Skip to the text

Articulus 19

QUOD BEATITUDO NON CONSISTAT IN TERRENIS DIVITIIS.

DE hac materia diu ante Boetium, tam sapienter quam eleganter, ut ipse Boetius, in suis Proverbiis scripsit S. Cyrillus, sic inquiens: Quid tibi summum bonum esse existimas? Nonne id quod maxime diligis? Quantitatem enim boni sequitur amor. Quid ergo potissime amas?1 Aurum, inquis, cui deserviunt universa: pecuniæ namque, juxta Salomonis sententiam, obediunt omnia. Ad quod tibi respondeo: Bene video quod avaritia habet oculum, sed non visum: quia hoc ipsum quod maxime diligis, non cognoscis. Nempe qua ratione aurum et cetera desiderabilia diliguntur? Nonne quoniam bonitate informantur? Sed propter quod unumquodque tale, illud magis. Ergo quod vere est summum bonum et ipsa bonitatis essentia ac prima ratio diligendi, est maxime diligendum. Hoc autem nequaquam est aurum. Imo plurimi sapientes ipsum aurum tanquam virtutis ac pacis impedimentum fugiunt et effundunt. Nam et Brachmani, ut libera tranquillitate civiliter conversentur, ipsum totaliter a suis finibus abdicarunt. Hinc zelatores virtutum senserunt ipsum rebus usibusque humanis potius esse malum quam bonum. Amplius, si aurum et corporales opes sunt summum hominis bonum, cur circumspectissima natura et providentia summa, feris magis quam hominibus hæc bona præcipue est largita? Smaragdinas etenim gemmas arenulasque aureas Scythiæ, ac aureos Indiæ montes, possident gryphi; metallorum quoque amplissimis venis et multis lapidibus pretiosis nobis abditis, terra gaudet. Nonne hinc patet, quod sagacissima natura perversitatem avaritiæ confutavit? Hæc enim ita a nobis naturaliter alienata, utpote brutis commissa aut in terris abscondita, fatentur a veris nostris bonis se aliena. Si igitur omnium amabilium finem quæris, et summum bonum sincere diligere cupis, fuge aurum, fuge divitias, cupiditatis exstingue flammas : non enim ditant, sed magis depauperant, dum animum vitiositate captivant. Præterea, homini prosperato ac satis habenti, sed plura quærenti, fortuna obvians dixit : Cur, carissime, non quiescis, quum jam tribuerim tibi satis ? Qui respondit : Sua dulcedine me attrahit bonum; et donec additum fuerit, est molestum. Cui illa : Video, inquit, quod pauper effectus es, postquam cupiditate plus sitis. Ecce depauperavit te amara voluntas : nam si satis haberes, nullatenus amplius quæreres. Recte dixit Epicurus philosophus : In multiplicando veras divitias, nullo modo est adjiciendum pecuniæ, sed avaritiæ detrahendum : tanto enim homo est ditior, quanto cupiditas in eo est minor. De his multa pulchra scribit Cyrillus.

Thomas quoque in Summa contra gentiles, tertio libro, probat in divitiis felicitatem non esse.2 Felicitas enim est bonum propter se intentum et dilectum. Divitiæ vero non nisi propter aliud appetuntur : per se namque nihil conferunt boni, sed solum utimur eis ad corporis sustentationem, et ad alia quædam. Insuper, actus virtutis laudabilis est, secundum quod ad felicitatem accedit. Laudabiliores autem sunt actus liberalitatis et munificentiæ, qui sunt circa pecunias ex hoc quod pecuniæ expenduntur, quam quod conserventur. Amplius, illud in cujus consecutione consistit felicitas hominis, oportet esse quid melius homine : pecunia vero est quid vilius eo. Verum hæ rationes Thomæ jam in textu præhabitæ sunt.

Hinc etiam Plato asserit in Phædone : Propter corporis necessitates, pecunias cogimur possidere, servi hujus curæ effecti; philosophi vero est eis ad solam necessitudinem uti. Concordat id Senecæ : Honesta res est læta paupertas. Imo non est paupertas, dum læta est : etenim non qui parum habet, sed qui plus appetit, pauper est. Quid enim refert quantum illi in arca, quantum in horreis jaceat, si immineat alieno, si non acquisita, sed acquirenda potius computet? Nihilo minus idem Seneca iterum protestatur : Ægri et imperfecti animi est, non posse ferre divitias, nec scire his uti moderate, ac virtuose eas expendere. Quod utique verum est, quum in novo ac veteri Testamento multi Sancti fuerint divites; sed paucissimorum est tanta perfectio. Qui et implent illud Psalmistæ : Divitiæ si affluant, nolite cor apponere;34 et item quod prima ad Timotheum scribit Apostolus : Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, nec sperare in incerto divitiarum, sed divites fieri in operibus bonis, facile tribuere, communicare, thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.5 Quod quam rarum arduumque consistat, tangitur in Ecclesiastico, quo habetur : Beatus dives qui inventus est sine macula, et qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia et thesauris. Quis est hic ? et laudabimus eum : fecit enim mirabilia in vita sua. Ideo Sapiens exoravit : Divitias et paupertatem ne dederis mihi; tribue tantum victui meo necessaria.6

Postremo, quum perpetuitas vitæ futuræ incomparabiliter excedat brevitatem vitæ præsentis, bona quoque gratiæ et dona gloriæ æternalis, potissime bonum illud increatum, immensum, universa bona fortunæ et prosperitatis terrenæ; ideo, quanto mens hominis desuper clarius illustratur, tanto præcordialiter omnia ista caduca perituraque aspernatur, et comparatione bonorum tantorum nullius putat esse momenti, et Christum in omni paupertate, humilitate ac sanctæ caritatis fervore incessanter sectatur.

Footnotes

  1. Eccle. x, 19. ↩

  2. cap. 30. ↩

  3. Ps. LXI, 11. ↩

  4. Eccl. XXXI, 8, 9. ↩

  5. I Tim. VI, 17-19. ↩

  6. Prov. XXX, 8. ↩

Chapter 66 of 199