Articulus 14
DIFFICULTATUM AC QUÆSTIONUM HUJUS PROSÆ QUARTÆ PROPOSITIO BREVISQUE ABSOLUTIO.
JOANNES. — Jam in isto articulo, sicut et supra, multa bona locutus es; et a principio usque nunc, de fortuna disseruisti quasi sit aliquid. Contra quod, ultra præhabita, objici potest, quod sancti martyres Cosmas et Damianus interrogati a tyranno quæ esset eorum fortuna, dixerunt: Christiani fortunam nesciunt, id est, non ponunt.
DIONYSIUS. — Hoc intellexerunt de fortuna prout tyrannus ille loquebatur de ea, putans quod esset numen quoddam, seu deitas aliqua vel dea, ut plenius dictum est supra.1
JOANNES. — Dictum frequenter est de duplici felicitate; et quæri solet, an ad felicitatem requirantur amici, potentia, opulentia, sanitas corporis, prosperitas honoris.2 Quid ergo tu dicis ad ista?3
DIONYSIUS. — Duplicem esse felicitatem jam ante dixi: unam vitæ præsentis, aliam futuræ. Prima vocatur meritoria: et est imperfecta, nec indesinenter in actu;4 nec excludit miserias pœnæ seu mala pœnalia, nec venialia peccata, nec peccandi potentiam, nec includit omnimodam confirmationem in bono. Secunda felicitas appellatur præmiatoria: quæ est perfecta et indesinenter in actu, excludens omnem miseriam pœnæ ac culpæ, tam actu quam potentia, hoc est peccandi potentiam, atque includens in bono confirmationem. Insuper primam felicitatem dixi adhuc duplicem esse. Unam politicam et civilem: quæ essentialiter consistere dicitur in actu prudentiæ. Aliam speculativam: quæ in sapientiæ actu consistit; estque speculatio primæ ac summæ veritatis. Rursus, utraque ista felicitas iterum dividi potest in felicitatem naturalem et supernaturalem. Felicitas politica seu civilis naturalis est, quæ est secundum virtutes et leges naturales et positivas, ex naturali ratione ac lumine institutas. Et ista felicitas est actus prudentiæ naturalis, humanæ et acquisitæ. Felicitas supernaturalis politica dicitur, quæ est secundum leges supernaturales divinas, quæ in Scripturis traduntur, et ad supernaturalem finem tendit ac ordinatur directe.5 Ista quoque felicitas est actus sapientiæ supernaturalis infusæ, quæ est donum Spiritus Sancti, imo inter septem dona potissima.6
Probat autem S. Thomas in Summa contra gentiles idonee, quod ultima hominis felicitas, utpote perfecta et plena, non consistit in divitiis, nec in potentia, neque in voluptatibus et honoribus, nec in parte sensitiva, nec in virtutibus moralibus, nec in ipsa prudentia: quod totum infra probabitur. Quantum vero ad propositum respondetur, quod ad felicitatem politicam vitæ præsentis requiruntur et spectant, bona corporis habitudo, potestas sæcularis sufficiens ad reprimendum iniquos et ad exsequendum justitiam, competens quoque opulentia ad vivendum secundum hujuscemodi statum, cum familia competenti necessariisque ministris. In quibus omnibus necessarii sunt fideles amici consiliariique idonei, prosperitas mediocris (quia ut patuit, eufortuniorum nimietas impedit), pax et concordia cum subjectis. Ista et consimilia quasi circumstant, et per modum integralium partium ad felicitatem istam concurrunt: quemadmodum et virtutum quædam sunt partes integrales, quædam subjectivæ, quædam potestativæ. Quumque beatitudo sit perfectissimus actus virtutis perfectæ secundum statum perfectum, beatitudo ista est actus perfectæ prudentiæ, prout in viris consistit heroicis. Et quia vera prudentia, etiam secundum Philosophum, non est nisi in virtuosis, nec perfecta prudentia est nisi in habentibus virtutes morales perfectas: quales sunt perfecte humiles, patientes, mites, casti, justi, atque sinceriter amorosi. Tales autem nec adversis dejiciuntur, nec prosperis extolluntur: imo subjugatis sibi passionibus, in omni eventu instar quadrati constantes sunt.
JOANNES. — Videtur mihi quæstio ista satis soluta. Verum difficiliora mihi circa præhabita dubia oriuntur. Primum, an naturalis felicitas mentis humanæ in increati unione objecti immediate consistat. Ad quod mihi sæpe jam respondisti, allegando illud decimi Ethicorum, quod felicitas contemplativa, de qua nunc sermo, sit speculatio optimi speculabilis. Cui dicto objici potest, quod juxta quosdam magnos philosophos, felicitas ista consistit in applicatione ad intelligentiæ lumen, seu in contemplatione intelligentiæ ultimæ.
DIONYSIUS. — Peripatetici quidam, ut Avicenna et Algazel, asserentes animas rationales ab intelligentia ultima procedere ac creari, aliquid tale sunt opinati, dicentes eas beatificari per conversionem et unionem ad creatricem earum intelligentiam, sicut effectus perficitur per conversionem ad propriam causam: non simpliciter, sed in quantum anima per unionem et contemplationem intelligentiæ causæ suæ, convenientius perducitur ad contemplationem primæ causæ: quia ut etiam ait Averroes, quæsitio de divino intellectu est etiam naturaliter desiderata, nec mens creata finaliter sistere potest in contemplatione causæ creatæ, sed procedit usque ad primæ causæ notitiam, de qua modicum scire desiderabilius est, quam multa de rebus creatis, ut libro de Animalibus tangit Philosophus. Absolute ergo dicendum, quod in contemplatione primæ causæ consistit omnis creatæ mentis felicitas. Et opinio illa philosophorum multipliciter comprobatur erronea: imo in sua radice est falsa, quoniam creare, Deo est proprium, nec convenit nisi infinitæ potentiæ. Et quamvis una intelligentia esset creata ab alia, et anima rationalis ab intelligentia ultima, non tamen sequeretur, quod beatitudo intelligentiæ inferioris consisteret in contemplatione intelligentiæ immediate superioris, a qua ipsa procederet, sed in contemplatione primæ causæ, quæ incomparabiliter optimum est objectum, et principalissima causa, cujus virtute et participatione intelligentiis conveniret creare: ita quod omnis effectus cujuscumque intelligentiæ ac causæ secundæ, magis est effectus causæ illius primæ quam cujuscumque alterius. Unde in libro de Causis asseritur, quod omnes virtutes quibus est finis, sunt dependentes ab infinito primo, quod est virtus virtutum. Et quamvis perfectio effectus consistit in conversione ad suam causam (juxta illud Procli Platonici, Omne procedens, ad fontem suæ processionis convertitur), conversio tamen ultima et ipsa felicitas sita est in conversione ad primam et principalem ac opulentissimam causam, in qua sola ex se et in se est sufficientia plena, et omne id quod satiare et contentare potest plenarie desiderium universæ mentis creatæ. Istud quoque consonat dictis Platonis in Phædone.
JOANNES. — Videtur mihi et istud rationabiliter dictum. Verum nunc quæro quod principalius movet me, hoc est, an immortalitas animæ rationalis possit non solum rationabiliter persuaderi, sed et demonstrative probari, ut Philosophia evidenter testatur in littera.7
DIONYSIUS. — Istud est antiquissimum et difficile satis problema, ad quod famosi philosophi Pythagoras, Socrates, Plato, clare et absolute dixerunt quod imo; sicque tenuerunt concorditer Platonici omnes, Plotinus, Macrobius, Apuleius, Porphyrius, ac Proclus ille præcipuus. Quid autem Aristoteles de hac senserit quæstione, difficile est certo aperire: multa enim hinc inde deprompsit ex quibus videtur sensisse, quod immortalis sit anima; sed multa nihilo minus est locutus ex quibus apparet contrarium. Verumtamen quidam non tam sapienter quam audenter respondent, quod Aristoteles senserit omnino animam immortalem exsistere; alii absolute dicunt oppositum. Itaque advertendum, quod expositores Aristotelis, tam Græci quam Arabes, itemque Latini, verba Aristotelis de ista materia introducta varie intellexerunt. Averroes quippe, Abubather, Alexander, Themistius, Avempote, Theophrastus, et alii quidam, scripserunt Aristotelem sensisse, quod anima rationalis, quæ substantialis forma est hominis, et corpus ejus vere informans, sit mortalis. Avicenna vero et Algazel, Alphorabius, Alkindi, Albumasar Maurus, cum aliis multis, dicunt contrarium. Similiter inter christianos philosophos S. Thomas, Albertus Magnus, Ægidius de Roma episcopus, Udalricus, fatentur Aristotelem docuisse, quod immortales sint hominum animæ. Porro Guillelmus Parisiensis et alii multi oppositum sentiunt. Henricus vero consulte respondet, quod ex libris Aristotelicis certo sciri non valeat quid senserit inde.
Præterea omnes illi philosophi Peripatetici consenserunt in hoc, quod intellectus sit immortalis, hoc est, quod substantia vere ac formaliter intellectiva, et ipsa intellectualis potentia immaterialis, inorganica, vere immortalis incorruptibilisque consistat: quia in libro de Animalibus affirmat Philosophus, quod solus intellectus ab extra sit; tertio quoque de Anima allegat ac sequitur quod Anaxagoras dixit, intellectum esse immixtum, perpetuum, separatum, cum nullo quid commune habentem. Hinc illi qui fassi sunt animam humanam esse mortalem, dixerunt eam non esse vere ac formaliter intellectivam ex sua natura, nec ullam inorganicam vim habere: imo supremam vim ejus cognitivam, esse intellectum passivum, id est potentiam cogitativam aut imaginativam, secundum nonnullos, nec esse intellectivam, nisi per quamdam irradiationem luminis intelligentiæ super intellectum passivum et ejus phantasmata.
Hujus autem erroris princeps fuit ille maledictus damnatissimusque Averroes, qui tot blasphemias contra Christum christianamque fidem evomuit. Est namque opinio illa in veritate prorsus stultissima, et irrationabilissimus error: imo et contra experientiam generalem ac certam, quum unusquisque in se ipso certissime experiatur se vere et ad libitum intelligere universaliter et abstracte, contemplari quoque immaterialia et æterna, divina et ipsum supersimplicissimum Deum, et tanto limpidius atque profundius speculari, quanto plus a cunctis materialibus et sensibilibus rebus abstraxerit se. Ergo in se ipso habet formale principium ac potentiam productivam actuum horum. Quumque hi actus circa immaterialia, simplicissima ac divina versentur objecta, certissimum est quod vis productiva eorum, in qua subjective consistunt, sit prorsus immaterialis. Similiter species seu formæ intelligibiles per quas exercentur, quæ repræsentant illa objecta, necessario immateriales et ab appendiciis materiæ sunt immunes: ideo esse non queunt in organica ulla potentia. Præterea, quum actus isti sint actiones immanentes, in suo subjecto realiter permanentes et ipsum formaliter denominantes, non poterit homo ab eis denominari intelligens et contemplans, nisi vere realiter, subjective, formaliter exsistant in homine, in anima rationali, in potentia ejus intellectuali. Si vero non sic, sed in intelligentia separata, quamvis per influentiam applicata, realiter formaliterque consistant; nullo modo per actus illos ipse homo intelligit, sed intelligitur tantum. Amplius, si suprema vis atque perfectio hominis est intellectus passivus, non intellectiva et proprie rationalis potentia, homo bestia esset, et non rationalis intellectualisque creatura; et speciem sortiretur non ab essentiali intrinseca proprietate et perfectione, sed ab extrinseca, si rationale ponat eum in specie: quod, sicut arguit Albertus, nulli convenit creaturæ, neque in cœlo neque in terra.
Istam disputationem sanctus Doctor in Summa contra gentiles, libro secundo, et super secundum Sententiarum, atque in prima parte Summæ suæ, specialiter quoque ac diligentissime in speciali tractatu de Unitate intellectus, contra Averroistas, Albertus quoque, Ægidius, et ceteri quoque præfati christiani philosophi, in diversis tractatibus efficaciter prosequuntur.8 Denique Guillelmus libro de Universo prolixe contra erroris illius insanias scribit; Henricus quoque in Summa et in Quodlibetis suis, inter cetera loquens: Non videtur mihi mirum, quod multi mirantur ac dubitant quid super his Aristoteles senserit. Imo (ut arbitror) ipsemet Aristoteles in his semper in dubio fuit et fluctuavit, habens pro utraque parte fortia quædam motiva: hinc interdum videtur magis favorabiliter locutus pro una parte, interdum pro alia. Unde expositores ejus Græci et Arabes diversimode eum exponunt, et unus trahit verba ipsius ad unam partem, alter ad aliam.
JOANNES. — Quid tu potius sentis ?
DIONYSIUS. — In hoc huic doctori consentio, quod ex libris Aristotelis qui leguntur in scholis ac studiis, pro certo haberi non potest quid Aristoteles sensit de his. In hoc tamen non consentio ei, quod dicit Aristotelem magis divertisse ad hoc, quod anima hominis sit mortalis, et quod intellectus possibilis sit unus numero in universis hominibus, ita quod intellectiva forma non sit realiter ipsa anima quæ est substantialis forma hominis, sed intelligentia separata ac infima. Hoc namque tam absurdum et rude est, ut æstimare non queam summum et ingeniosissimum illum philosophum hoc sensisse. Imo potius reor eum declinasse ad hoc, quod anima rationalis sit immortalis, præsertim quum decimo asserat Ethicorum, quod homo est maxime suus intellectus. Duodecimo quoque Metaphysicæ: In aliquibus, inquit, nil prohibet actum post potentiam, id est formam post corpus suum, manere: ut si anima est talis, non tota, sed intellectus. Porro in libro de Anima apertissime dicit, quod si anima habet aliquam operationem sine corpore, id est sine corporis communione, concursu et operatione, ita videlicet quod intelligere queat non coagente ad hoc aliqua vi organica, tunc separabilis est a corpore; si non, non est separabilis. Verumtamen deinde in eodem libro determinat, quod intelligentem oportet speculari phantasmata: ex quo sensisse videtur, quod anima in corpore intelligere nequeat sine cooperatione organicæ potentiæ. Sed hoc dictum ipsius dupliciter exponitur. Primo, quod quum nostra cognitio intellectiva a cognitione incipiat sensitiva, oportet intelligentem speculari phantasmata in ipsa prima scientiæ adeptione atque inventione, non autem quum jam in se habuerit speciem intelligibilem abstractam ac habitum scientialem. Et ita capit verba illa Albertus, ac ejus sequaces, Udalricus et Henricus de Ballivis, ac alii quidam. Et ponunt exemplum de eo qui vult ascendere tectum aut solarium: qui indiget scala; quum autem venerit illuc, potest sine scala operari ibidem. Secundo exponitur, quod intelligentem oportet in omni actuali intellectione intueri phantasmata: sicque exponunt Thomas, Ægidius, et alii multi.9 Rursus Aristoteles dixit: Separetur hoc ab illo (videlicet intellectivum a sensitivo), sicut perpetuum a corruptibili. Quod item dupliciter potest intelligi.
JOANNES. — Mirum quod tantus ille philosophus non expressit evidenter quid sensit, nec certo inspicere potuit animam hominis consistere immortalem.
DIONYSIUS. — Hujus causa fuit, quod alia quædam docuit et expressit ac pro posse probavit, quæ revocare et negare compulsus fuisset, si evidenter concessisset animam separari a corpore. Nempe, ut nosti, mundum dixit ab æterno fuisse. Si ergo posuisset animarum immortalitatem, coactus fuisset concedere animas separatas esse actualiter vel numero (vel potius multitudine) infinitas, præsertim quia non posuit animas transcorporari, nec concessit quod in eodem actus præcedat potentiam seu forma materiam tempore. Constat autem, quod non admisit in entibus naturæ permanentis multitudinem actu infinitam, sed bene in entibus successivis, quia in illis nunquam simul sunt infinita in actu. Præterea, primo de Cœlo et mundo videtur absolute sentire, nihil perpetuum esse a parte post, quod non fuit perpetuum a parte ante. Ideo, si sensisset animas posse separari a corpore ac incorruptibiliter permanere, sensisset eas ab æterno fuisse : quod certum est eum non sensisse, quum (ut tactum est) dixerit formam substantialem in eodem non præcedere suam materiam. Itaque sequi videtur, quod in his fluctuaverit semper. Verumtamen in aliis quibusdam scriptis, videtur sensisse animam hominis esse immortalem, puta in libro de Secretis secretorum, in libro quoque de Pomo et morte, et in quibusdam ad Alexandrum epistolis. Quamvis etiam Guillelmus in libro de Universo dicat sicut jam recitavi, attamen in libro de Divina rhetorica protestatur Aristotelem orando dixisse : Nunc te inveni, o causa causarum ; fac me tibi acceptum.
JOANNES. — Putas tu immortalitatem animæ posse demonstrative probari ?
DIONYSIUS. — Puto, vel potius sentio, hoc tam demonstrative probari posse, quam demonstrative reprobari potest opinio illa stultissima de unitate intellectus in cunctis hominibus, et item quam demonstrative probatum est a Platone et Proclo, aliisque præclarioribus philosophis Platonicis ac Peripateticis, nullam vim organicam nullamque formam materialem corruptibilem de potentia materiæ eductam, esse reflexivam super se ipsam et super proprium actum. Unde in libro de Causis ostenditur, quod nulla essentia est rediens ad se ipsam reditione completa, nisi intellectualis et immortalis. Quod etenim ita reflectitur ac redit ad se, intelligendo se ipsum ac proprium actum, hoc secundum quodlibet sui conjungitur sibi, nec valet in eo situalis distantia reperiri. Rursus, omne materiale atque organicum, est divisibile in infinitum ; nec potest hoc actu compleri ac pertransiri. Amplius, quum videamus frequenter justos ac sapientes, imo et viros heroicos, in hac vita ab impiis devastari, opprimi et occidi, si non est post hanc vitam alia vita ac merces, non erit condigna retributio meritorum : quod ineffabiliter derogaret infinitæ perfectioni, providentiæ atque justitiæ summi Dei. Quum enim, teste Aristotele decimo Ethicorum, homo contemplativus, mente bene dispositus, præsertim vir heroicus, sit amatissimus Deo ; si Deus omnipotens tali homini nullum retribuit præmium condignum, non videtur recte, juste, liberaliter sapienterque agere cum amatissimo suo. Postremo, disputationibus istis philosophicis de animarum immortalitate, efficax, certus ac brevis imponitur finis in evangelica lege, in qua pene innumerabiles defuncti noscuntur resuscitati, qui et tormenta impiorum se sensisse testati sunt, et gloriam conspexisse Sanctorum. Nec est jam dicere id quod in libro Sapientiæ impii dixisse leguntur :10 Non est qui agnitus sit reversus ab inferis. Denique, quod Deus Sanctos suos in vita et in morte et post mortem tam innumerabilibus et prorsus supernaturalibus honoravit et mirificavit miraculis, quod in obitu plurimorum visi sunt angeli sancti, atque auditi cantus cœlestes, suavissima item respersa est fragrantia, ac splendidissima lux refulsit de cœlo, imo quod viri sanctissimi etiam miraculose corporalibus oculis con-
Qu'est donc ce meilleur de vous-même dont vous parlez. Je me suis demandé ce qu'il pouvait être.
Et aussi de quel bonheur s'agit-il ?
C'est cette parole imprudente : meilleur de moi-même. Qu'y pourraitil bien y avoir de meilleur chez moi ?
Esope répondait la langue. { meilleure & pire
Donner sa langue aux chiens.
Langue parle de l'abondance du cœur.
C'est le cœur quand il est bon qui est la meilleure chose.
Cœur. langue. mains. se defluentes. Auster protervus, id est ventus australis duriter flans, urget, id est impellit, viribus totis illud, puta montis cacumen, seu ædificium in eo locatum; atque hæ arenæ ab invicem solutæ præ siccitate recusant, id est, non valent, ferre, id est super se portare, pondus pendulum, id est ædificium grave super se pendens ac ponderans.
Hic ex prædictis infertur dogma morale. Et est ordo verborum: Tu fugiens sortem, id est situationem et dispositionem, periculosam sedis amænæ, id est delectabilis mansionis, quæ quamvis in loco alto visum delectet, tamen periculum imminet ibi ex causa prætacta, memento, id est, cura et provide, certus, id est absque periculo, figere domum, id est structuram virtutum collocare, saxo humili, id est in loco petroso, videlicet firmo ac stabili fundamento.
Quamvis ventus quicumque tempestuosus miscens æquora, id est, impellens undas maris, tonet, id est, acriter sonet, ruinis, id est casibus fluctuum, quos impellendo, elevando, projiciendo, sonitum efficit magnum; attamen tu conditus, id est deputatus, quieti pacis æternæ, felix in spe, nondum in re, et « felix » per inchoationem ac meritum, robore valli, id est munimine tuæ humilis fundationis, duces ævum serenus, id est, totum tempus vitæ tuæ expendes in tranquillitate et serenitate interioris munditiæ, ridens, id est, deridens, non curans nec metuens, iras, id est tempestates, ætheris, id est aeris, quæ scilicet generantur in aere. Æther autem, proprie sumitur pro superiori aeris parte contigua igni elementari, in qua tempestates non fiunt. Sic enim cœlum æthereum a cœlo aerio distinguitur a Strabo ac Rabano. Ævum quoque hic capitur large, prout se extendit ad quamcumque mensuram totius periodi rei: juxta quem modum ait Gregorius, Quoniam homo peccat in suo ævo, Deus eum punit in suo æterno. Æther autem accipitur hic extense pro aere, quemadmodum apud Job:11 Contemplare æthera quod altior te sit. Interdum demum accipitur æther pro cœlo, secundum quod sanctus ait Hieronymus: Præcessit suos Salvator, ut eis præpararet in æthereis mansionibus locum.
Footnotes
Chapter 61 of 199