Skip to the text

Prosa 6

ITA est, inquam. Sed quum tui muneris sit latentium rerum causas evolvere, velatasque caligine explicare rationes: quæso uti hinc decernas; et quoniam hoc me miraculum maxime perturbat, edisseras. — Tum illa paulisper arridens: Ad rem me (inquit) omnium quæsitu maximam vocas, cui vix exhausti quidquam satis sit. Talis namque materia est, ut una dubitatione succisa, innumerabiles aliæ, velut hydræ capita, succrescant, nec ullus fuerit modus, nisi quis eas vivacissimo mentis igne coerceat. In hac enim, de providentiæ simplicitate, de fati serie, de repentinis casibus, de cognitione ac prædestinatione divina, de arbitrii libertate quæri solet: quæ quanti oneris sint, ipse perpendis. Sed quoniam hæc quoque te nosse, quædam medicinæ tuæ portio est, quanquam angusto limite temporis septi, tamen aliquid delibare conabimur. Quod si te musici carminis oblectamenta delectant, hanc oportet paulisper differas voluptatem, dum nexas sibi ordine contexo rationes. — Ut libet, inquam.

— Tum velut ab alio orsa principio, ita disseruit: Omnium generatio rerum, cunctusque mutabilium naturarum progressus, et quidquid aliquo movetur modo, causas, ordinem, formas ex divinæ mentis stabilitate sortitur. Hæc in suæ simplicitatis arce composita, multiplicem rebus gerendis modum statuit: qui modus, quum in ipsa divinæ intelligentiæ puritate conspicitur, providentia nominatur; quum vero ad ea quæ movet atque disponit refertur, fatum a veteribus appellatum est. Quæ diversa esse, facile liquebit, si quis utriusque vim mente conspexerit. Nam providentia est illa ipsa divina ratio in summo omnium principe constituta, quæ cuncta disponit; fatum vero, inhærens rebus mobilibus dispositio per quam providentia suis quæque nectit ordinibus. Providentia namque cuncta pariter, quamvis diversa, quamvis infinita, complectitur; fatum vero singula digerit in motu, locis, formis ac temporibus distributa: ut hæc temporalis ordinis explicatio in divinæ mentis adunata prospectu, providentia sit; eadem vero adunatio digesta atque explicata temporibus, fatum vocetur. Quæ licet diversa sint, alterum tamen pendet ex altero. Ordo namque fatalis ex providentiæ simplicitate procedit. Sicut enim artifex faciendæ rei formam mente percipiens, movet operis effectum; et quod simpliciter præsentarieque prospexerat, per temporales ordines ducit: ita Deus providentia quidem singulariter stabiliterque facienda disponit; fato vero, hæc ipsa quæ disposuit, multipliciter ac temporaliter administrat. Sive igitur famulantibus quibusdam providentiæ divinis spiritibus fatum exercetur, seu anima, seu tota inserviente natura, seu cœlestibus siderum motibus, seu angelica virtute, seu dæmonum varia solertia, seu aliquibus horum, seu omnibus, fatalis series texitur: illud certe manifestum est, immobilem simplicemque gerendarum formam rerum esse providentiam; fatum vero, eorum quæ divina simplicitas gerenda disposuit, mobilem nexum atque ordinem temporalem. Quo fit ut omnia quæ fato subsunt, providentiæ quoque subjecta sint, cui ipsum etiam subjacet fatum. Quædam vero quæ sub providentia locata sunt, fati seriem superant*.1 Ea vero sunt quæ primæ propinqua Divinitati stabiliter fixa, fatalis ordinem mobilitatis excedunt. Nam ut orbium circa eumdem cardinem sese vertentium, qui est intimus, ad simplicitatem medietatis accedit, ceterorumque extra locatorum veluti cardo quidam circa quem versentur, exsistit; extimus vero majori ambitu rotatus, quanto a puncti media individuitate discedit, tanto amplioribus spatiis explicatur; si quid vero illi se medio connectat et societ, in simplicitatem cogitur, diffundique ac diffluere cessat: simili ratione, quod longius a prima mente discedit, majoribus fati nexibus implicatur; ac tanto aliquid fato liberum est, quanto illum rerum cardinem vicinius petit; quod si supernæ mentis hæserit firmitati, motu carens, fati quoque supergreditur necessitatem. Igitur, uti est ad intellectum ratiocinatio, ad id quod est, id quod gignitur, ad æternitatem tempus, ad punctum medium circulus; ita est fati series mobilis ad providentiæ stabilem simplicitatem.*

Ea series cœlum ac sidera movet, elementa in se invicem temperat et alterna commutatione transformat. Eadem nascentia occidentiaque omnia, per similes fetuum seminumque renovat progressus. Hæc actus etiam fortunasque hominum indissolubili causarum connexione constringit: quæ quum ab immobilis providentiæ proficiscantur exordiis, ipsas quoque immutabiles esse necesse est. Ita enim res optime reguntur*, si manens in divina mente simplicitas, indeclinabilem causarum ordinem promat;2 hic vero ordo res mutabiles, et alioqui temere fluituras, propria incommutabilitate coerceat. Quo fit, ut tametsi vobis hunc ordinem minime considerare valentibus, confusa omnia perturbataque videantur, nihilo minus tamen suus modus ad bonum dirigens, cuncta disponat. Nihil est enim quod mali causa ne ab ipsis quidem improbis fiat: quos (ut uberrime demonstratum est) bonum* quærentes, pravus error avertit, nedum ordo de summi boni cardine proficiscens, a suo quoquam deflectat exordio.

Quæ vero, inquies, potest ulla iniquior esse confusio, quam ut bonis tum adversa, tum prospera, malis etiam tum optata, tum odiosa contingant? Num igitur ea mentis integritate homines degunt, ut quos probos improbosve censuerint, eos quoque, uti existimant, esse necesse sit? Atqui in hoc hominum judicia depugnant, et quos alii præmio, alii supplicio dignos arbitrantur. Sed concedamus ut aliquis possit bonos malosve discernere : num igitur poterit intueri illam intimam temperiem (veluti in corporibus dici solet) animorum? Non enim dissimile est miraculum nescienti, cur sanis corporibus, his quidem dulcia, illis vero amara conveniant, cur ægri etiam quidam lenibus, quidam vero acribus adjuvantur. At hoc medicus, qui sanitatis ipsius atque ægritudinis modum temperamentumque dignoscit, minime miratur. Quid vero aliud animorum salus videtur esse, quam probitas? quid ægritudo, quam vitia? Quis autem alius vel servator bonorum, vel malorum depulsor, quam rector ac medicator mentium Deus? Qui quum ex alta providentiæ specula respicit, quid unicuique conveniat agnoscit, et quod convenire novit accommodat.

Hinc jam fit illud fatalis ordinis insigne miraculum, quum a sciente geritur quod stupeant ignorantes. Nam ut pauca quæ valet ratio humana, de divina profunditate perstringam, de hoc, quem tu justissimum et æqui servantissimum putas, omnia scienti Providentiæ diversum videtur : et victricem quidem causam diis, victam vero Catoni placuisse, familiaris noster Lucanus admonuit. Hic igitur quidquid citra spem videas geri, rebus quidem rectus ordo est, opinioni vero tuæ perversa confusio. Sed sit aliquis ita bene moratus ut de eo divinum judicium pariter humanumque consentiat; sed est animi viribus infirmus : cui si quid eveniat adversi, desinet colere forsitan innocentiam, per quam non potuit retinere fortunam. Parcit itaque sapiens dispensatio ei, quem deteriorem facere possit adversitas, ne cui non convenit, laborare patiatur. Est alius cunctis virtutibus absolutus, sanctusque ac Deo proximus. Hunc contingi quibuslibet adversis nefas Providentia judicat, adeo ut ne corporeis quidem morbis agitari sinat. Nam ut quidam me quoque excellentior ait : Viri sacri corpus virtutes ædificarunt*. Fit autem sæpe uti bonis summa rerum regenda* deferatur, ut exuberans retundatur improbitas. Aliis mixta quædam pro animorum qualitate distribuit.3 Quosdam remordet, ne longa felicitate luxurient; alios duris agitari sinit, ut virtutes animi, patientiæ usu atque exercitatione confirment. Alii plus æquo metuunt quod ferre possunt; alii plus æquo despiciunt quod ferre non possunt : hos, in experimentum sui, tristibus ducit. Nonnulli venerandum sæculi nomen, gloriosæ pretio mortis emerunt; quidam suppliciis inexpugnabiles, exemplum ceteris prætulerunt invictam malis esse virtutem. Quæ quam recte atque disposite, et ex eorum bono quibus accidere videntur, fiant, nulla dubitatio est. Nam illud quoque quod improbis nunc tristia, nunc optata proveniunt, ex eisdem ducitur causis. Ac de tristibus quidem nemo miratur, quod eos male meritos omnes existimant: quorum quidem supplicia tum ceteros ab sceleribus deterrent, tum ipsos quibus invehuntur, emendant. Læta vero magnum bonis argumentum loquuntur quid de hujusmodi felicitate debeant judicare, quam famulari sæpe improbis cernant. In qua re illud etiam dispensari credo, quod est forsitan alicujus tam præceps atque importuna natura, ut eum in scelera potius exacerbare possit rei familiaris inopia: hujus morbo Providentia collatæ pecuniæ remedio medetur. Hic fœdatam probris conscientiam spectans, et se cum fortuna sua comparans, forsitan pertimescit ne cujus rei jucundus usus est, sit tristis amissio: mutabit igitur mores, ac dum fortunam metuit amittere, nequitiam derelinquit. Alios in cladem meritam præcipitavit indigne acta felicitas.4 Quibusdam permissum puniendi jus, ut exercitii bonis, et malis esset causa supplicii. Nam ut probis atque improbis nullum fœdus est, ita ipsi inter se improbi nequeunt convenire. Quidni, quum a semetipsis, discerpentibus conscientiam vitiis, quique dissentiant, faciantque sæpe quæ quum gesserint, non fuisse gerenda decernant? Ex quo sæpe summa illa Providentia protulit insigne miraculum, ut malos mali bonos facerent: nam dum iniqua sibi a pessimis quidam perpeti videntur, noxiorum odio flagrantes, ad virtutis frugem rediere, dum se eis dissimiles student esse, quos oderant. Sola est enim divina vis, cui mala quoque bona sint, quum eis competenter utendo, alicujus boni elicit effectum. Ordo enim quidam cuncta complectitur, ut quod ab assignata ordinis ratione discesserit, hoc licet in alium, tamen in ordinem relabatur, ne quid in regno Providentiæ liceat temeritati.5

Difficile autem est me sermone explicare quemadmodum Deus omnia regat et sua providentia disponat. Neque enim fas est homini cunctas divini operis machinas vel ingenio comprehendere, vel explicare sermone. Hoc tantum perspexisse sufficiat, quod naturarum omnium proditor Deus, idem ad bonum dirigens, cuncta disponit; dumque ea quæ protulit in sui similitudinem, retinere festinat, malum omne de reipublicæ suæ terminis per fatalis seriem necessitatis eliminat.6 Quo fit ut quæ in terris abundare creduntur, si disponentem Providentiam spectes, nihil usquam esse perpendas.7

Sed video jamdudum te et pondere quæstionis oneratum, et rationis prolixitate fatigatum, aliquam carminis exspectare dulcedinem. Accipe igitur haustum, quo refectus, firmior in ulteriora contendas.

Footnotes

  1. * superent ↩

  2. * geruntur ↩

  3. * Ἀνδρὸς ἱεροῦ σῶμα δυνάμεις οἰκοδομοῦσι. * gerenda ↩

  4. * aucta ↩

  5. * assignati ↩

  6. * Ἀργαλέον δ' ἐμὲ ταῦτα θεὸν ὡς πάντ' ἀγορεύειν. ↩

  7. * usquam mali ↩

Chapter 163 of 199