Articulus 16
EXPLANATIO TROPOLOGICA EJUSDEM METRI.
JUXTA tropologiam in hoc metro docemur, quod quicumque voluerit animæ suæ « perennem » construere, id est promereri, mansionem in cœlis (unde apud Joannem dixit Salvator, In domo Patris mei mansiones multæ sunt), sit « cautus », vitando fallacias dæmonum, sicut hortatur Apostolus:123 Non circumveniamur a Satana. Propter quod monet Archiapostolus: Vigilate in orationibus, quoniam adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret.4 Sit etiam « stabilis », sicut in Ecclesiastico dicitur: Homo sanctus, in sapientia manet ut sol; nam stultus mutatur ut luna. Ad hanc cautelam prudentiæ hortatur in Evangelio Christus, dicendo: Quis ex vobis volens turrim ædificare, non prius sedens computat sumptus qui necessarii sunt?5
Talis itaque « vitet » cacumina montium, id est, omnem tumorem superbiæ, gloriationem inanem, præsumptionem de viribus propriis, omnemque immansionem proprii sensus, non confidendo nec innitendo prudentiæ suæ, quum in Isaia dicatur: Væ qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes.6 Hinc implendum est quod in Proverbiis ait sermo divinus: Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ.7 Isti sunt montes teterrimi, in vanitate, non in veritate erecti, de quibus admonemur per Jeremiam:8 Nolite elevari, sed date gloriam Domino Deo vestro antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos. Vitet quoque « bibulas arenas », id est terrenas cupiditates, omnia sibi aggregare gliscentes, quum in Ecclesiastico scriptum sit: Nihil iniquius quam amare pecuniam;9 avarus namque animam suam habet venalem. Atque ut Salomon loquitur: Sanguisugæ duæ sunt filiæ, dicentes, Affer, affer.10 Non ergo in his, sed in vera humilitate et terrenorum contemptu, in Dei timore et cordis custodia, fundanda est spiritualis structura virtutum, turris evangelicæ perfectionis, habitatio cordis in Deo, ac Dei in corde humano, ne flatibus tentationum, fluctibus vitiorum, amaritudine passionum iræ, impatientiæ, indignationis, invidiæ prosternatur.
Denique metrum hoc consonat verbis Christi, dicentis: Omnis qui audit verba mea et facit ea, assimilabitur viro sapienti qui ædificavit domum suam supra petram;11 et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit.
« Protervus » vero « Auster », puta diabolus sæviens, nil aliud quærens nisi æternam animarum nostrarum damnationem, « totis viribus », quantum permittitur, impellit virtutum structuram, ut eam dejiciat. Verum electos subvertere nequit in finem. Babylonicam vero turrim filiorum sæculi hujus, et omnem vitiorum congeriem, secum detrahet in infernum, quia qui se exaltant, humiliabuntur, ut sunt ambitiosi, superbi, intimorati prælati, et principes vitiosi, in deliciis et vanitatibus defluentes, quibus per Amos loquitur Deus:12 Væ qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris; detestor ego superbiam vestram; væ qui lætamini in nihili, qui dicitis, Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua?13
Fugiamus igitur « periculosam sortem » ac partem, situm et habitationem sedium amœnarum, pretiosarum et curiosarum domorum, concupiscentias oculorum nostrorum, et quidquid illicite damnabiliterque delectat, quum et per Jeremiam Dominus protestetur: Væ qui ædificat domum suam, ut sit in excelso thronus ejus, pingitque sinopide.14 Atque in « humili saxo » (hoc est in Salvatore:15 de quo scriptum est Regum secundo libro, Dominus petra mea; qui ait, Discite a me quia mitis sum et humilis corde) ædificemus tale habitaculum animæ nostræ:1617 quatenus in ipso nulla adversitas, nulla commotio nos possit avertere, nec inordinatum terrorem nobis incutere; imo in omni eventu, in pace serenitateque pectoris conquiescamus in ipso, sic quod ex sententia psallere valeamus: Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo?18 Dominus protector vitæ meæ, a quo trepidabo? Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum.
Footnotes
-
II Cor. II, 11. ↩
-
Joann. xiv, 2. ↩
-
Eccl. xxvii, 12. ↩
-
I Petr. IV, 7; v, 8. ↩
-
Luc. xiv, 28. ↩
-
Is. v, 21. ↩
-
Prov. III, 5. ↩
-
Jer. XIII, 15. ↩
-
Eccl. X, 10. ↩
-
Prov. XXX, 15. ↩
-
Matth. VII, 24, 25. ↩
-
Luc. XIV, 11; XVIII, 14. ↩
-
Amos VI, 4, 8, 14. ↩
-
Jer. XXII, 13, 14; ↩
-
Habac. II, 9. ↩
-
Matth. XI, 29. ↩
-
II Reg. XXII, 2. ↩
-
Ps. XXVI, 1, 3. ↩
Chapter 62 of 199