Skip to the text

Articulus 17

EXPOSITIO PROSÆ HUJUS QUINTÆ.

POSTQUAM in præcedentibus consolata est et instruxit Philosophia Boetium rationibus communioribus ac magis facilibus, tanquam levioribus medicinis, jam idem hic agit efficacioribus et magis distinctis appropriatisque mediis, dicens:

Sed quoniam, id est ex quo, fomenta, id est spiritualia alimenta et consolatoria verba, rationum, id est argumentationum, mearum, quibus probavi in bonis fortunæ felicitatem veram non esse, descendunt jam in te, id est, ab ore meo per aures tuas deveniunt in mentem tuam, ita quod ea intelligis (ex sensatis namque et imaginatis procedit intellectio actualis, ut patet tertio de Anima), paulo validioribus, id est remediis aliqualiter fortioribus ac magis idoneis, utendum puto, ut a distanti in distans fiat progressio per media ordinata. Sicut enim in educatione corporis a mollioribus nutrimentis ad solidiora paulatim ordinate proceditur, ita in informatione, consolatione profectuque animæ, quemadmodum primo Physicorum tangit Philosophus.

Age enim, seu eia, adverbialiter et exhortatorie, si jam caduca et momentanea fortunæ dona non essent, id est, dato quod « dona fortunæ », id est bona fortuita seu fortunales eventus, « non essent jam caduca », id est cito labentia et prorsus instabilia, « et momentanea », id est celerrime transitoria comparatione perpetuorum intemporaliumque bonorum (quum tamen supra ostensum sit, quod caduca et momentanea sint, quoniam sub fortuna et casu non cadunt nisi exteriora et transitoria bona, in quibus est mutatio instabilitasque assidua);1 quid est in eis, id est, quæ natura, quæ proprietas, quis valor, quæ dignitas, quod aut vestrum unquam fieri queat, id est, quod ullo tempore possit « fieri » aut esse proprium seu principale bonum « vestrum » inauferibile a vobis invitis?2 Jam enim ostensum est, quod temporalia non sunt hujusmodi bona nostra. Unde et sanctus ait Bernardus: Cur diligitis terrenas divitias, quæ nec veræ nec vestræ sunt? Denique, si vestræ sunt, tollite eas vobiscum.3 Sed homo quum dormierit, non sumet omnia. Aut non perspectum, id est perspicaciter visum et cognitum, consideratumque, id est cum sidere rationis discussum, vilescat, id est, contemptibile cognoscatur, et pro modico habeatur? Nam et vilissimis vermibus viliora consistunt quantum ad naturam specificam: secundum quod non vivum, inferioris naturæ et gradus ac ordinis est in entibus universi quam vivum.

Divitiæne vel vestri vel sui natura pretiosæ sunt? Hoc est argumentum per locum a divisione. Tanquam dicat: Si pretiosæ sunt externæ divitiæ, hoc est vel ex natura earum, vel ex natura vestri, qui eas possidetis. Itaque ait: « Ne », id est utrum, « divitiæ pretiosæ sunt », id est magnæ dignitatis, « vel » ex natura « vestri, vel » ex « natura sui »? Et probat quod non ex propria earum natura. Si enim ex propria natura essent pretiosæ, venerandæ seu dignæ, sequeretur quod tanto laudabiliores essent, quo copiosius haberentur collectæ, quemadmodum spirituales divitiæ, puta virtutes: quod non est ita. Ait ergo:

Quid earum potius? id est, quid est inter divitias dignius? Aurumne, id est utrum aurum, an vis congestæ pecuniæ, id est vel vigor pecuniæ congregatæ, puta thesauri? Hoc est, utrum ipsa divitiarum collectio superaddat eis aliquid dignitatis aut potestatis? Et probat quod non. Atqui, id est pro certo, hæ divitiæ effundendo magis quam coacervando, melius nitent, id est, laudabilius splendent suumque possessorem splendidum faciunt, per hoc quod effunduntur, id est, aliis, præsertim indigentibus, liberaliter communicantur, quam per hoc quod accumulantur, absconduntur ac retinentur, quum ad communem hominum usum sint datæ et ordinatæ. Et hoc sic probat:

Siquidem, id est utique, avaritia semper odiosos, claros largitas efficit: id est, « avaritia », per quam divitiæ colliguntur, augentur et reservantur, facit ipsos avaros « semper » esse « odiosos », id est odio habitos sive odibiles in quantum hujusmodi sunt (nam et Deo odio sunt impius et impietas ejus;4 hominibus quoque odibilis est avarus, quum sit eis injuriosus: nam detinet solus quod est ad plurium utilitatem concessum); « largitas » vero, per quam divitiæ liberaliter, non prodigaliter, distribuuntur, facit homines « claros », id est virtute nobilitatos, amabiles ac divinos, quum divina exsistat proprietas, propria bona aliis communicare et in multos diffundere. Propter quod Philosophus ait in Ethicis: Bonum quanto communius, tanto divinius. Hinc liberales quum sint benefici aliis, et libenter, prompte, celeriter se diffundant, laudantur, honorantur, atque præcipue diliguntur; econtrario cupidi, parci, tenaces, vituperantur, odiuntur, odiendique sunt secundum quod tales. Liberales quoque dominantur divitiis; divitiæ vero dominantur avaris, qui servi sunt vitiorum, ideo prorsus ignobiles. Hinc Seneca dixit: Avarus nil rectum agit nisi dum moritur.

Tunc quippe dimittit quæ vitiose detinuit.

Consequenter probat Philosophia, quod divitiæ non sunt pretiosæ ex possidentis natura, quia non possunt ei totaliter nec inseparabiliter adhærere, imo salubrius removentur ab eo, quam ei cohæreant. Quod si manere apud quemquam non potest quod transfertur in alterum : quod verum est de terrena substantia, quæ apud possessorem suum non manet dum alteri impertitur; tunc est pretiosa pecunia, quum translata in alios per liberalem communicationem, usu largiendi, id est per actualem elargitionem, seu per usum, id est actum aut consuetudinem, « largiendi » eam aliis cum discretione, desinit, id est cessat, possideri a possessore priori, qui eas ita exponit. At eadem pecunia si apud unum quanta est ubique gentium congeratur, id est, « si » tanta reponatur et thesaurizetur « apud » hominem « unum, quanta est ubique gentium », id est, quanta est in omni terra, ita quod universorum pecunia fiat unius, ceteros sui inopes facit , id est, ipsa pecunia utique materialiter faciet ceteros homines, quibus aufertur, se indigentes ac destitutos.5 Hæc est enim materialium substantiarum natura, quod apud plures simul et semel eædem numero integræ esse non queunt. In quo talium bonorum imperfectio patet : ita quod quantum ad hoc, quodammodo imperfectiora sunt accidentibus nonnullis aliquid spiritualitatis participantibus, ut sunt vox et lux. Unde subjungitur :

Et vox quidem tota pariter, id est una et integra, multorum replet auditum, id est sensum auditus omnium hominum qui simul eamdem audiunt vocem : non quod idem numero accidens sit in diversis subjectis, aut de uno subjecto migret in aliud; sed eadem numero vox a multis percipitur et auditur, per multiplicationem atque diffusionem orbicularem specierum audibilium ad organum auditus hominum plurimorum, sicut et idem color simul a multis videtur per diffusionem similitudinum visibilium, juxta illud perspectivorum : Omnis visio fit per diffusionem radiorum visualium, quorum pyramis est in oculo, et basis in re visa. De hoc Origenes et Augustinus loquuntur subtiliter ac devote in homiliis, qualiter in hoc, verbum prolatum ab homine similitudinem gerit Verbi increati prolati a Deo Patre. Quemadmodum enim Verbum Patris in corde Patris simplicissimum et unicum permanens, assumpsit naturam humanam, et in ea apparens hominibus ac unum existens, audiebatur a multis, manens in mente Patris : sic verbum hominis in luce intellectus persistens, simplex et unum est; deinde vocem sensibilem quodammodo induens, procedit unum ad multos, et nihilo minus manet in lumine intellectus.

Vestræ vero divitiæ, nisi comminutæ, in plures transire non possunt, id est, « vestræ » temporales « divitiæ » nequeunt pluribus communicari nisi per partes. Quod quum factum est, pauperes necesse est faciant quos relinquunt, ita quod eorum ablatio est causa inopiæ horum a quibus tolluntur. Sicque divitiæ faciunt pauperes illos, quemadmodum nauta per suam absentiam causa est periculi submersionisque navis, et sol per suam elongationem a nobis est causa corruptionis cujusdam ac tenebrarum : sicut enim caligo, sic inopia seu paupertas privatio quædam est, non aliquid positivum.

O igitur, id est, exclamatorie dico, angustas, id est strictas et repressas, inopesque divitias esse terrenas! id est, in se ipsis defectuosas, et causas paupertatis in illis quibus auferuntur, imo et sæpe in illis quibus adveniunt : qui quo plura acquirunt, plura desiderant; et sic miseri inopesque probantur, quia pauperior est qui plurima habens, eis non est contentus, quam qui modica habens, contentus est eis. Quas nec habere totas pluribus licet, id est, impossibile est atque illicitum ut plures homines habeant easdem et integras, ita quod unusquisque eorum sic habeat eas, et ad quemlibet sine ceterorum paupertate non veniunt, sicut jam patuit. Porro spirituales divitiæ quo liberalius ac universalius communicantur, eo in communicante exuberantius manent : sicut qui plurimos docet, purgat, accendit, ex hoc nequaquam indoctior, sed potius doctior, purior ardentiorque efficitur.

Non ergo in pecunia, non in argento et auro consistit felicitas, sed neque satietas. Imo in abutentibus eis, ac immoderate amantibus nec liberaliter expendentibus ea, est multiplex culpa, offensa gravissima, quum sancti patres ac magni doctores Ambrosius atque Basilius protestentur (quod in Decreto quoque inducitur) : Non minoris est criminis, habenti sua auferre, quam quum possis et habeas, indigentibus denegare.6 Esurientium panis est, quem tu detines; nudorum indumentum, quod tu includis; miserorum redemptio, pecunia quam abscondis. Tantorum te scias bona invadere, quantis possis nec vis præstare.

Præhabitis quoque de auri indignitate concordat quod sanctus fatur Bernardus : Filii Adam, genus ambitiosum et avarum, audite : Argentum et aurum quid sunt, nisi terra alba et rubea, quæ solus hominum error pretiosa efficit, aut pretiosiora quam sunt? Verumtamen præinducta non sunt ita intelligenda, quin hæc metalla speciales, imo et magnas quasdam habeant vires, quum et aurum valeat contra lepram, et vim habeat lætificativam; sed quod non eatenus prosunt ut cæca mens opinatur avari.

Consequenter idem probat Philosophia de gemmis : in quibus etsi pulchritudo ac decor consistant, tamen ipsarum sunt rerum subjective, non hominum, nisi possessive; longe quoque inferiores sunt pulchritudine ac splendore, quam rationales intellectualesque creaturæ.

An gemmarum fulgor oculos trahit, id est, allicit et delectat? Sed si quid est in hoc splendore præcipui, id est, si aliquid magni aut magnum quid consistit in hoc splendore, gemmarum est lux illa, id est, gemmis inest ut accidens, non hominum est inhæsive.

Sequitur alia ratio ad hoc ipsum. Quas quidem gemmas mirari homines, vehementer admiror. Quid est enim carens animæ motu atque compage membrorum, id est, quid est res inanimata, carens anima, quæ est principium vitæ ac motus ejus in quo est, secundum Philosophum secundo de Anima, carens quoque « compage membrorum », id est connexione (quæ non invenitur in corporibus inanimatis : propter quod anima dicitur actus seu forma substantialis corporis organici physici, id est corporis naturalis distincta organa seu membra habentis, ut per ea diversas exerceat actiones), quod animatæ rationabilique naturæ pulchrum esse jure videatur? id est, nihil in illis inanimatis habetur quod recte et rationabiliter debeat pulchrum ab hominibus reputari.

Hoc non est ita intelligendum, quasi gemmæ nihil participent de ratione et veritate decoris et claritatis : quod per experientiam constat esse falsum, præsertim quum juxta S. Dionysii doctrinam quarto capitulo de Divinis nominibus, universa participent pulchro et bono, nec aliquid sit in rebus quod penitus expers sit pulchritudinis omnis. Nec rursus ita intelligenda sunt hæc, quod nequaquam debeamus pretiosorum lapidum pulchritudinem, proprietates, vires, efficacias admirari, quæ tales ac tantæ sunt, quod rationes earum plene cognoscere non valemus, atque quod aliquid de natura quintæ essentiæ in ipsis esse censetur, non substantialiter, sed participanter ac virtualiter magis; sed quod non debemus talia mirari immoderate, sistendo in ipsis, vel ea nimis appretiando, ita quod per ea retrahamur et impediamur a Deo per inordinatam delectationem complacentiamque in illis, ut hi qui in talibus summum suum bonum constituunt, et rationali creaturæ præferunt ea. Imo debemus gemmarum ac consimilium rerum speciositatem, claritatem, virtuositatem variosque effectus sapienter mirari, potius tamen sapientiam ac omnipotentiam Dei in illis, et ex omnibus illis ad Creatoris contemplationem ascendere, qui infimis rebus istis tam admirabiles et præclaras qualitates, virtutes, formositates, efficientias indidit ac impressit. Sic quippe Augustinus libro de Civitate Dei, et Hugo ac alii, de gemmarum pulchritudine admirati sunt et locuti. Hinc item subjungitur :

Quæ tametsi Conditoris opera, id est quamvis hæ gemmæ ex diligentia et influxu Creatoris, tanquam ex causa fontali, effectiva et principali, suique distinctione, id est ex propria formatione ac ordinatione, tanquam ex causa formali, creata, intrinseca, postremæ aliquid pulchritudinis trahunt, id est, aliquid formositatis ultimæ ac infimæ, utpote naturalis et corporalis, sortiuntur : quæ pulchritudo est infima, loquendo in genere, sicut et ipsa inanimata corporalia sunt infima rerum in generali ordine universi, in quo prima sunt intellectualia, ut angeli, secunda vero rationalia, ut homines, tertia sensitiva, quarta vegetativa, quinta inanimata, quamvis multiplicius possit rerum ordo distingui ; infra tamen vestram excellentiam collocatæ, quia multo inferioris naturæ ac dignitatis sunt quam homines, admirationem vestram nullo modo merebantur, id est, nequaquam dignæ fuerunt tam vehementer et excessive in admiratione haberi a vobis, propter quos creata sunt inferiora hæc omnia.

Consequenter declarat Philosophia, quod nec in naturalibus divitiis aut earum decore, sit immoderate lætandum, nec quærenda felicitas.

An vos agrorum pulchritudo delectat? Quod autem subjungitur, Quidni? id est, quid aliud ageret, et quare non delectaret? legi potest tanquam responsio ex parte Boetii, et etiam ex persona Philosophiæ. Frequenter namque idem interrogat et respondet, præsertim dum quærit quod alium novit concessurum, quemadmodum in Actibus B. Paulus sciscitatur regem Agrippam : Credis, rex, Prophetis? Scio quia credis.7 Est enim pulcherrimi operis pulchra portio, id est, ager seu agrorum congeries est pulchra pars mundi totius, seu mundi sensibilis, qui est pulcherrimum opus Dei, præsertim totum universum, quod omnium pulchritudinum creatarum totalitatem totiusque ordinis universi decorem includit : et de hoc in primo Timæi disseruit Plato, ut infra dicetur.

Porro pulchrum delectat naturaliter visum, sicut veritas intellectum, bonitasque affectum. Hinc subditur ex Philosophiæ persona : Sic quondam sereni maris facie gaudemus, id est, ita aliquando naturaliter delectamur adspiciendo abyssum seu quodcumque brachium ejus. Imo et flumina, quando tranquilla sunt seu quieta, et lumine solis perfusa, sunt diaphana atque clara. Sic cœlum, sidera, solem lunamque miramur, id est, de tanta cœlestium orbium magnitudine, causalitate, virtute, de siderum ac planetarum venustate, celerimo motu, influentiis efficientiisque stupemus et gloriamur. Unde et Psalmista concinit : Quoniam videbo cœlos tuos, opera manuum tuarum ;8 lunam et stellas, quæ tu fundasti. Quod agere debemus, quatenus ex tam præclaris effectibus consideremus, miremur, colamus, vereamur ac intime diligamus omnipotentem, supersapientem et superpulcherrimum Creatorem. Ad quod hortatur nos Scriptura, dicens : Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc.

De hac cœlestium corporum specie et amœnitate ad intuendum, scriptum est in Ecclesiastico :9 Species cœli in visione gloriæ ; sol in adspectu, vas admirabile, radios igneos exsufflans : magnus Dominus, qui fecit illum. Luna vas castrorum in excelsis, in firmamento cœli resplendens gloriose ; species cœli gloria stellarum, mundum illuminans in excelsis Dominus. Hinc eos qui ex horum divinorum effectuum consideratione non agnoverunt Creatorem, aut cognitum non coluerunt, reprehendit Scriptura in libro Sapientiæ : Vani sunt (inquiens) omnes homines in quibus non subest scientia Dei, et de his quæ videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est:10 a magnitudine enim speciei et creaturæ poterit cognoscibiliter creator horum videri.

Num te aliquid horum attingit? id est, numquid aliquid horum tam propinquum est tibi, aut sic spectans ad te, ut de ejus pulchritudine debeas immoderate mirari aut delectari? Vel, « Num te aliquid horum attingit », id est, tantæ dignitatis est ut tu creatura rationalis? Quasi dicat, Non. Verumtamen philosophi asserentes corpora cœlestia esse animata, dixerunt ea hominibus digniora, sicut et auctor libri de Causis. Unde et Aristoteles tertio de Anima, solem appellat patrem virorum atque deorum. Plato quoque in primo Timæi, ex persona primi Opificis dicens, O dii deorum, quorum pater opifexque ego: per deos deorum intelligit sidera ac planetas. Tutius tamen videtur putare quod animata non sint: quod etiam S. Basilius, Damascenus atque Cyrillus affirmant. Porro Augustinus super Genesim et in Enchiridio hoc relinquit sub dubio.

Num audes alicujus talium splendore gloriari? id est, non debes de pulchritudine horum aut consimilium eis inordinate gaudere, quasi digniora sint te. Propter quod in Deuteronomio Moyses loquitur: Ne oculis elevatis ad cœlum, videas solem et lunam, et omnia astra cœli; et errore deceptus, adores ea et colas, quæ creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus.

An vernis floribus ipse distingueris? id est, numquid tu ipse ornaris vernalibus floribus, quibus tempore veris ornantur campi et arbores decorantur? quasi dicat: Non. Idcirco non debes in illis quasi sint tua ornamenta gaudere. Quod tamen potest et ita exponi: « An vernis floribus » tu « ipse distingueris »? quasi dicat: Tu ipse ornatus es decore multum præclariori quam illi, præsertim quantum ad animam. Est tamen in illis decor naturalis tam ingens, quod decor artificialis ei nequit esse æqualis. Propter quod apud Matthæum loquitur Christus: Videte lilia agri quomodo crescunt; dico autem vobis, quod nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex illis. Etenim quamvis ars humana imitatur naturam, non tamen potest ei æquari, secundum Avicennam: quemadmodum etiam natura imitatur artem divinam et increatam, cui æquari nullatenus valet.

Aut tua in æstivos fructus intumescit ubertas? id est, an « ubertas » seu fertilitas « tua intumescit », id est, augetur et crescit, « in fructus æstivos », qui scilicet maturantur æstate? tanquam dicat: Non est hæc tua fecunditas, sed agrorum, ex influentiis cœlestium corporum, secundum philosophos. Et consonat illud Isaiæ prophetæ: Quomodo descendit imber de cœlo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram et infundit eam, et germinare eam facit. Non ergo de illa fertilitate licitum est tibi inaniter gloriari.

Quid igitur inanibus gaudiis raperis? id est, ad quid inordinate exsultas, et de creaturis aliter quam in Deo lætaris? Ideo dixit Apostolus: Qui gloriatur, in Domino glorietur. Porro inane gaudium est quod non est in Deo, nec de Deo, nec relatum ad Deum: potissime quod consistit in actibus vitiosis, et de malo concipitur, sicut in Proverbiis dicitur de iniquis, Lætantur quum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis. De tali inordinata lætitia in Ecclesiaste legitur: Cor sapientium ubi tristitia, et cor stultorum ubi lætitia.

Quid externa bona, id est cur bona exteriora, sensibilia et terrena, pro tuis amplexaris, id est, avide cupis et apprehendis, quasi sint vera et principalia ac propria tua bona? Quod frequenter est improbatum: nam et teste Ambrosio, non sunt bona hominis, quæ secum ferre non potest. Nunquam tua faciet esse fortuna, id est, ipsa « fortuna », quæ est causa per accidens seu effectus fortuitus, ista exteriora temporalia bona « nunquam faciet esse tua » bona principalia (quæ sunt bona hominis secundum quod homo, id est rationalis creatura:111213141516 et hæc sunt intellectualia, spiritualia æternaque bona), quæ a te natura rerum fecit esse aliena, id est, ipse Creator, qui est natura naturans, « fecit » temporalia atque fortuita bona « aliena a te », id est alterius naturæ quam tu es, quum illa sint secundum se tota corruptibilia, nec veræ felicitatis capacia. Natura quoque particularis naturata et causæ illæ secundariæ naturales cœlestes, sunt causæ illarum terrestrium et temporalium rerum, videlicet intelligentiæ, orbes cœlorum ac sidera, atque univocæ et propriæ causæ particulares.

Verum his objici potest, quod in libro de Bona fortuna ait Philosophus: Sine exterioribus bonis, quorum fortuna est domina, neminem contingit esse felicem. Dicendum, quod bona exteriora sunt hominis bona secundum quid, utputa bona adminiculatoria, secundaria, et media quædam ad principalia bona; nec eorum domina est fortuna quasi dea quædam aut causa per se, sed quia interdum subjacent fortunæ et ex ea proveniunt, ut dictum est sæpe. Hinc sequitur:

Terrarum quidem fructus, id est fruges agrorum et terræ nascentia, animantium procul dubio debentur alimentis, id est, ex ordinatione Creatoris deputata sunt animalium pastui, et etiam hominum, in quantum cum brutis communicant in sensitiva et vegetativa natura. Unde in Genesi Dominus ait primis parentibus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna, quæ habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam, et cunctis animantibus terræ.17 Idcirco et Plato loquitur in Timæo, quod Deus jussit terram pro parte esse discoopertam ab aquis, propter hominum et animalium habitationem et pastum.

Sed si (quod naturæ satis est) replere indigentiam velis, id est, si cupias satisfacere necessitati naturali, famem exstinguendo, quod sufficit naturæ humanæ quoad ejus refectionem, nihil est, id est vanum et vitiosum, quod fortunæ affluentiam petas, id est, quod temporalem abundantiam et delicata pretiosaque fercula appetas. Paucis enim generibus alimentorum, minimisque, id est valde parvis quantitate, natura contenta est, utputa simplicibus cibis ac potibus. Quod patet ad sensum in rusticis et egenis, in incarceratis et studiosis, præsertim in sanctis religiosis, qui olim abstinentissime et sobriissime vixerunt in eremo, panem et aquam cum grandi parcitate sumentes, et tamen multo diutius saniusque vixerunt quam sæculares divites delicate viventes. Unde in Ecclesiastico scriptum est: Qui abstinens est, adjiciet vitam;18 sanitas est animæ et corporis sobrius potus. Rursus quoque in Ecclesiastico dicitur: Noli avidus esse in omni epulatione, nec te effundas super omnem escam; in multis enim escis erit infirmitas, et propter crapulam multi obierunt. Denique, quum anima finis sit corporis, ita reficiendum est corpus ut expedit animæ, hoc est, secundum quod corpus magis dispositum est ad hoc, quod anima per ipsum suas perficiat actiones, ac Deo deserviat in veritate et sanctitate justitiæ: ad quod certum est sobrietatem et castitatem requiri.

Ex immoderantia quoque plurima mala sequuntur. Unde subjungitur: Cujus satietatem si superfluis urgere velis, id est, ventrem jam satis refectum cœperis provocare atque impellere ad plus sumendum, aut injucundum quod infuderis fiet, aut noxium: id est, quod ultra acceperis de alimento, minus bene sapiet tibi, nec delectabit gustum, quoniam satiatus fastidit, et nauseat plus sumendo; aut nocivum erit corpori et animæ, ipsum corpus gravando et ad infirmitatem disponendo, ac vitam abbreviando, animam etiam inclinando ad vitia, et ineptam faciendo ad actus virtutum. Hinc in Luca loquitur Christus: Attendite vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate;192021 et denuo: Væ vobis qui saturati estis, quia esurietis.22 Hinc ait Chrysostomus: Simplicior victus et mensa mediocris plurimum habet jucunditatis; econtrario divitum mensæ exsecrabiles et horridæ, contaminationisque plenæ. Augustinus quoque: Sobrietas, inquit, est mentis et corporis omniumque membrorum tutela, pudicitiæ ac castitatis munimen, pacis et amicitiæ custos, honestati semper conjuncta; econtra gula obruit mentem, rationem excæcat, compunctionem et Dei timorem excludit, bonorum operum parit fastidium, ad levitates dissolutionesque provocat, atque libidini ministrat fomenta. Ideo in Phædone asserit Plato: Intentio philosophi est minime circa corpus esse, et maxime distare ab eo, et ad animam converti; itemque: Non est (ait) philosophi circa ciborum ac potuum aut venereorum voluptates studere, imo hæc omnia desiderio sapientiæ aspernari.

Præterea, quia « natura paucis minimisque contenta est », recte in Ecclesiastico conscriptum est: Initium necessariæ rei vitæ hominum, aqua, sal, lac, et panis similagineus, mel, botrus uvæ et oleum.23 Sed infelix et insensata carnalitas ita corrupta est ac irrefrenata, ut recte dicat Innocentius Papa: Initium vitæ hominis, panis et aqua: gulosis autem non sufficit fructus arborum, neque diversa leguminum genera, non radices herbarum, nec pisces aquarum, non bestiæ terræ, nec aves cœli; sed quæruntur pigmenta, parantur aromata, nutriuntur altilia, capiuntur obesa, quæ studiose coquuntur, laute parantur officio ministrorum. Verum, ut ait Scriptura: Qui amat vinum et pinguia, non erit sapiens.24 Nempe, ut sanctus Job protestatur, Sapientia non invenitur in terra suaviter viventium;25 et teste Gregorio, Quæ carnem oblectant, spiritum necant. Ideo dixit Apostolus: Curam carnis ne feceritis in desideriis.26 Hinc demum in universalibus scholis sobrie vivunt studentes.

Deinde tangit Philosophia, quod nec in vestibus pretiosis ac splendidis sit lætandum, nec summum bonum quærendum. Jam vero pulchrum variis fulgere vestibus putas? id est, an tu, Boeti, æstimas « pulchrum », id est delectabile, decens, ornatum, « fulgere vestibus variis », id est plurimis ac diversis, pretiosis et curiose formatis? Quarum si grata intuitu species est, id est, si pulchritudo vestium talium « grata », id est, accepta ac placens, « est intuitu », id est in ipso earum adspectu, aut materiæ naturam, aut ingenium mirabor artificis, id est, pulchritudinem vestium adscribam lanæ seu filis ex quibus factus est pannus, aut arti sartoris, non tibi. Et quamvis te ornent forinsecus, non tamen in anima. Imo eam magis deturpant: nam et dives ille damnatus qui epulabatur quotidie splendide, induebatur bysso et purpura.27 Ipsa quoque immoderata vestium multitudo est damnabilis, quum beatissimus dixerit Joannes:28 Qui habet duas tunicas, det non habenti. Denique, ut sancti patres Ambrosius Chrysostomusque fatentur: Vir aut mulier exquisite se vestiens aut ornans, ac per hoc aliorum oculos in se trahens, quamvis nullum malum inde sequatur, tamen æternum supplicium patietur, quia venenum præbuit, si fuisset qui biberet. Hinc in Ecclesiastico scriptum est: In vestitu ne glorieris unquam. Plato etiam in Phædone effatur: Philosophus inhonorat et despicit vestimentorum pretio differentium possessiones, calceamentorum quoque, et alios corporis ornatus. Præterea, quum unusquisque debeat se vestire secundum exigentiam et tenorem suæ vocationis ac legis, et lex Christi sit lex totius humilitatis, maturitatis et exemplaritatis; constat quod ad omnem pertineat29 Christianum, modesto, exemplari humilique vestitu uti ac indui, non curioso, provocativo, inani.

Deinceps probat Philosophia, quod nec in ministrantium copia consistat felicitas. An vero te longus ordo famulorum, id est numerus copiosus servorum te instar caudæ sequentium, facit esse felicem? Qui si vitiosi moribus sint, id est immorigerati, perniciosa domus sarcina, id est, nocivum et magnum sunt onus patrisfamilias domusque suæ, et ipsi domino vehementer inimica, præsertim si eos corripiat et castiget, quum in Proverbiis Salomon dixerit: Non amat pestilens eum qui se corripit.30 Si vero probi sint, quonam modo in tuis opibus aliena probitas numerabitur? id est, dato quod probi sint servi tui, probitas eorum te formaliter probum non facit, neque denominat te, nec inter divitias tuas spirituales est computanda: quamvis redundet in te et sis particeps ejus, si eos a vitiis retraxisti et ad virtutes hortatus es.

Ex præhabitis Philosophia primo concludit: Ex quibus omnibus, nihil horum quæ in tuis computas bonis, tuum esse bonum, liquido monstratur, id est, « ex omnibus » rationibus jam prætactis « monstratur liquido », id est, evidenter probatur, « nihil horum quæ in tuis computas bonis », videlicet, nec divitias, neque familiam, nec pulchras vestes, nec alimenta, « esse bonum tuum », id est reputandum esse principale et proprium bonum tuum, sicut nunc sæpe ostensum est.

Quibus si nihil inest appetendæ pulchritudinis, id est nihil decoris absolute optandi, tanquam sit pulchritudo præcipua ad beatitudinem pertinens, quid est quod vel amissis doleas, vel læteris retentis? id est, non habes rationabilem causam multum et inordinate dolendi de illarum rerum amissione, nec idoneam causam gaudendi multum de earum retentione. Hæc namque quæ cadunt sub fortuna, in se non sunt bona nec mala moraliter, sed indifferentia, ita quod possunt obesse et prodesse, secundum quod homo bene aut male utitur eis: ideo non sunt per se aut propter se appetenda nec fugienda, sed potius sub conditione saltem implicita, utpote, si et in quantum proficua nobis fuerint ad salutem vel impeditiva.

Quod si natura pulchra sunt, id est, si ex propria natura sunt speciosa et appetibilia bona ista fortuita, sicut et sunt: formaliter quippe ex se pulchra sunt, sicut et bona, non autem efficienter; quemadmodum etiam homo ex sua natura formaliter rationalis est, efficienter autem ex Deo. Creator quippe donavit unicuique rei naturam seu speciem, qua ex se formaliter est ens, et bonum, et pulchrum. Quid id tua refert? id est, ad te quid hoc pertinet? quia ex hoc tu in te non es melior, pulchrior, neque felicior. Nam hæc per se, a tuis quoque opibus sequestrata, id est seorsum considerata et sumpta, atque divisa a tuis donis ac bonis, placuissent, id est, pulchra fuissent ac placita. Neque enim idcirco sunt pretiosa, quod, id est quia, in tuas venere divitias, id est, quia cœperunt pertinere ad te; sed quoniam pretiosa videbantur, tuis ea divitiis annumerare maluisti, id est, voluisti ea conjungere opibus tuis, magis quam non facere hoc, imo et magis quam licuit, appetendo et amando ea nimis intense: quod patet ex hoc, quia de eorum amissione contristatus es immoderanter. Non enim est dolor in amittendo, nisi sit libido in habendo, ut ait Ambrosius. Propter quod etiam ait Cassianus: Signum quod religiosus seu monachus ad rem usui suo concessam inordinate et velut quodam proprietatis affectu afficitur, est quod de ejus subtractione turbatur.

Consequenter Philosophia ex compassione communi circa mortales, pie reprehendit eorum inordinatum desiderium et conatum circa terrena.

Quid autem tanto fortunam strepitu desideratis? id est, cur tam inquieto et impetuoso appetitu « desideratis fortunam », id est prosperitatem fortunæ, seu bona fortunæ? Fugare, credo, indigentiam copia quæritis, id est, puto quod ideo, quia optatis « indigentiam » vestram « fugare », id est removere a vobis, « copia », id est per abundantiam, sicut infirmitas sanitate expellitur, et universaliter contraria curantur contrariis. In hoc tamen per superfluitatem exceditis ex inordinato affectu et cura superflua, quia penuria melius fugatur competentia quam abundantia rerum. Idcirco subjungitur :

Atqui, id est certive, hoc vobis in contrarium cedit, id est, ex abundantia ingeruntur vobis multa mala graviora quam indigentia ipsa. Pluribus quippe adminiculis, id est auxiliis, opus est ad tuendam pretiosæ supellectilis varietatem, id est ad custodiendum, conservandum ac protegendum abundantiam possessionum, ne fraude, dolo, violentia, voracitate, furto, rapina, aut alio modo subtrahantur. Verumque illud est, permultis eos indigere qui permulta possident, id est, « verum est » dictum « illud » commune, quod valde multis indigent, qui possident valde multa : indigent enim opulenti multis subsidiis, curis, provisionibus, custodiis et ministris, et raro vel nunquam habent tranquillitatem securitatemque mentis. Contraque, id est, et econtra verum est, minimo indigere, illos qui abundantiam suam naturæ necessitate, non ambitus sui superfluitate, metiantur, id est, qui mensurant, refrenant ac temperant « abundantiam » rerum « necessitate » suæ « naturæ », non plus appetendo de necessariis vitæ, quam requirit necessitas aut saltem utilitas suæ naturæ, « non superfluitate sui ambitus », id est ambitionis, seu libidinosæ sive inordinatæ affectionis.

Deinde subditur alia ratio reprehensionis istius. Itane autem nullum est proprium vobis atque insitum bonum, id est, an ideo ita habetis vos, exteriora ista quærendo, quia « nullum » concessum et deputatum « est vobis proprium bonum », utputa bonum spirituale, competens vobis in quantum estis rationalis naturæ, « atque insitum », id est bonum naturale et intellectuale, animæ vestræ ingenitum, ut sunt, memoria intellectualis, ratio et voluntas, inchoatio quædam scientiarum atque virtutum, seu habitus principiorum in speculativis, qui dicitur intellectus, atque in practicis, qui ab aliquibus appellatur synderesis, ut in externis, id est exterioribus, ac sepositis, id est seorsum extra vos positis, rebus, puta in rebus caducis et vilibus, bona vestra quæratis, id est, ea quæ ad perfectionem pertinent ac salutem? Nam ea quæ homo potissime diligit, in his sibi profectum et ultimum finem constituit, quemadmodum de gulosis et carnalibus ait Apostolus :31 Quorum deus venter est. Sic namque de superbis et ambitiosis dicere possumus : Quorum deus est honor mundanus et excellentia temporalis; et itidem de avaris : Quorum deus denarius est. Propter quod avaritiam vocat Apostolus idolorum servitutem.32 Quasi dicat Philosophia : Quoniam propria ac innata bona rationalis creaturæ sunt rebus exterioribus multo præstantiora, valde indignum est ut in exterioribus sibi statuat summum bonum.33 Imo hoc est subversio ordinis rerum. Propterea quasi ironice subditur :

Sic rerum versa est conditio, id est, ordinatio rerum ita mutata est, ut divinum merito rationis animal, id est, ut homo, qui est « animal divinum », id est Deo simile, quantum ad similitudinem in specie, « merito », id est jure ac privilegio, « rationis » (vel, « merito », id est per virtuosos ac meritorios actus, « rationis »), non aliter sibi splendere nisi inanimatæ supellectilis possessione videatur, id est, putet se non aliter eminentem et inclytum esse, nisi possideat facultates pecuniæ terrenarumque rerum?

Et alia quidem suis contenta sunt, id est, animalia irrationalia « contenta sunt » et quiescunt, dum obtinuerint et habuerint ea ad quæ naturaliter ordinantur : in quibus secundum gustum et tactum maxime delectantur. Vos autem Deo mente consimiles similitudine imitativa, non naturali, utpote ad imaginem et similitudinem Dei creati, « mente », id est quantum ad intellectualem et superiorem animæ portionem, in qua ponuntur tres vires, ratio, memoria et voluntas, a rebus infimis, excellentis naturæ ornamenta captatis, id est, assidue capitis seu captare conamini « ornamenta excellentis naturæ », id est profectum, prosperitatem, salutem vestræ animæ rationalis, seu vestræ naturæ intellectualis, a transitoriis bonis, in quibus vobis finem ultimum collocastis, illis plus adhærendo quam summo et incommutabili bono.34

Nec intelligitis quantam Conditori vestro faciatis injuriam, parvi pendendo et transgrediendo ejus præcepta etiam in ejus præsentia, ac bono illi prorsus incomparabili et immenso, in omni sanctitate, dignitate, perfectione et gloria penitus infinito, quod a vobis pater appellari dignatur, præferendo ista terrena, fœda, carnalia. Quæ injuria tanto est major quanto ipse Deus est præstantior: et ita est quodammodo infinita. Unde et pœna æterna ei debetur. Estque in peccato mortali summa ingratitudo, et certe incomprehensibilis quædam enormitas. Nempe, quum excessus in alium commissus tanto sit gravior, quanto major, dignior, sanctior est is in quem committitur, quanto etiam ipse peccans plura atque majora ab illo beneficia est sortitus; ideo, sicut nemo comprehendere valet infinitam excellentiam et beneficentiam Creatoris, ita nec enormitatem peccati mortalis. Quod etiam constat ex hoc, quod pro uno peccato mortali quantumlibet modico, sempiterna infertur damnatio. Propter quod scribit Eusebius Emisenus: Si scire volumus quam graves Deus reputet nostras culpas, respiciamus ad pœnas.

Verumtamen, etiam impii quidam ista aliquo modo intelligunt, qui scilicet ex certa scientia peccant; sed illa eorum intellectio est informis, obscura, insipida, non formata, nec affectum immutans. De quibus verificatur illud Apostoli ad Romanos: Quia quum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt;35 sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Hinc quoque secundum Philosophum in Ethicis, Omnis peccans est ignarus. Et Psalmista fatetur: Homo quum in honore esset, non intellexit;36 comparatus est jumentis insipientibus. Unde ad insinuandum ingratitudinem insipientiamque peccantium, Deus loquitur per Isaiam: Cognovit bos possessorem suum, et asinus præsepe domini sui;37 Israel autem me non cognovit. Et per Jeremiam: Milvus in cœlo cognovit tempus suum, turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui;38 populus autem meus non cognovit judicium Domini.

Ille genus humanum terrenis omnibus præstare voluit, id est, Deus omnipotens « voluit » atque instituit, quod homines præstantiores sint cunctis terrenis: juxta illud in Psalmo, Omnia subjecisti sub pedibus ejus.39 Vos dignitatem vestram infra infima quæque rerum detruditis, id est, peccando propriæ dignitati maxime derogatis, et vilissimos facitis vosmetipsos. Idcirco peccator indignus est pane quo vescitur, aere quem respirat, terra quam calcat: imo peccando inimicus Dei, servus et membrum diaboli, minister peccati efficitur. Ideo in libro Sapientiæ fertur:40 Cor iniqui cinis est, et luto vilior vita ejus, quoniam ignoravit qui se finxit. Aristoteles quoque primo Politicorum testatur: Sicut homo ratione utens, est animal optimum, ita a lege et justitia se avertens, est animal pessimum. Imo ut denuo loquitur: Homo iniquus decies millies est pejor bestia.

Nam si omne cujusque bonum, eo cujus est constat esse pretiosius, id est, quoniam « constat » seu certum est, « omne bonum » cujuscumque rei, loquendo de bono objectali perfectivo alterius, « esse pretiosius », id est præstantius, « eo cujus est » bonum, sicut et agens honorabilius est patiente, et perficiens eo quod perficit; quum vilissima rerum, id est infima ista terrena, vestra bona esse judicatis, id est objecta vestræ felicitatis, in quibus vobis ultimum constituitis finem, eisdem vosmetipsos vestra existimatione, id est proprio judicio, submittitis, quoniam finis reputatur melior his quæ ordinantur ad ipsum. Hinc secundum Augustinum, peccare non est nisi frui utendis, et uti fruendis. Solo etenim summo bono objectaliter est fruendum, id est summe ac finaliter inhærendum; creaturis vero utendum, ordinando eas ad Deum: cujus contrarium agit peccator.

Quod quidem haud immerito cadit, id est, istud, videlicet tanta vestra vilificatio, non « immerito », imo juste et ex vestro demerito, accidit vobis. Quod consequenter probatur.

Humanæ quippe naturæ ista conditio est, id est ista proprietas, ut tum tantum ceteris rebus, quum se cognoscit, excellat, id est, ut tunc solum excellentior sit irrationalibus creaturis, dum « se cognoscit » actu aut habitu, cognitione salubri, formata, approbativa boni et practica: quæ est actio doni scientiæ, non informis ac nudæ scientiæ. De qua salubri scientia scriptum est in libro Sapientiæ:41 Justum deduxit Dominus per vias rectas, et dedit illi scientiam sanctorum; in Isaia quoque: Divitiæ salutis, sapientia et scientia.42 Eadem tamen infra bestias redigatur, id est, hæc « eadem » natura humana tunc vilior brutis reddatur, si se nosse desierit, id est, quando ab hac formata sui ipsius notitia actuali aut habituali cessaverit. Quum namque ista cognitio sit actus scientiæ quæ est unum de septem donis Spiritus Sancti, quæ dona insunt unicuique caritatem habenti, prout Alexander, Thomas, Albertus, Bonaventura, super secundum ac tertium Sententiarum conscribunt;43 idcirco, quamdiu permanet homo in caritate, tamdiu manet in ista scientia. Nec tenetur indesinenter ad actualem sui cognitionem, sed tempore opportuno. De qua et Apostolus fatur:44 An non cognoscitis vosmetipsos? nisi forte reprobi sitis.

Hæc ergo cognitio non est definitiva, scholastica, qua plurimi vitiosi sciunt quod homo est animal rationale mortale; sed theologica, devotionalis, qua homo affectiva scientia noscit se Dei creaturam, ad ejus imaginem et similitudinem conditum ad obtinendum æternam salutem per Christum. Verumtamen, sive homo cognoscat se ipsum hoc modo, sive non, attamen excellentior est irrationalibus rebus dignitate naturali, specifica: quia peccata non auferunt naturalia, ut quarto capitulo de Divinis nominibus S. Dionysius loquitur. Sed excellentiam supernaturalem, gratuitam, meritoriam, quæ per caritatem et gratiam condonatur, perdit homo per culpam; bestiisque vilior redditur, odibilis et abominabilis Deo, quemadmodum in libro Sapientiæ legitur, Odio sunt Deo impius atque impietas ejus;45 atque in Psalmo, Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.46

Nam ceteris animantibus, sese ignorare intellectuali notitia, naturæ est, id est naturale, et ex natura competit eis, quum non sint reflexiva super se ipsa. Propter quod scriptum est in Job: Deus docet nos super jumenta terræ, et super volucres cœli erudit nos.47 Hominibus vero, vitio venit, id est, ex vitiis est, juxta illud libri Sapientiæ:48 Excæcavit illos malitia eorum. Michæas quoque ait: Numquid vestrum est scire judicium, qui odio habetis bonum?49 Vitia namque sunt caligo ac tenebræ inter totius luminis fontem ac mentem creatam dividentes, secundum quod Isaias inducit:50 Iniquitates vestræ diviserunt inter vos et Deum vestrum. Itaque, sicut et Rabbi Moyses ait: Propter splendorem intellectus, quid divinum competit homini. Unde et primo Timæi asserit Plato: Hominibus divina præditis firmitate, Divinitatis consortium est et appellationis parilitas.

Quam vero late patet hic error vester! id est, valde longe ac « late » et plane constat deviatio et inconsideratio vestra, qui ornari posse aliquid ornamentis existimatis alienis, id est extrinsecus, ita quod ex illis additamentis fiat quid in se ipso et in sua substantia pulchrius. Propterea dixit Gregorius: Quibuslibet ornamentis ac vestibus circumponatur induaturque caro, quid est caro, nisi caro? Hinc unus fratrum S. Bernardi, suæ sorori adhuc sæculari et sæculariter compositæ dixit: Stercus es involutum.

At id fieri nequit: nam si quid ex appositis luceat, utputa vestis aut ornamentum, ipsa quidem quæ sunt apposita laudantur, id est, pulchra ac splendida appellantur; illud vero his tectum atque velatum, in sua nihilo minus fœditate perdurat. Quemadmodum S. Cyrillus episcopus, vir eloquentissimus atque doctissimus, in suis refert Proverbiis vulpem dixisse ad simiam pulchre seu potius ridiculose vestitam: O si splendor sapientiæ te intus ornaret, in hac veste te irrisam potius quam vestitam adverteres; nec de vestis decore gauderes, sed de innata tua fœditate verecundareris. Et gloriatio tua inanis te ita infatuat, ut nec catenam neque cippum quibus teneris ligata et libertate cunctis desiderabili destituta, consideres.

Verumtamen his objici potest, quod ait Scriptura: Filiæ eorum compositæ, circumornatæ ut similitudo templi.51 Et multa in Scriptura similia leguntur. Et respondendum, quod talia dicta sunt de ornatu exteriori, apparenti, non vero et exsistenti. Denique, etsi corpora vestibus pretiosis, curiosis, pompaticis decorantur, animæ multo infelicius per easdem deturpantur. Nuncque utriusque sexus personæ tam irreligiose et indecenter incedunt vestitæ, ut inhonestissima brevitate et insensatissima longitudine comprobentur a dæmonibus magis illusæ quam arte humana opertæ: quemadmodum secundo libro Regum, servi regis David a rege Hanon turpiter valde derisi leguntur, vestibus eorum usque ad nates præscissis.52

Postremo, adhuc plenius probat Philosophia divitias esse spernendas, propter vitia concomitantia eas. Ego vero nego illud esse bonum, id est proficuum ad salutem, quod noceat habenti, id est, quod impedit a salute. Num, id est numquid, id mentior? Minime, inquies. Atqui, id est pro certo, divitiæ possidentibus persæpe nocuerunt, id est, peccandi occasionem, incitamentum, materiam præbuerunt. Non tamen divitiæ in se malæ sunt, dicente ad Timotheum Apostolo:53 Omnis creatura Dei bona est. Nec virtus et vitium sunt in rebus, sed in bene aut male utentibus. Quum pessimus quisque, eoque alieni magis avidus, id est, ex hoc ipso quod pessimus est, et ex sua malitia, cupidior est rerum alienarum, quidquid usquam auri gemmarumque est, se solum qui habeat, dignissimum putat, id est, reputat « se solum » esse « dignissimum » ad habendum « quidquid auri » et « gemmarum est usquam », id est, in quocumque loco aut tempore ita infelix cupiditas ac vitiositas ipsum excæcant, ut quum propter scelera sua etiam minimis sit indignus, dignissimum se ad habendum omnia arbitretur: cujus signum est, quod habitis non contentus, indefesse acquirere plura conatur. Hinc per Isaiam talibus dicitur: Væ qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis:54 numquid vos soli habitabitis in terra?

Hæc est avarorum insania, excæcatio densissima, stultitia infinita, quod quum anima incomparabiliter sit nobilior corpore, vita quoque futura inæstimabiliter sit diuturnior vita præsenti, itemque interiores divitiæ sine mensura exterioribus sint præclariores, ipsi miserrimi de animarum suarum divitiis ac salute nullam aut novissimam habeant curam, infatigabiliterque solliciti sint congregare terrena, etiam dum revera competentiam habeant eorumdem. Propter quod asserit Augustinus: Avarus similis est inferno; quia infernus quantoscumque devoraverit, non repletur, nec dicit, Sufficit:55 ita nec avarus, quanquam omnes thesauri in eum confluxerint. Quid tu, Christiane, divitias cupis, quum audias Christum dicentem, Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei?56 Itemque, Quam difficile qui pecunias habent, intrâbunt in regnum cœlorum!57

Tu igitur, o avare, qui nunc contum, id est fustem seu baculum, gladiumque sollicitus pertimescis, ambulando per vias seu inter alios exsistendo cum tuis divitiis, si vitæ hujus callem vacuus viator intrasses, coram latrone securus cantares, id est, nec furem nec raptorem neque latronem anxie formidares, quia nil tibi possent auferre. Et hoc communiter ita est, præsertim dum impii illi agnoscerent te nihil tecum habere quod ipsis possit servire. Aliqui tamen ita corrupti sunt et penitus inhumani, ut sola crudelitate in ipsa humani sanguinis effusione lætentur. Hinc, ut beatus refert Hieronymus, dum latrones in cellam irruissent B. Hilarionis adhuc adolescentis, atque dixissent, Quid faceres, si ad te venirent latrones? respondit: Nudus latrones non timet. Et illi: Certe occidi posses. At ille: Possum, inquit, et idcirco non timeo, quoniam mori paratus sum. Ecce quanta in tanta paupertate securitas, quanta bonæ conscientiæ quies.

Deinde Philosophia zelo justitiæ irridens divitiarum prosperitatem, ironice subdit: O præclara opum mortalium beatitudo! Quod ex contrario accipiendum est sensu: quasi dicat, Vere misera est opulentia temporalis, propter mala culpæ et pœnæ sibi adjuncta. Quam quum adeptus fueris, securus esse desisti, quoniam labor est in acquirendo, timor in possidendo, dolor in amittendo. Hinc quum Diogeni in lectulo quiescenti fur sacculum pecuniæ juxta lectum pendentem niteretur auferre, ille respondit: Tolle, miser, ut facias duos dormire. Tanquam diceret: Ego timore perdendi, tu desiderio acquirendi, a somno impedimur.

De malis demum cupiditati annexis, ait Chrysostomus: Divitiarum sequela est luxuria, ira intemperata, furor injustus, arrogantia, ambitio, contumelia, gula, indignatio, et omnis irrationabilis motus. Et rursus: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas.58 Hunc versiculum si saperent qui in divitiis deliciisque versantur, in cunctis parietibus et vestibus suis, in domo, in januis, in cubili, in cœnaculis, et ante omnia in cordibus et conscientiis suis; eum conscriberent, ut eum indesinenter oculis cernerent, ac corde sentirent.

Footnotes

  1. Cf. p. 206 D', 209 B' et s. ↩

  2. Cf. p. 24 C', etc. ↩

  3. Ps. XLVIII, 18. ↩

  4. Sap. XIV ↩

  5. * fecerit ↩

  6. Decret. p. 1, dist. 47, c. 8. ↩

  7. Act. xxvi, 27. ↩

  8. Ps. viii, 4. ↩

  9. Is. xl, 26. ↩

  10. Sap. xiii, 1, 5. ↩

  11. Deut. IV, 19. ↩

  12. Eccle. 5. ↩

  13. Prov. II, ↩

  14. II Cor. 17. ↩

  15. Is. LV, 1 ↩

  16. Matth. 28, 29. ↩

  17. Gen. i, 29, 30. ↩

  18. Eccli. xxxvii, 34; xxxi, 37. ↩

  19. Cf. p. 28 C, 168 C'. ↩

  20. Luc. xxi, 34. ↩

  21. Luc. xxxvii, 32-34. ↩

  22. Luc. vi, 25. ↩

  23. Eccli. xxxix, 31. ↩

  24. Prov. xxi, 17; xx, 1. ↩

  25. Job xxviii, 12, 13. ↩

  26. Rom. xiii, 14. ↩

  27. Luc. xvi, 19. ↩

  28. Luc. iii, 1 ↩

  29. Eccli. i, 1 ↩

  30. Prov. xv, 12. ↩

  31. Philipp. 19. ↩

  32. Ephes. 5; ↩

  33. Coloss. 3, 5. ↩

  34. Gen. 1, 26 ↩

  35. Rom. 1, 21. ↩

  36. Ps. XLVIII, 13, 21. ↩

  37. Is. 1, 3. ↩

  38. Jer. VIII, 7. ↩

  39. Ps. VIII, 8. ↩

  40. Sap. XV, 10, 11. ↩

  41. Sap. x, 10. ↩

  42. Is. xxxiii, 6. ↩

  43. Is. xi, 2. ↩

  44. II Cor. xiii, 5. ↩

  45. Sap. xiv, 9. ↩

  46. Ps. v, 7. ↩

  47. Job xxxv, 11. ↩

  48. Sap. ii, 20. ↩

  49. Mich. iii, 1, 2. ↩

  50. Is. lix, 2. ↩

  51. Ps. CXLIII, 12. ↩

  52. II Reg. X, 4. ↩

  53. 1 Tim. IV, 4. ↩

  54. Is. V, 8. ↩

  55. Prov. XXX, 15, 16. ↩

  56. Luc. VI, 20. ↩

  57. Luc. XVIII, 24. ↩

  58. Eccle. 1, 2. ↩

Chapter 64 of 199