Articulus 12
ELUCIDATIO PROSÆ HUJUS QUARTÆ.
IN præcedenti prosa consolata est Philosophia Boetium, probando eum non esse penitus miserum, eo quod ante jam habuit tantæ prosperitatis exuberantiam, quod vix fuit similis ejus; hic ostendit, quod adhuc præsentialiter habet multa bona præcipua, spiritualia et corporalia, interiora et exteriora.
Tum, id est tunc, ego Boetius: Vera, inquam, commemoras, id est, dixi vera esse quæ dicis de instabilitate fortunæ, o virtutum omnium nutrix, id est, tu, Philosophia, quæ doces, conservas et perficis dispositive et cooperative omnes virtutes, præsertim naturales et acquisitas. Et hoc magis competit Philosophiæ quantum ad partem ejus ethicam seu moralem, ad quam spectat prudentia, cujus actus consistit discretio: quæ multum confert ad virtutes, prout istud circa exordium primi libri fusius dictum est. Nec infitiari possum prosperitatis meæ velocissimum cursum, id est, negare non valeo « cursum prosperitatis meæ » præteritæ fuisse celerrimum, vel « cursum prosperitatis » aliquantulæ quam adhuc habeo, brevissimum esse: quemadmodum Job asserit, Dies mei velociores fuerunt cursore, pertransierunt quasi naves poma portantes.
Sed hoc est quod me recolentem, id est, præterita mea ad memoriam revocantem, vehementius coquit, id est, igne tribulationis exurit. Nam in omni adversitate fortunæ, id est, in omni diffortunio, infelicissimum, id est miserrimum, genus est infortunii, fuisse felicem, id est prosperitatibus abundantem. Nempe opposita juxta se posita, clarius innotescunt: ideo dejectus et miser effectus, pristinam suam prosperitatem rememorans, præsentem suam miseriam clarius deprehendit gravioremque sentit. Difficilius etiam est expertis carere deliciis, et consueta relinquere: hinc depauperatis et contemptis qui ante opulenti et honorati fuerunt, molestius est penuriam, injuriam, contumeliam pati. Diffortunia ergo continua vertuntur in habitum, et levius sustinentur quam interrupta, quum et laboriosum sit ad contraria assuefieri. Ideo Seneca dixit: Fortuna lætiores dimittit quos per prospera non adspexit, quam quos reliquit; itemque: Tolerabilius est non acquirere bona, quam perdere acquisita. Hinc in Genesi legitur
Rebecca dixisse, quum sentiret parvulos in utero suo collidi: Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere? Et quarto Regum mulier Sunamitis fertur dixisse ad Eliseum, cujus meritis puerum procreavit, qui obiit: Numquid petivi filium a domino meo? quasi diceret: Melius mihi esset in sterilitatis opprobrio permansisse, quam sic orbari filio nato. Ob hoc in Proverbiis suis Seneca loquitur: Excelsis multo facilius nocet fortuna seu casus.
Verum ad istud respondet Philosophia consolando ac medicando: Sed quid tu, inquit, id est cur « tu », Boeti, falsæ opinionis supplicium luis, id est, cur te ipsum insipienter affligis, et « luis », id est toleras, « supplicium », id est tristitiam ac dolorem, quæ ex falsa oriuntur opinione, quum id rebus jure imputare non possis? id est, supplicium istud non potes rationabiliter imputare fortunæ eventibus tanquam causæ proximæ ac directe, quamvis sint occasio et materia ac causa tuæ afflictionis remota. Opinio vero erronea qua putas propter exteriora damna atque incommoda esse dolendum, est causa hujus supplicii, quum revera in adversis talibus sit gaudendum ac Deo regratiandum, et ad minus æquanimiter sustinendum. Hinc subditur:
Nam si te hoc inane nomen fortuitæ felicitatis movet, id est, si res ipsa nomine designata, utputa fortuita felicitas, trahit te, ita ut appetas eam et de ejus amissione tristeris, licet, id est, licitum est, imo expediens, reputes, id est, quod disputes et conferas, mecum, an recte movearis, quum abundes adhuc plurimis maximisque bonis, puta ingenio, scientia et virtute.
Igitur, id est, propter hæc dico, si quid in omni fortunæ tuæ censu pretiosissimum possidebas, id est, quia ante istam adversitatem « possidebas quid », id est aliquid, « pretiosissimum », id est valde pretiosum, « in omni censu », id est thesauro, « fortunæ tuæ », id est eufortunii tui; id tibi divinitus*, id est a Deo, illæ-*
Gen. xxv, 22.
IV Reg. IV, 28.
Cf. p. 73 D.
Job IX, 25, 26. quam quod sum adhuc inviolatumque servatur. Poterisne meliora quæque retinens, de infortunio jure causari? id est, tu integre habens ac tenens præstantiora quæ unquam habuisti, non potes rationabiliter conqueri « de infortunio » tibi illato: quoniam interiora animæ bona nemo potuit tibi auferre, nec exteriora bona totaliter amisisti. Quod consequenter probat ex hoc quod Symmachus optimus vir fidelissimusque amicus, et propria conjux ac filii adhuc manserunt Boetio.
Atqui, id est pro certo, viget incolumis, illud pretiosissimum humani generis decus, id est persona illa egregia tantæ perfectionis quod totum genus humanum suo tempore vivens decoratur ex eo, secundum quod totum ornatur ex sua parte. Etenim, sicut multa membra sunt in uno supposito, sic multa supposita in una natura specifica. Propter quod dixit Porphyrius: Participatione speciei, plures homines sunt unus homo. Symmachus socer, id est pater tuæ uxoris; et quod vitæ pretio non segnis emeres, id est, « quod » decus, videlicet Symmachum, « emeres », id est redimeres, « non segnis », id est non tardus et piger ad hoc, sed promptus et alacer ex nimia dilectione ad eum, « pretio vitæ », id est propria vita corporali, ita quod te ipsum pro eo morti libenter exponeres, prout perfecta exigit caritas: nam hoc ordo exigit caritatis, ut homo plus diligat personam seu animam proximi sui, quam proprium corpus corporalemque vitam; quod autem quis malit in corpore mori, quam ut amicus suus corporaliter occidatur, ad perfectionem et cumulum dilectionis pertinere censetur.
Vir totus, id est perfectus et integer, vitiis non corruptus, ex sapientia virtutibusque factus, id est, tam excellenter virtuosus ac sapiens ac si compositus esset ex sapientia atque virtutibus, sicut componitur homo ex anima rationali et carne. Quod vel simpliciter ita fuit, vel per hyperbolen dictum est, ad insinuandum magnitudinem bonitatis et sapientiæ tanti viri. Suarum securus, tuis ingemiscit injuriis, id est, tibi in tuis injuriis intime condolet, « securus suarum », id est inter suas injurias constans et patiens, quas sibi infert Theodoricus tyrannus. Hæc enim ad fortitudinem animi et pietatem ac spiritualia misericordiæ opera pertinent, quum Salomon dicat, Justus quasi leo confidens, absque terrore erit;1 et in Ecclesiastico scriptum sit, Ne desis plorantibus in consolatione;2 Apostolus quoque edoceat, Flere cum flentibus.3
Vivit uxor tua ingenio modesta, id est ex naturali indole moderata, pudicitiæ pudore præcellens, id est valde ornata pudore: quæ est laudabilis passio et verecundia bona, secundum Philosophum; estque timor dehonestationis, secundum Damascenum. Ex quo pudore oritur pudicitia, quæ est virtus. Qui pudor et pudicitia ad sexum femineum et ad adolescentes præcipue pertinent. Propter quod in Ecclesiastico habetur: Gratia super gratiam, mulier sancta et pudorata et tacita.4 Quarto quoque Ethicorum ait Philosophus: Verecundia non convenit omni ætati, sed juvenili. Unde verecundiosos juvenes laudamus. Hinc super Cantica scribit B. Bernardus: Quid amabilius verecundo adolescente? Ecce quam pulchra et splendida morum gemma est verecundia in vultu et facie adolescentis, quoniam vera atque indubia bonæ spei est nuntia, bonæ indolis index, virga disciplinæ, expugnatrix malorum, propugnatrix puritatis, innatæ continentiæ gloria, famæ custos, decus vitæ, sedes virtutis, virtutum primitiæ, vera laus, et totius honestatis insigne. Concordat illud Senecæ: Nutriendus est pudor, quia quamdiu manet in juvene, aliquis manet bonæ spei locus; bonum in adolescente signum, quum illi rubor suffunditur. Porro modestia, ut Tullius loquitur, est modesti atque honesti habitus tenor. Quod Hugo plenius exprimens: Modestia, ait, est cultum et motum omnemque occupationem ultra defectum et citra excessum componere. Unde dixit Poeta :5
Est modus in rebus, sunt certi denique fines Quos ultra citraque nequit consistere rectum.
Et ut omnes dotes ejus breviter includam, id est, ut universas virtutes atque ingenitas inclinationes, inchoationes et aptitudines uxoris tuæ compendiose describam et perstringam, patri similis in perfectionibus animæ, utpote eminenter virtuosa, prudens, ingeniosa et docta : quæ Rusticiana vocata est.
Vivit, inquam, id est, ego Philosophia dico quod vivit, et nunc addo, tibique tantum, id est, solum vivit ad tuum qualecumque solatium, et magis intenta tibi per compassionem, quam sibi ipsi. Vitæ hujus exosa, id est, tædium habens vitæ præsentis, spiritum servat in corpore, quæ nondum animam exhalavit, et « spiritum servat », id est spiritualem vigorem : imo et spiritum Dei habet in se, qui eam horis congruis consolatur ac roborat. Observandum, quod in hoc libro, hoc verbum « inquam » communiter ponitur in persona Boetii, quemadmodum hoc verbum « inquit », in persona Philosophiæ. Tamen hoc loco, « inquam » ex nomine Philosophiæ profertur.
Quæ uxor tua tabescit, id est, debilitatur ac deficit, dolore cordis ac lacrimis oculorum ex dolore manantibus, desiderio tui, id est, ex affectu tuæ liberationis, atque ut te sanum et lætum denuo videat, quo uno, id est, ex qua causa præcipue, vel ipsa, id est ego ipsa Philosophia, saltem concesserim minui felicitatem tuam, id est temporalem tuam prosperitatem, quod scilicet tam carissimam contoralem rehabere non vales. De qua illud Proverbiorum dicere potes :6 Cerva carissima, gratissimus hinnulus. Cujus afflictio auget tuum mærorem : nam sicut dilectio ejus ad te facit eam compati tibi, ita caritas tua ad ipsam facit et te compati illi. Nempe ut in Evangelio loquitur Christus : Vir et mulier sunt una caro.7 Hinc inter maritum et conjugem bene concordes est amicitia maxima. Omnis namque amicitia, juxta Philosophum in Ethicis et Politicis, in communicatione quadam fundatur. Propter quod secundum diversitatem communicationum, amicitiæ sunt diversæ. Quumque inter conjugatos sit communicatio maxima, constat quod et amicitia summa. Quam etiam communicationis illius voluptas in copula conjugali consistens, conservat et auget : quæ et inter bruta dulcem quamdam amicitiam parit, prout in Summa contra gentiles S. Thomas fatetur. Verum, ut Theophrastus in libro de Nuptiis loquitur : Amicitia, quemadmodum et concordia illa, inter conjugatos valde est rara : imo multo frequentior inter eos est discordia, quæ gignit paulatim mirabile odium et tædiosissimam invicem vitam. Propter quod visum est Theophrasto, ut sanctus refert Hieronymus, quod sapienti non sit uxor ducenda. Inter Boetium vero et conjugem ejus fuit ex omni parte amicitia grandis, quum ambo fuerint virtuosi atque benevoli : sicque, juxta doctrinam Apostoli ad Hebræos, fuit inter eos honorabile connubium et torus immaculatus. Nam et Seneca in Proverbiis suis teste, conjunctio benevoli animi est cognatio maxima.8 Hanc amicitiam et veram fidelitatem ostendit uxor Boetii ad eumdem in adversis, condolendo ei usque ad mortem. Unde et Socrates dixit, quod et Seneca scripsit : Prospera optime parant amicos, adversa certissime probant.
Hinc ostenditur, quod Boetio mansit adhuc quædam prosperitas in elegantibus filiis suis. Quid dicam, id est, qualiter præconizabo et commendabo, liberos consulares, id est consules Romanorum, quorum specimen, id est claritas, ingenii vel paterni, id est similis ingenio patris eorum Boetii, vel aviti, id est vel similis ingenio avi eorum, videlicet Symmachi, jam elucet, id est, forinsecus splendet per effectus et certa signa ingeniositatis eorum, ut elucere potest in pueris id ætatis, id est secundum eam juvenilem ætatem quam habent, in qua tantæ sunt prudentiæ quasi jam senes essent et cuncta experti, juxta illud Job :9 In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia? Hoc igitur in natis Boetii fuit speciale, qui ex naturali industria ex paucis consideraverunt quamplura. Communiter autem est verum quod sexto dicitur Ethicorum : Juvenes non sunt prudentes, quoniam experientia ad prudentiam exigitur, experientia vero exigit tempus.
Ex his infert Philosophia, Boetium nondum omnino infelicem fuisse. Quum igitur præcipua sit mortalibus vitæ cura retinendæ, id est, homines adhuc mortales præcipuam curam habent qualiter maneant vivi. Esse namque et vivere naturaliter appetuntur, sicut et mors naturaliter abhorretur : imo, secundum Philosophum, omnium terribilium terribilissimum est mors. Qualiter etiam ipsum esse naturali quadam vi jucundum sit, Augustinus pulchre declarat undecimo libro de Civitate Dei, capitulo vicesimo septimo. Atque in homilia disseruit : Inter omnes sæculi hujus labores et curas, non quærunt homines nisi ut diu vivant. Ipsum autem diu vivere quid est, nisi ad mortem currere? Quotidie in sæculo isto quæruntur dies boni, ubi non inveniuntur; et nemo vult sic vivere ut illuc perveniat ubi inveniuntur. Denique, etiam irrationabilibus naturalis cura est vitæ servandæ. Propter quod necessaria victui quærunt, corruptivis resistunt; et ut ait Philosophus, naturaliter appetunt sibi similia generare, quatenus esse perpetuum quod in se ipsis sortiri non valent, in succedentibus sibi participent. Propterea vis generativa est eis collata.
O te, si tua bona cognoscas, felicem! id est, ego Philosophia te Boetium dico adhuc felicem esse felicitate civili, saltem quodam modo, si personaliter penses quanta bona nuncusque tibi remaneant, cui suppetunt, id est, in promptu sunt, etiam nunc quæ vita nemo dubitat esse cariora, videlicet amici carissimi, Symmachus socer tuus, uxor tua probissima, et filii elegantes, pro quorum conservatione te ipsum exponeres morti, sicut expositum est.10
Quare sicca jam lacrimas, id est, oculos tuos terge a lacrimis immoderatis quæ ex dolore fluunt inordinato. Nondum est ad unum omnis fortuna exosa, id est, tota « fortuna » tua seu effectus tuus fortuitus, non « est ad unum », hoc est totaliter, tibi adversans. Nec tibi nimium valida tempestas incubuit, id est, fortis et impetuosa adversitas nondum super te irruit sine moderamine discretionis seu ultra vires, quia non abstulit tibi omnia ad prosperitatem spectantia, quemadmodum multis qui simul per pestem aut gladium perdunt uxorem, proles, amicos, et vulnerantur ac captivantur, quando tenaces hærent ancoræ, id est, certa et firma refugia remanent tibi, ut filii et amici, qui quantum in ipsis est, parati sunt te juvare et de adversitatum tempestate eruere, sicut per ancoras navis salvatur a submersione, quæ nec præsentis solamen nec futuri spem temporis abesse patiantur, id est, ancoræ istæ non patiuntur tibi deesse consolationem « præsentis » temporis, id est adversitatum quas modo habes et sustines, « nec spem futuri temporis », id est, fiduciam tibi præbent evadendi in posterum mala inflicta aut infligenda : quia probabile est, quod filii et amici Boetii pro ejus liberatione assidue laborabant omni modo quo rationabiliter poterant.
Sequitur responsio Boetii ad hæc.
Et hæreant, inquam, precor, id est, ego Boetius rogo ut ancoræ illæ « hæreant », id est, amici et filii mei stabiliter pro me laborent, sicut spectat ad caritatem non cessare a bono incepto, juxta illud Canticorum : Fortis est ut mors dilectio, dura sicut inferus æmulatio.11 Unde Cassiodorus protestatur : Qui vere amicus est, omni tempore diligit :12 tormentum non separat, labor non lassat, thesaurus non superat, alienus amor non occupat. Petrus quoque Ravennensis præsul disseruit : Nil durum, nil amarum, nil grave, nil letale computat amor verus : quod ferrum, quæ vulnera, quæ pœna, quæ mortes amorem prævalent superare perfectum? Illis namque manentibus in vita, fidelitate et amicitia, utcumque se res habeant, enatabimus, id est, procellas hujus adversitatis evademus, vel enatare sperabimus, qualitercumque « res » fortuitæ « se habeant ». Hoc ex bona spe Boetius protulit : aliter tamen evenit. Loquitur quoque metaphorice de evasione sub nomine enatationis, quia hoc sæculum præsensque vita ac tribulatio quælibet dura nomine maris exprimitur, juxta illud in Threnis :13 Magna est velut mare contritio tua.
Sed quantum decus ornamentis nostris decesserit, vides, id est, tu, o Philosophia, quantumcumque me consoleris, attamen cernis quam magnum « decus », expolitio, candor et gloria ablata sint a vestibus nostris, habitaculis, tegumentis : quia nunc carceralibus et vilibus vestibus utimur, qui pretiosis ac splendidis consuevimus uti. Hoc dicit Boetius in persona infirmi, quia de vestibus corporis parum aut nihil curandum est sapienti an sint deformes, dummodo per hoc vestes opesque animæ non deturpentur nec pejorentur, id est virtutes et actus earum. Unde primo de Civitate Dei loquitur Augustinus : Fides et pietas interiorisque hominis bona, opes sunt Christianorum. Nam et Christus effatur : Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.14
— Et illa, scilicet Philosophia : Promovimus, inquit, aliquantulum, id est, parumper profecimus, si te nondum totius sortis tuæ piget, id est, si adhuc non habes tædium de toto tuo eventu fortuito, ita quod non totus displicet tibi, sed eum esse moderatum fateris, ita quod non es prorsus mente dejectus ex ipso, quia non putas te totaliter miserum, sicut senseras ante. Sed delicias tuas ferre non possum, id est, ex caritate et rationis judicio reprobo quod adhuc tam delicatus et mollis es corde, qui abesse aliquid tuæ beatitudini tam luctuosus atque anxius conqueraris, id est, qui non erubescis conqueri, objicere et causari, quod aliquid deest tuæ prosperitati civili et felicitati politicæ, utputa vestium decus, « tam luctuosus atque anxius », id est, ita quod conquerendo hoc, es lacrimis plenus, tristis et territus, quum deberes hæc omnia æquanimiter ac gaudiose perferre, sicut frequenter probatum est. Nempe in libro hoc, idem sensus frequenter repetitur sub aliis et aliis verbis, secundum quod moris est afflictis et tristibus idem sæpius iterare, secundum variam innovationem, tactum ac impulsionem sui mœroris :15 idcirco in talibus locis non oportet morari.
Quis est enim tam compositæ felicitatis, id est, quis hominum in hac vita habet felicitatem aut prosperitatem tam magnam, ordinatam ac adunatam, ut non aliqua ex parte cum status sui qualitate rixetur, id est, non conqueratur aliquid sibi deesse, et ita « non ex aliqua parte » contendat contra statum suum in vita hac, asserendo se adhuc in multis deficere, præsertim quum peccet, saltem venialiter, valde frequenter, et in naturalibus atque gratuitis defectuosus exsistat? Anxia enim res est, id est formidolosa, incerta, instabilis, humanorum conditio bonorum, id est proprietas et eventus temporalium rerum ac fortuitorum effectuum in divitiis, honoribus, nobilitatibus, deliciis, favoribus, amicitiis, et consimilibus : ideo de eorum recessu non est excessive dolendum, nec de eorum accessu incaute lætandum ; et quæ « res » seu « conditio » vel nunquam tota proveniat, id est, nullo tempore contingat alicui homini « tota » simul, id est totaliter et perfecte, vel nunquam perpetua subsistat, id est, in nullo stabiliter perseveret : ad minus enim morte in unoquoque mortali finitur. Istud sæpissime jam dictum est.16
Huic, videlicet opulento, census exuberat, id est, pecunia abundat, sed est sibi pudori degener sanguis, id est, de sua ignobilitate erubescit, defectum natalium patiens. Hunc, id est alium quempiam, nobilitas notum facit, id est famosum. Est autem nobilitas, juxta Philosophum in Politicis, opulentia antiquata. Sed angustia, id est modicitate, rei familiaris, id est domesticarum opum necessariorumque vitæ ac usui domus, inclusus, id est comprehensus, mallet esse ignotus, quia de sua erubescit inopia : prout Josephus recitat de Herode qui Jacobum decollavit, quod quodam tempore ad tantam fuit devolutus pauperiem, quod se ipsum reclusit, ut fame interiret ibidem.17 Ille utroque circumfluus, id est alius nobilitate divitiisque abundans, vitam cælibem deflet, id est, plangit quod uxorem non habet nec prolem, aut quod conjugio non est aptus præ frigiditate, senio aut castratione. Unde in Ecclesiastico fertur :18 Spado complectens virginem, et suspirans.
Ille nuptiis felix, id est conjugii prosperitatem sortitus, orbus, id est carens, liberis, id est filiis, alieno censum nutrit heredi, id est, extraneo reponit et congregat opes : juxta illud Ecclesiastæ, Homo extraneus vorabit eas ;19 atque in Psalmo, Thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea.20 De qua abusione Salomon in Ecclesiaste tractat diffusius. Alius21 prole lætatus, id est gavisus quod genuit prolem, filii filiæve delictis mæstus illacrimat, id est, tristis de excessibus sobolis suæ, deplorat eorum peccata, et pœnas quas incidunt. Quod potissime solet evenire parentibus qui prolem suam in pueritia non domant, sed potius ludunt cum ea. Propter quod in Ecclesiastico dicitur :22 Lacta filium tuum, et paventem te faciet; lude cum eo, et contristabit te : non corrideas illi, ne doleas.
Idcirco nemo facile cum fortunæ suæ conditione concordat, id est, vix aliquis complacentiam habet in omnibus quæ fortuite accidunt : nam casus hujusmodi innumeri sunt, ut secundo dicitur Physicorum. Inest enim singulis hominibus, vel « singulis » fortunis quorumlibet effectibusque fortuitis, quod inexpertus ignoret, id est, nesciat quid lateat in illis de commodo aut incommodo : ideo potest faciliter displicentia in eisdem haberi ; et expertus exhorreat, id est, incidere vereatur. Hinc in Proverbiis legitur :23 Sapiens timet, et declinat a malo ; stultus transilit, et confidit. Ecclesiasticus quoque inducit : Vir in multis expertus, cogitabit multa ;24 qui non est expertus, pauca recognoscit.
Consequenter probat alia ratione, quod nullus in omnibus concordat cum sua fortuna, quia fortunatissimi solent celerius atque frequentius perturbari. Adde rationibus et motivis præhabitis, quod felicissimi cujusque delicatissimus sensus est, id est, quod sensus eorum qui eufortuniis magis abundant, sunt magis assueti deliciis ; et nisi ad nutum cuncta suppetant, id est, nisi omnia eis eveniant juxta desideria sua, omnis adversitatis insolens, id est fortunatissimus seu delicatissimus eorum sensus ad cuncta adversa insuetus atque impatiens, minimis quibusque prosternitur, id est, per minima diffortunia seu adversa provocatur ac labitur : ut patuit in Roboam filio Salomonis, in deliciis enutrito, qui propter modica verba populi sui exacerbatus, durissime respondit;25 propter quod decem tribus Israel recesserunt ab ejus imperio, ut legitur tertio libro Regum. Porro David adversitatibus assuetus et multa perpessus, etiam gravissimas contumelias patientissime tulit, dicente ad eum Semei viro nequissimo, imo et lapides contra eum projiciente :26 Egredere, egredere, vir sanguinum et vir Belial. Unde in libro Proverbiorum scribitur :27 Impatiens operabitur stultitiam.
Adeo perexigua sunt, id est, tam vehementer sunt parva, quæ fortunatissimis beatitudinis summam detrahunt, id est, prosperitatis et sufficientiæ copiam et plenitudinem auferunt, dum tam faciliter miseri fiunt peccando, brutisque similes, quoniam ira in sinu stulti requiescit.28 De his paulo ante assignatæ sunt causæ.29 Hinc in Proverbiis suis Seneca loquitur : Fortuna stultum facit quem nimium fovet ; et denuo, Gravius nocet quod improvise contingit; itemque, Prosperitas iracundiam nutrit. Hoc est quod rursus testatur: Nihil plus efficit homines iracundos, quam educatio mollis et blanda. Ideo optimum saluberrimumque consistit, assidue sustinere adversa, corpus dure tractare, omnem animositatem in se ipso prorsus constringere.
Consequenter Philosophia Boetium ad patientiam exhortatur ex consideratione eorum qui ejusdem secum naturæ sunt, ut considerando parem naturam, non nimis anhelet ad disparem qualitatem.
Quam multos esse conjectas (id est, si rite perpendis, potes probabiliter conjicere et putare plurimos esse) qui sese cœlo proximos arbitrentur, id est, quasi in paradiso se esse putent sive putarent, valdeque fortunatos, si de fortunæ tuæ reliquiis pars minima eis contingat, id est, si valde parum eis accideret aut inesset de bonis fortunæ quæ adhuc aliqualiter tibi adsunt aut competunt, quamvis conquestus sis sæpe, ea tibi ablata esse? Multi enim fuerunt tunc qui se fortunatos valde judicassent, si habuissent unum filium consulem Romanorum, aut uxorem tam virtuosam, prudentem ac nobilem ut erat uxor Boetii, aut tantam scientiam sicut ipse, vel tot ac tantos amicos, etc.
Hic ipse locus, quem tu exsilium vocas, incolentibus, id est oriundis ex eo et commorantibus in eodem, patria est. Si hoc intelligatur de Ravenna aut alia urbe ad quam Boetius primo fuit missus et relegatus antequam fuit incarceratus, difficultatem non habet; si autem de carcere ipso, dici potest quod aliqui erant gravius eo incarcerati.
Adeo nihil est miserum, nisi quum putes, id est, in tantum vera sunt quæ dixi, ut nihil sit infortunatum ac miserum tibi, « nisi quum putes », hoc est, nisi in quantum apprehenderis illud sub ratione contrarii seu nocivi: sic enim inducit tibi tristitiam, et imaginaris id tibi molestum. Quod intelligendum est de rebus positivis, seu malis pœnæ; non de malis culpæ, quæ in se et ex se sunt prava ac misera formaliter, et item efficienter, prout Salomon in libro ait Proverbiorum:30 Miseros facit populos peccatum. Itaque mala culpæ sunt misera, non quia putantur mala, sed quia ex sua natura sunt talia. Imo, non fiunt nec appetuntur, nisi in quantum bona videntur, quum objectum appetitus sit bonum.31 Propter quod divinus Dionysius protestatur: Nemo ad malum respiciens operatur. Et teste Philosopho, Omnis peccans, est ignarus. Etenim, quamvis bene judicet in communi, non tamen in particulari. Quod etiam verificatur de eo qui peccat ex certa scientia. Hinc in Proverbiis scriptum est: Via stulti recta in oculis ejus.32 Quod ne de solis stolidis usu rationis carentibus dictum putetur, Salomon rursus eodem asserit libro:33 Omnis via viri recta sibi videtur.
Contraque, id est econverso, beata sors omnis est, id est, omnis fortuna seu omnis eventus fortuitus, vel omnis adversitas, felix est, vel ad felicitatem disponens, ducens, cooperans, æquanimitate tolerantis, id est, si patienter et æquanimiter toleretur.34 Sic enim electis Dei, teste Apostolo ad Romanos, omnia cooperantur in bonum. Atque ut ait Philosophus: Circa adversa, dura et aspera, versatur patientia; et circa mortis pericula, fortitudo : ut in omnibus illis simus constantes, nec passionibus iræ, tristitiæ, vitio impatientiæ, effeminata formidine obruamur. Hoc Socrates, Plato, Pythagoras, et alii meliores philosophi, verbis et factis diligenter edocuerunt. Unde et Seneca libro de Clementia fassus est: Magni animi proprium est, in cunctis placidum et tranquillum consistere, injurias et offensas vilipendere, id est non curare; muliebris vero animi est, litigare, ac iræ suæ gerere morem.
Præterea consonat his quod Tullius libro de Tusculanis quæstionibus scribit: Nec felicitas nec miseria est in hoc mundo, nisi ex hominum opinione, id est, nisi concurrente felicium et miserorum judicio. Sic ergo fortuna prospera, felix est homini per sapientiam ne infletur, fortuna vero adversa, per patientiam ne tristetur : imo in utraque Deo regratietur.
Impatientem vero affirmat Philosophia infelicem esse, subdendo : Quis est ille tam felix, id est tam prosper, qui quum dederit impatientiæ manus, id est, ab impatientia se vinci permiserit, statum suum mutare non optet, id est ad meliorem ac prosperiorem fortunam pertingere, in qua non patiatur adversa et tristia? Per quod se infelicem ac indigentem fatetur. Impatiens demum dat « impatientiæ manus » suas, id est rationem et voluntatem, quas perversissime subjicit sensualitati ac motibus ejus, sicut victus dat manum victori : et hæc est vilissima servitus, subjectio vitiorum. Quocontra hortatur Apostolus ad Romanos : Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.35
Deinde declarat Philosophia humanæ prosperitatis contemptibilitatem propter contrariorum permixtionem. Quam multis amaritudinibus humanæ felicitatis dulcedo respersa est! Quamvis enim interdum quis ad aliquantulum tempus in delectationibus sine actuali et perceptibili adversitate, afflictione, calamitate, versetur, non tamen durat hoc diu. Imo sæculi amatores, reges et principes omnes carnales et vitiosi, qui passionibus suis subjecti sunt, innumerabiles patiuntur inordinationes, suspiciones, timores, tristitias, punctiones, invidias. Similiter qui politica gaudent felicitate, variis curis, inquietudinibus, pœnis afficiuntur. Qui autem contemplativa felicitate lætantur, quamvis delectationi quæ est in considerando et contemplando, non sit tristitia contraria vel admixta, tamen subjectum contemplationis istius, videlicet homo seu mens humana, ex suis distractionibus, defectuositatibus et quotidianis peccatis, et propter proximorum excessus atque innumerabilia mundi mala, frequenter et quasi assidue cruciatur : similiter desiderio majoris profectus, præsertim futuræ beatitudinis. Hinc libro Confessionum loquitur Augustinus : Tu, Domine, malis suavitatibus meis tot et tantas amaritudines miscuisti, ut ipsæ suavitates meæ mihi in horrorem ac tædium verterentur. De his in Ecclesiaste multa dicuntur : ut est illud, In multa sapientia, multa est indignatio, et qui addit scientiam, addit et dolorem;36 et iterum :37 Risum reputavi errorem; et gaudio dixi, Quid frustra deciperis? Et rursus :38 Cuncti dies hominis doloribus et ærumnis pleni sunt, nec per noctem mente requiescit. Hinc impii, qui in desideriis et voluptatibus ambulant, in libro Sapientiæ fatentur :39 Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles. Quæ felicitas seu dulcedo si etiam fruenti, id est eam habenti, jucunda esse videatur, tamen non possit retineri a fruente quominus, id est quin æque bene, abeat, id est, cesset adesse fruenti et possidenti, quum velit, id est, dum natura seu proprietas ipsius fortunæ illud exegerit. Ideo non est nimis appretianda aut reputanda.
Liquet igitur quam sit mortalium rerum misera beatitudo, id est, constat ex his, quod « beatitudo mortalium rerum », videlicet hominum, seu humanarum et variabilium rerum, in quibus versatur fortuna, « sit misera » valde, id est multis miseriis mixta, utputa malis culpæ et pœnæ; quæ nec apud æquanimos, id est constantes et stabiles, qui inter prospera et adversa permanent in medio virtutum, perpetua perdurat, quia ad minus finitur in morte (ideo futuræ vitæ felicitas summe est appetenda, quæ perpetuam habet securitatem sibi annexam); nec anxios tota delectat, id est, inconstantes, impatientes, et circa fortuita immoderate sollicitos, non « tota » simul « delectat », quia nulli simul totaliter adest, sed uni in isto, alteri in alio; vel non « tota delectat » illos, quoniam in prosperis tantummodo ipsos delectat, non in adversis, in quibus non norunt gaudere.
Ex horum consideratione Philosophia exclamat et admonet :
Quid igitur, o mortales, extra vos petitis intra vos positam felicitatem? id est, o homines, cur quæritis beatitudinem veram in exterioribus rebus, in divitiis, deliciis, honoribus sæculi hujus, quæ tamen in interioribus actibus intellectus ac voluntatis consistit, hoc est in contemplatione et delectatione primæ veritatis summæque bonitatis, quemadmodum decimo Ethicorum ait Philosophus, quod sit perpetua speculatio optimi speculabilis? Quæ beatitudo etiam intra nos est, quia quum simus liberi arbitrii, possumus eam mereri ac adipisci, præsupposito auxilio gratiæ Dei, quæ nulli quod in se est agenti negatur. Juxta quem sensum possumus Dei præcepta implere. Unde et Christus in Evangelio loquitur : Regnum Dei intra vos est.40
Error vos inscitiaque confundit, id est, « error » quo male sentitis de vobis ipsis, vel « error » in operando, et « inscitia » in discernendo, et ignorantia veræ felicitatis, deordinat vos, ita quod non refertis vos ipsos et omnia vestra ad id quod vere est ultimus finis vester : quod est beatifica visio Dei, quæ est ultimus finis vester formalis, videlicet actio menti vestræ inhærens, et ipsemet Deus, qui est finis objectalis, ut dictum est supra.41
Ostendam breviter tibi Boetio, et sub nomine tuo unicuique studioso, summæ cardinem felicitatis, id est introitum et accessum ad beatitudinem plenam. Estne aliquid tibi te ipso pretiosius? id est, utrum de rebus et bonis ad te pertinentibus sit aliquid quod melius et præstantius putes te ipso, aut quod plus diligas quam te? Nihil, inquies, id est, respondebis quod nihil. Homo enim post Deum potissime amat se ipsum : quod et ordo exigit caritatis, quum dicat Salvator, Quid proficit homo, si universum mundum lucretur, perdat autem se ipsum?42 Essentialia quoque principia et causæ intrinsecæ hominis, videlicet anima et corpus, non sunt homine digniora : imo totum est dignius qualibet sua parte. Unde et Paulus in Actibus ait : Non facio animam meam pretiosiorem quam me.43
Igitur si tui compos fueris, id est, expeditus in usu rationis, et in virtutibus stabilis, ita quod dominaris per rationem inferioribus viribus et actibus tuis, nec a sensualitate, passionibus et vitiis superaris, juxta illud in Genesi, Sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius; possidebis quod nec tu amittere unquam velis, id est bona animæ, quæ sunt gratia, sapientia, scientia, dona, virtutes ac merita vitæ æternæ, quæ nemo vult perdere formaliter et directe, sed interpretative et æquivalenter, ut qui recidivant et sponte peccant mortaliter : quemadmodum pergens ad forum tempore pluviæ ut aliquid emat, vult complui ; nec fortuna possit auferre te invito : quoniam ista non amittuntur, nisi præcedente consensu peccati. Itaque compos sui non est, qui instar furiosi, passionibus iræ, impatientiæ, concupiscentiæ agitatur. Ideo tales in Scripturis stulti vocantur, juxta illud Job : Stultum interficit iracundia. Et in Proverbiis dicitur :44 Impatiens operabitur stultitiam.45 Qui autem se ipsum ratione compescit atque gubernat, compos est sui, ac alios regere aptus est, juxta illud Senecæ : Multos regere poteris, si te rexerit ratio. Nam et divinus Dionysius dixit :46 Optimum hominis est esse secundum rationem.
Atque ut agnoscas in his fortuitis rebus, id est exterioribus bonis fortunæ subjectis, quorum fortuna potest esse causa per accidens, beatitudinem constare, id est esse, non posse, sic collige, id est, ex his præmissis conclude : Si (pro Quia) beatitudo est summum bonum naturæ ratione degentis, id est rationalis creaturæ, quæ ratione viget. Est etenim beatitudo ista formalis, optima operatio potentiæ optimæ, utputa contemplatio altissimæ veritatis, ut loquitur Christus ad Patrem : Hæc est vita æterna, ut cognoscant te verum Deum.47 Nec illud est summum bonum, quod eripi ullo modo potest, id est, quod potest violenter auferri : quod probatum est supra; quoniam præcellit id quod nequit auferri, id est, bonum illud quod non potest auferri invito, est præstantius bono fortuito, quod invito potest auferri.48 Vel sic : « quoniam præcellit id », id est, summum bonum seu beatitudo est quid altius quam bonum virtutis moralis, quia consistit in actu virtutis intellectualis, videlicet sapientiæ; et tamen virtus moralis nequit violentia tolli : ergo minus beatitudo. Manifestum est quod ad beatitudinem percipiendam fortunæ instabilitas, id est fortuna instabilis, adspirare non possit, id est, attingere nequit. Beatitudo quippe adipisci non potest nisi ex deliberatione, intentione, proposito, et ex causis per se : fortuna vero causa est per accidens, et respicit ea quæ vi possunt auferri.
Istud consequenter probat alia ratione, quæ et superius tacta est.49 Ad hæc, quem ista caduca felicitas vehit, id est, temporalis prosperitas exaltat, vel scit eam, vel nescit esse mutabilem (per locum a divisione), id est, aut scit quod possit debeatque amitti saltem in morte, aut nescit. Si nescit, non est beatus, quum sit ita ignarus : ideo subditur, quænam beata sors, id est felix remuneratio, esse potest ignorantiæ cæcitate, id est in tanta excæcatione atque insipientia? quasi dicat : Nulla, quum ad beatitudinem præcipue spectet clara cognitio miseriam insipientiæ et erroris excludens. Si scit felicitatem illam posse auferri, metuat necesse est, id est, necessario sequitur quod timebit, ne amittat quod amitti posse non dubitat, id est felicitatem illam caducam, quam certe noscit se perdere posse perditurumque esse. Quare continuus timor de illa amissione non sinit eum esse felicem.
An vel si amiserit, negligendum putat? id est, utrum putat non esse curandum, quod eam perdiderit? Sic quoque perexile bonum est, id est, ex hoc consequens est, quod felicitas ista sit bonum valde parvum, quod æquo animo feratur amissum, id est, de cujus amissione anima non turbatur, nec contristatur. Vel sic : « An vel si amiserit, negligendum putat? » id est, utrum tradet oblivioni, dum beatitudinem illam perdiderit? Secundum quod Plato dixit, animas de comparibus stellis immissas corporibus, protinus oblivisci felicitatis præhabitæ et amissæ. Verum huic expositioni non consonat clausula sequens exposita. Præterea advertendum, quod hac argumentatione usus est diu ante Boetium Augustinus in pluribus locis, contra quosdam hæreticos insipientissime ac prorsus stultissime asserentes in regno cœlesti esse ruinam et lapsum ad corpora ista mortalia. Fuitque error iste Platonis, ut super Joannem recitat Augustinus. Quem nihilo minus errorem refutavit et reprobavit Porphyrius, in hoc a Platone recedens. De ratione autem veræ beatitudinis est perfecta securitas, infastidibilitas, immobilisque stabilitio in beatificante objecto, prout Guillelmus Parisiensis in libro de Universo diffuse demonstrat.
Consequenter Philosophia probat istud apertissime sequi eis qui tenent animam hominis immortalem. Et quoniam tu idem es cui scio persuasum, id est probabiliter declaratum esse, atque insitum, id est firmiter inculcatum, permultis, id est valde multis, demonstrationibus, id est rationibus demonstrativis necessario concludentibus, mentes hominum, id est spiritus rationales, nullo modo esse mortales morte naturæ, ita quod desinant esse, corpore moriente; quumque clarum sit fortuitam felicitatem, id est temporalem prosperitatem atque politicam beatitudinem, corporis morte finiri : dubitari nequit, id est, nemo rationabiliter ambigere potest, si (pro quia) hæc fortuita felicitas beatitudinem auferre potest, id est veram et æternam felicitatem impedire ac tollere, per hoc quod in morte finitur, et anima una cum corpore moritur, quin omne mortalium genus, id est mortales homines universi, in miseriam mortis fine labatur, id est, in totius felicitatis privationem et in non esse corruant in ipso termino vitæ, qui est mors, seu in termino mortis formaliter, id est, per hoc quod moriuntur morte, quæ est privatio totius vitæ beatæ. Denique triplex est mors. Prima est mors naturæ. Secunda, mors culpæ, de qua Apostolus dixit:50 Vidua quæ in deliciis vivit, vivens mortua est. Tertia est mors infernalis et æternalis miseriæ, quæ est mors pessima, juxta illud in Psalmo:51 Mors peccatorum pessima.
Amplius, ad idem subditur ratio alia. Quod si (pro Quia) multos scimus, beatitudinis fructum, id est beatificam fruitionem, non morte solum, id est non solum moriendo pro Deo atque justitia, verum etiam doloribus animæ suppliciisque corporis quæsisse, id est expetisse ac promeruisse, æquanimiter tolerando tormenta acerrima corporalia, variosque cruciatus compunctionum, compassionum, tristitiarum, sollicitudinum, anxietatum in anima, sicut ait Apostolus: Foris pugnæ, intus timores.52 De quibus malis pœnalibus rursus legitur ad Hebræos: Alii ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres; lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt.53 Quonam modo præsens vita facere potest beatos (id est, non utique dici rationabiliter valet, quod homo in hac vita veram et plenam beatitudinem consequatur), quæ miseros transacta non efficit, id est, «quæ» vita præsens, seu ejus fortunata prosperitas, «transacta», id est præterita et elapsa, «non efficit miseros» eos qui vitam hanc finiverunt? tanquam dicat: Si vita hæc, seu ejus prosperitas, constitueret hominem beatum, sequeretur quod ejus amissio redderet hominem miserum: quod verum non est, quum tot millia martyrum mortem pertulerint, ut post vitam præsentem efficerentur beati.
Porro hoc argumentum videtur theologicum magis quam philosophicum, quum sit fundatum in fide, qua credimus martyres sanctos in hoc ipso non esse deceptos: quod nihilo minus efficaciter multipliciterque probatur, quamvis hic probationes illæ non inducantur. Verum S. Gregorius tangit eas, sic arguendo in homilia: Ad sanctorum martyrum tumbam consistimus, fratres mei. Numquid isti carnem suam in mortem dedissent, nisi eis certissime constitisset esse aliam vitam pro qua mori debuerunt? Et ecce qui ita crediderunt, miraculis coruscant. Ad exstincta namque eorum corpora viventes ægri veniunt, et curantur; dæmoniaci veniunt, et liberantur; perjuri veniunt, et a dæmonio vexantur. Quomodo ergo vivunt illic ubi vivunt, si in tot miraculis vivunt hic ubi mortui sunt? Hujuscemodi etiam argumento Apostolus utitur prima ad Corinthios, loquens: Si resurrectio mortuorum non est, neque Christus resurrexit; si autem Christus non resurrexit, inanis est nostra prædicatio, inanis est et fides vestra: invenimur autem et falsi testes Dei. Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt.54
Footnotes
-
Prov. xxviii, 1. ↩
-
Eccli. vii, 38. ↩
-
Rom. xii, 15. ↩
-
Eccli. xxvi, 19, 18. ↩
-
Horatius. ↩
-
Prov. v, 19. ↩
-
Matth. xix, 6. ↩
-
Hebr. xii, 4. ↩
-
Job xii, 12. ↩
-
Cf. p. 203 C. ↩
-
Cant. viii, 6. ↩
-
Prov. xvii, 17. ↩
-
Thren. u, 13. ↩
-
Matth. xi, 8. ↩
-
Cf. p. 162 C, 176 A', 193 A et s. ↩
-
Cf. p. 162 A', 178 C, 193 D, 198 C et s. ↩
-
Act. xii, 1, 2. ↩
-
Eccli. xxx, 21. ↩
-
Eccle. vi, 2. ↩
-
Ps. xxxviii, 7. ↩
-
Eccle. ii, 18-21; iv, 8; vi, 2. ↩
-
Eccli. xxx, 9, 10. ↩
-
Prov. xiv, 16. ↩
-
Eccli. xxxiv, 9, 10. ↩
-
III Reg. xii, 3 et seq. ↩
-
II Reg. xvi, 5 et seq. ↩
-
Prov. xiv, 17. ↩
-
Eccle. vii, 10. ↩
-
Cf. p. 165 C. ↩
-
Prov. xiv, 34. ↩
-
De Divin. nom. c. iv. ↩
-
Prov. xii, 15. ↩
-
Prov. xxI, 2. ↩
-
Rom. vuii, 28. ↩
-
Rom. xii, 21. ↩
-
Eccle. 1, 18. ↩
-
Ibid. 11, 2. ↩
-
Ibid. 23. ↩
-
Sap. v, 7. ↩
-
Luc. xvii, 21. ↩
-
Cf. p. 143 A. ↩
-
Luc. ix, 25. ↩
-
Act. xx, 24. ↩
-
Job v, 2. ↩
-
Prov. xiv, 17. ↩
-
De Divin nom. c. iv. ↩
-
Joann. xvii, 3. ↩
-
Cf. p. 209 C'. ↩
-
Cf. p. 162 C', etc. ↩
-
1 Tim. v, 6. ↩
-
Ps. xxxiii, 22. ↩
-
II Cor. vii, 5. ↩
-
Hebr. xi, 36, 37. ↩
-
I Cor. xv, 13-15, 18. ↩
Chapter 59 of 199