Articulus 13
ELUCIDATIO SPIRITUALIS ET MYSTICA PROSÆ EJUSDEM.
TUM ego: Vera, inquam, commemoras, o virtutum omnium nutrix. Persona fidelis variis modis afflicta, ex consolatione et informatione theologiæ, id est sacræ Scripturæ et increatæ Sapientiæ per Scripturas nos instruentis, profectum ac relevamen adepta, gratias agens fatetur, et ait: «Vera» dicis, «o omnium nutrix virtutum». Qualiter autem theologia multo eminentius appelletur datrix, doctrix et nutrix universarum virtutum, quam philosophia, frequenter expositum est.1
Sed hoc est quod recolentem me vehementius coquit, id est, hoc potissime me affligit recordantem qualis aliquando fuerim. Nam in omni adversitate fortunæ infelicissimum infortunii genus est, fuisse felicem. Vera autem et summa præsentis vitæ felicitas, est inchoatio felicitatis futuræ in patria, in beatifica Deitatis visione fruitioneque consistentis: ideo, quo in hac vita Deum altissimum per fidem illuminatam ac sapientiæ donum limpidius contemplamur, atque ferventius ac magis fruitive diligimus, inhærendo ei pure propter se ipsum, eo plane feliciores consistimus. Vir ergo fidelis a pristino fervore, præhabita puritate, contemplationis stabilitate ac apice lapsus, detrimentum suum, negligentiam, ruinam, amarissime deflens et quasi inconsolabiliter plangens: « Hoc est », ait, « quod » me « recolentem vehementius » angit, quia « infortunii infelicissimum genus est » istud, quod post gratiam tantam, ad istam sum devolutus tepefactionem, instabilitatem, recidivationem, ingratitudinem, ac mentis caliginem: ita ut merito mihi objiciatur et improperetur illud Apocalypsis a Christo, Habeo adversum te, quod caritatem tuam primam reliquisti;2 et vereor comminationem illam in eadem Apocalypsi scriptam, Jam quoniam tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo.3
Insuper tale quid sibi contigisse interdum conquesti sunt etiam sancti viri: quibus tamen id accidit non directe ex vitio, sed occasione promotionis eorum ad ecclesiasticas dignitates, propter quas circa exteriora occupari habebant, sicque interioribus contemplationum exercitiis minus valebant intendere. Quemadmodum magnus Gregorius in libro Dialogorum sibi evenisse testatur: Mens (inquiens) mea occupationis suæ vulnere percussa, recolit qualis aliquando in monasterio fuit, qualiter ei cuncta caduca atque labentia suberant, ac solis cœlestibus inhiabat; nunc vero post tam pulchram rerum speciem, terrenorum actuum pulvere fœdatur. Hoc ipsum et S. Eugenio in sui papatus exordio cœperat evenire. Propter quod pater ac filius ejus S. Bernardus satis audacter eum corripuit et reduxit, ut in libro de Consideratione describitur.
Denique nonnulli religiosi in exordiis suæ conversionis fervidi ac devoti, deinceps ad officia quædam promoti, calamitatem hanc patiuntur. Quorum nonnulli redeuntes ad cor, tepefactionem suam deplorant, et ad amissum revertuntur fervorem. Alii de statione sua formidantes expelli, addunt iniquitatem iniquitati, manentes in fæcibus suis usque in finem. Qui « falsæ opinionis » suæ luunt « supplicium »: quia de dissolutione et evacuatione sæpe habent remorsum, sed detinet eos in sua vanitate amor proprii commodi et honoris, quo excæcantur. Verumtamen hos ad pœnitendum hortari debemus, et ne desperent etiam consolari: quia adhuc plures habent spirituales amicos et filios, qui ipsos orationibus suis ac meritis parati sunt adjuvare. « Vivit » quoque « uxor » eorum et sponsa, id est increata Sapientia, quæ ipsis ignoscere cupit atque ad pristinum connubium spirituale recipere, prout per Jeremiam ait prophetam animæ peccatrici: Tu fornicata es cum amatoribus multis;4 tamen ad me revertere, et non avertam faciem meam. Mittit quoque ei in adjutorium fidelissimos fortissimosque amicos angelos sanctos, de quibus quarto libro Regum sanctus loquitur Eliseus:5 Plures nobiscum sunt, quam cum illis. Hi nobis pro ancoris sunt, et a plurimis periculis, fluctuationibus et peccatis eripiunt nos, sicut ait Psalmographus: Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis.6 Per quos enatare et salvari confidimus.
Sic ergo theologia lapsum consolatur ac revocat. Qui interdum redire appetit pœnitendo, sed dissolutioni libertatique propriæ assuetus, horret rursus arripere arctam viam salutis, disciplinæ rigorem, et observantias regulares et canonicas, monachis et canonicis, imo et cunctis presbyteris, a Patribus sanctis præfixas ac jussas. Cui theologia compassive et increpatorie loquitur: « Delicias tuas », hoc est sensualitatem atque carnalia oblectamenta, ferre non valeo, quia deesse tibi aliquid luctuose conquereris, id est, necessariis non es contentus (contra illud Apostoli, Habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus), sed curiosa, delicata, superflua quæris, quum nihilo minus dicat Apostolus, Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis;789 itemque, Si secundum carnem vixeritis, moriemini. Unde in Ecclesiastico legitur: Si præstes animæ tuæ concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis.10 Isti ergo sunt milites delicati, vel potius enervati atque effeminati: qui volunt Deo placere et mundo, nuncque gaudere cum sæculo, et postea regnare cum Christo, et taliter pœnitentiam agere, ut eorum satietati nil desit: alioqui conqueruntur, juxta illud in Psalmo, Si vero non fuerint saturati, et murmurabunt.11 De talibus scribit in sua Canonica Judas apostolus: Hi sunt murmuratores, querulosi, secundum desideria sua ambulantes.12
Frequenter demum contingit quod impatientes, tristes, turbulenti, querulosi consistimus, etiam propter modicas causas, quoniam non pensamus quæ et quanta habeant alii pati. Ideo unicuique tali ait theologia: Quis est tam compositæ felicitatis ut non aliqua ex parte cum status sui qualitate rixetur? Innumerabilibus namque defectibus, displicentiis, tædiis, periculis et peccatis plena est vita præsens, in tantum quod Jeremias in utero matris sanctificatus, locutus est:13 Væ mihi, mater mea, quare me genuisti, virum rixæ et discordiæ in universa terra? Ecclesiasticus quoque ait: Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et jugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturæ in matrem omnium: cogitationes eorum et timores cordis, adinventiones expectationis, furor, zelus, tumultus, fluctuatio, timor mortis.14 Hinc mundus etiam amatoribus suis amarus est, et si una hora delectat, alia magis diutiusque contristat; ac super hæc omnia, momentaneum quod nunc inique delectat, pœnam mercatur æternam, et gaudiis privat perpetuis.
Hinc recte ait Philosophia: Anxia res est humanorum bonorum conditio, et quæ nunquam tota proveniat. Non enim in uno cuncta bona concurrunt. Propter quod ait Apostolus:15 Unusquisque proprium donum habet ex Deo. Idcirco, si quis in naturalibus donis aut fortuitis bonis defectuosus sit, non ob hoc inordinate tristetur: imo advertat quam multi sint qui maximas Deo gratias agerent, si non graviores paterentur defectus et adversitates quam ipse. Si molestum est tibi sedere in cella, in claustro, in scholis sub virga, considera quam facile, imo optabile esset hoc multis ligatis in carcere, jacentibus ægris in lecto.
Quumque nil miserum sit nisi quando putatur, si vitare cupis pravas tristitias, noli insistere considerationi molestiarum et adversitatum tuarum in quantum sunt duræ ac graves, sed in quantum sunt animæ tuæ multipliciter utiles ac salubres, si æquanimiter tolerentur: quoniam beata est omnis sors æquanimitate tolerantis. Secundum hanc enim considerationem sapientialem, omnia cooperantur in bonum.16 Hinc sacratissimus Petrus in prima sua fatur epistola: Quis est qui vobis noceat, si boni æmulatores fueritis?17 Etenim uniuscujusque malum in proprium redundat auctorem: et qui alteri injuriatur, se ipsum gravissime lædit in anima, diabolo tradit, damnationi exponit; alteri vero coronam patientiæ offert, dummodo ille per propriam impatientiam, iram, invidiam se ipsum non lædat. Ideo in Ecclesiastico scriptum est:18 Qui fodit foveam, incidet in eam; facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur. Hoc est quod in Ecclesiaste legitur: Qui dissipat sepem, mordebit eum coluber.19 Dum ergo injurias, damna, tribulationes, convitia toleras, vide et cave ne a te ipso per impatientiam, iram, rancorem turbulentiamve vincaris : quoniam nulla tibi nocebit adversitas, si nulla tibi dominetur iniquitas.
Quis est ille tam felix, qui quum dederit impatientiæ manus, statum suum mutare non optet? Hoc in omni statu videmus, in tantum quod etiam nonnulli religiosi impatientiæ se subdentes, tandem in tantam ruant amentiam, ut ad alium locum, aut (quod periculosius est) ad alium Ordinem, cupiant se transferre : quod sancti Patres vituperant, nisi forte quis esset inter irreligiose viventes. De hoc in libro de Disciplina scholarium, de filio inconstante Boetius refert exemplum. Et Seneca contestatur : Primum compositæ mentis argumentum existimo, secum posse consistere ac morari; ægri animi est ista jactatio, discurrere et locorum varietatibus inquietari; nusquam est, qui ubique est; non convalescit planta quæ sæpe transfertur. Salomon quoque in Proverbiis : Sicut avis transmigrans de nido suo, ita vir qui relinquit locum suum.20
Quam multis amaritudinibus humanæ felicitatis dulcedo respersa est! Nempe, quum mens humana propter summum bonum creata, ut illo fruatur et ad illud finaliter ordinetur, non possit contentari nec simpliciter quietari nisi cum illo (quemadmodum asserit Augustinus : Domine, creasti nos propter te, et inquietum est cor nostrum quousque perveniat ad te); hinc animus inordinatus sibi ipsi est gravis. Quumque in nulla pura creatura sit omnis perfectio, neque perfectio infinita, sed determinata dumtaxat et coarctata ad certum gradum et ad id genus ac speciem, non potest in ea beatitudo vera consistere : imo pluribus atque majoribus miseriis plena est omnis mundana felicitas ac humana prosperitas, quam jucunditate. Constat hoc in principibus et prælatis, quod quanto in majori sunt honore et potestate, tanto pluribus et gravioribus occupationibus, curis, contradictionibus resistentiisque gravantur. Rara eis est quies, parva aut nulla tranquillitas, indignatio gravis, inquietudo assidua, suspicio multiplex et molesta.
Quid igitur, o mortales, extra vos petitis intra vos positam felicitatem? Error vos inscitiaque confundit. Nihil tam intimum creaturæ ut immensus, incircumscriptibilis supersimplicissimusque Creator, qui solus penetrat universa, qui solus illabitur essentiis rerum, atque intimior est creaturæ quam ipsamet sibi, et propinquior ei quam essentialia ejus principia. Ad quod insinuandum dixit per Jeremiam: Numquid non cœlum et terram ego impleo?21 Hic igitur intra nos est, sine cujus præsentia et manutentia nec ad momentum possemus subsistere. In eo solo consistit nostra beatitudo, in contemplatione ipsius clara et fervida, secura, æterna et fruitiva : nempe in eo solo est omnium bonorum et pulchrorum ac desiderabilium plena et infinita possessio; omnium divitiarum, deliciarum ac honorificentiarum interminabilis, superfluentissima plenitudo.
Ad ipsum oculos mentis jugiter elevemus; in ipsum cordis intuitum defigamus; ad ipsum nos ipsos et universa creata finaliter ordinemus; in ipso simplificentur, stabiliantur et sistant desideria nostra. De rebus creatis nil optemus, nisi in quantum necessarium aut expediens nobis est ad finem illum penitus infinitum. Ecce ipse est Deus et Creator noster; ipse est supersplendidissima lux, et regio lucis immensa, incircumscripta majestas, et breviter, simplicissimum esse, in quo omnis nobilitas, beatitudo, dulcedo, gloria, libertas, omnis sapientia, scientia, virtus, sanctitas, omnipotentia, æquitas, bonitas, excellentia, absque mensura, sine numero, fine ac dependentia. Quid igitur per diversa defluimus, in circuitu ambulamus, hinc inde jactamur, quum hoc unum solum nobis necessarium sit, et solum sufficiens?2223 Hoc bonum incomparabile sortiemur, si compotes mentis fuerimus, vereque sapientes, non insensati ac stolidi, præeligentes creaturam superdignissimo Creatori. Quem quum feliciter adepti fuerimus, nunquam poterit nobis auferri. Qui ita non sentit, errat; et qui ita non agit, delirat.
Footnotes
-
Cf. p. 81 C', etc. ↩
-
Apoc. II, 4. ↩
-
Apoc. III, 16. ↩
-
Jer. III, 1, 12. ↩
-
IV Reg. VI, 16. ↩
-
Ps. XC, 11. ↩
-
Rom. viii, 13. ↩
-
Galat. v, 24. ↩
-
1 Tim. vi, 8. ↩
-
Eccli. xviii, 31. ↩
-
Ps. LVIII, 16. ↩
-
Judæ 16. ↩
-
Jer. i, 5; xv, 10. ↩
-
Eccli. XL, 1, 2, 4. ↩
-
1 Cor. vii, 7. ↩
-
Rom. viii, 28. ↩
-
1 Petr. iii, 13. ↩
-
Eccli. xxvii, 29, 30. ↩
-
Eccle. x, 8. ↩
-
Prov. xxvii, 8. ↩
-
Jer. xxiii, 24. ↩
-
Luc. x, 42. ↩
-
Ps. xi, 9. ↩
Chapter 60 of 199