Prosa 5
SED quoniam rationum jam in te mearum fomenta descendunt, paulo validioribus utendum puto. Age enim, si jam caduca et momentanea fortunæ dona non essent, quid in eis est, quod aut vestrum unquam fieri queat, aut non perspectum consideratumque vilescat? Divitiæne vel vestri vel sui natura pretiosæ sunt? Quid earum potius? Aurumne, an vis congestæ pecuniæ?1 Atqui hæ effundendo magis quam coacervando, melius nitent: siquidem avaritia semper odiosos, claros largitas efficit. Quod si manere apud quemquam non potest quod transfertur in alterum, tunc est pretiosa pecunia, quum translata in alios, usu largiendi desinit possideri. At eadem si apud unum quanta est ubique gentium congeratur, ceteros sui inopes fecerit. Et vox quidem tota pariter multorum replet auditum; vestræ vero divitiæ, nisi comminutæ, in plures transire non possunt: quod quum factum est, pauperes necesse est faciant quos relinquunt. O igitur angustas inopesque divitias, quas nec habere totas pluribus licet, et ad quemlibet sine ceterorum paupertate non veniunt! An gemmarum fulgor oculos trahit? Sed si quid est in hoc splendore præcipui, gemmarum est lux illa, non hominum. Quas quidem mirari homines, vehementer admiror. Quid est enim carens animæ motu atque membrorum compage, quod animatæ rationabilique naturæ pulchrum esse jure videatur? Quæ tametsi Conditoris opera suique distinctione, postremæ aliquid pulchritudinis trahunt, infra vestram tamen excellentiam collocatæ, admirationem vestram nullo modo merebantur. An vos agrorum pulchritudo delectat?
— Quidni? Est enim pulcherrimi operis pulchra portio. Sic quondam sereni maris facie gaudemus; sic cœlum, sidera, solem lunamque miramur.
— Num te horum aliquid attingit? Num audes alicujus talium splendore gloriari? An vernis floribus ipse distingueris? Aut tua in æstivos fructus intumescit ubertas? Quid inanibus gaudiis raperis? Quid externa bona pro tuis amplexaris? Nunquam tua faciet esse fortuna, quæ a te natura rerum fecit aliena. Terrarum quidem fructus, animantium procul dubio debentur alimentis. Sed si (quod naturæ satis est) replere indigentiam velis, nihil est quod fortunæ affluentiam petas. Paucis enim minimisque natura contenta est: cujus satietatem si superfluis urgere velis, aut injucundum quod infuderis fiet, aut noxium. Jam vero pulchrum variis fulgere vestibus putas? Quarum si grata intuitu species est, aut materiæ naturam, aut ingenium mirabor artificis. An vero te longus ordo famulorum facit esse felicem? Qui si vitiosi moribus sint, perniciosa domus sarcina, et ipsi domino vehementer inimica. Si vero probi sint, quonam modo in tuis opibus aliena probitas numerabitur?
Ex quibus omnibus, nihil horum quæ in tuis computas bonis, tuum esse bonum, liquido monstratur. Quibus si nihil inest appetendæ pulchritudinis, quid est quod vel amissis doleas, vel læteris retentis? Quod si natura pulchra sunt, quid id tua refert? Nam hæc per se, a tuis quoque opibus sequestrata, placuissent. Neque enim idcirco sunt pretiosa, quod in tuas venere divitias; sed quoniam pretiosa videbantur, tuis ea divitiis annumerare maluisti. Quid autem tanto fortunæ strepitu desideratis? Fugare, credo, indigentiam copia quæritis. Atqui hoc vobis in contrarium cedit. Pluribus quippe adminiculis opus est ad tuendam pretiosæ supellectilis varietatem: verumque illud est, permultis eos indigere qui permulta possident; contraque minimo indigere, qui abundantiam suam naturæ necessitate, non ambitus sui superfluitate, metiantur. Itane autem nullum est proprium vobis atque insitum bonum, ut in externis ac sepositis rebus bona vestra quæratis? Sic rerum versa conditio est, ut divinum merito rationis animal, non aliter sibi splendere nisi inanimatæ supellectilis possessione videatur? Et alia quidem suis contenta sunt; vos autem Deo mente consimiles, a rebus infimis, excellentis naturæ ornamenta captatis. Nec intelligitis quantam Conditori vestro faciatis injuriam. Ille genus humanum terrenis omnibus præstare voluit; vos dignitatem vestram infra infima quæque detruditis. Nam si omne cujusque bonum, eo cujus est constat esse pretiosius, quum vilissima rerum vestra bona esse judicatis, eisdem vosmetipsos vestra existimatione submittitis. Quod quidem haud immerito cadit. Humanæ quippe naturæ ista conditio est, ut tum tantum ceteris rebus, quum se cognoscit, excellat; eadem tamen infra bestias redigatur, si se nosse desierit: nam ceteris animantibus, sese ignorare, naturæ est; hominibus vero, vitio venit. Quam vero late patet vester hic error, qui ornari posse aliquid ornamentis existimatis alienis! At id fieri nequit: nam si quid ex appositis luceat, ipsa quidem quæ sunt apposita laudantur; illud vero his tectum atque velatum, in sua nihilo minus fœditate perdurat.
Ego vero nego illud esse bonum, quod noceat habenti. Num id mentior? Minime, inquies. Atqui divitiæ possidentibus persæpe nocuerunt, quum pessimus quisque, eoque alieni magis avidus, quidquid usquam auri gemmarumque est, se solum qui habeat, dignissimum putat. Tu igitur qui nunc contum gladiumque sollicitus pertimescis, si vitæ hujus callem vacuus viator intrasses, coram latrone securus cantares. O præclara opum mortalium beatitudo, quam quum adeptus fueris, securus esse desisti!
Footnotes
-
* hæc ↩
Chapter 63 of 199