Articulus 4
EXPOSITIO EVANGELICI CANTICI CHRISTIFERÆ VIRGINIS MARIÆ, VIDELICET : MAGNIFICAT ANIMA MEA DOMINUM ; ET EXSULTAVIT SPIRITUS MEUS, ETC.
QUIBUSDAM veteris Testamenti Sanctis concessum est, ut perceptis beneficiis Dei præcipuis, canticum Deo componerent et offerrent. Sic nunc agit S. Maria. Considerans enim ineffabilia Dei beneficia super se, et in se, laudes gratiasque referre non distulit, præsertim quia ex ea incarnari dignatus fuit Unigenitus Dei. Cujus rei typus in Anna præcessit, quæ supernaturali Dei munere Samuelem enixa, cecinit carmen, primo Regum contentum, Exsultavit cor meum in Domino : quod in aliquibus cum carmine Virginis divinæ coincidit.
Itaque, devotissima atque gratissima mente fatetur Domina mundi, Regina cœli, Genitrix Dei : Magnificat anima mea Dominum. Magnificentia et excellentia cantici hujus, primo ex parte actricis perpenditur, quæ quanto gratiosior, illuminatior, atque divinior erat, eo præclarius canticum edidit; secundo, ex sententiæ ubertate ac majestate ; tertio, ex igne devotionis in ipso exuberantis. Sic ergo : Magnificat, inquit, anima mea Dominum. Tanquam dicat : Tu me, o Elisabeth, laudas, extollis, magnificas ; verum ego, sciens quod a me ipsa nil habeo, universa bona Deo adscribo, ipsum laudo, me deprimo, illum magnifico, id est, magnum, summum, immensum fateor, contestor, demonstro, illum totis viribus magnificenter honoro, omni zelo venerari desidero, me parvi pendo.1 Dicimur itaque Deum sanctificare, magnificare, glorificare, dum verbis et actibus ejus sanctitatem, majestatem, beatitudinem, protestamur, extollimus, demonstramus. Impii vero dicuntur nomen
Dei polluere, parvi facere, inhonorare, quoniam quantum in ipsis est, verbis et factis ostendunt, seu ita se habent, quasi Deus non esset honore et gloria omnique reverentia dignus, sed parvi pendendus, neque curandus; alios quoque ad Dei offensam, irreverentiam, injuriamque inducunt. Hinc per Ezechielem Deus frequenter improperat filiis Israel, quod polluerint nomen suum sanctum in gentibus.2
Fecit ergo Maria quod sanctus pater ejus, propheta David, admonuit:3 Magnificate Dominum mecum. Porro, secundum Ambrosium, magnificamus Dominum seu Dominus magnificatur, non quod ei quidquam accrescat, sed quia magnificatur in nobis, hoc est, per suos in nobis effectus, seu actus nostros ejus auxilio exhibitos, magnus ostenditur. Propterea addit Ambrosius: Imago enim Dei Christus est, et ideo, si quid justum religiosumque fecerit anima, imaginem Dei, ad cujus similitudinem est creata, magnificat.4 Quod sumptum videtur ex verbis Origenis dicentis: Salvator noster est imago Dei invisibilis, et anima nostra est imago illius imaginis:5 quum ergo illam, cogitatione, sermone, et operatione magnifico, tunc imago Dei in me grandis efficitur, et ipse Dominus cujus imago est anima mea, amplius in me magnificatur.
Præterea, advertendum quod in cantico isto, nomine Dei et Domini intelligi potest absolute ipse Deus unus ac trinus, seu quælibet divina Persona: quamvis nonnulli per Deum ac Dominum specialiter Filii personam intelligant, asserentes quod Virgo dignissima in cantico isto Filium suum commendat. Et non ait, Magnifico, sed, Magnificat anima mea Dominum, ad innuendum quod ex præcordiali id agat devotione. Quo arguuntur qui sine reverentia Deum orant et laudant, nec eum sicut verum Deum tota cordis honorant custodia: de quibus per Isaiam Dominus loquitur, Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me.67
Et exsultavit spiritus meus, scilicet anima mea rationalis, in Deo salutari meo, ex contemplatione ac dilectione sui ipsius in se, et beneficiorum ejus circa me. Exsultatio autem seu gaudium, ex contemplatione et caritatis actu, seu actuali dilectione procedit. Quo igitur in divinorum contemplatione illuminatior, eorumdemque amore ferventior fuit Maria, eo plenius exsultavit, non in se, sed in Domino tanquam in causa, objecto et fine, sicut Apostolus scribit: Qui gloriatur, in Domino glorietur.8 Porro Dominus dicitur ratione gubernationis; Deus, ratione causalitatis et creationis; Salutare vel Salutaris, ratione justificationis seu recreationis, et glorificationis: qui singulariter fuit et est Deus, ac Dominus, et Salutare Mariæ, propter præcipua beneficia ejus ad eam, et maximam devotionem, dilectionem et cultum illius ad illum. Quamvis autem anima et spiritus hominis realiter idem sint, tamen ratione sunt differentes: nam anima dicitur quoniam informat et animat corpus, illudque bene regendo, Deum magnificat; spiritus vero vocatur ob subtilitatem naturæ, et quoniam contemplatur cœlestia, sicque competit sibi exsultare, et præ ingenti lætitia, quasi extra se saltare in Deum. Hinc Virgo Deipara distincte locuta est: Magnificat anima mea Dominum; et exsultavit spiritus meus in Deo.
Postremo, ut totis viribus Deum magnificemus, magnificent eum nostra memoria, ejus beneficia jugiter recolendo, nostra intelligentia, ejus veritatem et excellentiam contemplando, nostra voluntas, ejus bonitatem amando ac appetendo, nostra interpretativa seu expressiva, eum ore laudando.
Et quia pro suis beneficiis gratiarum actio et vox laudis Deo debentur, consequenter Virgo præclara cantici sui rationem subjungit:9 Quia respexit per approbationem, oculo suæ pietatis immensæ, humilitatem ancillæ suæ, hoc est me humilem ejus ancillam, meamque humilitatem ac parvitatem. Et merito specialiter suæ meminit humilitatis magis quam virginitatis, caritatis, aut reliquarum virtutum, quibus præeminenter fulgebat:101112 quia per humilitatem præcipue meruit taliter exaltari, eratque per eam præsertim disposita ad concipiendum Unigenitum Dei, secundum quod in Incarnationis mysterio consideratur incarnati majestas: quæ tanta est, ut non nisi ab humillima et pene incomparabiliter humil puella, decuit eum incarnari et concipi. Virginitas autem fuit dispositio magis remota, nec ipsa sine humilitate Domino placuisset. Verumtamen in Incarnationis mysterio, utriusque naturæ immediatam et hypostaticam unionem pensando, Virgo sacra per caritatem, ejusque ardentissimum actum, fuit summe et immediate disposita ad unigeniti Filii Dei conceptionem. Nam caritas præstantissima ac divinissima Deoque placentissima virtus est, conjunctionem, transformationem et insolubilem colligationem efficiens. Quamvis itaque tota Trinitas superbenedicta Mariæ humilitatem superclementer adspexit, præcipue tamen Filius, ex ea humanam induendo naturam, faciens se ejus prolem, atque subjiciens ei se ipsum. Sed et Deus Pater eam adspexit in tantum, ut eumdem cum ea habere Filium dignaretur: similiter Spiritus Sanctus, illo eam germine fecundans adorando, a quo ipse vere æternaliterque procedit. Secundum Origenem, humilitas in Scripturis una de virtutibus dicitur quæ a philosophis modestia nominatur; sed et nos eam possumus appellare quodam circuitu, quum aliquis non est inflatus, sed ipse se dejicit.
Ecce enim ex hoc tempore, et ratione tanti beneficii mihi collati, ex hac quoque mea humilitate, beatam me dicent omnes generationes, hoc est quidam ex omnibus, ut sit distributio pro generibus singulorum. Omnes quippe ex Judæis et gentilitate conversi, beatam, imo et beatissimam profitentur Virginem tam incomparandam; sed et Sarraceni, qui legem Mahometi suscipiunt, dicunt eam præ universis mulieribus omnium sæculorum electam, sicut et Christum Filium ejus fatentur suo legislatore Mahometo majorem. Sic et Lia, de qua orta est virgo Maria, cernens se tam fecundam:13 Hoc, inquit, pro beatitudine mea; beatam quippe me dicent mulieres: sicut in Genesi legitur.
Quia fecit mihi magna qui potens est, hoc est, præclarissima mihi beneficia est largitus, in sanctificatione, in gratiarum augmentatione, in totius perfectionis collatione, et nunc potissimum in Incarnatione, in qua veri Dei vera Mater effecta, quodammodo infinitæ dignitatis prærogativam sum consecuta ab eo qui potens est, imo omnipotens est, et adeo potens, ut ejus respectu, omnis creatura sit impotens, nec sine illius manutenentia per momentum subsistere valens (illi equidem idem est esse et potentem esse: cujus essentia est sua potentia independens, illimitata, et penitus infinita; cui sunt omnia æque facilia; qui dominatur in virtute sua in æternum;14 a quo omnis potestas, dicente Apostolo, Non est potestas nisi a Deo:15 unde scriptum est, Sapiens corde est, et fortis robore, qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia, quorum non est numerus16), qui per me mundum liberare dignatus est, et præ omni creatura me honoravit, ita quod Deum omnium Creatorem ac Dominum concepi et porto.
Et sanctum nomen ejus nominatum: id est, ipsemet nomine nominante designatus, in se ipso essentialiter purus, virtuosus et sanctus est, imo sanctitas prima, fontana, exemplaris, immensa: in quo quidquid perfectionis, sanctitatis atque virtutis est cogitarive potest, cum immensa plenitudine supersimplicissime continetur. De quo ait Psalmista: Adorate in monte sancto ejus, quoniam sanctus Dominus Deus noster; et iterum, Confiteantur nomini tuo magno, quoniam terribile et sanctum est.17 Unde scriptum est:18 Deus sanctus et fortis æmulator est, nec ignoscet sceleribus vestris.19 In Job quoque dicitur: Absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas.20 Denique tam sanctus est Deus noster omnipotens, ut ejus comparatione, omnis sanctitas et æquitas nostra sit quasi pannus menstruatæ.21 Ecce enim luna non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus : qui et in angelis suis reperit pravitatem. Siquidem, quid est ipsa divina essentia, nisi sapientia superessentialis, veritas exemplaris, virtus prima, æquitas summa, caritas infinita, lux incircumscripta, puritas impermixta ? Nemo ergo se jactet, aut aliquid putet, aut alium spernat, nec ad publicos transgressores se comparet ; sed in divinæ sanctitatis conspectu atque præsentia se semper constituens, quidquid in se virtutis est aut esse posse adverterit, illius intuitu pro nihilo habeat, seque in profundo humilitatis incessanter conservare conetur.
Hucusque sancta Maria recoluit beneficia sibi singulariter data ; nunc generaliter sibi ac aliis præstita exprimit. Et misericordia ejus, id est suæ æternæ pietatis effectus et gratia, extenditur et fuit a progenie, quæ ab initio mundi ante diluvium fuit, in progenies posteriores.22 Misericordia enim Domini plena est terra. Vel, progenie Judæorum, in progenies gentium. Salus namque gentibus communicata, ex Judæis fluxit et cœpta est, quemadmodum Christus testatur : Salus ex Judæis est.23 Nam et Christus ex eis incarnari elegit, et per Apostolorum (natione Judæorum) doctrinam conversus est mundus. Timentibus eum timore filiali ac casto. Nam talibus tantum finaliter prodest gratia Dei, et ipsi dumtaxat participes sunt fructus ac meriti dominicæ passionis, quæ licet se ad universos extendat per suam sufficientiam, non tamen per efficientiam, sed ad solos electos.24 Hinc ait Psalmista : Misericordia autem Domini ab æterno et usque in æternum super timentes eum. In Ecclesiastico quoque habetur :25 Qui sine timore est, justificari non potest. Verumtamen nullus tam reprobus est, ut divinæ clementiæ penitus expers consistat ; sed misericordia ad salutem veram perducens, solis timentibus Deum filiali et reverentiali timore, qui est fuga mali culpæ, impenditur.
Fecit potentiam, id est, potenter operatus est et potentes egit effectus, in brachio suo, id est sua sublimi virtute, juxta illud in Exodo : Eduxit filios Israel in brachio excelso.26 Vel, In brachio suo, id est per Unigenitum suum incarnatum :27 et tunc refertur ad Patrem, de cujus Filio loquitur Isaias : Brachium Domini cui revelatum est ?28 Quem Apostolus nominat Dei virtutem.29 Porro per Filium Pater universa creavit, per ipsum redemit mundum, prostravit diabolum, fregit infernum, aperuit cœlum, infinita quoque per ipsum fecit miracula. Unde et Filius protestatur :30 A me ipso facio nihil ; Pater vero in me manens, ipse facit opera. Nihilo minus Christus ut Deus, propria operabatur virtute, quæ in tribus supersanctis Personis una est in se, indivisa quoque in opere. Denique magnificentissimum opus Dei in Incarnatione seu Verbo incarnato apparuit, dum naturæ duæ in infinitum distantes, in unam convenerunt personam, dum Christus de clauso Virginis utero prodiit, dum Sacramentum altaris instituit. Magnam demum Deus potestatem exercuit, tam humilem juvenculam faciendo suam Matrem, angelorumque Dominam, et omni pura creatura, prout in esse creato subsistente, præstantiorem.
Quoniam universæ viæ Domini misericordia et veritas seu æquitas, commendato Deo ratione suæ clementiæ, commendat eum nunc Virgo sapientissima ab effectibus suæ justitiæ.31 Dispersit superbos, id est, per varios errores ac vitia dispergi permisit, et per diversa supplicia perdidit ac damnavit effective elatos, quorum spiritus tumet inique, qui Deo subjici et parere omittunt, nec curant sub ejus omnipotenti manu se humiliare ;32 mente, id est intentione et libito, cordis, id est intellectus sui, quo cuncta discernit, judicat et disponit. Hinc in Ecclesiastico scribitur : Radices gentium superbarum arefecit Deus. Qui per Sophoniam quoque minatur :33 Visitabo super omnem qui arroganter ingreditur ;34 et apud Isaiam, Incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum.35 Dæmones quoque superbientes Christus in mundum veniens dispersit, vicit, et de hominum cordibus expulit. Sed et superbos Judæos videmus ab eo in omnem regionem dispersos.
52
Deposuit potentes de sede. Non de quibuscumque potentibus dicitur hoc, quum in libro Job dicatur, Deus potentes non abjicit, quum ipse sit potens;36 sed de potentibus sua potestate vitiose utentibus, de quibus scriptum est in Ecclesiastico:37 Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis. Verum, quum hujusmodi potentes videamus usque ad senectutem regnare, quomodo Deus deponit eos de sede dignitatis ac præsidentiæ? Et respondendum, quod saltem in morte; et frequenter propter eorum peccata occidentur, plagantur, seu ante tempus naturalis periodi auferuntur: Omnis enim potentatus brevis vita;38 sicut et rex hodie est, et cras morietur. De quibus loquitur Isaias: Et quidem neque satus, neque radicatus in terra truncus eorum;39 repente flavit in eos et aruerunt. Hinc scriptum est: Vidi impios Domino flante periisse;40 et rursus in libro eodem, Iniqui ante tempus suum sublati sunt.41 Insuper, potentes Judæorum magistros Deus de sede doctrinæ amovit. Judiciariam quoque potestatem pauperibus tribuit in die judicii exercendam: Sedebitis, inquiens, super sedes duodecim.42
Et exaltavit humiles, nunc per dona gratiæ gratum facientis et gratis datæ, quia et tales frequenter ad prælationem erexit; in futuro autem per dona gloriæ et sublimationem usque ad cœlum empyreum.43 Propter quod ait Scriptura: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam;44 et denuo, Beati pauperes spiritu, scilicet humiles, quoniam vestrum est regnum cœlorum (quo nihil est altius). Potissimum autem Christus exaltavit suos Apostolos vere humillimos:45 quos constituit principes super omnem terram; de quibus scriptum est, Quoniam dii fortes terræ vehementer elevati sunt.46 Ceteros quoque primitivæ Ecclesiæ filios, suos discipulos, non mediocriter exaltavit, non in futuro dumtaxat, sed etiam in præsenti, dans eis virtutem calcandi super serpentes et scorpiones, omnemque inimici virtutem.47
53
Esurientes, id est spiritualia bona avide cupientes, implevit bonis, id est gratiæ donis, internis divitiis, refectionibus mentis. Pauperes quoque corporaliter famecentes Deus alit et implet, quemadmodum scriptum est: Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das escam illorum in tempore opportuno;48 itemque: Omnia a te exspectant ut des illis escam in tempore;49 dante te illis colligent. De esurientibus autem primo modo ait Salvator:50 Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur; et in Apocalypsi, Ego sitienti dabo de fonte aquæ vitæ gratis.51
Et divites, id est divitiarum corporalium inordinatos amatores, terrena cœlestibus præferentes, dimisit inanes, id est a spiritualibus bonis vacuos, suisque vanitatibus inhærentes. De quibus loquitur Christus: Possibilius est camelum transire per foramen acus, quam divitem intrare in regnum cœlorum.52 Jacobus quoque in sua Canonica: Agite nunc, divites, plorate, ululantes in miseriis, quæ advenient vobis.53 De quo infra habetur:54 Væ vobis divitibus, qui nunc habetis consolationem vestram. Divitiæ enim pene ad omnia vitia præbent fomentum, ad superbiam, gulam, luxuriam, otiositatem scelerum matrem. Propter quod beatus scribit Apostolus: Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli, et desideria multa, inutilia et nociva, quæ mergunt hominem in interitum et perditionem.55 Ideo ait Scriptura: Nihil est iniquius quam amare pecuniam; hic enim animam suam habet venalem.56 Verumtamen sunt aliqui divites virtuosi, sua opulentia bene liberaliterque utentes, misericorditer distribuentes, non delicate viventes, nec ad terrena inordinate affecti, sicut hortatur Psalmista: Divitiæ si affluant, nolite cor apponere.57 Sed quam pauci sint tales, liquet ex eo quod scriptum est in Ecclesiastico : Beatus dives qui inventus est sine macula, qui post aurum non abiit, nec speravit in pecuniæ thesauris : quis est hic? et laudabimus eum. Fecit enim mirabilia in vita sua. Nemo ergo se committat periculo, sed acquiescat Apostolo : Habentes, inquit, victum et quibus tegamur, his contenti simus. Hinc in Proverbiis Salomon deprecatur : Mendicitatem et divitias, Domine, ne dederis mihi; tribue tantum victui meo necessaria.5859
Quidam per esurientes bonis impletos, intelligunt gentiles conversos, quibus verbum Dei cum magno desiderio audientibus, maxima gratiarum charismata contulit Deus; per divites vero inanes relictos, intelligunt magistros Judæorum, in Scripturis abundantes, qui in sua cæcitate dimissi sunt.
Consequenter tangit beata Virgo beneficia Judæis exhibita. Suscepit ipse Dominus, Israel puerum suum, id est, Israeliticum populum sibi nunc gratiose ac pie applicuit et conjunxit, de ipso naturam assumendo humanam : per quod totum populum illum quantum in se fuit, salvare proposuit. Propter quod ad Hebræos scribit Apostolus : Nusquam angelos, sed semen Abrahæ apprehendit. Recordatus misericordiæ suæ, id est, memorem se ostendens pietatis et gratiæ, quam populo huic promisit, quod scilicet de eo formam servi acciperet. In incommutabili autem Deo nec recordatio, nec oblivio proprie locum habent; sed per modum recordantis se habet, dum misereri non differt, per modum obliviscentis, dum differt. Sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini ejus in sæcula. Primo enim Abrahæ, deinde Isaac, postea ipsi Jacob, facta legitur in Genesi divina illa promissio : In semine tuo benedicentur omnes gentes. Deinceps dictum est David : De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Generaliter quoque sancti Patriarchæ ac vates de Christi adventu locuti sunt, quemadmodum in Actibus Petrus affirmat : Omnes Prophetæ a Samuele et deinceps annuntiaverunt dies istos.60 Porro clausula illa, In sæcula, referri potest ad verbum illud, Suscepit, item ad, Recordatus, necnon et ad complexum istud, Semini ejus : nam illa gratiosa susceptio electorum, et recordatio Dei circa eos semenque Abrahæ, in prædestinatis manet perpetuo, et nunquam periturum habet effectum.
Ecce canticum istud dulcissimum, quam sententiosum est sub brevitate verborum. Quod Spiritus Sancti consilio statuit Ecclesia in Vesperis decantandum, ut Hora illa dum advesperascit et inclinata est dies, incipiat se mens nostra ab exterioribus ad interiora colligere, ad Deum erigere, ejusque bonitatem beneficiaque pensare, ei ex toto affectu gratias agere, ipsum cum jucunditate laudare, atque pro viribus verbo et opere in omnibus honorare.61 Itaque ad summi Dei honorem et tantæ Virginis reverentiam, non sine mentali attentione et actuali sanctæ devotionis fervore, canticum istud promamus : imo et tunc recordemur, cum quanta devotione et alacritate beatissima Virgo carmen istud cecinerit, et quam ineffabilem ei gratiam præstiterit Deus;62 sicque eidem Virgini congratulemur in Domino.
Postremo, quilibet nostrum canticum hoc in propria potest decantare persona, dicendo intimis ex medullis : Magnificat anima mea Dominum, et exsultavit spiritus meus in Deo, etc., juxta expositionem præhabitam.63 Sic autem Deum laudare, est actus omnino angelicus et præclarus. Quia respexit humilitatem ancillæ suæ, id est animæ meæ, quæ in oculis suis vilis et modica est; vel, Ancillæ suæ, id est creaturæ, quæ ego sum : creatura enim Creatoris sui ministra est. Ecce enim ex hoc beatam me creaturam dicent, ut pie confido, omnes generationes electæ. Nil enim, ut ait Hieronymus, felicius Christiano, cui regna promittuntur cœlorum.64 In patria quoque unusquisque electorum ab aliis beatus dicetur. Sed et Christiani veraciter sibi invicem dicere possunt grata et humili mente illud Baruch :65 Beati sumus nos, quoniam quæ Deo placita sunt, manifesta sunt nobis ;66 denique : Beata gens cujus Dominus Deus ejus, populus quem elegit in hereditatem sibi.67 Quia fecit mihi magna. Hoc dicendo, cogitet unusquisque beneficia Dei circa se generalia et specialia, bona naturæ, dona gratiæ, promissaque gloriæ, quanta pro se Filius Dei fecit, assumpsit ac pertulit, quoties sibi in peccatis pepercit, quod ad istam pœnitentiæ gratiam se adduxit. Cetera specialem expositionem non exigunt, sed juxta interpretationem præscriptam a quolibet queunt proferri.
MANSIT autem Maria cum illa (Elisabeth) quasi mensibus tribus, et reversa est in domum suam, in Nazareth. Communiter dicunt doctores, quod non recesserit Maria quousque nasceretur Joannes. Unde in Scholastica fertur historia, quod ipsa infantem levavit de terra, ut scribitur in Libro justorum, id est Nazaræorum, ut quidam explanant. Verumtamen aliqui, ut Theophilus et Græcus, affirmant quod imminente partu Elisabeth, Maria abierit, eo quod jam aliæ feminæ ad Elisabeth confluxissent, et quoniam in partu mulierum virgines adesse non solent. Evangelista quoque primo scribit recessisse Mariam, quam de partu Elisabeth.
Footnotes
-
I Reg. II, 1. ↩
-
Ezech. xxxvi, 20; xliii, 8. etc. ↩
-
Ps. xxxiii, 4. ↩
-
Gen. 1, 27. ↩
-
Coloss. 1, 15. ↩
-
Matth. xv, 8. ↩
-
Is. xxix, 13; ↩
-
1 Cor. 1, 31. ↩
-
Is. li, 3. ↩
-
1 Cor. i, 31. ↩
-
Coloss. i, 15. ↩
-
Gen. i, 27. ↩
-
Gen. xxx, 13. ↩
-
Ps. lxv, 7. ↩
-
Rom. xiii, 1. ↩
-
Job ix, 4, 10. ↩
-
Ps. xcviii, 9. ↩
-
Ibid. 3. ↩
-
Josue xxiv, 19. ↩
-
Job xxxiv, 10. ↩
-
Is. LXIV, 6. ↩
-
Ps. XXXII, 5. ↩
-
Joan. IV, 22. ↩
-
Ps. CII, 17. ↩
-
Eccli. I, 28. ↩
-
Exod. VI, 6; ↩
-
Act. XIII, 17. ↩
-
Is. LIII, 1. ↩
-
I Cor. I, 24. ↩
-
Joann. VIII, 28; XIV, 10. ↩
-
Ps. XXIV, 10. ↩
-
I Petr. V, 6. ↩
-
Eccli. X, 18. ↩
-
Soph. I, 9. ↩
-
Is. II, 17. ↩
-
Job xxxvi, 5. ↩
-
Eccli. x, 17. ↩
-
Ibid. 11, 12. ↩
-
Is. XL, 24. ↩
-
Job IV, 8, 9. ↩
-
Job XXII, 16. ↩
-
Matth. XIX, 28. ↩
-
Jacob. IV, 6. ↩
-
Luc. VI, 20. ↩
-
Ps. XLIV, 17. ↩
-
Ps. XLVI, 10. ↩
-
Luc. x, 19. ↩
-
Ps. CXLIV, 15. ↩
-
Ps. CIII, 27, 28. ↩
-
Matth. V, 6. ↩
-
Apoc. XXI, 6. ↩
-
Matth. XIX, 24. ↩
-
Jacob. V, 1. ↩
-
Luc. VI, 24. ↩
-
I Tim. VI, 9. ↩
-
Eccli. X, 10. ↩
-
Ps. LXI, 11. ↩
-
Prov. xxx, 8. ↩
-
I Tim. vi, 8. ↩
-
Act. iii, 24. ↩
-
*Luc. xxiv, 29.* ↩
-
*Hebr. ii, 16.* ↩
-
*Philipp. ii, 7.* ↩
-
*Gen. xxii, 18; xxvi, 4; xxviii, 14.* *Ps. cxxxi, 11.* ↩
-
Baruch IV, 4. ↩
-
Eccli. xxxi, 8, 9. ↩
-
Ps. XXXII, 12. ↩
Chapter 5 of 51