Articulus 18
DIFFICULTATUM AC QUÆSTIONUM HUJUS QUINTÆ PROSÆ PROPOSITIO BREVISQUE ABSOLUTIO.
JOANNES. — Nunc allegasti Aristotelem libro de Bona fortuna dicentem, quod sine exterioribus bonis, quorum fortuna est domina, non contingit esse felicem.1 Ex qua auctoritate concedendum videtur, quod fortuna sit domina rerum quæ cadunt sub ea. Quod non apparet: quia secundum hoc non viderentur errasse gentiles, qui coluerunt fortunam.
DIONYSIUS. — Bona fortunæ et bona naturæ realiter idem sunt, et differunt ratione. Dicuntur quippe bona naturæ, quia ex naturalibus causis directe producta, seu naturali rerum ordine provenientia: sicque temporalia ista, et divitiæ naturales aut etiam artificiales, vocantur bona naturæ. Quæ item dicuntur bona fortunæ, in quantum raro et præter intentionem proveniunt vel contingunt. Hinc aliqui dicunt, quod bona inferiora considerantur tripliciter. Primo, quantum ad suam originem: et ita dicuntur bona naturalia. Secundo, quantum ad suum usum et possessionem: et ita sunt bona humana, quia ad usum et commodum hominum ordinata, quum et secundo Physicorum fateatur Philosophus, quod homo est quodammodo finis omnium. Quod tamen aliqui asserunt de solis artificialibus dictum: nihilo minus verificatur de his omnibus quæ naturaliter sunt homine inferiora, quia in ordine universi videmus quod inferiora ad superiora quodammodo ordinantur, et in eorum usum commodumque proveniunt. Unde in Genesi Dominus ait hominibus:2 Quasi olera virentia dedi vobis omnia ad vescendum. Tertio, quoad proventum seu attributionem: et ita fortuna nominatur domina eorum quæ fortuitu accidunt, in quantum cum fortuna proveniunt, et cum ea recedunt. Est itaque domina talium, non ut causa per se, neque ut quædam dea, sed ut causa per accidens, atque in quantum quis dicitur ex causis cœlestibus bene fortunatus, ut declaratum est supra.
JOANNES. — Si sine divitiis non contingit esse felicem, cur Christus in tantum beatificat pauperes, cunctasque divitias exemplo et verbo docuit esse spernendas?34
DIONYSIUS. — Sine divitiis competentibus non contingit esse felicem felicitate politica. Divitiarum vero abjectio confert ad promerendum ac obtinendum beatitudinem contemplativam: de qua agit Salvator. Qui etiam asserendo, Beati pauperes, loquitur de beatitudine viæ: quæ est meritum, non præmium ultimatum; nec est felicitas consummata, sed inchoata. Et de his jam supra diffusius dictum recordor.5
JOANNES. — Quomodo verum est quod dixisti, cuncta creata participare primo pulchro, sicut et primo vero et primo bono primoque uno, ita quod universa et singula creata sunt pulchra, sicut et bona et vera?6
DIONYSIUS. — Omne creatum aliquid participat pulchritudinis increatæ: propter quod pulchrum vocatur pulchritudine quadam essentiali specifica, in quantum a Deo productum est secundum idealem exemplaremque rationem mentis divinæ, ut in Timæo disseruit Plato, et in libro LXXXIII Quæstionum Augustinus. Hæc quoque specifica pulchritudo, quæ essentialis est rei, nil reale superadjicit ei, sicut nec bonitas nec veritas nec unitas entitati. Quemadmodum etiam unumquodque creatum secundum se sumptum dicitur bonum; et omnia simul accepta dicuntur valde bona, juxta illud Genesis, Vidit Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona:7 sic unumquodque creatum secundum se dicitur pulchrum; omnia vero pariter sumpta, sunt valde pulchra. Propter quod ordo universi pulcherrimus est.
JOANNES. — Nonne videmus multa quæ in se sunt valde deformia, fœda, solo adspectu horrenda?
DIONYSIUS. — Quid turpius diabolo, ratione peccati? Et tamen naturalia in dæmonibus, ut S. Dionysius quarto ait capitulo de Divinis nominibus, splendidissima manent. Nec est turpior in mundo cloaca, quam peccator impœnitens, vitiosusque homo: qui tamen in sua natura et specie multum naturalis pulchritudinis habet. Natura ergo, et forma rei substantialis in se considerata, pulchra censetur. Hinc secundum Hieronymum, ipsa quæcumque gens, in Prophetis frequenter nomine virginis ac nomine filiæ designatur, non solum gens Judæorum, sed etiam paganorum, ut dum in Isaia dicitur de populo Chaldæorum, Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon:8 ut in nomine virginis designetur naturæ in se sumptæ integritas, atque in nomine filiæ, amabilitas ejusdem naturæ secundum se consideratæ. Diligit enim Deus cuncta quæ fecit, secundum bonam eorum naturam, quam ab ipso sortita sunt.9 Denique pulchritudo est multiplex, videlicet, corporalis et spiritualis, naturalis et supernaturalis, substantialis et accidentalis, et item moralis: de quibus hic prosequi non est opus. In opusculo autem de Venustate mundi et pulchritudine Dei, de his omnibus plenius scripsi.
JOANNES. — Videtur Philosophia in hac prosa, de creaturarum pulchritudine minus bene sentire, dicendo in ea gloriandum non esse: quum tamen aliqui scribant qualiter ex corporali pulchritudine rerum debeamus ad contemplationem increatæ pulchritudinis ac Sapientiæ creatricis ascendere.
DIONYSIUS. — Quamvis juxta superficiem litteræ videatur esse ut dicis, tamen secundum intentionem Philosophiæ et expositionem præhabitam ita non est.10 Ideo Augustinus libro de Civitate et alibi sæpe, Hugo quoque de S. Victore, conscribunt qualiter infinita sapientia increataque pulchritudo Dei, etiam in corporalibus rebus, in mixtis et elementis, in floribus, fontibus, arboribus, gemmis, herbis, metallis, animalibus, in cœlestibus orbibus, in planetis et stellis, præsertim in sole, et in omni horum ordine ac decore, mirabiliter ac gloriose resplendet, commendatur ac eminet. Imo quis omnium horum pulchritudinem satis miretur digneque explicet?
Unde libro de Civitate Dei loquitur Augustinus: Deus nec exigui et contemptibilis animantis viscera, nec herbæ flosculum, nec arboris folium sine suarum condecentia partium et congrua pulchritudine ac harmonia reliquit. Ad quod hinc inde allegat Plotinum Platonicum, quem præ ceteris tangit melius intellexisse Platonem.
JOANNES. — Videtur hæc prosa valde sententiosa et pulchra. De cujus sententiis aliquid plus, si placet, prosequere.
DIONYSIUS. — Jam ante causatus es prolixitatem.11
JOANNES. — Allicit me et delectat pulchritudo materiæ sententiositasque sermonis, quam Philosophia non nisi brevissime tangit, magis quam exprimit.
DIONYSIUS. — Faciam quod hortaris.
Footnotes
Chapter 65 of 199