopinata, et antea nusquam audita salutatione angelica. Turbatio ista nec imperfectionis fuit, nec culpæ, sed admirationis ac verecundiæ virginalis. Fuitque vehemens quædam immutatio, concussio sive commotio potentiæ affectivæ. Nempe quum Virgo sacratissima in oculis suis minima esset, ac laudabiliter pudorata, vehementissime de tanto suo mirabatur præconio, seque laudari, et cunctis præferri mulieribus erubuit atque obstupuit, eo utique amplius, quo minus de se tale aliquid suspicabatur aut sentiebat. Quo enim fuerit homo humilior, eo sua laudatio et exaltatio sibi ipsi mirabilior, et sæpe gravior quoque videtur. Hujuscemodi sancta turbatio, excellentiori etiam modo fuit in Christo, juxta illud Joannis: Jesus ut vidit Mariam, scilicet Magdalenam, plorantem, infremuit spiritu, et turbavit se ipsum.7 Et alio loco ipsemet protestatur: Nunc, inquiens, anima mea turbata est.8 Est autem et alia turbatio immoderata et vitiosa, quieti pacique mentis contraria, rationis impeditiva, quæ longe fuit a Christo et Virgine præelecta: imo de hac turbatione loquendo, laborare debemus habere animum imperturbatum. — Præterea considerandum, quod sancta Maria in sermone angeli fertur turbata, non in visione ipsius, quia (ut dicitur) solita erat conspicere angelos. Verumtamen aliqui probabiliter adstruunt, quod angelus vice hac apparuit ei cum lumine multo præclariore, apparatu ac habitu venustiore, secundum quod magnitudo causæ suæ legationis exegit, ideoque aliqualiter turbata in ejus apparitione exstiterat.
Et cogitabat qualis esset ista salutatio. Non dubitavit quin esset vera, et vere angelico ore prolata. Non enim caruit gratiosa Puella gratia discretionis spirituum. Cogitabat tamen qualis esset, quid prætenderet, quo tenderet, cur exhibita esset: et id fuit prudentiæ, quod sic cogitavit. Nec statim respondit, tam magnifica salutatione reputans se indignam, quia consideravit se secundum id quod fuit in se, et quod habuit ex se. Juxta quem modum ait Apostolus, Non sum dignus vocari Apostolus;910 et, Venit Jesus Christus peccatores salvos facere, quorum ego primus sum: nihilo minus ait, Nihil mihi conscius sum;11 et, Nihil minus feci ab his qui sunt supra modum Apostoli:12 illud sibi et propriæ voluntati, istud Deo et gratiæ ejus attribuens. De eadem enim re secundum diversas ejus considerationes, diversa feruntur judicia.
Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria. Nominatim pudicissimam Virginem exprimit, ejus teneritudini, turbationi, virgineoque pudori quasi compatiens, et blande ac familiariter alloquendo eamdem consolans. Quamvis ergo timor et pudor Mariæ non fuerunt culpabiles, imo laudabiles; tamen abjiciendi monentur, ut meliores divinioresque actus succedant, videlicet contemplatio cœlestium secretorum, gratiarum actio pro eisdem, tranquillissima quoque serenitas mentis in Deo. Cur autem timere non habeat, subditur: Invenisti enim gratiam apud Deum, hoc est, Deo accepta et placita ei es inventa, pietatem quoque et gratiam quam ab eo quærebas, adepta es, imo et amplius multum.
Ecce rem novam et magnam, concipies in utero, hoc est, fecundaberis sine virginalis reseratione signaculi, operante in te virtute Spiritus Sancti, et paries filium tui ipsius Creatorem, omniumque filiorum hominum Salvatorem; et vocabis nomen ejus Jesum. Cujus appellationis Christi rationem angelus Joseph exposuit, dicens:13 Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Jesus enim, salvator, salus, aut salutaris interpretatur. Hinc de sua nuncupatione ait Filius de Patre per Isaiam: Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris meæ recordatus est nominis mei.14 Denique, hujus Jesu Domini nostri re et nomine figura fuerunt, Jesus filius Nave, alias Josue et Osee dictus;1516 itemque Jesus filius Josedec pontifex. Nam ille filios Israel in terram promissionis induxit, iste in spiritualibus præfuit:17 ita et Jesus nunc spiritualiter præsidens cordibus electorum, eos in terram Ecclesiæ militantis ac triumphantis perducit.
Hic erit magnus. Nam secundum divinitatem, ab æterno fuit, incommutabiliter est, indeficienterque erit magnus, non mole, sed perfectione, potestate, et dignitate; atque tam magnus, ut dicat Psalmista: Magnus Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis.18 Porro secundum naturam humanam, non differt ab aliis hominibus quantum ad essentialia speciei; sed per dona gratiæ hypostaticamque unionem suæ humanitatis cum Verbo, tantæ est magnitudinis, dignitatis, et perfectionis, ut major sit toto universo seu omni creatura intellectuali ac inferiori. Unde ob hanc magnitudinem etiam in utero matris, vir fuit, juxta illud Jeremiæ:19 Novum creavit Dominus super terram: Femina circumdabit virum. Et Filius Altissimi vocabitur, non adoptivus ut ceteri, sed naturalis, coæternus, unicus, coæqualis, juxta illud: Dominus dixit ad me, Filius20
Ps. cix, 3.
Prov. xxx, 4.
Matth. xxviii, 18.
Joann. xviii, 36.
Ibid. vi, 15. meus es tu; et rursus, Ex utero ante luciferum genui te. Unde tam Patrem quam Filium ineffabilem esse Salomon docens, ait: Quod nomen ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti? Nec obstat, quod nunc vocari jubetur Dei Filius Jesus. Non enim Salomon ideo illa ait, quod Pater et Filius omni careant nomine, sed quia deficit omne nomen, prout nos illud comprehendere possumus, a superbenedicta et superviventi et superessentiali dignitate Patris ac Filii, defectu immenso. Nec aliud de majestate Spiritus Sancti quis sentiat.
Et dabit illi, secundum humanam naturam, Dominus Deus, Pater æternus, seu tota Trinitas adoranda, cujus indivisa sunt dona ac opera, sedem, hoc est regiam dignitatem ac potestatem, David patris ejus, hoc est, quam David in typo habebat. Quidquid enim potestatis et eminentiæ fuit in David, multo sublimius datum est Christo homini, secundum quod ait: Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra. Hinc Christus vere rex Israel fuit, plenariamque potestatem super Judæos accepit in spiritualibus ac corporalibus, quamvis ea quantum ad temporalem ac corporalem præsidentiam usus non fuerit. Propter quod dixit Pilato: Regnum meum non est de hoc mundo. Et quum vellent eum Judæi facere regem, fugit. Et regnabit in domo Jacob, hoc est in cordibus verorum ac electorum Israelitarum, non solum corporaliter a Jacob patriarcha descendentium, sed omnium quoque ejus virtutes sequentium, in æternum: puta, in via per dona gratiæ et per suos vicarios præsidet Christus fidelibus, et regnat in eis qui suæ obediunt legi, in patria autem per dona gloriæ et per se ipsum. Et regni ejus non erit finis. Sive regnum dicatur plebs fidelis, puta Ecclesia, quæ frequenter regnum cœlorum vocatur, sive dominium Christi in ea, sive triumphans Ecclesia, vel præsidentia Christi in ipsa: constat quod regni ejus non erit finis. Nam status Ecclesiæ militantis usque in finem mundi durabit: quo hic finem sumente, transferentur electi ad patriam, in qua finis divinæ gubernationis non erit. — Hæc eadem per Isaiam prædicta noscuntur: Super solium (inquit) David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum. Etenim de Christi principatu super Judæos, Ezechiel, Jeremias, Zacharias, ceterique Prophetæ concorditer sunt locuti.
Is. ix, 7.
Ezech. xxxiv; Jer. xxiii; Zach. viii. hoc est, nequaquam cognoscere decrevi, et vovi quantum in me est? Jam enim, ut dicunt doctores, virginitatem promisit, tamen sub honestissima conditione, utpote nisi Deus aliter de ea disponeret. Aliqui vero affirmant, quod antequam desponsaretur, habuit virginitatis custodiam in proposito et affectu, non tamen promisit; postea autem desponsata Joseph simile habenti propositum, simul cum ipso votum emisit. Quærit autem de modo, non de facto secundum se, quia non dubitavit, sed de virginitatis observatione sollicita, sciscitata est operis modum. Verumtamen, teste Ambrosio, legit Maria illud Isaiæ, Ecce virgo concipiet; modum vero non legit. Ex quo concluditur, quod litterata fuit, et in lege atque Prophetis humano quoque studio erudita. Nam et Origenes testatur, quod legis habebat scientiam.
Is. vii, 14.
Et respondens angelus, dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te: hoc est, non naturali via, non virili concursu, non potestate angelica, sed superveniente, id est de superveniente et supra id quod nunc contulit tibi, tunc abundantius influente Spiritu Sancto, concipies, quia ipse te fecundabit, ex tuis purissimis sanguinibus corpus Verbo Dei aptando, formando, et subito organizando: quemadmodum per Zachariam ait, Ego cælabo sculpturam ejus. Unde ad innuendum quod Christus de matre sit editus, viro eam non fecundante, sed virtute cœlesti in ea agente, scriptum est in Isaia: Ascendet coram eo sicut virgultum, et sicut radix de terra si-
Zach. iii, 9.
Is. liii, 2. tienti. Quod autem ibidem loquatur ad litteram Isaias de Christo, certum est omni capitulum illud rite pensanti. Et virtus Altissimi, hoc est omnipotens Deus Pater, obumbrabit tibi, id est, suam potestatem immensam tuæ capacitati contemperabit, ut ejus influentiam ferre queas. Itaque, non secundum plenitudinem suæ claritatis immensam tibi irradiabit, sed velut umbram suæ resplendentiæ causans in te, effectum suæ potestatis exercebit in te proportionabiliter ad tuam declivitatem, faciendo in te immediate per se, quod in aliis efficit per viri causalitatem seu formativam virtutem. Verba hæc ab aliis multipliciter exponuntur, sed quæ in omnium commentis satis leguntur, præterire decrevi. Quod autem Spiritus Sanctus superveniat non locum mutando, sed influendo, ac operando, certissimum reor.
Insuper, innotescit ex his, quod multi sint plenitudinis gratiæ gradus. Nam et Virgo beata ante hæc verba, dicta est gratia plena: nihilo minus in conceptione Filii Dei maxime aucta est gratia Dei in ea, in tantum ut tunc fomes dicatur omnino exstinctus in ea, qui et ante ita fuerat debilitatus, quod nunquam in culpabilem surrexerit motionem. Attamen nunc præcipue sermo est de collatione gratiæ gratis datæ, videlicet maternitatis Dei seu maternæ fecunditatis in Virgine, quantum ad Christum. Quemadmodum autem prophetia et apostolatus, ita et ista materna fecunditas, donum est gratiæ gratis datæ. Propter quod, juxta Augustinum, beatior fuit Maria Christum concipiendo mente quam corpore, et ista corporalis conceptio sine illa spirituali ei non profuisset. Postremo, plenitudo, perfectio, atque immensitas, soli Deo competunt absolute et proprie, creaturis vero comparative, improprie, particulariter, in certoque genere.
Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, id est Christus ex te nasciturus: qui secundum divinitatem substantialiter sanctus est, et sanctitas ipsa, atque immensæ sanctitatis superessentialis essentia; secundum naturam quoque assumptam majoris est sanctitatis, quam omnes pariter prædestinati; vocabitur Filius Dei: sicut nunc dictum est, Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur.21 Itaque ex tam divina et supernaturali conceptione Christi, innotescit fidelibus quod ipse sit Filius Dei, cui soli talis servabatur conceptio. Fonti etenim puritatis, et confractorum reparatori, corruptorumque integratori, purissima debebatur conceptio, nativitasque mundissima, ut Matris integritatem et puritatem non minueret, sed sacraret et confirmaret, quatenus ante partum, in partu, et post partum intacta consisteret, clausa atque mundissima.
Præterea, quum in verbis inductis superbenedicta Trinitas distincte exprimatur ab angelo, clarum est Virginem sapientem, etiam ante hanc angelicam allocutionem, habuisse summæ Trinitatis fidem expressam, ac distinctam notitiam. Alioqui, quid angelus verbis istis insinuaret, non intellexisset; sed dicere potuisset, quod in Actibus quidam responderunt Apostolo sciscitanti, Si Spiritum Sanctum accepistis, credentes?22 Sed neque si Spiritus Sanctus est, audivimus.
Consequenter, ut Mariæ credulitas augeatur, anima exhilaretur, devotio inflammetur, sicque ardentissima, jucundissima ac devotissima mente consentiat, atque concipiat Unigenitum Dei, proponit ei angelus sanctus exemplum, ut mirabilis conceptio futura, per conceptionem mirabilem factam approbetur, et caritativa Puella suæ cognatæ beneficiis congratuletur. Ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua, quamvis duplex habuerit impedimentum, scilicet senectutis, naturalisque sterilitatis; et hic mensis, scilicet Martius, in quo tibi appareo, est sextus illi, ex quo concepit, quæ vocatur sterilis: quia jamdudum sic vocabatur, nec usus sic eam vocandi fuit abolitus; quia non erit impossibile apud Deum omne verbum: hoc est, quidquid sermone significatur, Deus potest implere, si contradictionem non implicet, illudque facere, potestatis sit magis quam infirmitatis. Unde, quod Deus in sua natura non potest peccare, infirmari, comedere, currere, moveri, dormire, potestatis est, non infirmitatis. Huic verbo consonat illud Jeremiæ: Domine Deus, non erit tibi difficile omne verbum.23 Quum enim potestas Dei sit infinita, omnipotens utique est, et quidquid voluerit, potest in instanti peragere, nec potest in tot aut tanta, quin possit infinite in plura atque majora.
His auditis, pia et docilis Virgo cito præbet consensum. Tamque incomparabiliter commendata nescit extolli, sed eo profundius humiliavit se ipsam, quo ampliorem circa se Dei advertit clementiam, suis nil viribus tribuens. Quemadmodum enim vitiosi suis laudibus stulte atque inaniter intumescunt, sic virtuosi inde plus se ipsos dejiciunt. Quo equidem quis majora a Deo sortitus est bona, eo debet illi gratior esse, itemque subjectior. Dixit autem Maria, de beneficio suæ cognatæ collato exhilarata: Ecce ancilla Domini ego sum, idcirco ad omnia ei placita offero me paratam. Audiens quoque se in Domini Dei sui matrem electam, non aliud quam ejus se appellat ancillam. Fiat mihi secundum verbum tuum, hoc est, Spiritu Sancto superveniente, Filium Dei concipiam, ut dixisti. His verbis consensit: quibus prolatis immediate Unigenitum Patris æterni concepit. Itaque in instanti Spiritus Sanctus ex ejus purissimo sanguine corpus formavit, et perfecte quantum ad membrorum distinctionem organizavit; in quo item instanti anima Christi est creata, carni unita, atque utrumque Verbo hypostatica seu personali unione est conjunctum. Itaque in eodem instanti fuit sanguinis separatio, consolidatio, figuratio, animatio, et deificatio. Verumtamen distinctio membrorum oculis perceptibilis vix fuisset ob corporis parvitatem.
Præterea, mox ut Virgo assensit, celebratæ sunt in utero ejus nuptiæ hypostaticæ unionis, videlicet conjunctio humanæ naturæ cum Verbo: de quibus Gregorius ait, quod tunc Deus Pater Filio nuptias fecit, quum ei in utero Virginis naturam sociavit humanam. Tunc quoque celebratæ sunt nuptiæ Sponsi cœlestis cum sua Sponsa singulari, quæ est Mater virginea, Virgo Christifera, quæ Filium Dei concipiendo, facta est Sponsa ipsius singularis. Porro tota Trinitas superbenedicta (cujus quum una consistat essentia, indivisa sunt opera) naturam humanam Filio suppositaliter copulavit. Solus vero Filius naturam istam assumpsit, eamque in se ipso supposita-vit: ita quod ipsummet Verbum æternum, est assumptæ humanitatis hypostasis, quæ in Verbo subsistit personalitate increata Verbi. Estque in Christo una personalitas tantum, et filiatio una dumtaxat, quum sit una persona: filiatio autem concernit personam. Duæ vero generationes ponuntur in eo, sicut et duæ naturæ: generatio enim concernit naturam.
Et discessit angelus ab ea. Et arbitror quod non velut improvise et ex abrupto ab ipsa abierit, sicut a ceteris Sanctis legitur sæpius recessisse seu disparuisse; sed cum grandi reverentia, maxima congratulatione, jucundissimo apparatu, quasi licentiam postulans recedendi a Domina sua, quam ut sui ac omnium Creatoris Matrem, jam orsus est honorare, provise abscessit atque disparuit.
Exsurgens autem Maria a loco orationis, a quiete contemplationis, ab habitaculo mansionis, in diebus illis, statim quum Dei Unigenitum concepisset, abiit in montana, id est per loca alta, montuosa, et aspera, quibus plena est Judæa, cum festinatione, in civitatem Juda; et intravit in domum Zachariæ, et salutavit Elisabeth. Celeriter ivit, dans exemplum virginibus cunctisque feminis, ne libenter tardent in publico, neque in communibus sine rationabili causa itineribus inveniantur. Et quia jam plena fuit Spiritu Sancto, spiritualique gaudio, caritatis fervore, et sanctæ devotionis dulcedine, festinanter processit, præsertim quia et cognatæ suæ congaudere optavit et obsequi, ejusque fetum ex sui præsentia Filii desideravit donis amplioribus perornari. — Porro, per civitatem Juda, quidam intelligunt ipsam Jerusalem, per quam asserunt transisse Mariam, urbem versus in qua habitaverunt parentes Joannis, quam dicunt fere per quatuor aut quinque milliaria fuisse ultra Jerusalem. Nihilo minus per civitatem Juda, urbs habitationis parentum Joannis intelligi potest. Et salutavit Elisabeth: ut habetur in Ecclesiastico, Amicum salutare non confundar.24 Et quia humillima fuit, et forte prior suam salutavit cognatam. Forma autem salutationis digesta seu scripta non est. Secundum Ambrosium autem, condecens est, ut quanto castior virgo, tanto humilior sit.
Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus. Exsultatio ex aliqua prævia cognitiva apprehensione solet oriri. Communiter itaque tenent doctores, quod per omnipotentiam Dei acceleratus est usus rationis in Joanne nondum progenito: ita quod revelante Spiritu Sancto, noverit Unigenitum Dei jam incarnatum, atque in utero Virginis tunc præsentem; tuncque præsertim in eo impletum sit quod angelus nuntiavit, quia Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ.25 Hinc secundum Ambrosium et Glossam, sicut Elisabeth Mariæ, ita Joannes Christi sensit adventum. Aliqui vero dixerunt, quod Joannes Christi præsentiam non cognovit, nec tunc usus sit ratione, sed miraculose movebatur, et instar exsultantis se habuit in utero matris, ad declarationem dignitatis Christi Genitricisque ejus. Augustinus vero tangit utrumque hunc modum, neutrum autem assertive determinat; sed primus verior reputatur.
Et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth. Dicunt quidam, quod Maria ante conceptum, Elisabeth vero post conceptum repleta sit Spiritu Sancto. Verumtamen, quum de Elisabeth nondum fecundata jam dixerit Evangelista quod erant ambo, videlicet maritus ejus et ipsa, justi ante Deum, etc., certum quod etiam ante prolis suæ conceptionem fuit quodammodo, imo et eminenter, plena Spiritu Sancto, utpote in numero perfectorum annumerari condigna; sed consuetudo Scripturæ est, ut dicat tunc hominem Spiritu Sancto repleri, quum gratia notabiliter exuberantiori perfunditur, quemadmodum de primitiva Ecclesia, quæ in die Pentecostes repleta fuit Spiritu Sancto, scriptum est in Actibus: Quum orassent, motus est locus in quo erant, et repleti sunt Spiritu Sancto.26
Itaque, sancta Elisabeth tam grande miraculum in prolis suæ nondum natæ exsultatione perpendens, Christi quoque et beatissimæ Virginis præsentiam venerandam advertens, totis in Deo gloriabatur præcordiis, et gratia ampliori mirabiliter implebatur, spiritumque prophetiæ suscepit. Et exclamavit voce magna: ex plenitudine devotionis et interioris lætitiæ in vocem prorupit sublimem. Ex abundantia namque cordis os loquitur. Et dixit:27 Benedicta tu inter mulieres, hoc est præ feminis universis, sicut expositum est. Siquidem verba ista eumdem habent sensum cum verbis illis angelicis, Benedicta tu in mulieribus. Et benedictus fructus ventris tui, id est Christus jam filius tuus effectus:28 de quo ait Psalmista, Benedictus qui venit in nomine Domini;29 et, Terra nostra dabit fructum suum. De quo scriptum est in Isaia:30 In die illo erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terræ sublimis.31 — Porro Christus secundum utramque naturam benedictus est, sed diversimode. Nam ut Deus, per naturam seu substantialiter benedictus et sanctus est, juxta illud Danielis: Benedictus es, Domine, Deus patrum nostrorum.32 Dicitur enim Deus in se ipso benedictus, quia essentialiter sanctus, omnique benedictione ac laude dignissimus, totius quoque benedictionis et gratiæ collativus.33 Secundum naturam vero humanam, dicitur benedictus per gratiam, quoniam plenitudinem gratiæ sumpsit, non ad mensuram, puta in copia tanta, quod tota creatæ mentis capacitas fuit in eo completa.34
43
Et unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me, scilicet Mater Christi ? quasi dicat, Digna non sum, nec meis hoc meritis tribuo. In quo humilitas Elisabeth innotescit, quæ quum esset grandæva, et tanto sacerdoti in conjugem sociata, ac supernaturaliter fecundata, indignam tamen se a juvencula fabro lignario desponsata visitari professa est. Quod et verum fuit, habendo respectum ad excellentiam dignitatis gratiæque Mariæ, et ad id quod Elisabeth fuerat per naturam : vel etiam ad opera ejus bona, secundum quod a libero procedebant arbitrio ; sed in quantum ex supernaturalibus habitibus gratiæ gratum facientis, et virtutum infusarum, itemque actuali motione Spiritus Sancti procedebant, non tantum digna fuit a Matre Domini visitari, sed et Divinitate beatifice in patria frui, communi obstaculo per Christi passionem ablato : juxta modum quo opera virtuosa dicuntur æternæ meritoria vitæ, et de condigno, secundum opinionem probabilem, quamvis aliqui dicant oppositum.
Præterea, nunc occurrit memoriæ quod circa verba præscripta, Repleta est Spiritu Sancto Elisabeth, scribit Ambrosius :35 Non prius repleta mater (puta Elisabeth) quam filius ejus. Quod intelligendum est de illa repletione abundanti prætacta. Additque : Sed quum filius (scilicet Joannes) repletus est Spiritu Sancto, replevit et matrem. Quæritur, quomodo Joannes nondum natus, matrem suam Spiritu Sancto impleverit. Et certum quod non auctoritative, quum hoc Deo sit proprium ; nec ministerialiter, sicut in dispensationibus seu administrationibus sacramentorum, ministri Ecclesiæ dicuntur suscipientes replere. Aliqui dicunt, quod per modum causæ meritoriæ instrumentalis hoc fecit, ita quod in ipso acceleratus fuit per gratiam usus rationis, liberi quoque arbitrii. Quidam vero affirmant, quod nullo prædictorum modorum id accidit, sed ideo matrem suam fertur implesse, quoniam privilegio ejus datum est matri suæ hujuscemodi divinorum charismatum incrementum. Potest etiam probabiliter dici, quod occasionaliter matrem suam Spiritu Sancto implevit, quoniam illa filii sui miraculosam exsultationem experiens, ex hoc in Deum mente effusa est, ejusque cor caritate apertum ac dilatatum patulumque effectum, factum est gratiæ capax majoris, quemadmodum aliquis videns alium in magna devotione consistentem, devotione accenditur.
Ecce enim, o Maria, ut facta est, hoc est audita, vox salutationis tuæ, qua me tam caritative atque humiliter salutasti, in auribus meis, statim exsultavit in gaudio, formaliter sive causaliter, infans in utero meo : ita quod illa exsultatio fuit gaudium, vel exsultatio ad corpus per redundantiam pertinens, quæ ex mentis gaudio nascebatur. Itaque Joannes Sponsi amicus, de Sponsi gaudebat præsentia, secundum quod ipse postea ore tenus fatebitur :36 Amicus sponsi, qui stat et audit vocem ejus, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Propter quod ait Ambrosius : Joannes exsultavit ratione mysterii, utpote quoniam Unigenitum Dei jam novit incarnatum, veraciterque præsentem. Ex quo evidens reor, quod et Joannes interiori auditu internam Christi allocutionem seu illustrationem advertit. Dicit autem Gorra hoc loco : Ecce quantæ virtutis est beatæ Virginis salutatio, quæ confert gaudium, confert et Spiritum Sanctum, confert revelationem divinorum secretorum, confert et prophetiæ actum. Verum intelligendum est hoc de collatione per modum causæ meritoriæ. Maria enim tam ardenter et humiliter salutando cognatam, præfata bona meruit ei quodammodo.
Insuper, sicut et Beda fatetur, certum est quod non nisi revelante Spiritu Sancto, Elisabeth novit quod Maria esset jam Mater Christi effecta, ab angelo salutata, ejusque verbis crediderit, quod item exsultatio Joannis esset ob Christi corporalem præsentiam. Hinc ei Elisabeth addidit : Et beata quæ credidisti. Concordat quod ait Salvator : Beati qui non viderunt, et crediderunt.37 Porro Gregorius super Ezechielem : Simul, inquit, de præterito et præsenti ac futuro per prophetiæ spiritum tacta est Elisabeth, quæ beatam Mariam promissionibus angeli credidisse cognovit, et matrem nominans, quia Redemptorem in utero portaret, intellexit; et quum omnia perficienda prædiceret, quid et in futuro sequeretur, adspexit. Itaque cognitio fidei, est inchoatio quædam cognitionis beatæ in patria ; ipsum quoque credere ex caritate, meritorium est beatitudinis consummatæ, ad illam se habens sicut meritum ad præmium. Denique, sicut aperta visio est felicitas patriæ, sic cognitio fidei beatitudo est viæ. Beatitudo etiam viæ est imperfecta, et dispositio ad perfectam patriæ felicitatem.
Cur autem beata fuit credendo, subjungitur : quoniam perficientur in te ea quæ dicta sunt tibi a Domino, hoc est, completum sortientur effectum seu plenarium complementum, et quod credidisti per fidem, videbis per speciem. Christum quoque quem concepisti, paries, et usque ad virilia incrementa perduces. Dicit autem Augustinus, quod Virgo beata felicior fuit Dei Filium mente per fidem spiritualiter concipiendo, sive credendo, quam eumdem ventre corporaliter concipiendo. Ambrosius quoque : Quæcumque, inquit, crediderit anima, scilicet fide caritati unita, concipit et generat Dei Verbum ; et si secundum carnem una est Mater Christi, secundum fidem tamen omnium fructus est Christus.
Et ait Maria. Hic describitur canticum, hymnus, laus, seu gratiarum actio Virginis gloriosæ.
Footnotes
-
Num. xxxvi, 6-10. ↩
-
1 Cor. 1, 27, 28. ↩
-
Joann. VII, 52. ↩
-
Hebr. 1, 14. ↩
-
1 Cor. 1, 24. ↩
-
Gen. III, 1. ↩
-
Joann. XI, 33. ↩
-
Joann. XII, 27. ↩
-
I Tim. 1, 15. ↩
-
I Cor. xv, 9. ↩
-
I Cor. iv, 4. ↩
-
II Cor. xii, 11. ↩
-
Matth. 1, 21. ↩
-
Is. XLIX, 1. ↩
-
Num. XIII, 9, 17. ↩
-
Eccl. XLVI, 1; ↩
-
Agg. 1, 1. ↩
-
Ps. CXLIV, 3. ↩
-
Jer. XXXI, 22. ↩
-
Ps. II, 7. ↩
-
vers. 32. ↩
-
Act. xix, 2. ↩
-
Jer. xxxii, 17. ↩
-
Eccli. xxii, 31. ↩
-
vers. 15. ↩
-
Act. IV, 31. ↩
-
Matth. xii, 34. ↩
-
vers. 28. ↩
-
Ps. xcvii, 26. ↩
-
Ps. lxxxiv, 13. ↩
-
Is. IV, 2. ↩
-
Dan. III, 52. ↩
-
Eccli. xliii, 33. ↩
-
Joann. III, 34. ↩
-
vers. 41. ↩
-
Joann. III, 29. ↩
-
Joann. xx, 29. ↩
Chapter 4 of 51